Can. 1 - Canones huius Codicis unam Ecclesiam
latinam respiciunt.
Can. 2 - Codex plerumque non definit ritus,
qui in actionibus liturgicis celebrandis sunt servandi; quare leges liturgicae
hucusque vigentes vim suam retinent, nisi earum aliqua Codicis canonibus sit
contraria.
Can. 3 - Codicis canones initas ab Apostolica
Sede cum nationibus aliisve societatibus politicis conventiones non abrogant
neque iis derogant; eadem idcirco perinde ac in praesens vigere pergent,
contrariis huius Codicis praescriptis minime obstantibus.
Can. 4 - Iura quaesita, itemque privilegia
quae, ab Apostolica Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive
iuridicis concessa, in usu sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis
canonibus expresse revocentur.
Can. 5 - § 1. Vigentes in praesens contra
horum praescripta canonum consuetudines sive universales sive particulares, quae
ipsis canonibus huius Codicis reprobantur, prorsus suppressae sunt, nec in
posterum reviviscere sinantur; ceterae quoque suppressae habeantur, nisi
expresse Codice aliud caveatur, aut centenariae sint vel immemorabiles, quae
quidem, si de iudicio Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis submoveri
nequeunt, tolerari possunt.
§ 2. Consuetudines praeter ius hucusque
vigentes, sive universales sive particulares, servantur.
Can. 6 - § 1. Hoc Codice vim obtinente,
abrogantur:
1° "Codex Iuris Canonici" anno 1917
promulgatus;
2° aliae quoque leges, sive universales sive
particulares, praescriptis huius Codicis contrariae, nisi de particularibus
aliud expresse caveatur;
3° leges poenales quaelibet, sive universales
sive particulares a Sede Apostolica latae, nisi in ipso hoc Codice
recipiantur;
4° ceterae quoque leges disciplinares
universales materiam respicientes, quae hoc Codice ex integro
ordinatur.
§ 2. Canones huius Codicis, quatenus ius vetus
referunt, aestimandi sunt ratione etiam canonicae traditionis habita.
Can. 7 - Lex instituitur cum
promulgatur.
Can. 8 - § 1. Leges ecclesiasticae universales
promulgantur per editionem in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali,
nisi in casibus particularibus alius promulgandi modus fuerit praescriptus, et
vim suam exserunt tantum expletis tribus mensibus a die qui Actorum numero
appositus est, nisi ex natura rei illico ligent aut in ipsa lege brevior aut
longior vacatio specialiter et expresse fuerit statuta.
§ 2. Leges particulares promulgantur modo a
legislatore determinato et obligare incipiunt post mensem a die promulgationis,
nisi alius terminus in ipsa lege statuatur.
Can. 9 - Leges respiciunt futura, non
praeterita, nisi nominatim in eisde praeteritis caveatur.
Can. 10 - Irritantes aut inhabilitantes eae
tantum leges habendae sunt, quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam
expresse statuitur.
Can. 11 - Legibus mere ecclesiasticis tenentur
baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem recepti, quique sufficienti
rationis usu gaudent et, nisi aliud iure expresse caveatur, septimum aetatis
annum expleverunt.
Can. 12 - § 1. Legibus universalibus tenentur
ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt.
§ 2. A legibus autem universalibus, quae in
certo territorio non vigent, eximuntur omnes qui in eo territorio actu
versantur. § 3. Legibus conditis pro peculiari territorio ii subiciuntur
proquibus latae sunt, quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et
simul actu commorantur, firmo praescripto Can. 13.
Can. 13 - § 1. Leges particulares non
praesumuntur personales, sed territoriales nisi aliud constet.
§ 2. Peregrini non adstringuntur:
1° legibus particularibus sui territorii
quamdiu ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio noceat,
aut leges sint personales;
2° neque legibus territorii in quo versantur,
iis exceptis quae ordini publico consulunt, aut actuum sollemnia determinant,
aut res immobiles in territorio sitas respiciunt.
§3. Vagi obligantur legibus tam universalibus
quam particularibus quae vigent in loco in quo versantur.
Can. 14 - Leges, etiam irritantes et
inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio autem facti Ordinarii ab eis
dispensare possunt, dummodo, si agatur de dispensatione reservata, concedi
soleat ab auctoritate cui reservatur.
Can. 15 - § 1. Ignorantia vel error circa
leges irritantes vel inhabilitantes earundem effectum non impediunt, nisi aliud
expresse statuatur.
§2. Ignorantia vel error circa legem aut
poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum notorium non
praesumitur; circa factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium
probetur.
Can. 16 - § 1. Leges authentice interpretatur
legislator et is cui potestas authentice interpretandi fuerit ab eodem
commissa.
§2. Interpretatio authentica per modum legis
exhibita eandem vim habet ac lex ipsa et promulgari debet; si verba legis in se
certa declaret tantum, valet retrorsum; si legem coarctet vel extendataut dubiam
explicet, non retrotrahitur.
§3. Interpretatio autem per modum sententiae
iudicialis aut actus administrativi in re peculiari, vim legis non habet et
ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data est.
Can. 17 - Leges ecclesiasticae intellegendae
sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu
consideratam; quae si dubia et obscura manserit, ad locos parallelos, si qui
sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem legislatoris est
recurrendum.
Can. 18 - Leges quae poenam statuunt aut
liberum iurium exercitum coarctant aut exceptionem a lege continent, strictae
subsunt interpretationi.
Can. 19 - Si certa de re desit expressum legis
sive universalis sive particularis praescriptum; aut consuetudo, causa, nisi sit
poenalis, dirimenda est attentis legibus latis in similibus, generalibus iuris
principiis cum aequitate canonica servatis, iurisprudentia et praxi Curiae
Romanae, communi constantique doctorum sententia.
Can. 20 - Lex posterior abrogat priorem aut
eidem derogat, si id expresse edicat aut illi sit directe contraria, aut totam
de integro ordinet legis prioris materiam; sed lex universalis minime derogat
iuri particulari aut speciali, nisi aliud in iure expresse caveatur.
Can. 21 - In dubio revocatio legis
praeexistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt
et his, quantum fieri potest, conciliandae.
Can. 22 - Leges civiles ad quas ius Ecclesiae
remittit, in iure canonico iisdem cum effectibus serventur, quatenus iuri divino
non sint contrariae et nisi aliud iure canonico caveatur.
Can. 23 - Ea tantum consuetudo a communitate
fidelium introducta vim legis habet, quae a legislatore approbata fuerit, ad
normam canonum qui sequuntur.
Can. 24 - § 1. Nulla consuetudo vim legis
obtinere potest, quae sit iuri divino contraria.
§2. Nec vim legis obtinere potest consuetudo
contra aut praeter ius canonicum, nisi sit rationabilis; consuetudo autem quae
in iure expresse reprobatur, non est rationabilis.
Can. 25 - Nulla consuetudo vim legis obtinet,
nisi a communitate legis saltem recipiendae capaci cum animo iuris inducendi
servata fuerit.
Can. 26 - Nisi a competendi legislatore
specialiter fuerit probata, consuetudo vigenti iuri canonico contraria aut quae
est praeter legem canonicam, vim legis obtinet tantum, si legitime per annos
triginta continuos et completos servata fuerit; contra legem vero canonicam,
quae clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere
potest consuetudo centenaria aut immemorabilis.
Can. 27 - Consuetudo est optima legum
interpres.
Can. 28 - Firmo praescripto Can. 5,
consuetudo, sive contra sive praeter legem per contrariam consuetudinem aut
legem revocatur; sed, nisi expressam de iis mentionem faciat, lex non revocat
consuetudines centenarias aut immemorabiles, nec lex universalis consuetudines
particulares.
Can. 29 - Decreta generalia, quibus a
legislatore competenti pro communitate legis recipiendae capaci communia
feruntur praescripta, proprie sunt leges et reguntur praescriptis canonum de
legibus.
Can. 30 - Qui potestate exsecutiva tantum
gaudet, decretum generale, de quo in Can. 29, ferre non valet, nisi in casibus
particularibus ad normam iuris id ipsi a legislatore competenti expresse fuerit
concessum et servatis condicionibus in actu concessionis statutis.
Can. 31 - § 1. Decreta generalia exsecutoria,
quibus nempe pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut legum
observantia urgetur, ferre valent, intra fines suae competentiae, qui potestate
gaudent exsecutiva.
§2. Ad decretorum promulgationem et
vacationem quod attinet, de quibus in § 1, serventur praescripta Can.
8.
Can. 32 - Decreta generalia exsecutoria eos
obligant qui tenentur legibus, quarum eadem decreta modos applicationis
determinant aut observantiam urgent.
Can. 33 - § 1. Decreta generalia exsecutoria,
etiamsi edantur in directoriis aliusve nominis documentis, non derogant legibus,
et eorum praescripta quae legibus sint contraria omni vi carent.
§2. Eadem vim habere desinunt revocatione
explicita aut implicita ab auctoritate competenti facta, necnon cessante lege ad
cuius exsecutionem data sunt; non autem cessant resoluto iure statuentis nisi
contrarium expresse caveatur.
Can. 34 - § 1. Instructiones, quae nempe legum
praescripta declarant atque rationes in iisdem exsequendis servandas evolunt et
determinant, ad usum eorum dantur quorum est curare ut leges exsecutioni
mandentur, eosque in legum exsecutione obligant; eas legitime edunt, intra fines
suae competentiae, qui potestate exsecutiva gaudent.
§2. Instructionum ordinationes legibus non
derogant, et si quae cum legum praescriptis componi nequeant, omni vi
carent.
§3. Vim habere desinunt instructiones non
tantum revocatione explicita aut implicita auctoritatis competentis, quae eas
edidit, eiusve superioris, sed etiam cessante lege ad quam declarandam vel
exsecutioni mandandam datae sunt.
Can. 35 - Actus administrativus singularis,
sive est decretum aut praeceptum sive est rescriptum, elici potest, intra fines
suae competentiae, abeo qui potestate exsecutiva gaudet, firmo praescripto Can.
76, § 1.
Can. 36 - § 1. Actus administrativus
intellegendus est secundum propriam verborum significationem et communem
loquendi usum; in dubio, qui ad lites referuntur aut ad poenas comminandas
infligendasve attinent aut personae iura aliis quaesita laedunt aut adversantur
legi incommodum privatorum, strictae subsunt interpretationi; ceteri omnes,
latae.
§2. Actus administrativus non debet ad alios
casus praeter expressos extendi.
Can. 37 - Actus administrativus, qui forum
externum respicit, scripto est consignandus; item, si fit in forma commissoria,
actus huius exsecutionis.
Can. 38 - Actus administrativus, etiam si
agatur de rescripto "Motu proprio" dato, effectu caret quatenus ius quaesitum
laedit aut legi consuetudinive probatae contrarium est, nisi auctoritas
competens expresse clausulam derogatoriam addiderit.
Can. 39 - Condiciones in actu administrativo
tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, cum per particulas "si," "nisi,"
"dummodo" exprimuntur.
Can. 40 - Exsecutor alicuius actus
administrativi invalide suo munere fungitur, antequam litteras receperit
earumque authenticitatem et integritatem recognoverit, nisi praevia earundem
notitia ad ipsum auctoritate eundem actum edentis transmissa fuerit.
Can. 41 - Exsecutor actus administrativi cui
committitur merum exsecutionis ministerium, exsecutionem huius actus denegare
non potest, nisi manifesto appareat eundem actum esse nullum aut alia ex gravi
causa sustineri non posse aut condiciones in ipso actu administrativo appositas
non esse adimpletas; si tamen actus administrativi exsecutio adiunctorum
personae aut loci ratione videatur inopportuna, exsecutor exsecutionem
intermittat; quibus in casibus statim certiorem faciat auctoritatem quae actum
edidit.
Can. 42 - Exsecutor actus administrativi
procedere debet ad mandati normam; si autem condiciones essentiales in litteris
appositas non impleverit ac substantialem procedendi formam non servaverit,
irrita est exsecutio.
Can. 43 - Actus administrativi exsecutor
potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi substituere, nisi substitutio
prohibita fuerit, aut electa industria personae, aut substituti persona
praefinita; hisce autem in casibus exsecutori licet alteri committere actus
praeparatorios.
Can. 44 - Actus administrativus exsecutioni
mandari potest etiam ab exsecutoris successore in officio, nisi fuerit electa
industria personae.
Can. 45 - Exsecutori fas est, si quoquo modo
in actus administrativi exsecutione erraverit, eundem actum iterum exsecutioni
mandare.
Can. 46 - Actus administrativus non cessat
resoluto iure statuentis, nisi aliud iure expresse caveatur.
Can. 47 - Revocatio actus administrativi per
alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet
a momento, quo legitime notificatur personae pro qua datus est.
Can. 48 - Decretum singulare intellegitur
actus administrativus a competenti auctoritate exsecutiva editus, quo secundum
iuris normas pro casu particulari datur decisio aut fit provisio, quae natura
sua petitionem ab aliquo factam non supponunt.
Can. 49 - Praeceptum singulare est decretum
quo personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe
et legitime imponitur, praesertim ad legis observantiam urgendam.
Can. 50 - Antequam decretum singulare ferat,
auctoritas necessarias notitias et probationes exquirat, atque, quantum fieri
potest, eos audiat quorum iura laedi possint.
Can. 51 - Decretum scripto feratur expressis,
saltem summarie, si agaturde decisione, motivis.
Can. 52 - Decretum singulare vim habet tantum
quoad res de quibus datum est; eas vero ubique obligat, nisi aliud
constet.
Can. 53 - Si decreta inter se sint contraria,
peculiare, in iis quae peculariter exprimuntur, praevalet generali; si aeque
sint pecularia aut generalia, posterius tempore obrogat priori, quatenus ei
contrarium est.
Can. 54 - § 1. Decretum singulare, cuius
applicatio committitur exsecutori, effectum habet a momento exsecutionis; secus
a momento quo personae auctoritate ipsius decernentis intimatur.
§ 2. Decretum singulare, ut urgeri possit,
legitimo documento ad normam iuris intimandum est.
Can. 55 - Firmo praescripto Cann. 37 et 51 cum
gravissima ratio obstet ne scriptus decreti textus tradatur, decretum intimatum
habetur si ei, cui destinatur, coram notario vel duobus testibus legatur, actis
redactis, ab omnibus praesentibus subscribendis.
Can. 56 - Decretum pro intimato habetur, si is
cui destinatur, rite vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum, sine iusta
causa non comparuerit vel subscribere recusaverit.
Can. 57 - § 1. Quoties lex iubeat decretum
ferri vel ab eo, cuius interest, petitio vel recursus ad decretum obtinendum
legitime proponatur, auctoritas competens intra tres menses a recepta petitione
vel recursu provideat, nisi alius terminus lege praescribatur.
§ 2. Hoc termino transacto, si decretum nondum
datum fuerit, responsum praesumitur negativum, ad propositionem ulterioris
recursus quod attinet.
§ 3. Responsum negativum praesumptum non
eximit competentem auctoritatem ab obligatione decretum ferendi, immo et damnum
forte illatum, ad normam Can. 128, reparandi.
Can. 58 - § 1. Decretum singulare vim habere
desinit legitima revocatione ab auctoritate competendi facta necnon cessante
lege ad cuius exsecutionem datum est.
§ 2. Praeceptum singulare, legitimo documento
non impositum, cessat resoluto iure praecipientis.
Can. 59 - § 1. Rescriptum intellegitur actus
administrativus a competenti auctoritate exsecutiva in scriptis elicitus, quo
suapte natura, ad petitionem alicuius, conceditur privilegium, dispensatio
aliave gratia.
§ 2. Quae de rescriptis statuuntur
praescripta, etiam de licentiae concessione necnon de concessionibus gratiarum
vivae vocis oraculo valent, nisi aliud constet.
Can. 60 - Rescriptum quodlibet impetrari
potest ab omnibus qui expresse non prohibentur.
Can. 61 - Nisi aliud constet, rescriptum
impetari potest pro alio, etiam praeter eius assensum, et valet ante eiusdem
acceptationem, salvis clausulis contrariis.
Can. 62 - Rescriptum in quo nullus datur
exsecutor, effectum habet a momento quo datae sunt litterae; cetera, a momento
exsecutionis.
Can. 63 - § 1. Validitati rescripti obstat
subreptio seu reticentia veri, si in precibus expressa non fuerint quae secundum
legem, stilum et praxim canonicam ad validitatem sunt experimenda, nisi agatur
de rescripto gratiae, quod "Motu proprio" darum sit.
§ 2. Item validitati rescripti obstat obreptio
seu exposito falsi, sine una quidem causa motiva proposita sit vera.
§ 3. Causa motiva in rescriptis quorum nullus
est exsecutor, vera sit oportet tempore quo rescriptum datum est; in ceteris,
tempore exsecutionis.
Can. 64 - Salvo iure Paenitentiariae pro foro
interno, gratia a quovis dicasterio Romanae Curiae denegata, valide ab alio
eiusdem Curiae dicasterio aliave competenti auctoritate infra Romanum Pontificem
concedi nequit, sine assensu dicasterii quocum agi coeptum est.
Can. 65 - § 1. Salvis praescriptis §§ 2 et 3,
nemo gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat, nisi facta
denegationis mentione; Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore
Ordinario denegationis rationibus.
§ 2. Gratia a Vicario generali vel a Vicario
episcopali denegata, ab alio Vicario eiusdem Episcopi, etiam habitis a Vicario
denegante denegationis rationibus, valide concedi nequit.
§ 3.
Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata et postea, nulla
facta huius denegationis mentione, ab Episcopo dioecesano impetrata, invalida
est; gratia autem ab Episcopo dioecesano denegata nequit valide, etiam facta
denegationis mentione, ab eius Vicario generali vel Vicario episcopali, non
consentiente Episcopo, impetrari.
Can. 66 - Rescriptum non fit irritum ob
errorem in nomine personae cui datur vel a qua editur, aut loci in quo ipsa
residet, aut rei dequa agitur, dummodo iudicio Ordinarii nulla sit de ipsa
persona vel de re dubiatio.
Can. 67 - § 1. Si contingat ut de una eademque
re duo rescripta inter se contraria impetrentur, peculiare, in iis quae
peculiariter exprimuntur, praevalet generali.
§ 2. Si sint aeque peculiaria aut generalia,
prius tempore praevalet posteriori, nisi in altero fiat mentio expressa de
priore, aut nisi prior impetrator dolo vel notabili neglegentia sua rescripto
usus non fuerit.
§ 3. In dubio num rescriptum irritum sit
necne, recurratur ad rescribentem.
Can. 68 - Rescriptum Sedis Apostolicae in quo
nullus datur exsecutor, tunc tantum debet Ordinario impetrantis praesentari, cum
id in iisdem litteris praecipitur, aut de rebus agitur publicis, aut comprobari
condiciones oportet.
Can. 69 - Rescriptum, cuius praesentationi
nullum est definitum tempus, potest exsecutori exhiberi quovis tempore, modo
absit fraus et dolus.
Can. 70 - Si in rescripto ipsa concessio
exsecutori committatur, ipsius est pro suo prudenti arbitrio et conscientia
gratiam concedere vel denegare.
Can. 71 - Nemo uti tenetur rescripto in sui
dumtaxat favorem concesso, nisi aliunde obligatione canonica ad hoc
teneatur.
Can. 72 - Rescripta ab Apostolica Sede
concessa, quae exspiraverint, ab Episcopo dioecesano iusta de causa semel
prorogari possunt, non tamen ultra tres menses.
Can. 73 - Per legem contrariam nulla rescripta
revocantur, nisi aliud in ipsa lege caveatur.
Can. 74 - Quamvis gratia oretenus sibi
concessa quis in foro interno uti possit, tenentur illam pro foro externo
probare, quoties id legitime ab eo petatur.
Can. 75 - Si rescriptum contineat privilegium
vel dispensationem, serventur insuper praescripta canonum qui
sequuntur.
Can. 76 - § 1. Privilegium, seu gratia in
favorem certarum personarum sive physicarum sive iuridicarum per peculiarem
actum facta, concedi potest a legislatore necnon ab auctoritate exsecutiva cui
legislator hanc potestatem concesserit.
§ 2. Possessio centenaria vel immemorabilis
praesumptionem inducit concessi privilegii.
Can. 77 - Privilegium interpretandum est ad
normam Can. 36, § 1; sed ea semper adhibenda est interpretatio, qua privilegio
aucti aliquam revera gratiam consequantur.
Can. 78 - § 1. Privilegium praesumitur
perpetuum, nisi contrarium probetur.
§ 2. Privilegium personale, quod scilicet
personam sequitur, cum ipsa extinguitur.
§ 3. Privilegium reale cessat per absolutum
rei vel loci interitum; privilegium vero locale, si locus intra quinquaginta
annos restituatur, reviviscit.
Can. 79 - Privilegium cessat per revocationem
competentis auctoritatis ad normam Can. 47, firmo praescripto Can.
81.
Can. 80 - § 1. Nullum privilegium per
renuntiationem cessat, nisi haec a competendi auctoritate fuerit
accepta.
§ 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem
concesso quaevis persona physica renuntiare potest.
§ 3. Privilegio concesso alicui personae
iuridicae, aut ratione dignitatis loci vel rei, singulae personae renuntiare
nequeunt; nec ipsi personae iuridicae integrum est privilegio sibi concesso
renuntiare, si renuntiatio cedat in Ecclesiae praeiudicium.
Can. 81 - Resoluto iure concedentis,
privilegium non extinguitur, nisi datum fuerit cum clausula "ad beneplacitum
nostrum" vel alia aequipollenti.
Can. 82 - Per non usum vel per usum contrarium
privilegium aliis haud onerosum non cessat; quod vero in aliorum gravamen cedit,
amittitur, si accedat legitima praescriptio.
Can. 83 - § 1. Cessat privilegium elapso
tempore vel expleto numero casuum pro quibus concessum fuit, firmo praescripto
Can. 142, § 2.
§ 2. Cessat quoque, si temporis progressu
rerum adiuncta ita iudicio auctoritatis competentis immutata sint, ut noxium
evaserit aut eius usus illicitus fiat.
Can. 84 - Qui abutitur potestate sibi ex
privilegio data, privilegio ipso privari meretur; quare, Ordinarius, frustra
monito privilegiario, graviter abutentem privet privilegio quod ipse concessit;
quod si privilegium concessum fuerit ab Apostolica Sede, eandem Ordinarius
certiorem facere tenetur.
Can. 85 - Dispensatio, seu legis mere
ecclesiasticae in casu particulari relaxatio, concedi potest ab iis qui
potestate gaudent exsecutiva intra limites suae competentiae, necnon ab illis
quibus potestas dispensandi explicite vel implicite competit sive ipso iure sive
vi legitimae delegationis.
Can. 86 - Dispensationi obnoxiae non sunt
leges quatenus ea definiunt, quae institutorum aut actuum iuridicorum
essentialiter sunt constitutiva.
Can. 87 - § 1. Episcopus dioecesanus fideles,
quoties id ad eorundem spirituale bonum conferre iudicet, dispensare valet in
legibus disciplinaribus tam universalibus quam particularibus pro suo territorio
vel suis subditis a suprema Ecclesiae auctoritate latis, non tamen in legibus
processualibus aut poenalibus, nec in iis quarum dispensatio Apostolicae Sedis
aliive auctoritati specialiter reservatur.
§ 2. Si difficilis sit recursus ad Sanctam
Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, Ordinarius quicumque
dispensare valet in iisdem legibus, etiam si dispensatio reservatur Sanctae
Sedi, dummodo agatur de dispensatione quam ipsa in iisdem adiunctis concedere
solet, firmo praescripto Can. 291.
Can. 88 - Ordinarius loci in legibus
dioecesanis atque, quoties id ad fidelium bonum conferre iudicet, in legibus a
Concilio plenario vel provinciali aut ab Episcoporum conferentia latis
dispensare valet.
Can. 89 - Parochus aliique presbyteri aut
diaconi a lege universali et particulari dispensare non valent, nisi haec
potestas ipsis expresse concessa sit.
Can. 90 - § 1. A lege ecclesiastica ne
dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita ratione adiuctorum casus et
gravitatis legis a qua dispensatur; alias dispensatio illicita est, nisi ab ipso
legislatore eiusve superiore data sit, etiam invalida.
§ 2. Dispensatio in dubio de sufficientia
causae valide et licite conceditur.
Can. 91 - Qui gaudet potestate dispensandi eam
exercere valet, etiam extra territorium exsistens, in subditos, licet a
territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuatur, in peregrinos
quoque in territorio actu degentes, necnon erga seipsum.
Can. 92 - Strictae subest interpretationi non
solum dispensatio ad normam Can. 36, § 1, sed ipsamet potestas dispensandi ad
certum casum concessa.
Can. 93 - Dispensatio quae tractum habet
successivum cessat iisdem modis quibus privilegium, necnon certa ac totali
cessatione causae motivae.
Can. 94 - § 1. Statuta, sensu proprio, sunt
ordinationes quae in universitatibus sive personarum sive rerum ad normam iuris
conduntur, et quibus definiuntur earundem finis, constitutio, regimen atque
agendi rationes.
§ 2. Statutis universitatis personarum
obligantur solae personae quae legitime eiusdem membra sunt; statutis rerum
universitatis, iiqui eiusdem moderamen curant.
§ 3. Quae statutorum praescripta vi potestatis
legislativae condita et promulgata sunt, reguntur praescriptis canonum de
legibus.
Can. 95 - § 1. Ordines sunt regulae seu normae
quae servari debent in personarum conventibus, sive ab auctoritate ecclesiastica
indictis sive a christifidelibus libere convocatis, necnon aliis
celebrationibus, et quibus definiuntur quae ad constitutionem, moderamen et
rerum agendarum rationes pertinent.
§ 2. In conventibus celebrationibusve, ii
regulis ordinis tenentur, qui in iisdem partem habent.
Can. 96 - Baptismo homo Ecclesiae Christi
incorporatur et in eadem constituitur persona, cum officiis et iuribus quae
christianis, attenta quidem eorum condicione, sunt propria, quatenus in
ecclesiastica sunt communione et nisi obstet lata legitima sanctio.
Can. 97 - § 1. Persona quae duodevigesimum
aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem, minor.
§ 2. Minor, ante plenum septennium, dicitur
infans et censetur non sui compos, expleto autem septennio, usum rationis habere
praesumitur.
Can. 98 - § 1. Persona maior plenum habet
suorum iurium exercitium.
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium
potestati obnoxia manet parentum vel tutorum, iis exceptis in quibus minores
lege divina aut iure canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem
tutorum eorumque potestatem quod attinet, serventur praescripta iuris civilis,
nisi iure canonico aliud caveatur, aut Episcopus dioecesanus in certibus casibus
iusta de causa per nominationem alius tutoris providendum
aestimaverit.
Can. 99 - Quicumque usu rationis habitu caret,
censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
Can. 100 - Persona dicitur: "incola," in loco
ubi est eius domicilium; "advena," in loco ubi quasi-domicilium habet;
"peregrinus," si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod adhuc
retinet; "vagus," si nullibi domicilium habeat vel quasi-domicilium.
Can. 101 - § 1. Locus originis filii, etiam
neophyti, est ille in quo cum filius natus est, domicilium, aut, eo deficiente,
quasi-domicilium habuerunt parentes vel, si parentes non habuerint idem
domicilium vel quasi-domicilium, mater.
§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus
originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo
inventus est.
Can. 102 - § 1. Domicilium acquiritur ea in
territorio alicuius paroeciae aut saltem dioecesis commoratione, quae aut
coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi si nihil inde avocet, aut ad
quinquennium completum sit protracta.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea
commoratione in territorio alicuius paroeciae aut saltem dioecesis, quae aut
coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem per tres menses si nihil inde avocet,
aut ad tres menses reapse sit protracta.
§ 3. Domicilium vel quasi-domicilium in
territorio paroeciae dicitur paroeciale; in territorio dioecesis, etsi non in
parochia, dioecesanum.
Can. 103 - Sodales institutorum religiosorum
et societatum vitae apostolicae domicilium acquirunt in loco ubi sita est domus
cui adscribuntur; quasi-domicilium in domo ubi, ad normam Can. 102, § 2,
commorantur.
Can. 104 - Coniuges commune habeant domicilium
vel quasi-domicilium; legitime separationis ratione vel alia iusta de causa,
uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.
Can. 105 - § 1. Minor necessario retinet
domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati subicitur. Infantia
egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere; atque legitime ad
normam iuris civilis emancipatus, etiam proprium domicilium.
§ 2. Quicumque alia ratione quam minoritate,
in tutelam vel curatelam legitime traditus est alterius, domicilium et
quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.
Can. 106 - Domicilium et quasi-domicilium
amittitur discessione a loco cum animo non revertendi, salvo praescripto Can.
105.
Can. 107 - § 1. Tum per domicilium tum per
quasi-domicilium suum quisque parochum et Ordinarium sortitur.
§ 2. Proprius vagi parochus vel Ordinarius est
parochus vel Ordinarius loci in quo vagus actu commoratur.
§ 3. Illius quoque qui non habet nisi
domicilium vel quasi-domicilium dioecesanum, parochus proprius est parochus loci
in quo actu commoratur.
Can. 108 - § 1. Consanguinitas computatur per
lineas et gradus.
§ 2. In linea recta tot sunt gradus quot
generationes, seu quot personae, stipite dempto.
§ 3. In linea obliqua tot sunt gradus quot
personae in utraque simul linea, stipite dempto.
Can. 109 - § 1. Affinitur oritur ex matrimonio
valido, etsi non consummato, atque viget inter virum et mulieris consanguineos,
itemque mulierem inter et viri consanguineos.
§ 2. Ita computantur ut qui sunt consanguinei
viri, iidem in eadem linea et gradu sint affines mulieris, et vice
versa.
Can. 110 - Filii, qui ad normam legis civilis
adoptati sint, habentur ut filii eius vel eorum qui eos adoptaverint.
Can. 111 - § 1. Ecclesiae latinae per receptum
baptismum adscribitur filius parentum, qui ad eam pertineant vel, si alteruter
ad eam nonpertineat, ambo concordi voluntate optaverint ut proles in Ecclesia
latina baptizaretur; quodsi concors voluntas desit, Ecclesiae rituali ad quam
pater petinet adscribitur.
§ 2. Quilibet baptizandus qui partum decimum
aetatis annum expleverit, libere potest eligere ut in Ecclesia latina vel in
alia Ecclesia rituali sui iuris baptizetur; quo in casu, ipse ad eam Ecclesiam
pertinet quam elegerit.
Can. 112 - § 1. Post receptum baptismum, alii
Ecclesiae ritualis sui iuris adscribuntur:
1° qui licentiam ab Apostolica Sede
obtinuerit;
2° coniux qui, in matrimonio ineundo vel eo
durante, ad Ecclesiam ritualem sui iuris alterius coniugis se transire
declaraverit; matrimonio autem soluto, libere potest ad latinam Ecclesiam
redire;
3° filii eorum, de quibus in nn. 1 et 2, ante
decimum quartum aetatis annum completum itemque, in matrimonio mixto, filii
partis catholicae quae ad aliam Ecclesiam ritualem legitime transierit; adepta
vero hac aetate, iidem possunt ad latinam Ecclesiam redire.
§ 2. Mos, quamvis diuturnus, sacramenta
secundum ritum alicuius Ecclesiae ritualis sui iuris recipiendi, non secumfert
adscriptionem eidem Ecclesiae.
Can. 113 - § 1. Catholica Ecclesia et
Apostolica Sedes, moralis personae rationem habent ex ipsa ordinatione
divina.
§ 2. Sunt etiam in Ecclesia, praeter personas
physicas, personae iuridicae, subiecta scilicet in iure canonico obligationum et
iurium quae ipsarum indoli congruunt.
Can. 114 - § 1. Personae iuridicae
constituuntur aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali competentis
auctoritatis concessione per decretum data, universitates sive personarum sive
rerum in finem missioni Ecclesiae congruentem, qui singulorum finem transcendit,
ordinatae.
§ 2. Fines, de quibus in § 1, intelleguntur
qui ad opera pietatis, apostolatus vel caritatis sive spiritualis sive
temporalis attinent.
§ 3. Auctoritas Ecclesiae competens
personalitatem iuridicam ne conferat nisi iis personarum aut rerum
universitatibus, quae finem persequuntur reapse utilem atque, omnibus perpensis,
mediis gaudent quae sufficere posse praevidentur ad finem praestitutum
assequendum.
Can. 115 - § 1. Personae iuridicae in Ecclesia
sunt aut universitates personarum aut universitates rerum.
§ 2. Universitas personarum, quae quidem
nonnisi ex tribus saltem personis constitui potest, est collegialis, si eius
actionem determinant membra, in decisionibus ferendis concurrentia, sive aequali
iure sive non, ad normam iuris et statutorum; secus est non
collegialis.
§ 3. Universitas rerum seu fundatio autonoma
constat bonis seu rebus, sive spiritualibus sive materialibus, eamque, ad normam
iuris et statutorum, moderantur sive una vel plures personae physicae sive
collegium.
Can. 116 - § 1. Personae iuridicae publicae
sunt universitates personarum seu rerum, quae ab ecclesiastica auctoritate
competenti constituuntur ut intra fines sibi praestitutos nomine Ecclesiae, ad
normam praescriptorum iuris, munus proprium intuitu boni publici ipsis commissum
expleant; ceterae personae iuridicae sunt privatae.
§ 2. Personae iuridicae publicae hac
personalitate donantur sive ipso iure sive speciali competentis auctoritatis
decreto eandem expresse concedenti; personae iuridicae privatae hac
personalitate donantur tantum per speciale competentis auctoritatis decretum
eandem personalitatem expresse concedens.
Can. 117 - Nulla personarum vel rerum
universitas personalitatem iuridicam obtinere intendens, eandem consequi valet
nisi ipsius statuta a competenti auctoritate sint probata.
Can. 118 - Personam iuridicam publicam
repraesentant, eius nomine agentes, ii quibus iure universali vel particulari
aut propriis statutis haec competentia agnoscitur; personam iuridicam privatam,
ii quibus eadem competentia per statuta tribuitur.
Can. 119 - Ad actus collegiales quod attinet,
nisi iure vel statutis aliud caveatur:
1° si agatur de electionibus, id vim habet
iuris, quod, praesente quidem maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit
parti absolute maiori eorum qui sunt praesentes; post duo inefficacia scrutinia,
suffragatio fiat super duobus candidatis qui maiorem suffra giorumpartem
obtinuerint, vel, si sunt plures, super duobus aetate senioribus; post tertium
scrutinium, si paritas maneat, ille electus habeatur qui senior sit
aetate;
2° si agatur de aliis negotiis, id vim habet
iuris, quod, praesente quidem maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit
parti absolute maiori eorum qui sunt praesentes; quod si post duo scrutinia
suffragia aequalia fuerint, praeses suo voto paritatem dirimere
potest;
3° quod autem omnes uti singulos tangit, ab
omnibus approbari debet.
Can. 120 - § 1. Personae iuridica natura sua
perpetua est; extinguitur tamen si a competenti auctoritate legitime
supprimantur aut per centum annorum spatium agere desierit; persona iuridica
privata insuper extinguitur, si ipsa consociatio ad normam statutorum
dissolvatur, aut si, de iudicio auctoritatis competentis, ipsa fundatio ad
normam statutorum esse desierit.
§ 2. Si vel unum ex personae iuridicae
collegialis membris supersit, et personarum universitas secundum statuta esse
non desierit, exercitium omnium iurium universitatis illi membro
competit.
Can. 121 - Si universitates sive personarum
sive rerum, quae sunt personae iuridicae publicae, ita coniungantur ut ex iisdem
una constituatur universitas personalitae iuridica et ipsa pollens, nova haec
persona iuridica bona iuraque patrimonialia prioribus propria obtinet atque
onera suscipit, quibus eaedem gravabantur; ad destinationem autem praesertim
bonorum et ad onerum adimpletionem quod attinet, fundatorum oblatorumque
voluntas atque iura quaesita salva esse debent.
Can. 122 - Si universitas, quae gaudet
personalitate iuridica publica, ita dividatur ut aut illius pars alii personae
iuridicae uniatur aut ex parte dismembrata distincta persona iuridica publica
erigatur, auctoritas ecclesiastica, cui divisio competat, curare debet per se
vel per exsecutorem, servatis quidem in primis tum fundatorum ac oblatorum
voluntate tum iuribus quaesitis tum probatis statutis:
1° ut communia, quae dividi possunt, bona
atque iura patrimonialia necnon aes alienum aliaque onera dividantur inter
personas iuridicas, de quibus agitur, debita cum proportione ex aequo et bono,
ratione habita omnium adiunctorum et necessitatum utriusque;
2° ut usus et ususfructus communium bonorum,
quae divisioni obnoxia non sunt, utrique personae iuridicae cedant, oneraque
iisdempropria utrique imponantur, servata item debita proportione ex aequo et
bono definienda.
Can. 123 - Extincta persona iuridica publica,
destinatio eiusdem bonorum iuriumque patrimonialium itemque onerum regitur iure
et statutis, quae, si sileant, obveniunt personae iuridicae immediate superiori,
salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntate necnon iuribus quaesitis;
extincta persona iuridica privata, eiusdem bonorum et onerum destinatio statutis
regitur.
Can. 124 - § 1. Ad validitatem actus iuridici
requiritur ut a persona habili sit positus, atque in eodem adsint quae actum
ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia et requisita iure ad
validitatem actus imposita.
§ 2. Actus iuridicus quoad sua elementa
externa rite positus praesumitur validus.
Can. 125 - § 1. Actus positus ex vi ab
extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere potuit, pro infecto
habetur. § 2. Actus positus ex metu gravi, iniuste incusso, aut ex dolo, valet,
nisi aliud iure caveatur; sed potest per sententiam iudicis rescindi, sive ad
instantiam partis laesae eiusve in iure successorum sive ex officio.
Can. 126 - Actus positus ex ignorantia aut ex
errore, qui versetur circa id quod eius substantiam constituit, aut qui recidit
in condicionem sine qua non, irritus est; secus valet, nisi aliud iure caveatur,
sed actus ex ignorantia aut ex errore initus locum dare potest actioni
rescissoriae ad normam iuris.
Can. 127 - § 1. Cum iure statuatur ad actus
ponendos Superiorem indigere consensu aut consilio alicuius collegii vel
personarum coetus, convocari debet collegium vel coetus ad normam Can. 166,
nisi, cum agatur de consilio tantum exquirendo, aliter iure particulari aut
proprio cautum sit; ut autem actus valeant requiritur ut obtineatur consensus
partis absolute maioris eorum qui sunt praesentes aut omnium exquiratur
consilium.
§ 2. Cum iure statuatur ad actus ponendos
Superiorem indigere consensu aut consilio aliquarum personarum, uti
singularum:
1° si consensus exigatur, invalidus est actus
Superioris consensum earum personarum non exquirentis aut contra earum vel
alicuius votum agentis;
2° si consilium exigatur, invalidus est actus
Superioris easdem personas non audientis; Superior, licet nulla obligatione
teneatur accedendi ad earundem votum, etsi concors, tamen sine praevalenti
ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem voto, praesertim concordi, ne
discedat.
§ 3. Omnes quorum consensus aut consilium
requiritur, obligatione tenentur sententiam suam sincere proferendi atque, si
negotiorum gravitas id postulate, secretum sedulo servandi; quae quidem
obligatio a Superiore urgeri potest.
Can. 128 - Quicunque illegitime actu iuridico,
immo quovis alio actu dolo vel culpa posito, alteri damnum infert, obligatione
tenetur damnum illatum reparandi.
Can. 129 - § 1. Potestatis regiminis, quae
quidem ex divina institutione est in Ecclesia et etiam potestas iurisdictionis
vocatur, ad normam praescriptorum iuris, habilis sunt qui ordine sacro sunt
insigniti.
§ 2. In exercitio eiusdem potestatis,
christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt.
Can. 130 - Potestas regiminis de se exercetur
pro foro externo, quandoque tamen pro solo foro interno, ita quidem ut effectus
quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, in hoc foro non
recognoscantur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure
statuatur.
Can. 131 - § 1. Potestas regiminis ordinaria
ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae
non mediante officio conceditur.
§ 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse
sive propria sive vicaria.
§ 3. Ei qui delegatum se asserit, onus
probandae delegationis incumbit.
Can. 132 - § 1. Facultates habituales reguntur
praescriptis de potestate delegata.
§ 2. Attamen nisi in eius concessione aliud
expresse caveatur aut electa sit industria personae, facultas habitualis
Ordinario concessa non perimitur resoluto iure Ordinarii cui concessa est,
etiamsi ipse eam exsequi coeperit, sed transit ad quemvis Ordinarium qui ipsi in
regimine succedit.
Can. 133 - § 1. Delegatus qui sive circa res
sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil agit.
§ 2. Fines sui mandati excercere non
intellegitur delegatus qui aliomodo ac in mandato determinatur, ea peragit ad
quae delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad validitatem fuerit
praescriptus.
Can. 134 - § 1. Nomine Ordinarii in iure
intelleguntur, praeter Romanum Pontificem, Episcopi dioecesani aliique qui, etsi
ad interim tantum, praepositi sunt alicui Ecclesiae particulari vel communitati
eidem aequiparatae ad normam Can. 368, necnon qui in iisdem generali gaudent
potestate exsecutiva ordinaria, nempe Vicarii generales et episcopales; itemque,
pro suis sodalibus, Superiores maiores clericalium institutorum religiosorum
iuris pontificii et clericalium societatum vitae apostolicae iuris pontificii,
qui ordinaria saltem potestate exsecutiva pollent.
§ 2. Nomine Ordinarii loci intelleguntur omnes
qui in § 1 recensentur, exceptis Superioribus institutorum religiosorum et
societatum vitae apostolicae.
§ 3. Quae in canonibus nominatim Episcopo
dioecesano, in ambitu potestatis exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere
dumtaxat Episcopo dioecesano aliisque ipsi in Can. 381, § 2 aequiparatis, exclusis Vicario generali et episcopali, nisi de
speciali mandato.
Can. 135 - § 1. Potestas regiminis
distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem.
§ 2. Potestas legislativa exercenda est modo
iure praescripto, et ea qua in Ecclesia gaudet legislator infra auctoritatem
supremam, valide delegari nequit, nisi aliud iure explicite caveatur; a legislatore inferiore lex iuri superiori
contraria valide ferri nequit.
§ 3. Potestas iudicialis, qua gaudent iudices
aut collegia iudicialia, exercenda est modo iure praescripto, et delegari
nequit, nisi ad actus cuivis decreto aut sententia praeparatorios
perficiendos.
§4. Ad potestatis exsecutivae exercitium quod
attinet, serventur praescripta canonum qui sequuntur.
Can. 136 - Potestatem exsecutivam aliquis,
licet extra territorium exsistens, exercere valet in subditos, etiam a
territorio absentes, nisi aliud ex rei natura aut ex iuris praescripto constet;
in peregrinos in territorio actu degentes, si agatur defavoribus concedendis aut
de exsecutioni mandandis sive legibus universalibus sive legibus particularibus,
quibus ipsi ad normam Can. 13, § 2, n. 2 tenentur.
Can. 137 - § 1. Potestas exsecutiva ordinaria
delegari potest tum ad actum tum ad universitatem casuum, nisi aliud iure
expresse caveatur.
§ 2. Potestas exsecutiva ab Apostolica Sede
delegata subdelegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi
electa fuerit industria personae aut subdelegatio fuerit expresse
prohibita.
§ 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia
auctoritate potestatem ordinariam habente, si ad universitatem casuum delegata
sit, in singulis tantum casibus subdelegari potest; si vero ad actum aut ad
actus determinatos delegata sit, subdelegari nequit, nisi de expressa delegantis
concessione.
§4. Nulla potestas subdelegata iterum
subdelegari potest, nisi id expresse a delegante concessum fuerit.
Can. 138 - Potestas exsecutiva ordinaria
necnon potestas ad universitatem casuum delegata, late interpretanda est, alia
vero quaelibet stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelleguntur
concessa sine quibus eadem potestas exerceri nequit.
Can. 139 - § 1. Nisi aliud iure statuatur, eo
quod quis aliquam auctoritatem, etiam superiorem, competentem adeat, non
suspenditur alius auctoritatis competentis exsecutiva potestas, sive haec
ordinaria est sive delegata.
§ 2. Causae tamen ad superiorem auctoritatem
delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi urgetique causa; quo in casu
statim superiorem de re moneat.
Can. 140 - § 1. Pluribus in solidum ad idem
negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare inchoaverit alios ab
eodem agendo excludit, nisi postea impeditus fuerit aut in negotio peragendo
ulterius procedere noluerit.
§ 2. Pluribus collegialiter ad negotium
agendum delegatis, omnes procedere debent ad normam Can. 119, nisi in mandato
aliud cautum sit.
§ 3. Potestas exsecutiva pluribus delegata,
praesumitur iisdem delegata in solidum.
Can. 141 - Pluribus successive delegatis, ille
negotium expediat, cuius mandatum anterius est, nec postea revocatum
fuit.
Can. 142 - § 1. Potestas delegata extinguitur:
expleto mandato; elapso tempore vel exhausto numero casuum pro quibus concessa
fuit; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato
directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti significata et eo
acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi id ex appositis clausulis
appareat.
§ 2. Actus tamen ex potestate delegat, quae
exercetur pro solo foro interno, per inadvertentiam positus, elapso concessionis
tempore, validus est.
Can. 143 - § 1. Potestas ordinaria extinguitur
amisso officio cui adnectitur.
§ 2. Nisi aliud iure caveatur, suspenditur
potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio legitime
appellatur vel recursus interponitur.
Can. 144 - § 1. In errore communi de facto aut
de iure, itemque in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, supplet
Ecclesia, pro foro tam externo quam interno, potestatem regiminis
exsecutivam.
§ 2. Eadem norma applicatur facultatibus de
quibus in Cann. 882, 883, 966, et 1111, § 1.
Can. 145 - § 1. Officium ecclesiasticum est
quodlibet munus ordinatione sive divina sive ecclesiastica stabiliter
constitutum in finem spiritualem exercendum.
§ 2. Obligationes et iura singulis officiis
ecclesiasticis propria definiuntur sive ipso iure quo officium constituitur,
sive decreto auctoritatis competentis quo constituitur simul et
confertur.
Can. 146 - Officium ecclesiasticum sine
provisione canonica valide obtineri nequit.
Can. 147 - Provisio officii ecclesiastici fit:
per liberam collationem ab auctoritate ecclesiastica competenti; per
institutionem ab eadem datam, si praecesserit praesentatio; per confirmationem
vel admissionem ab eadem factam, si praecesserit electio vel postulatio; tandem
per simplecem electionem et electi acceptationem, si electio non egeat
confirmatione.
Can. 148 - Auctoritati, cuius est officia
erigere, innovare et supprimere, eorundem provisio quoque competit, nisi aliud
iure statuatur.
Can. 149 - § 1. Ut ad officum ecclesiasticum
quis promoveatur, debet esse in Ecclesiae communione necnon idoneus, scilicet
iis qualitatibus praeditus, quae iure universali vel particulari aut lege
fundationis ad idem officium requiritur.
§ 2. Provisio officii ecclesiastici facta illi
qui caret qualitatibus requisitis, irrita tantum est, si qualitates iure
universali vel particulari aut lege fundationis ad validitatem provisionis
expresse exigantur; secus valida est, sed rescindi potest per decretum
auctoritatis competentis aut per sententiam tribunalis
administrativi.
§ 3. Provisio officii simoniace facta ipso
iure irrita est.
Can. 150 - Officium secumferens plenam
animarum curam, ad quam adimplendam ordinis sacerdotalis exercitium requiritur,
ei qui sacerdotio nondum auctus est valide conferri nequit.
Can. 151 - Provisio officii animarum curam
secumferentis, sine gravi causa ne differatur.
Can. 152 - Nemini conferantur duo vel plura
officia incompatibilia, videlicet quae una simul ab eodem adimpleri
nequeunt.
Can. 153 - § 1. Provisio officii de iure non
vacantis est ipso facto irrita, nec subsequenti vacatione
convalescit.
§ 2. Si tamen agatur de officio quod de iure
ad tempus determinatum confertur, provisio intra sex menses ante expletum hoc
tempus fieri potest, et effectum habet a die officii vacationis.
§ 3. Promissio alicuius officii, a quocumque
est facta, nullum parit iuridicum effectum.
Can. 154 - Officium de iure vacans, quod forte
adhuc ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo rite declaratum
fuerit eam possessionem non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat
in litteris collationis.
Can. 155 - Qui, vicem alterius neglegentis vel
impediti supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam
cui collatum est, sed huius condicio iuridica perinde constituitur, ac si
provisio ad ordinariam iuris normam peracta fuisset.
Can. 156 - Cuiuslibet officii provisio scripto
consignetur.
Can. 157 - Nisi aliud explicite iure statuatur. Episcopi dioecesani est libera collatione providere officiis ecclesiasticis in propria Ecclesia particulari.
Can. 158 - § 1. Praesentatio ad officium
ecclesiasticum ab eo, cui ius praesentandi competit, fieri debet auctoritati
cuius est ad officium de quo agitur institutionem dare, et quidem, nisi aliud
legitime cautum sit, intra tres menses ab habita vacationis officii
notitia.
§ 2. Si ius praesentationis cuidam collegio
aut coetui personarum competat, praesentandus designetur servatis Cann. 165 -
179 praescriptis.
Can. 159 - Nemo invitus praesentetur; quare
qui praesentandus proponitur, mentem suam rogatus, nisi intra octiduum utile
recuset, praesentari potest.
Can. 160 - § 1. Qui iure praesentationis
gaudet, unum aut etiam plures, et quidem tum una simul tum successive,
praesentare potest.
§ 2. Nemo potest seipsum praesentare; potest
autem collegium aut coetus personarum aliquem suum sodalem
praesentare.
Can. 161 - § 1. Nisi aliud iure statuatur,
potest qui aliquem praesentaverit non idoneum repertum, altera tantum vice,
intra mensem, alium candidatum praesentare.
§ 2. Si praesentatus ante institutionem factam
renuntiaverit aut de vita decesserit, potest qui iure praesentandi pollet, intra
mensem ab habita renuntiationis aut mortis notitia, ius suum rursus
exercere.
Can. 162 - Qui intra tempus utile, ad normam
Can. 158, § 1 et Can. 161 praesentationem non fecerit, itemque qui bis
praesentaverit non idoneum repertum, pro eo casu ius praesentationis amittit,
atque auctoritati, cuius est institutionem dare, competit libere providere
officio vacanti, assentiente tamen proprio provisi Ordinario.
Can. 163 - Auctoritas, cui ad normam iuris
competit praesentatum instituere, instituat legitime praesentatum quem idoneum
reppererit et qui acceptaverit; quod si plures legitime praesentati idonei
repertisint, eorundem unum instituere debet.
Can. 164 - Nisi aliud iure provisum fuerit, in
electionibus canonicis serventur praescripta canonum qui sequuntur.
Can. 165 - Nisi aliud iure aut legitimis
collegii vel coetus statutis cautum sit, si cui collegio aut coetui personarum
sit ius eligendi ad officium, electio ne differatur ultra trimestre utile
computandum ab habita notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso,
auctoritas ecclesiastica, cui ius confirmandae electionis vel ius providendi
successive competit, officio vacanti libere provideat.
Can. 166 - § 1. Collegii aut coetus praeses
convocet omnes ad collegium aut ad coetum pertinentes; convocatio autem, quando
personalis esse debet, valet, si fiat in loco domicilii vel quasi-domicilii aut
in loco commorationis.
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo
absens fuerit, electio valet; attamen ad eiusdem instantiam, probata quidem
praeteritione et absentia, electio, etiam si confirmata fuerit, a competenti
auctoritate rescindi debet, dummodo iuridice constet recursum saltem intra
triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.
§ 3. Quod si plures quam tertia pars electorum
neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse
interfuerint.
Can. 167 - § 1. Convocatione legitima facta,
suffragium ferendi ius habent praesentes die et loco in eadem convocatione
determinatis, exclusa, nisi aliud statutis legitime caveatur, facultate ferendi
suffragia sive per epistolam sive per procuratorem.
§ 2. Si quis ex electoribus praesens in ea
domo sit, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse
nequeat, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
Can. 168 - Etsi quis plures ob titulos ius
habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest nisi unicum suffragium
ferre.
Can. 169 - Ut valida sit electio, nemo ad
suffragium admitti potest, qui ad collegium vel coetum non pertineat.
Can. 170 - Electio, cuius libertas quoquo modo
reapse impedita fuerit, ipso iure invalida est.
Can. 171 - § 1. Inhabiles sunt ad suffragium
ferendum:
1° incapax actus humani;
2° carens voce activa;
3° poena excommunicationis innodatus sive per
sententiam iudicialem sive per decretum quo poena irrogatur vel
declaratur;
4° qui ab Ecclesiae communione notorie
defecit.
§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius
suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constet, eo dempto, electum non
rettulisse requisitum suffragiorum numerum.
Can. 172 - § 1. Suffragium, ut validum sit,
esse debet:
1° liberum; ideoque invalidum est suffragium
eius, qui metu gravi aut dolo, directe vel indirecte, adactus fuerit ad
eligendam certam personam aut diversas personas disiunctive;
2° secretum, certum, absolutum,
determinatum.
§ 2. Condiciones ante electionem suffragio
appositae tamquam non adiectae habeantur.
Can. 173 - § 1. Antequam incipiat electio,
deputentur e gremio collegii aut coetus duo saltem scrutatores.
§ 2. Scrutatores suffragia colligant et coram
praeside electionis inspiciant an schedularum numerus respondeat numero
electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant quot quisque
rettulerit.
§ 3. Si numerus suffragiorum superet numerum
eligentium, nihil est actum.
§4. Omnia electionis acta ab eo qui actuarii
munere fungitur accurate describantur, et saltem ab eodem actuario, praeside ac
scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario diligenter
asserventur.
Can. 174 - § 1. Electio, nisi aliud iure aut
statutis caveatur, fieri etiam potest per compromissum, dummodo nempe electores,
unanimi et scripto consensu, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice
transferant, qui nomine omnium ex recepta facultate eligant.
§ 2. Si agatur de collegio aut coetu ex solis
clericis constanti, compromissarii in sacris debent esse constituti; secus
electio est invalida.
§ 3. Compromissarii debent iuris praescripta
de electione servare atque, ad validitatem electionis, condiciones compromisso
appositas, iuri non contrarias, observare; condiciones autem iuri contrariae pro
non appositis habeantur.
Can. 175 - Cessat compromissum et ius
suffragium ferendi redit ad compromittentes:
1° revocatione a collegio aut coetu facta, re
integra;
2° non impleta aliqua condicione compromisso
apposita; 3° electione absoluta, si fuerit nulla.
Can. 176 - Nisi aliud iure aut statutis
caveatur, is electus habeatur et a collegii aut coetus praeside proclametur, qui
requisitum suffragiorum numerum rettulerit, ad normam Can. 119, n. 1.
Can. 177 - § 1. Electio illico intimanda est
electo, qui debet intra octiduum utile a recepta intimatione significare
collegii aut coetus praesidi utrum electionem acceptet necne; secus electio
effectum non habet.
§ 2. Si electus non acceptaverit, omne ius ex
electione amittit nec subsequenti acceptatione convalescit, sed rursus eligi
potest; collegium autem aut coetus intra mensem a cognita non- acceptatione ad
novam electionem procedere debet.
Can. 178 - Electus, acceptata electione, quae
confirmatione non egeat, officium pleno iure statim obtinet; secus non aquirit
nisi ius ad rem.
Can. 179 - § 1. Electus, si electio
confirmatione indigeat, intra octiduum utilea die acceptate electionis
confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium debet;
secus omni iure privatur, nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto
impedimento detentum fuisse.
§ 2. Competens auctoritas, si electum repperit
idoneum ad normam Can. 149, § 1, et electio ad normam iuris fuerit peracta,
confirmationem denegare nequit.
§ 3. Confirmatio in scriptis dari
debet.
§4. Ante intimatam confirmationem, electo non
licet sese immiscere administrationi officii sive in spiritualibus sive in
temporalibus et actus ab eo forte positi nulli sunt.
§ 5 Intimata confirmatione, electus pleno
iure officium obtinet, nisi aliud iure caveatur.
Can. 180 - § 1. Si electioni illius quem
electores aptiorem putent ac praeferant impedimentum canonicum obstet, super quo
dispensatio concedi possit ac soleat, suis ipsi suffragiis eum possunt, nisi
aliud iure caveatur, a competenti auctoritate postulare.
§ 2. Compromissarii postulare nequeunt, nisi
id in compromisso fuerit expressum.
Can. 181 - § 1. Ut postulatio vim habeat,
requiruntur saltem duae tertiae partes suffragiorum.
§ 2. Suffragium pro postulatione exprimi debet
per verbum: "postulo," aut aequivalens; formula: "eligo vel postulo," aut
aequipollens, valet pro electione, si impedimentum non exsistat, secus pro
postulatione.
Can. 182 - § 1. Postulatio a praeside intra
octiduum utile mitti debet ad auctoritatem competentem ad quam pertinet
electionem confirmare cuius est dispensationem de impedimento concedere, aut si
hanc potestatem non habeat, eandem ab auctoritate superiore petere; si non
requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad auctoritatem competentem ut
dispensatio concedatur.
§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio
missa non fuerit, ipso facto nulla est, et collegium vel coetus pro ea vice
privatur iure eligendi aut postulandi nisi probetur praesidem a mittenda
postulatione iusto fuisse detentum impedimento aut dolo vel neglegentia ab eadem
tempore opportuno mittenda abstinuisse. § 3. Postulato nullum ius acquiritur ex
postulatione; eam admittendi auctoritas competens obligatione non
tenetur.
§4. Factam auctoritati competenti
postulationem electores revocare non possunt, nisi auctoritate
consentiente.
Can. 183 - § 1. Non admissa ab auctoritate
competenti postulatione, ius eligendi ad collegium vel coetum redit.
§ 2. Quod si postulatio admissa fuerit, id
significetur postulato, qui respondere debet ad normam Can. 177, § 1.
§ 3. Qui admissam postulationem acceptat,
pleno iure statim officium obtinet.
Can. 184 - § 1. Amittitur officium
ecclesiasticum lapsu temporis praefiniti, expleta aetate iure definita,
renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione.
§ 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis a
qua fuit collatum, officium ecclesiasticum non amittitur, nisi aliud iure
caveatur.
§ 3. Officii amissio, quae effectum sortita
est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in officii provisionem
competit.
Can. 185 - Ei, qui ob impletam aetatem aut
renuntiationem acceptatam officium amittit, titulus emeriti conferri
potest.
Can. 186 - Lapsu temporis praefiniti vel
adimpleta aetate, amissio officii effectum habet tantum a momento, quo a
competenti auctoritate scripto intimatur.
Can. 187 - Quisquis sui compos potest officio
ecclesiastico iusta de causa renuntiare.
Can. 188 - Renuntiatio ex metu gravi, iniuste
incusso, dolo vel errore substantiali aut simoniace facta, ipso iure irrita
est.
Can. 189 - § 1. Renuntiatio, ut valeat, sive
acceptatione eget sive non, auctoritati fieri debet cui provisio ad officium de
quo agitur pertinet, et quidem scripto vel oretenus coram duobus
testibus.
§ 2. Auctoritas renuntiationem iusta et
proportionata causa non innixam ne acceptet.
§ 3. Renuntiatio quae acceptatione indiget,
nisi intra tres menses acceptetur, omni vi caret; quae acceptatione non indiget
effectum sortitur communicatione renuntiantis ad normam iuris facta.
§4. Renuntiatio, quamdiu effectum sortita non
fuerit, a renuntiante revocari potest; effectu secuto revocari nequit, sed qui
renuntiavit, officium alio ex titulo consequi potest.
Can. 190 - § 1. Translatio ab eo tantum fieri
potest, qui ius habet providendi officio quod amittitur et simul officio quod
comittitur.
§ 2. Si translatio fiat invito officii
titulari, gravis requiritur causa et, firmo semper iure rationes contrarias
exponendi, servetur modus procedendi iure praescriptus.
§ 3. Translatio, ut effectum sortiatur,
scripto intimanda est.
Can. 191 - § 1. In translatione, prius
officium vacat per possessionem alterius officii canonice habitam, nisi aliud
iure cautum aut a competenti auctoritate praescriptum fuerit.
§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam
translatus percipit, donec alterius possessionem canonice obtinuerit.
Can. 192 - Ab officio quis amovetur sive
decreto ab auctoritate competenti legitime edito, servatis quidem iuribus forte
ex contractu quaesitis, sive ipso iure ad normam Can. 194.
Can. 193 - § 1. Ab officio quod alicui
confertur ad tempus indefinitum, non potest quis amoveri nisi ob graves causas
atque servato procedendi modo iure definito.
§ 2. Idem valet, ut quis ab officio, quod
alicui ad tempus determinatum confertur, ante hoc tempus elapsum amoveri possit,
firmo praescripto Can. 624, § 3.
§ 3. Ab officio quod, secundum iuris
praescripta, alicui confertur ad prudentem discretionem auctoritatis
competentis, potest quis iusta ex causa, de iudicio eiusdem auctoritatis,
amoveri.
§4. Decretum amotionis, ut effectum
sortiatur, scripto intimandum est.
Can. 194 - § 1. Ipso iure ab ecclesiastico
amovetur:
1° qui statum clericalem amiserit;
2° qui a fide catholica aut a communione
Ecclesiae publice defecerit;
3° clericus qui matrimonium etiam civile
tantum attentaverit.
§ 2. Amotio, de qua in nn. 2 et 3, urgeri
tantum potest, si de eadem auctoritatis competentis declaratione
constet.
Can. 195 - Si quis, non quidem ipso iure, sed
per decretum auctoritatis competentis ab officio amoveatur quo eiusdem
subsistentiae providetur, eadem auctoritas curet ut ipsius subsistentiae per
congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum sit.
Can. 196 - § 1. Privatio ab officio, in poenam
scilicet delicti, ad normam iuris tantummodo fieri potest.
§ 2. Privatio effectum sortitur secundum
praescripta canonum de iure poenali.
Can. 197 - Praescriptionem, tamquam modum
iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus sese
liberandi, Ecclesia recipit prout est in legislatione civili respectivae
nationis salvis exceptionibus quae in canonibus huius Codicis
statuuntur.
Can. 198 - Nulla valet praescriptio, nisi bona
fide nitatur, non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem
requisiti, salvo praescripto Can. 1362.
Can. 199 - Praescriptioni obnoxia non
sunt:
1° iura et obligationes quae sunt legis
divinae naturalis aut positivae;
2° iura quae obtineri possunt ex solo
privilegio apostolico;
3° iura et obligationes quae spiritualem
christifidelium vitam directe respiciunt;
4° fines certi et indubii circumscriptionum
ecclesiasticarum;
5° stipes et onera Missarum;
6° provisio officii ecclesiastici quod ad
normam iuris exercitium ordinis sacri requirit;
7° ius visitationis et obligatio oboedientiae,
ita ut christifideles a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et
nulli auctoritati iam subsint.
Can. 200 - Nisi aliud expresse iure caveatur,
tempus supputetur ad normam canonum qui sequuntur.
Can. 201 - § 1. Tempus continuum intellegitur
quod nullam patitur interruptionem.
§ 2. Tempus utile intellegitur quod ita ius
suum exercenti aut per sequenti competit, ut ignoranti aut agere non valenti
noncurrat.
Can. 202 - § 1. In iure, dies intellegitur
spatium constans 24 horis continuo supputandis, et incipit a media nocte, nisi
aliud expresse caveatur; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 et annus
spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in
calendario.
§ 2. Prout sunt in calendario semper sumendi
sunt mensis et annus, si tempus est continuum.
Can. 203 - § 1. Dies a quo non computatur in
termino, nisi huius initium coincidat cum inito diei aut aliud expresse in iure
caveatur.
§ 2. Nisi contrarium statuatur, dies ad quem computatur in termino, qui, si
tempus constet uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadis,
finitur expleto ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri
careat, expleto ultimo die mensis.
Can. 204 - § 1. Christifideles sunt qui,
utpote per baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque
hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo
participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad mission
emexercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam
concredidit.
§ 2. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas
constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et
Episcopis in eius communione gubernata.
Can. 205 - Plene in communione Ecclesiae
catholicae his in terris sunt illi baptizati, qui in eius compage visibili cum
Christo iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et
ecclesiastici regiminis.
Can. 206 - § 1. Speciali ratione cum Ecclesia
conectuntur catechumeni, qui nempe, Spiritu Sancto movente, explicita voluntate
ut eidem incorporentur expetunt, ideoque hoc ipso voto, sicut et vita fidei,
spei et caritatis quam agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut suos
fovet.
§ 2. Catechumenorum specialem curam habet
Ecclesia quae, dum eos advitam ducendam evangelicam invitat eosque ad sacros
ritus celebrandos introducit, eisdem varias iam largitur praerogativas, quae
christianorum sunt propriae.
Can. 207 - § 1. Ex divina institutione, inter
christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur;
ceteri autem et laici nuncupantur.
§ 2. Ex utraque hac parte habentur
christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum per vota aut alia
sacra ligamina, ab Ecclesia agnita et sancita, suo peculiari modo Deo
consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt; quorum status, licet ad
hierarchicam Ecclesiae structuram non spectet, ad eius tamen vitam et
sanctitatem pertinet.
Can. 208 - Inter christifideles omnes, ex
eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et actionem
aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem et munus, ad
aedificationem Corporis Christi cooperantur.
Can. 209 - § 1. Christifideles obligatione
adstringuntur, sua quoque ipsorum agendi ratione, ad communionem semper
servandam cum Ecclesia.
§ 2. Magna cum diligentia officia adimpleant,
quibus tenentur erga Ecclesiam tum universam, tum particularem ad quam, secundum
iuris praescripta, pertinent.
Can. 210 - Omnes christifideles, secundum
propriam condicionem, ad sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum
eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas conferre
debent.
Can. 211 - Omnes christifideles officium
habent et ius allaborandi ut divinum salutis nuntium ad universos homines omnium
temporum ac totius orbis magis magisque perveniat.
Can. 212 - § 1. Quae sacri Pastores, utpote
Christum repraesentantes, tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae
rectores statuunt, christifideles, propriae responsabilitatis conscii, christiana oboedientia prosequi
tenentur.
§ 2. Christifidelibus integrum est, ut
necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata Ecclesiae Pastoribus
patefaciant.
§ 3. Pro scientia, competentia et praestantia
quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de
hisquae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva
fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi
utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam
faciant.
Can. 213 - Ius est christifidelibus ut ex
spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta
a sacris Pastoribus accipiant.
Can. 214 - Ius est christifidelibus, ut cultum
Deo persolvant iuxta praescripta proprii ritus a legitimis Ecclesiae Pastoribus
approbati, utque propriam vitae spiritualis formam sequantur, doctrinae quidem
Ecclesiae consentaneam.
Can. 215 - Integrum est christifidelibus, ut
libere condant atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis,
aut ad vocationem christianam in mundo fovendam, utque conventus habeant ad
eosdem fines in communi persequendos.
Can. 216 - Christifideles cuncti, quippe qui
Ecclesiae missionem participent, ius habent ut propriis quoque inceptis,
secundum suum quisque statum et condicionem, apostolicam actionem promoveant vel
sustineant; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus
accesserit competentis auctoritatis ecclesiasticae.
Can. 217 - Christifideles, quippe qui baptismo
ad vitam doctrinae evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad
educationem christianam, qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque
simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
Can. 218 - Qui disciplinis sacris incumbunt
iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem suam prudenter in iis
aperiendi, inquibus peritia gaudent, servato debito erga Ecclesiae magisterium
obsequio.
Can. 219 - Christifideles omnes iure gaudent
ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo.
Can. 220 - Nemini licet bonam famam, qua quis
gaudet, illegitime laedere, nec ius cuiusque personae ad propriam intimitatem
tuendam violare.
Can. 221 - § 1. Christifidelibus competit ut
iura, quibus in Ecclesia gaudent, legitime vindicent atque defendant in foro
competenti ecclesiastico ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est ut, si ad
iudicium ab auctoritate competenti vocentur, iudicentur servatis iuris
praescriptis, cum aequitate applicandis.
§ 3. Christifidelibus ius est, ne poenis
canonicis nisi ad normam legis plectantur.
Can. 222 - § 1. Christifideles obligatione
tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto sint quae ad
cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad honestam ministrorum
sustentationem necessaria sunt.
§ 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam
socialem promovendi necnon, praecepti Domini memores, ex propriis reditibus
pauperibus subveniendi.
Can. 223 - § 1. In iuribus suis exercendis
christifideles tum singuli tum in consociationibus adunati rationem habere
debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque suorum erga alios
officiorum.
§ 2. Ecclesiasticae auctoritati competit,
intuitu boni communis, exercitium iurium, quae christifidelibus sunt propria,
moderari.
Can. 224 - Christifideles laici, praeter eas
obligationes et iura, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea quae in aliis canonibus statuuntur,
obligationibus tenentur et iuribus gaudent quae in canonibus huius tituli
recensentur.
Can. 225 - § 1. Laici, quippe qui uti omnes
christifideles ad apostolatum a Deo per baptismum et confirmationem deputentur, generali obligatione
tenentur et iure gaudent, sive singuli sive in consociationibus coniuncti,
allaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum
cognoscatur et accipiatur; quae obligatio eo vel magis urget iis in adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium
audire et Christum cognoscere homines possunt.
§ 2. Hoc etiam peculiari adstringuntur
officio, unusquisque quidem secundum propriam condicionem, ut rerum temporalium ordinem spiritu evangelico
imbuant atque perficiant, et ita specialiter in iisdem rebus gerendis atque in
muneribus saecularibus exercendis Christi testimonium reddant.
Can. 226 - § 1. Qui in statu coniugali vivunt,
iuxta propriam vocationem, peculiari officio tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei
allaborandi.
§ 2. Parentes, cum vitam filiis contulerint,
gravissima obligatione tenentur et iure gaudent eos educandi; ideo parentum christianorum imprimis est christianam
filiorum educationem secundum doctrinam ab
Ecclesia traditam curare.
Can. 227 - Ius est christifidelibus laicis, ut
ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate
utentes, curent ut suae actiones spiritu
evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio
propositam, caventes tamen ne in quaestionibus
opinabilibus propriam sententiam uti doctrinam Ecclesiae proponant.
Can. 228 - § 1. Laici qui idonei reperiantur,
sunt habiles ut a sacris Pastoribus ad illa officia ecclesiastica et munera assumantur, quibus ipsi secundum iuris
praescripta fungi valent. § 2. Laici
debita scientia, prudentia et honestate praestantes, habiles sunt tamquam periti
aut consiliarii, etiam in consiliis ad normam iuris, ad Ecclesiae Pastoribus
adiutorium praebendum.
Can. 229 - § 1. Laici, ut secundum doctrinam
christianam vivere valeant, eandemque et ipsi enuntiare atque, si opus sit, defendere possint, utque in
apostolatu exercendo partem suam habere queant, obligatione tenentur et iure
gaudent acquirendi eiusdem doctrinae cognitionem, propriae uniuscuiusque capacitati et condicioni
aptatam.
§ 2. Iure quoque gaudent pleniorem illam in
scientiis sacris acquirendi cognitionem, quae in ecclesiasticis universitatibus facultatibusve aut in institutis
scientiarium religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus
academicos consequendo.
§ 3. Item, servatis praescriptis quoad
idoneitatem requisitam statutis, habiles sunt ad mandatum docendi scientias sacras a legitima auctoritate
ecclesiastica recipiendum.
Can. 230 - § 1. Viri laici, qui aetate
dotibusque pollent Episcoporum conferentiae decreto statutis, per ritum liturgicum praescriptum ad ministeria lectoris
et acolythi stabiliter assumi possunt;
quae tamen ministeriorum collatio eisdem ius non confert ad
sustentationem remunerationemve ab
Ecclesia praestandam.
§ 2. Laici ex temporanea deputatione in
actionibus liturgicis munus lectoris implere possunt; item omnes laici muneribus
commentatoris, cantoris aliisve ad normam iuris fungi possunt.
§ 3. Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat,
deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel
acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi
exercere, precibus liturgicis praeesse, baptismum conferre atque sacram
Communionem distribuere, iuxta iuris praescriptas.
Can. 231 - § 1. Laici, qui permanenter aut ad
tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur ut aptam acquirant formationem ad munus suum
debite implendum requisitam, utque hoc munus conscie impense et diligenter
adimpleant.
§ 2. Firmo praescripto Can. 230, § 1, ius
habent ad honestam remunerationem suae condicioni aptatam, qua decenter,
servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae
providere valeant; itemque iis ius competit ut ipsorum praevidentiae et
securitati sociali et assistentiae sanitariae, quam dicunt, debite
prospiciatur.
Can. 232 - Ecclesia officium est atque ius
proprium et exclusivum eos instituendi , qui ad ministeria sacra
deputantur.
Can. 233 - § 1. Universae communitati
christianae officium incumbit fovendarum vocationum, ut necessitatibus
ministerii sacri in tota Ecclesia sufficienter provideatur; speciatim hoc
officio tenentur familiae christianae, educatores atque peculiari ratione
sacerdotes, praesertim parochi. Episcopi dioecesani, quorum maxime est de
vocationibus provehendis curam habere, populum sibi commissum de momento
ministerii sacri deque ministrorum in Ecclesia necessitate edoceant, atque
incepta ad vocationes fovendas, operibus praesertim ad hoc institutis, suscitent
ac sustentent.
§ 2. Solliciti sint insuper sacerdotes,
praesertim vero Episcopi dioecesani, ut qui maturioris aetatis viri ad
ministeria sacra sese vocatos aestiment, prudenter verbo opereque adiuventur ac
debite praeparentur.
Can. 234 - § 1. Serventur, ubi exsistunt,
atque foveantur seminaria minora aliave instituta id genus, in quibus nempe,
vocationum fovendarum gratia, provideatur ut peculiaris formatia religiosa una
expedire iudicaverit Episcopus dioecesanus, seminarii minoris similisve
instituti erectioni prospiciat.
§ 2. Nisi certis in casibus adiuncta suadeant,
iuvenes quibus animus est ad sacerdotium ascendere, ea ornentur humanistica et
scientifica formatione, qua iuvenes in sua quisque regione ad studia superiora
peragenda praeparantur.
Can. 235 - § 1. Iuvenes, qui ad sacerdotium
accedere intendunt, ad formationem spiritualem convenientem et ad officia
propria instituantur in seminario maiore per totum formationis tempus, aut, si
adiuncta de iudicio Episcopi dioecesani id postulent, per quattuor saltem
annos.
§ 2. Qui extra seminarium legitime morantur,
ab Episcopo dioecesano commendentur pio et idoneo sacerdoti, qui invigilet ut ad
vitam spiritualem et ad disciplinam sedulo efformentur.
Can. 236 - Aspirantes ad diaconatum
permanentem secundum Episcoporum conferentiae praescripta ad vitam spiritualem
alendam informentur atque ad officia eidem ordini propria rite adimplenda
instruantur:
1° iuvenes per tres saltem annos in aliqua
domo peculiari degentes nisi graves ob rationes Episcopus dioecesanus aliter statuerit;
2° maturioris aetatis viri, sive caelibes sive
coniugati, ratione ad tres annos protracta et ab eadem Episcoporum conferentia
definita.
Can. 237 - § 1. In singulis dioecesibus sit
seminarium maius, ubi id fieri possit atque expediat; secus concredantur alumni,
qui ad sacra ministeria sese praeparent, alieno seminario aut erigatur
seminarium interdioecesanum.
§ 2. Seminarium interdioecesanum ne erigatur
nisi prius approbatio Apostolicae Sedis, tum ipsius seminarii erectionis tum
eiusdem statutorum, obtenta fuerit, et quidem ab Episcoporum conferentia, si
agatur de seminario pro universo eius territorio, secus ab Episcopis quorum
interest.
Can. 238 - § 1. Seminaria legitime erecta ipso
iure personalitate iuridica in Ecclesia gaudent.
§ 2. In omnibus negotiis pertractandis
personam seminarii gerit eius rector, nisi de certis negotiis auctoritas
competens aliud statuerit.
Can. 239 - § 1. In quolibet seminario
habeantur rector, qui ei praesit, et si casus ferat vice- rector, oeconomus, atque si alumni in ipso seminario
studiis se dedant, etiam magistri, qui varias disciplinas tradant apta ratione
inter se compositas.
§ 2. In quolibet seminario unus saltem adsit
spiritus director, relicta libertate alumnis adeundi alios sacerdotes, qui ad
hoc munus ab Episcopo deputati sint.
§ 3. Seminarii statutis provideantur rationes,
quibus curam rectoris, in disciplina praesertim servanda, participent ceteri
moderatores, magistri, immo et ipsi alumni.
Can. 240 - § 1. Praeter confessarios
ordinarios, alii regulariter ad seminarium accedant confessarii, atque, salva
quidem seminarii disciplina, integrum semper sit alumnis quemlibet confessarium
sive in seminario sive extra illud adire. § 2. In decisionibus ferendis de
alumnis ad ordines admittendis aut e seminario dimittendis, numquam directoris
spiritus et confessariorum votum exquiri potest.
Can. 241 - § 1. Ad seminarium maius ab
Episcopo dioecesano admittantur tantummodo ii qui, attentis eorum dotibus
humanis et moralibus, spiritualibus et intellectualibus, eorum valetudine
physica et psychica necnon recta voluntate, habiles aestimantur qui ministeriis
sacris perpetuo sese dedicent.
§ 2. Antequam recipiantur, documenta exhibere
debent de susceptis baptismo et confirmatione aliaque quae secundum praescripta
institutionis sacerdotalis Rationis requiruntur.
§ 3. Si agatur de iis admittendis, qui ex
alieno seminario vel instituto religioso dimissi fuerint, requiritur insuper
testimonium respectivi superioris praesertim de causa eorum dimissionis vel
discessus.
Can. 242 - § 1. In singulis nationibus
habeatur institutionis sacerdotalis Ratio, ab Episcoporum conferentia attentis
quidem normis a suprema Ecclesiae auctoritate latis, statuenda et a Sancta Sede
approbanda novis quoque adiunctis, approbante item Sancta Sede, accommodanda,
qua institutionis in seminario tradendae definiantur summa principia atque
normae generales necessitatibus pastoralibus uniuscuiusque regionis vel
provinciale, aptatae.
§ 2. Normae Rationis, de qua in § 1, serventur
in omnibus seminariis, tum dioecesanis tum interdioecesanis.
Can. 243 - Habeat insuper unumquodque
seminarium ordinationem propriam, ab Episcopo dioecesano aut, si de seminario
interdioecesano agatur, ab Episcopis quorum interest, probatam, qua normae institutionis sacerdotalis Rationis adiunctis
particularibus accommodentur, ac pressius determinentur praesertim disciplinae
capita quae ad alumnorum cotidianam vitam et totius seminarii ordinem
spectant.
Can. 244 - Alumnorum in seminario formatio
spiritualis et institutio doctrinalis harmonice componantur, atque ad id
ordinentur, ut iidem iuxta uniuscuiusque indolem una cum debita maturitate
humana spiritum Evangelii et arctam cum Christo necessitudinem
acquirant.
Can. 245 - § 1. Per formationem spiritualem
alumni idonei fiant ad ministerium pastorale fructuose exercendum et ad spiritum
missionalem efformentur, discentes ministerium expletum semper in fide viva et
in caritate ad propriam sanctificationem conferre; itemque illas excolere
discant virtutes quae in hominum consortione pluris fiunt, ita quidem ut ad
aptam conciliationem inter bona humana et supernaturalia pervenire
valeant.
§ 2. Ita formentur alumni ut, amore Ecclesiae
Christi imbuti, Pontifici Romano Petri successore humili et filiali caritate
devinciantur, proprio Episcopo tamquam fidi cooperatores adhaereant et sociam cum fratribus operam praestent; per vitam in
seminario communem atque per amicitiae coniunctionisque necessitudinem cum aliis
excultam praeparentur ad fraternam unionem cum dioecesano presbyterio, cuius in
Ecclesiae servitio erunt consortes.
Can. 246 - § 1. Celebratio Eucharistica
centrum sit totius vitae seminarii, ita ut cotidie alumni, ipsam Christi
caritatem participantes, animi robur pro apostolico labore et pro vita sua
spirituali praesertim ex hoc ditissimo fonte hauriant.
§ 2. Efformentur ad celebrationem liturgiae
horarum, qua Dei ministri, nomine Ecclesiae pro toto populo sibi commisso, immo
pro universo mundo, Deum deprecantur.
§ 3. Foveantur cultus Beatae Mariae Virginis
etiam per mariale rosarium, oratio mentalis aliaque pietatis exercitia, quibus
alumni spiritum orationis acquirant atque vocationis suae robur
consequantur.
§4. Ad sacramentum paenitentiae frequenter
accedere assuescant alumni, et commendatur ut unusquisque habeat moderatorem
suae vitae spiritualis libere quidem electum, cui confidenter conscientiam
aperire possit.
§ 5 Singulis annis alumni exercitiis
spiritualibus vacent.
Can. 247 - § 1. Ad servandum statum caelibatus
congrua educatione praeparentur, eumque ut peculiare Dei donum in honore habere
discant.
§ 2. De officiis et oneribus quae ministris
sacris Ecclesiae propria sunt, alumni debite reddantur certiores, nulla vitae
sacerdotalis difficultate reticita.
Can. 248 - Institutio doctrinalis tradenda eo
spectat, ut alumni, una cum cultura generali necessitatibus loci ac temporis
consentanea, amplam atque solidam acquirant in disciplinis sacris doctrinam, ita ut, propria fide ibi fundata et
inde nutrita, Evangelii doctrinam hominibus sui temporis apte, ratione eorundem
ingenio accommodata, nuntiare valeant.
Can. 249 - Institutionis sacerdotalis Ratione
provideatur ut alumni non tantum accurate linguam patriam edoceantur, sed etiam
linguam latinam bene calleant necnon congruam habeant cognitionem alienarum
linguarum, quarum scientia ad eorum formationem aut ad ministerium pastorale
exercendum necessaria vel utilis videatur.
Can. 250 - Quae in ipso seminario philosophica
et theologica studia ordinantur, aut successive aut coniuncte peragi possunt,
iuxta institutionis sacerdotalis Rationem; eadem completum saltem sexennium
complectantur, ita quidem ut tempus philosophicis disciplinis dedicandum
integrum biennium, studiis vero theologicis integrum quadriennium
adaequet.
Can. 251 - Philosophica institutio, quae
innixa sit oportet patrimonio philosophico perenniter valido, et rationem etiam
habeat philosophicae investigationis progredientis aetatis, ita tradatur, ut
alumnorum formationem humanam perficiat, mentis aciem provehat, eosque ad studia
theologica peragenda aptiores reddat.
Can. 252 - § 1. Institutio theologica, in
lumine fidei, sub Magisterii ductu, ita impertiatur, ut alumni integram
doctrinam catholicam, divina Revelatione innixam, cognoscant, propriae vitae
spiritualis reddant alimentum eamque, in ministerio exercendo rite annuntiare ac
tueri valeant.
§ 2. In sacra Scriptus peculiari diligentia
erudiantur alumni, ita ut totius sacrae Scripturae conspectum
acquirant.
§ 3. Lectiones habeantur theologiae
dogmaticae, verbo Dei scripto una sacra Traditione semper innixae, quarum ope
alumni mysteria salutis, s. Thoma praesertim magistro, intimius penetrare
addiscant, itemque lectiones theologiae moralis et pastoralis, iuris canonici,
liturgiae, historiae ecclesiasticae, necnon aliarum disciplinarum, auxiliarium
atque specialium, ad normam praescriptorum institutionis sacerdotalis
Rationis.
Can. 253 - § 1. Ad magistri munus in
disciplinis philosophicis, theologicis et iuridicis, ab Episcopo aut ab
Episcopis, quorum interest, iitantum nominentur qui, virtutibus praestantes,
laurea doctorali aut licentia potiti sunt in universitate studiorum aut
facultate a Sancta Sede recognita.
§ 2. Curetur ut distincti totidem nominentur
magistri qui doceant sacram Scripturam, theologiam dogmaticam, theologiam
moralem, liturgiam, philosophiam, ius canonicum, historiam ecclesiasticam,
aliasque, quae propria methodo tradendae sunt, disciplinas.
§ 3. Magister qui a munere suo graviter
deficiat, ab auctoritate, de qua in § 1, amoveatur.
Can. 254 - § 1. Magistri in disciplinis
tradendis de intima universae doctrinae fidei unitate et harmonia iugiter
solliciti sint, ut unam scientiam alumni se discere experiantur; quo aptius id
obtineatur, adsit in seminario qui integram studiorum ordinationem
moderetur.
§ 2. Ita alumni edoceantur, ut et ipsi habiles
fiant ad quaestiones aptis investigationibus propriis et scientifica methodo examinandas habeantur igitur
exercitationes, in quibus, sub moderamine magistrorum, alumni proprio labore
studia quaedam persolvere discant.
Can. 255 - Licet universa alumnorum in
seminario formatio pastoralem finem persequatur, institutio stricte pastoralis
in eodem ordinetur, qua alumni principia et artes addiscant quae, attentis
quoque loci ac temporis necessitatibus, ad ministerium Dei populum docendi,
sanctificandi et regendi exercendum pertineant.
Can. 256 - § 1. Diligenter instruantur alumni
in iis quae peculiari ratione ad sacrum ministerium spectant, praesertim in arte
catechetica et homiletica exercenda, in cultu divino peculiarique modo in
sacramentis celebrandis, in commercio cum hominibus, etiam noncatholicis vel non
credentibus, habendo, in paroecia administranda atque in ceteris muneribus
adimplendis.
§ 2. Edoceantur alumni de universae Ecclesiae
necessitatibus, ita ut sollicitudinem habeant de vocationibus promovendis, de
quaestionibus missionalibus, oecumenicis necnon de aliis, socialibus quoque,
urgentoribus.
Can. 257 - § 1. Alumnorum institutioni ita
provideatur, ut non tantum Ecclesiae particularis in cuius servitio
incardinentur, sed universae quoque Ecclesiae sollicitudinem habeant, atque
paratos se exhibeant Ecclesiis particularibus, quarum gravis urgeat necessitas,
sese devovere.
§ 2. Curet Episcopus dioecesanus ut clerici, a
propria Ecclesia particulari ad Ecclesiam particularem alterius regionis
transmigrare intendentes, apte praeparentur ad ibidem sacrum ministerium
exercendum, ut scilicet et linguam regionis addiscant, et eiusdem institutorum,
condicionum socialium, usuum et consuetudinem intellegentiam habeant.
Can. 258 - Ut apostolatus exercendi artem in
opere ipso etiam addiscant, alumni, studiorum curriculo decurrente, praeserti, vero feriarum tempore, praxi
pastorali initientur per opportunas, sub moderamine semper sacerdotalis periti,
exercitationes, alumnorum aetati et locorum condicioni aptatas, de iudicio
Ordinarii determinandas.
Can. 259 - § 1. Episcopo dioecesano aut, si de
seminario interdioecesano agatur, Episcopis quorum interest, competit quae ad
seminarii superius regimen et administrationem spectant, decernere.
§ 2. Episcopus dioecesanus aut, si de
seminario interdioecesano agatur, Episcopi quorum interest, frequenter
seminarium ipsi visitent, in formationem suorum alumnorum necnon in
institutionem, quae in eodem tradatur, philosophicam et theologicam invigilent,
et de alumnorum vocatione, indole, pietate ac profectu cognitionem sibi
comparent, maxime intuitu sacrarum ordinationum conferendarum.
Can. 260 - Rectori, cuius est cotidianum
moderamen curare seminarii, ad normam quidem institutionis sacerdotalis Rationis ac seminarii ordinationis,
omnes in propriis muneribus adimplendis obtemperare debent.
Can. 261 - § 1. Seminarii rector itemque, sub
eiusdem auctoritate, moderatores et magistri pro parte sua curent ut alumni
normas Ratione institutionis sacerdotalis necnon seminarii ordinatione
praescriptas adamussim servent.
§ 2. Sedulo provideant seminarii rector atque
studiorum moderatur ut magistri suo munere rite fungantur, secundum praescripta
Rationis institutionis sacerdotalis ac seminarii ordinationis.
Can. 262 - Exemptum a regimine paroeciali
seminarium esto: et pro omnibusqui in seminario sunt, parochi officium, excepta
materia matrimoniali et firmo praescripto Can. 985, obeat seminarii rector
eiusve delegatus.
Can. 263 - Episcopus dioecesanus vel, si de
seminario interdioecesano agatur, Episcopi quorum interest, pro parte ab eis
communi consilio determinata, curare debent ut provideatur seminarii
constitutioni et conservationi, alumnorum sustentationi necnon magistrorum
remunerationi aliisque seminarii necessitatibus.
Can. 264 - § 1. Ut seminarii necessitatibus
provideatur, praeter stipem de qua in Can. 1266, potest Episcopus in dioecesi
tributum imponere.
§ 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt
cunctae personae iuridicae ecclesiasticae etiam privatae, quae sedem in dioecesi
habeant, nisi solis eleemosynis sustententur aut in eis collegium discentium vel
docentium ad commune Ecclesiae bonum promovendum actu habeantur; huiusmodi
tributum debet esse generale, reditibus eorum qui eidem obnoxii sunt
proportionatum, atque iuxta necessitates seminarii determinatum.
Can. 265 - Quemlibet clericum oportet esse
incardinatum aut alicui Ecclesiae particulari vel praelaturae personali, aut
alicui instituto vitae consecratae vel societati hac facultate praeditis, ita ut
clerici acephali seu vagi minime admittantur.
Can. 266 - § 1. Per receptum diaconatum
aliquis fit clericus et incardinatur Ecclesiae particulari vel praelaturae
personali pro cuius servitio promotus est.
§ 2. Sodalis in instituto religioso a votis
perpetuis professus aut societati clericali vitae apostolicae definitive
incorporatus, per receptum diaconatum incardinatur tamquam clericus eidem
instituto aut societati, nisi ad societates quod attinet aliter ferant
constitutiones.
§ 3. Sodalis instituti saecularis per receptum
diaconatum incardinatur Ecclesiae particulari pro cuius servitio promotus est,
nisi vi concessionis Sedis Apostolicae ipsi instituto incardinetur.
Can. 267 - § 1. Ut clericus iam incardinatus
alii Ecclesiae particulari valide incardinetur, ab Episcopo dioecesano obtinere
debet litteras ab eodem subscriptas excardinationis; et pariter ab Episcopo dioecesano Ecclesiae particularis cui se
incardinari desiderat, litteras ab eodem subscriptas incardinationis.
§ 2. Excardinatio ita concessa effectum non
sortitur nisi incardinatione obtenta in alia Ecclesia particulari.
Can. 268 - § 1. Clericus qui a propria
Ecclesia particulari in aliam legitime transmigraverit, huic Ecclesiae
particulari, transacto quinquennio, ipso iure incardinatur, si talem voluntatem
in scriptis manifestaverit tum Episcopo dioecesano Ecclesiae hospitis tum
Episcopo dioecesano proprio, neque horum alteruter ipsi contrariam scripto
mentem intra quattuor menses a receptis
litteris significaverit.
§ 2. Per admissionem perpetuam aut definitivam
in institutum vitae consecratae aut in societatem vitae apostolicae, clericus
qui, ad normam Can. 266, § 2, eidem instituto aut societati incardinatur, a
propria Ecclesia particulari excardinatur.
Can. 269 - Ad incardinationem clerici
Episcopus dioecesanus ne deveniat nisi:
1° necessitas aut utilitas suae Ecclesiae
particularis id exigat, et salvis praescriptis honestam sustentationem clericorum respicientibus;
2° ex legitimo documento sibi constiterit de
concessa excardinatione, et habuerit praeterea ab Episcopo dioecesano
excardinanti, sub secreto si opus sit, de clerici vita, moribus ac studiis
opportuna testimonia;
3° clericus eidem Episcopo dioecesano scripto
declaraverit se novae Ecclesiae particularis servitio velle addici ad normam
iuris.
Can. 270 - Excardinatio licite concedi potest
iustis tantum de causis, quales sunt Ecclesiae utilitas aut bonum ipsius
clerici; denegari autem nonpotest nisi exstantibus gravibus causis; licet tamen
clerico, qui se gravatum censuerit et Episcopum receptorem invenerit, contra
decisionem recurrere.
Can. 271 - § 1. Extra casum verae necessitatis
Ecclesiae particularis propriae, Episcopus dioecesanus ne deneget licentiam
transmigrandi clericis, quos paratos scit atque aptos aestimet qui regiones
petant gravi cleri inopia laborantes, ibidem sacrum ministerium peracturi;
prospiciat vero ut per conventionem scriptam cum Episcopo dioecesano loci, quem
petunt, iura et officia eorundem clericorum stabiliantur.
§ 2. Episcopus dioecesanus licentiam ad aliam
Ecclesiam particularem transmigrandi concedere potest suis clericis ad tempus
praefinitum, etiam pluries renovandum, ita tamen ut iidem clerici propriae
Ecclesiae particulari incardinati maneant, atque in eandem redeuntes omnibus
gaudeant iuribus, quae haberent si in ea sacro ministerio addicti
fuissent.
§ 3. Clericus qui legitime in aliam Ecclesiam
particularem transierit propriae Ecclesiae manens incardinatus, a proprio
Episcopo dioecesano iusta de causa revocari potest, dummodo serventur
conventiones cum altero Episcopo initae atque naturalis aequitas; pariter,
iisdem condicionibus servatis, Episcopus dioecesanus alterius Ecclesiae
particularis iusta de causa poterit eidem
clerico licentiam ulterioris commorationis in suo territorio
denegare.
Can. 272 - Excardinationem et incardinationem,
itemque licentiam ad aliam Ecclesiam particularem transmigrandi concedere nequit
Administrator dioecesanus, nisi post annum a vacatione sedis episcopalis, et cum
consensu collegii consultorum.
Can. 273 - Clerici speciali obligatione
tenentur Summo Pontifici et suo quisque Ordinario reverentiam et oboedientiam
exhibendi.
Can. 274 - § 1. Soli clerici obtinere possunt
officia ad quorum exercitium requiritur potestas ordinis aut potestas regiminis
ecclesiastici.
§ 2. Clerici, nisi legitimo impedimento
excusentur, munus, quod ipsis a suo Ordinario commissum fuerit, suscipere ac
fideliter adimplere tenentur.
Can. 275 - § 1. Clerici, quippe qui omnes ad
unum conspirent opus, ad aedificationem nempe Corporis Christi, vinculo fraternitatis et orationis inter
se uniti sint, et cooperationem inter se
prosequantur, iuxta iuris particularis praescripta.
§ 2. Clerici missionem agnoscant et
promoveant, quam pro sua quisque parte laici in Ecclesia et in mundo
exercent.
Can. 276 - § 1. In vita sua ducenda ad
sanctitatem persequendam peculiari ratione tenentur clerici, quippe qui, Deo in
ordinis receptione novo titulo consecrati, dispensatores sint mysteriorum Dei in servitium Eius populi.
§ 2. Ut hanc perfectionem persequi
valeant:
1° imprimis ministerii pastoralis officia
fideliter et indefesse adimpleant;
2° duplici mensa sacrae Scripturae et
Eucharistiae vitam suam spiritualem nutriant; enixe igitur sacerdotes invitantur
ut cotidie Sacrificium eucharisticum offerant, diaconi vero ut eiusdem
oblationem cotidie participent;
3° obligatione tenentur sacerdotes necnon
diaconi ad presbyteratum aspirantes cotidie liturgiam horarum persolvendi
secundum proprius et probatos liturgicos libros; diaconi autem permanentes
eandem persolvant pro parte ab Episcoporum conferentia definita;
4° pariter tenentur ad vacandum recessibus
spiritualibus, iuxta iuris particularis praescripta;
5° sollicitantur ut orationi mentali
regulariter incumbant, frequenter ad paenitentiae sacramentum accedant, Deiparam
Virginem peculiari veneratione colant, aliisque mediis sanctificationis utantur
communibus et particularibus.
Can. 277 - § 1. Clerici obligatione tenentur
servandi perfectam perpetuamque propter Regnum coelorum continentiam, ideoque ad
coelibatum adstringuntur, quod est peculiare Dei donum, quo quidem sacri
ministri indiviso corde Christo facilius adhaerere possunt atque Dei hominumque
servitio liberius sese dedicare valent.
§ 2. Debita cum prudentia clerici se gerant
cum personis, quarum frequentatio ipsorum obligationem ad continentiam servandam in discrimen vocare aut in
fidelium scandalum vertere possit.
§ 3. Competit Episcopo dioecesano ut hac de re
normas statuat magis determinatas utque de huius obligationis observantia in
casibus particularibus iudicium ferat.
Can. 278 - § 1. Ius est clericis saecularibus
sese consociandi cum aliis ad fines statui clericali congruentes
prosequendos.
§ 2. Magni habeant clerici saeculares
praesertim illas consociationes quae, statutis a competenti auctoritate
recognitis, per aptam et convenienter approbatam vitae ordinationem et fraternum
iuvamen, sanctitatem suam in ministerii exercitio fovent, quaeque clericorum
inter se et cum proprio Episcopo unioni favent.
§ 3. Clerici abstineant a constituendis aut
participandis consociationibus, quarum finis aut actio cum obligationibus statui
clericali propriis componi nequeunt vel diligentem muneris ipsis ab auctoritate
ecclesiastica competenti commissi adimpletionem praepedire possunt.
Can. 279 - § 1. Clerici studia sacra, recepto
etiam sacerdotio, prosequantur, et solidam illam doctrinam, in sacra Scriptura
fundatam, a maioribus traditam et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, uti
documentis praesertim Conciliorum ac Romanorum Pontificum determinatur, devitantes profanas vocum novitates et
falsi nominis scientiam
§ 2. Sacerdotes, iuxta iuris praescripta,
praelectiones pastorales post ordinationem sacerdotalem instituendas frequentent atque, statutis eodem iure
temporibus, aliis quoque intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut
conferentiis, quibus ipsis praebeatur occasio pleniorem scientiarum sacrarum et
methodorum pastoralium cognitionem acquirendi.
§ 3. Aliarum quoque scientiarum, earum
praesertim quae cum sacris conectuntur, cognitionem prosequantur, quatenus
praecipue administerium pastorale exercendum confert.
Can. 280 - Clericis valde commendatur quaedam
vitae communis consuetudo; quae quidem, ubi viget, quantum fieri potest,
servanda est.
Can. 281 - § 1. Clerici, cum ministerio
ecclesiastico se dedicant, remunerationem merentur quae suae condicioni
congruat, ratione habite tum ipsius muneris naturae, tum locorum temporumque condicionum, quaque ipsi possint
necessitatibus vitae suae necnon aequae retributioni eorum, quorum servitio, egent, providere.
§ 2. Item providendum est ut gaudeant illa
sociali assistentia, qua eorum necessitatibus, si infirmate, invaliditate vel
senectute laborent, apte prospiciatur.
§ 3. Diaconi uxorati, qui plene ministerio
ecclesiastico sese devovent, remunerationem merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere valeant;
qui vero ratione professionis civilis,
quam exercent aut exercuerunt, remunerationem obtineant, ex perceptis
inde reditibus sibi suaeque familiae
necessitatibus consulant.
Can. 282 - § 1. Clerici vitae simplicitatem
colant et ab omnibus quae vanitatem sapiunt se abstineant.
§ 2. Bona, quae occasione exercitii
ecclesiastici officii ipsis obveniunt, quaeque supersunt, provisa ex eis honesta
sustentatione et omnium officiorum proprii status adimpletione, ad bonum Ecclesiae operaque caritatis impendere
velint.
Can. 283 - § 1. Clerici, licet officium
residentiale non habeant, a sua tamen dioecesi per notabile tempus iure particulari determinandum, sine licentia
saltem praesumpta Ordinarii proprii, ne
discedant.
§ 2. Ipsis autem competit ut debito et
sufficienti quotannis gaudeant feriarum tempore, iure universali vel particulari
determinato.
Can. 284 - Clerici decentem habitum
ecclesiasticum, iuxta normas ab Episcoporum conferentia editas atque legitimas locorum consuetudines,
deferant.
Can. 285 - § 1. Clerici ab iis omnibus, quae
statum suum dedecent, prorsus abstineant, iuxta iuris particularis praescripta.
§ 2. Ea quae, licet non indecora, a clericali
tamen statu aliena sunt, clerici vitent.
§ 3. Officia publica, quae participationem in
exercitio civilis potestatis secumferunt, clerici asssumere vetantur.
§4. Sine licentia sui Ordinarii, ne ineant
gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia, quae secum
feruntonus redendarum rationum; a fideiubendo, etiam de bonis propriis,
inconsulto proprio Ordinario, prohibentur; item a subscribendis
syngraphis, quibus nempe obligatio
solvendae pecuniae, nulla definita causa, subscipitur, abstineant.
Can. 286 - Prohibentur clerici per se vel per
alios, sive in propriam sive in aliorum utilitatem, negotiationem aut mercaturam
exercere, nisi de licentia legitimae auctoritatis ecclesiasticae.
Can. 287 - § 1. Clerici pacem et concordiam
iustitia innixam inter homines servandam quam maxime semper foveant.
§ 2. In factionibus politicis atque in
regendis consociationibus syndicalibus activam partem ne habeant, nisi iudicio
competentis auctoritatis ecclesiasticae, Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune
promovendum id requirant.
Can. 288 - Diaconi permanentes praescriptis
Cann. 284, 285, §§ 3 et 4, 286, 287, § 2 non tenentur, nisi ius particulare
aliud statuat.
Can. 289 - § 1. Cum servitium militare statui
clericali minus congruat, clerici itemque candidati ad sacros ordines militiam
ne capessant voluntarii, nisi de sui Ordinarii licentia. §
2. Clerici utantur exemptionibus, quas ab exercendis muneribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis, in eorum favorem leges et conventiones vel consuetudines concedunt nisi in casibus particularibus aliter Ordinarius proprius decreverit.
Can. 290 - Sacra ordinatio, semel valide
recepta, numquam irrita fit. Clericus tamen statum clericalem
amittit:
1° sententia iudicali aut decreto
administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur;
2° poena dimissionis legitime
irrogata;
3° rescripto Apostolicae Sedis; quod vero
rescriptum diaconis ob graves tantum causas, presbyteris ob gravissimas causas ac Apostolica Sede
conceditur.
Can. 291 - Praeter casus de quibus in Can.
290, n. 1, amissio status clericalis non secumfert dispensationem ab obligatione caelibatus, quae ab uno tantum
Romano Pontifice conceditur.
Can. 292 - Clericus qui statum clericalem ad
normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui clericali propria, nec ullis
iam adstringitur obligationibus status clericalis, firmo praescripto Can. 291;
potestatem ordinis exercere prohibetur, salvo praescripto Can. 976; eo ipso
privatur omnibus officiis, numeribus muneribus e potestate qualibet
delegata.
Can. 293 - Clericus qui statum clericalem
amisit, nequit denuo inter clericos adscribi, nisi per Apostolicae Sedis
rescriptum.
Can. 294 - Ad aptam presbyterorum
distributionem promovendam aut ad peculiaria opera pastoralia vel missionalia
pro variis regionibus aut diversis coetibus socialibus perficienda, praelaturae
personales quae presbyteris et diaconis cleri saecularis constent, ab
Apostolica Sede, auditis quarum interest
Episcoporum conferentiis, erigi possunt.
Can. 295 - § 1. Praelatura personalis regitur
statutis ab Apostolica Sede conditis eique praeficitur Praelatus ut Ordinarius proprius, ciu ius est
nationale vel internationale seminarium erigere necnon alumnos incardinare, eosque titulo servitii
praelaturae ad ordines promovere.
§ 2. Praelatus prospicere debet sive
spirituali institutioni illorum, quos titulo praedicto promoverit, sive eorundem
decorae sustentationi.
Can. 296 - Conventionibus cum praelatura
initis, laici operibus apostolicis praelaturae personalis sese dedicare possunt;
modus vero huius organicae cooperationis atque praecipua officia et iura cum
illa coniuncta in statutis apte determinentur.
Can. 297 - Statuta pariter definiant rationes
praelaturae personalis cum Ordinariis locorum, in quorum Ecclesiis particularibus ipsa praelatura sua opera
pastoralia vel missionalia, praevio consensu Episcopi dioecesani, exercet vel
exercere desiderat.
Can. 298 - § 1. In Ecclesia habentur
consociationes distinctae ab institutis vitae consecratae et societatibus vitae
apostolicae, in quibus christifideles, sive clerici sive laici sive clerici et
laici simul, communi opera contendunt ad perfectiorem vitam fovendam, aut ad
alia apostolatus opera, scilicet ad evangelizationis incepta, ad pietatis vel
caritatis opera exercenda et ad ordinem temporalem christiano spiritu
animandum.
§ 2. Christifideles sua nomina dent iis
praesertim consociationibus, quae a competenti auctoritate ecclesiastica aut
erectae aut laudatae vel commendatae sint.
Can. 299 - § 1. Integrum est christifidelibus,
privata inter se conventione inita, consociationes constituere ad fines de
quibus in Can. 298, § 1 persequendos, firmo praescripto Can. 301, §
1.
§ 2. Huiusmodi consociationes, etiamsi ab
auctoritate ecclesiastica laudentur vel commendentur, consociationes privatae
vocantur.
§ 3. Nulla christifidelium consociatio privata
in Ecclesia agnoscitur, nisi eius statuta ab auctoritate competenti recognoscantur.
Can. 300 - Nulla consociatio nomen
"catholicae" sibi assumat, nisi de consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae, ad normam Can. 312.
Can. 301 - § 1. Unius auctoritatis
ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi
proponant doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum
promovere, vel quae alios intendant fines, quorum prosecutio natura sua eidem
auctoritati ecclesiasticae reservatur.
§ 2. Auctoritas ecclesiastica competens, si id
expedire iudicaverit, christifidelium consociationes quoque erigere potest ad alios fines spirituales
directe vel indirecte prosequendos, quorum consecutioni per privatorum incepta
non satis provisum sit.
§ 3. Christifidelium consociationes quae a
competenti auctoritate ecclesiastica eriguntur, consociationes publicae vocantur.
Can. 302 - Christifidelium consociationes
clericales eae dicuntur, quae sub moderamine sunt clericorum, exercitium ordinis
sacri assumunt atque uti tales a competenti auctoritate agnoscuntur.
Can. 303 - Consociationes, quarum sodales, in
saeculo spiritum alicuius instituti religiosi participantes, sub altiore eiusdem
instituti moderamine, vitam apostolicam ducunt et ad perfectionem christianam
contendunt, tertii ordines dicuntur aliove congruenti nomine
vocantur.
Can. 304 - § 1. Omnes christifidelium
consociationes, sive publicae sive privatae, quocumque titulo seu nomine
vocantur, sua habeant statuta, quibus definiantur consociationis finis seu
obiectum sociale, sedes, regimen et condiciones ad partem in iisdem
habendam requisitae, quibusque
determinentur agendi rationes, attentis quidem temporis et loci necessitate vel
utilitate.
§ 2. Titulum seu nomen sibi eligant, temporis
et loci usibus accommodatum, maxime ab ipso fine, quem intendunt,
selectum.
Can. 305 - § 1. Omnes christifidelium
consociationes subsunt vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae competentis,
cuius est curare ut in iisdem integritas fidei ac morum servetur, et invigilare
ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant, cui itaque officium et ius
competunt ad normam iuris et statutorum easdem invisendi; subsunt etiam
eiusdem auctoritatis regimini secundum
praescripta canonum, qui sequuntur.
§ 2. Vigilantiae Sanctae Sedis subsunt
consociationes cuiuslibet generis; vigilantiae Ordinarii loci subsunt consociationes dioecesanae necnon aliae
consociationes, quatenus in dioecesi operam exercent.
Can. 306 - Ut quis consociationis iuribus
atque privilegiis, indulgentiis aliisque gratiis spiritualibus eidem
consociationi concessis fruatur, necesse est et sufficit ut secundum iuris
praescripta et propria consociationis statuta, in eandem valide receptus sit et
ab eandem non sit legitime dimissus.
Can. 307 - § 1. Membrorum receptio fiat ad
normam iuris ac statutorum uniuscuiusque consociationis.
§ 2. Eadem persona adscribi potest pluribus
consociationibus.
§ 3. Sodales institutorum religiosorum possunt
consociationibus, ad normam iuris proprii, de consensu sui Superioris nomen dare.
Can. 308 - Nemo legitime adscriptus a
consociatione dimittatur, nisi iusta de causa ad normam iuris et
statutorum.
Can. 309 - Consociationibus legitime
constitutis ius est, ad normam iuris et statutorum, edendi peculiares normas
ipsam consociationem respicientes, celebrandi comitia, designandi moderatores,
officiales, ministros atque bonorum administratores.
Can. 310 - Consociatio privata quae uti
persona iuridica non fuerit constituta, qua talis subiectum esse non potest
obligationum et iurium; christifideles tamen in ea consociati coniunctim
obligationes contrahere atque uti condomini et compossessores iura et bona
acquirere et possidere possunt; quae iura et obligationes per mandatarium seu
procuratorem exercere valent.
Can. 311 - Sodales institutorum vitae
consecrate qui consociationibus suo instituto aliquo modo unitis praesunt aut
assistunt, curent ut eadem consociationes operibus apostolatus in dioecesi
exsistentibus adiutorium praebeant, cooperantes praesertim, sub directione
Ordinarii loci, cum consociationibus quae ad apostolatum in dioecesi
exercendum ordinantur.
Can. 312 - § 1. Ad erigendas consociationes
publicas auctoritas competens est:
1° pro consociationibus universalibus atque
internationalibus Sancta Sedes;
2° pro consociationibus nationalibus, quae
scilicet ex ipsa erectione destinantur ad actionem in tota natione exercendam,
Episcoporum conferentia in suo territorio;
3° pro consociationibus dioecesanis, Episcopus
dioecesanus in suo territorio, non vero Administrator dioecesanus, iis tamen
consociationibus exceptis quarum erigendarum ius ex apostolico privilegio aliis
reservatum est.
§ 2. Ad validam erectionem consociationis aut
sectionis consociationis in dioecesi, etiamsi id vi privilegii apostolici fiat,
requiritur consensus Episcopi dioecesani scripto datus; consensus tamen ab
Episcopo dioecesano praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet
etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem quae
illius instituti sit propria.
Can. 313 - Consociatio publica itemque
consociationum publicarum confoederatio ipso decreto quo ab auctoritate
ecclesiastica ad normam Can. 312 competenti erigitur, persona iuridica
constituitur et missionem recipit, quatenus requiritur, ad fines quos ipsa sibi
nom ineEcclesiae persequendos proponit.
Can. 314 - Cuiuslibet consociationis publicae
statuta, eorumque recognitio vel mutatio, approbatione indigent auctoritatis
ecclesiasticae cui competit consociationis erectio ad normam Can. 312, §
1.
Can. 315 - Consociationes publicae incepta
propriae indoli congrua sua sponte suscipere valent, eaedemque reguntur ad
normam statutorum, sub altiore tamen directione auctoritatis ecclesiasticae, de
qua in Can. 312, § 1.
Can. 316 - § 1. Qui publice fidem catholicam
abiecerit vel a communione ecclesiastica defecerit vel excomm unicatione
irrogata aut declarata irretitus sit, valide in consociationespublicas recipi
nequit.
§ 2. Qui legitime adscripti in casum
inciderint de quo in § 1, praemissa monitione, a consociatione dimittantur,
servatis eius statutis et salvo iure recursus ad auctoritatem ecclesiasticam, de
qua in Can. 312, § 1.
Can. 317 - § 1. Nisi aliud in statutis
praevideatur, auctoritatis ecclesiasticae, de qua in Can. 312, § 1, est
consociationis publicae moderatorem ab ipsa consociatione publica electum
confirmare aut praesentatum instituere aut iure proprio nominare; cappellanum
vero seu assistentem ecclesiasticum, auditis ubi id expediat consociationis
officialibus maioribus, nominat auctoritas ecclesiastica.
§ 2. Norma in § 1 statuta valet etiam pro
consociationibus a sodalibus institutorum religiosorum vi apostolici privilegii
extra proprias ecclesias vel domos erectis; in consociationibus vero a sodalibus
institutorum religiosorum in propria ecclesia vel domo erectis, nominatio aut
confirmatio moderatoris et cappellani pertinet ad Superiorem instituti, ad
normam statutorum.
§ 3. In consociationibus quae non sunt
clericales, laici exercere valent munus moderatoris; cappellanus seu assistens
ecclesiasticus ad illud munus ne assumatur, nisi aliud in statutis
caveatur.
§4. In publicis christifidelium
consociationibus quae directe ad apostolatum exercendum ordinantur, moderatores
ne ii sint, qui in factionibus politicis officium directionis
adimplent.
Can. 318 - § 1. In specialibus adiunctis, ubi
graves rationes id requirant, potest ecclesiastica auctoritas, de qua in Can.
312, § 1, designare commissarium, qui eius nomine consociationem ad tempus moderetur.
§ 2. Moderatorem consociationis publicae iusta
de causa removere potest qui eum nominavit aut confirmavit, auditis tamen tum
ipso moderatore tum consociationis officialibus maioribus ad normam statutorum;
cappellanum vero removere potest, ad normam Cann. 192-195, qui eum
nominavit.
Can. 319 - § 1. Consociatio publica legitime
erecta, nisi aliud cautum sit, bonaquae possidet ad normam statutorum
administrat sub superiore directione auctoritatis ecclesiasticae de qua in Can.
312, § 1, cui quotannis administrationis rationem reddere debet.
§ 2. Oblationum quoque et eleemosynarum, quas
collegerit, eidem auctoritati fidelem erogationis rationem reddere
debet.
Can. 320 - § 1. Consociationes a Sancta Sede
erectae nonnisi ab eadem supprimi possunt.
§ 2. Ob graves causas ab Episcoporum
conferentia supprimi possunt consociationes ab eadem erectae; ab Episcopo
dioecesano consociationes a se erectae, et etiam consociationes ex apostolico
indulto a sodalibus institutorum religiosorum de consensu Episcopi dioecesani
erectae.
§ 3. Consociatio publica ac auctoritate
competenti ne supprimatur, nisi auditis eius moderatore aliisque officialibus
maioribus
Can. 321 - Consociationes privata
christifideles secundum statutorum praescripta dirigunt et
moderantur.
Can. 322 - § 1. Consociatio christifidelium
privata personalitatem iuridicam acquirere potest per decretum formale
auctoritatis ecclesiasticae competentis, de qua Can. 312.
§ 2. Nulla christifidelium consociatio privata
personalitatem iuridicam acquirere potest, nisi eius statuta ab auctoritate
ecclesiastica, de qua in Can. 312, § 1, sint probata; statutorum vero probatio
consociationis naturam privatam non immutat.
Can. 323 - § 1. Licet christifidelium
consociationes privatae autonomia gaudeant ad normam Can. 321, subsunt
vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae ad normam Can. 305, itemque eiusdem
auctoritatis regimini.
§ 2. Ad auctoritatem ecclesiasticam etiam
spectat, servata quidem autonomia consociationibus privatis propria, invigilare
et curare ut virium dispersio vitetur, earumque apostolatus exercitium ad bonum
commune ordinetur.
Can. 324 - § 1. Christifidelium consociatio
privata libere sibi moderatorem et officiales designat, ad normam
statutorum.
§ 2. Christifidelium consociatio privata
consiliarium spiritualem, si quemdam exoptet, libere sibi eligere potest inter
sacerdotes ministerium legitime in dioecesi exercentes; qui tamen indiget
confirmatione Ordinarii loci.
Can. 325 - § 1. Christifidelium consociatio
privata ea bona quae possidet libere administrat, iuxta statutorum praescripta,
salvo iure auctoritatis ecclesiasticae competentis vigilandi ut bona fines
associationis adhibeantur.
§ 2. Eadem subest loci Ordinarii auctoritati
ad normam Can. 1301 quod attinet ad administrationem erogationemque bonorum,
quae ipsi ad pias causas donata aut relicta sint.
Can. 326 - § 1. Extinguitur christifidelium
consociatio privata ad normam statutorum; supprimi etiam potest a competenti
auctoritate, si eius actio in grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae
ecclesiasticae, aut scandalo est fidelium.
§ 2. Destinatio bonorum consociationis
extinctae ad normam statutorum determinanda est, salvis iuribus quaesitis atque oblatorum voluntate.
Can. 327 - Christifideles laici magni faciant
consociationes ad spirituales fines, de quibus in Can. 298, constitutas, eas
speciatim quae rerum temporalium ordinem spiritu christiano animare sibi
proponunt atque hoc modo intimam inter fidem et vitam magnopere fovent
unionem.
Can. 328 - Qui praesunt consociationibus
laicorum, iis etiam quae vi privilegii apostolici erectae sunt, curent ut suae
cum aliis christifidelium consociationibus, ubi id expediat, cooperentur, utque
variis operibus christianis, praesertim in eodem territorio exsistentibus,
libenter auxilio sint.
Can. 329 - Moderatores consociationum laicorum
curent, ut sodales consociationis ad apostolatum laicis proprium exercendum debite
efformentur.
Can. 330 - Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
Can. 331 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo
permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et
successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae
his in terris Pastor; qui ideo vi muneris
sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet ordinaria
potestate, quam semper libere exercere
valet.
Can. 332 - § 1. Plenam et supremam in Ecclesia
potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso acceptata una cum
episcopali consecratione. Quare, eandem potestatem obtinet a momento
acceptationis electus ad summum pontificatum, qui episcopali charactere
insignitus est. Quod si charactere episcopali electus careat, statim ordinetur
Episcopus.
§ 2. Si contingat ut Romanus Pontifex muneri
suo renuntiet, ad validitatem requiritur ut renuntiatio libere fiat et rite
manifestetur, non vero ut a quopiam acceptetur.
Can. 333 - § 1. Romanus Pontifex, vi sui
muneris, non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes
Ecclesias particulares earumque coetus ordinariae potestatis obtinet
principatum, quoquidem insimul roboratur atque vindicatur potestas propria,
ordinaria et immediata, qua in Ecclesias particulares suae curae commissas
Episcopi pollent.
§ 2. Romanus Pontifex, in munere supremi
Ecclesia Pastoris explendo, communione cum ceteris Episcopis immo et universa
Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est, iuxta Ecclesiae
necessitates, determinare modum, sive personalem sive collegialem, huius muneris
exercendi.
§ 3. Contra sententiam vel decretum Romani
Pontificis non datur appellatio neque recursus.
Can. 334 - In eius munere exercendo, Romano
Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem cooperatricem operam navare valent
variis rationibus, inter quas est synodus Episcoporum. Auxilio praetera ei sunt
Patres Cardinales, necnon aliae personae itemque varia secundum temporum
necessitates instituta; quae personae omnes et instituta, nomine et auctoritate
ipsius, munus sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum, iuxta normas
iure definitas.
Can. 335 - Sede romana vacante aut prorsus
impedita, nihil innovetur in Ecclesiae universae regimine: serventur autem leges
speciales pro iisdem adiunctis latae.
Can. 336 - Collegium Episcoporum, cuius caput
est Summus Pontifex cuiusque membra sunt Episcopi vi sacramentalis
consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite et membris, et in
quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo, et numquam sine hoc capite, subiectum quoque supremae et
plenae potestatis in universam Ecclesiam
exsistit.
Can. 337 - § 1. Potestatem in universam
Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico.
§ 2. Eandem potestatem exercet per unitam
Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae uti talis a Romano Pontifice sit indicta aut libere recepta,
ita ut verus actus collegialis efficiatur.
§ 3. Romani Pontificis est secundum
necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos, quibus Episcoporum Collegium munus suum quoad universam Ecclesiam
collegialiter exerceat.
Can. 338 - § 1. Unius Romani Pontificis est
Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se vel per se vel per alios
praesidere, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere, eiusque
decreta approbare.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in
Concilio tractandas determinare atque ordinem in Concilio servandam constituere;
propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii alias addere
possunt, ab eodem Romano Pontifice probandas.
Can. 339 - § 1. Ius est et officium omnibus et
solis Episcopis qui membra sint Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum
suffragio deliberativo intersint.
§ 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper alii
aliqui, qui episcopali dignitate non sint insigniti, vocari possunt a suprema
Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.
Can. 340 - Si contingat Apostolicam Sedem durante
Concilii celebratione vacare, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Summus
Pontifex illud continuari iusserit aut dissolverit.
Can. 341 - § 1. Concilii Oecumenici decreta
vim obligandi non habent nisi una cum Concilii Patribus a Romano Pontifice
approbata, ab eodem fuerint confirmata et eius iussu promulgata. § 2. Eadem
confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, egent decreta quae
ferat Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit iuxta alium
a Romano Pontifice inductum vel libere receptum modum.
Can. 342 - Synodus Episcoporum coetus est
Episcoporum qui, ex diversis orbis regionibus selecti, statutis temporibus una conveniuntut arctam coniuntionem
inter Romanum Pontificem et Episcopos
foveant, utque eidem Romano Pontifici ad incolumitatem incrementumque
fidei et morum, ad disciplinam
ecclesiasticam servandam et firmandam consiliis adiutricem operam praestent,
necnon quaestiones ad actionem Ecclesiae in mundo spectantes perpendant.
Can. 343 - Synodi Episcoporum est de
quaestionibus pertractandis disceptare atque expromere optata, non vero easdem
dirimere de iisque ferre decreta, nisi certis in casibus potestate deliberativa
eandem instruxerit Romanus Pontifex, cuius est in hoc casu decisiones
synodi ratas habere.
Can. 344 - Synodus Episcoporum directe subest
auctoritati Romani Pontificis, cuius quidem est:
1° synodum convocare, quotiescumque id ipsi
opportunum videatur, locumque designare ubi coetus habendi sint;
2° sodalium, qui ad normam iuris peculiaris
eligendi sunt, electionem ratam habere aliosque sodales designare et nominare;
3° argumenta quaestionum pertractandarum
statuere opportuno tempore ad normam iuris peculiaris ante synodi
celebrationem;
4° rerum agendarum ordinem
definire;
5° synodo per se aut per alios
praeesse;
6° synodum ipsam concludere, transferre,
suspendere et dissolvere.
Can. 345 - Synodus Episcoporum congregari
potest aut in coetum generalem, in quo scilicet res tractantur ad bonum
Ecclesiae universae directe spectantes, qui quidem coetus est sive ordinarius
sive extraordinarius, aut etiam in coetum specialem, in quo nempe aguntur
negotia quae directe ad determinatam
determinatasve regiones attinent.
Can. 346 - § 1. Synodus Episcoporum quae in
coetum generalem ordinarium congregatur, constat sodalibus quorum plerique sunt
Episcopi, electi pro singulis coetibus ab Episcoporum conferentiis secundum
rationem iure peculiari synodi determinatam; alii vi eiusdem iuris deputantur; alii a Romano Pontifice directe
nominantur; quibus accedunt aliqui sodales
institutorum religiosorum clericalium, qui ad normam eiusdem iuris
peculiaris eliguntur.
§ 2. Synodus Episcoporum in coetum generalem
extraordinarium congregata ad negotia tractanda quae expeditam requirant definitionem, constat sodalibus
quorum plerique, Episcopi, a iure peculiari synodi deputantur ratione officii
quod adimplent, alii vero a Romano
Pontifice directe nominantur; quibus accedunt aliqui sodales institutorum
religiosorum clericalium ad normam eiusdem iuris
electi.
§ 3. Synodus Episcoporum, quae in coetum
specialem congregatur, constat sodalibus delectis praecipue ex iis regionibus pro quibus convocata est, ad
normam iuris peculiaris, quo synodus
regitur.
Can. 347 - § 1. Cum synodi Episcoporum coetus
a Romano Pontifice concluditur, explicit munus in eadem Episcopis aliisque
sodalibus commissum.
§ 2. Sede Apostolica post convocatam synodum
aut inter eius celebrationem vacante, ipso iure suspenditur synodi coetus, itemque munus sodalibus in eodem
commissum, donec novus Pontifex coetum aut
dissolvendum aut continuandum decreverit.
Can. 348 - § 1. Synodi Episcoporum habetur
secretaria generalis permanens, cui praeest Secretarius generalis, a Romano
Pontifice nominatus, cuique praesto est consilium secretariae, constans
Episcopis, quorum alii, ad normam iuris peculiaris, ab ipsa synodo Episcoporum eliguntur, alii a Romano Pontifice
nominantur, quorum vero omnium munus explicit, ineunte novo coetu generali.
§ 2. Pro quolibet synodi Episcoporum coetu
praetera unus aut plures secretarii speciales constituuntur qui a Romano Pontifice nominantur, atque in officio
ipsis commisso permanent solum usque ad expletum synodi coetum.
Can. 349 - S. R. E. Cardinales peculiare
Collegium constituunt, cui competit ut electioni Romani Pontificis provideat ad normam iuris peculiaris; Cardinales
item Romano Pontifici adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quaestiones
maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis
officiis, quibus funguntur, eidem Romano Pontifici praestando in cura praesertim
cotidiana universae Ecclesiae.
Can. 350 - § 1. Cardinalium Collegium in tres
ordines distribuitur: episcopalem, ad quem pertinent Cardinales quibus a Romano Pontifice titulus assignatur
Ecclesiae suburbicariae, necnon
Patriarchae orientales qui in Cardinalium Collegium relati sunt; presbyteralem
et diaconalem.
§ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac
diaconalis suus cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.
§ 3. Patriarchae orientales in Cardinalium
Collegium assumpti in titulum habent suam patriarchalem sedem.
§4. Cardinalis Decanus in titulum habet
dioecesim Ostiensem, unacum alia Ecclesia quam in titulum iam habeat.
§ 5 Per optionem in Consistorio factam et a
Summo Pontifice approbatam, possunt, servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine
presbyterali transire ad alium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad
aliam diaconiam et, si per integrum decennium in ordine diaconali permanserint,
etiam ad ordinem presbyteralem.
§ 6. Cardinalis ex ordine diaconali transiens
per optionem ad ordinem presbyteralem, locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post
ipsum ad Cardinalatum assumpti sunt.
Can. 351 - § 1. Qui Cardinales promoveantur,
libere a Romano Pontifice seliguntur viri, saltem in ordine presbyteratus constituti, doctrina, moribus,
pietate necnon rerum agendarum prudentia
egregie praestantes; qui nondum sunt Episcopi, consecrationem episcopalem
recipere debent.
§ 2. Cardinales creantur Romani Pontificis
decreto, quod quidem coram Cardinalium Collegio publicatur; inde a publicatione facta officiis tenentur
atque iuribus gaudent lege definitis.
§ 3. Promotus ad cardinalitiam dignitatem,
cuius creationem Romanus Pontifex annuntiaverit, nomen autem in pectore sibi reservans, nullis
interim tenetur Cardinalium officiis
nullisque eorum gaudet iuribus; postquam autem a Romano Pontifice eius
nomen publicatum fuerit, iisdem tenetur
officiis fruiturque iuribus, sed iure praecedentiae gaudet a die reservationis in pectore.
Can. 352 - § 1. Cardinalium Collegio praeest
Decanus, eiusque impediti vices sustinet Subdecanus; Decanus, vel Subdecanus, nulla in ceteros Cardinales
gaudet potestate regiminis, sed ut primus
inter pares habetur.
§ 2. Officio Decani vacante, Cardinales titulo
Ecclesiae suburbicariae decorati, iique soli, praesidente Subdecano si adsit,
aut antiquiore ex ipsis, e coetus sui gremio unum eligant qui Decanum Collegii agat; eius nomen ad Romanum Pontificem
deferant, cui competit electum probare.
§ 3. Eadem ratione de qua in § 2, praesidente
ipso Decano, eligitur Subdecanus; Subdecani quoque electionem probare Romano Pontifici
competit.
§4. Decanus et Subdecanus, si in Urbe
domicilium non habeant, illud ibidem acquirant.
Can. 353 - § 1. Cardinales collegiali actione
supremo Ecclesiae Pastori praecipue auxilio sunt in Consistoriis, in quibus iussu Romani Pontificis eoque
praesidente congregantur; Consistoria
habentur ordinaria aut extraordinaria.
§ 2. In Consistorium ordinarium, convocantur
omnes Cardinales, saltem in Urbe versantes, ad consultationem de quibusdam negotiis gravibus, communis tamen
contigentibus, aut ad actus quosdam maxime
sollemnes peragendos.
§ 3. In Consistorium extraordinarium, quod
celebratur cum peculiares Ecclesiae necessitates vel graviora negotia tractanda id suadeant,
convocantur omnes Cardinales.
§4. Solum Consistorium ordinarium, in quo
aliquae sollemnitates celebrantur, potest esse publicum, cum scilicet praeter Cardinales admittuntur Praelati,
legati societatum civilium aliive ad illud
invitati.
Can. 354 - Patres Cardinales dicasteriis
aliisve institutis permanentibus Romanae Curiae et Civitatis Vaticanae praepositi, qui septuagesimum quintum aetatis
annum expleverint, rogantur ut renuntiationem ab officio exhibeant Romano
Pontifici qui, omnibus perpensis, providebit.
Can. 355 - § 1. Cardinali Decano competit
electum Romanum Pontificem in Episcopum ordinare, si electus ordinatione
indigeat; impedito Decano, idem ius competit Subdecano, eoque impedito, antiquiori Cardinali ex ordine
episcopali.
§ 2. Cardinalis Proto-diaconus nomen novi
electi Summi Pontificis populo annuntiant; item pallia Metropolitis imponit
eorumve procuratoribus tradit, vice Romani Pontificis.
Can. 356 - Cardinales obligatione tenentur cum
Romano Pontifice sedulo cooperandi; Cardinales itaque quovis officio in Curia fungentes, qui non sint
Episcopi dioecesani, obligatione tenentur
residendi in Urbe; Cardinales qui alicuius dioecesis curam habent ut
Episcopi dioecesani, Urbem petant quoties a
Romano Pontifice convocentur.
Can. 357 - § 1. Cardinales, quibus Ecclesia
suburbicaria aut ecclesia in Urbe in titulum est assignata, postquam in eiusdem
venerunt possessionem, earundem dioecesium et ecclesiarum bonum consilio et
patrocinio promoveant, nulla tamen in easdem potestate regiminis pollentes, ac
nulla ratione sese in iis interponentes, quae ad earum bonorum administrationem, ad disciplinam aut ecclesiarum
servitium spectant.
§ 2. Cardinales extra Urbem et extra propriam
dioecesim degentes, in iis quae ad sui personam pertinent exempti sunt a
potestate regiminis Episcopi dioecesis in qua commorantur.
Can. 358 - Cardinali, cui a Romano Pontifice
hoc munus committitur ut in aliqua sollemni celebratione vel personarum coetu eius personam sustineat, uti
"Legatus a latere," scilicet tamquam eius alter ego, sicuti et illi cui
adimplendum concreditur tamquam ipsius "misso speciali" certum munus pastorale,
ea tantum competunt quae ab ipso Romano Pontifice eidem demandantur.
Can. 359 - Sede Apostolica vacante,
Cardinalium Collegium ea tantum in Ecclesia gaudet potestate, quae in peculiari
lege eidem tribuitur.
Can. 360 - Curia Romana, qua negotia Ecclesiae
universae Summus Pontifex expedire solet et qua nomine et auctoritate ipsius munus explet in bonum et in
servitium Ecclesiarum, constat Secretaria
Status seu Papali, Consilio pro publicis Ecclesiae negotiis, Congregationibus,
Tribunalibus, aliisque Institutis, quorum omnium constitutio et competentia lege
peculiari definiuntur.
Can. 361 - Nomine Sedis Apostolicae vel
Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi
ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat, Secretaria Status, Consilium
pro publicis Ecclesiae negotiis, aliaque Romanae Curiae Instituta.
Can. 362 - Romano Pontifici ius est nativum et
independens Legatos suos nominandi ac mittendi sive ad Ecclesias particulares in
variis nationibus vel regionibus, sive simul ad Civitates et ad publicas Auctoritates, itemque eos transferendi et
revocandi, servatis quidem normis iuris
internationalis, quod attinet ad missionem et revocationem Legatorum apud
Res Publicas constitutorum.
Can. 363 - § 1. Legatis Romani Pontificis
officium committitur ipsius Romani Pontificis stabili modo gerendi personam apud
Ecclesias particulares aut etiam apud Civitates et publicas Auctoritates, ad quas missi sunt.
§ 2. Personam gerunt Apostolicae Sedis ii
quoque, qui in pontificam Missionem ut Delegati aut Observatores deputantur apud Consilia internationalia aut apud
Conferentias et Conventus.
Can. 364 - Praecipuum munus Legati pontifici
est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur unitatis vincula, quae inter
Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares intercedunt. Ad pontificium ergo
Legatum pertinet pro sua dicione:
1° ad Apostolicam Sedem notitias mittere de
condicionibus in quibus versantur Ecclesiae particulares, deque omnibus quae
ipsam vitam Ecclesiae et bonum animarum attingant;
2° Episcopis actione et consilio adesse,
integro quidem manente eorundem legitimae potestatis exercitio;
3° crebras fovere relationes cum Episcoporum
conferentia, eidem omnimodam operam praebendo;
4° ad nominationem Episcoporum quod attinet,
nomina candidatorum Apostolicae Sedi transmittere vel proponere necnon processum informativum de
promovendis instruere, secundum normas ab Apostolica Sede datas;
5° anniti ut promoveantur res quae ad
progressum et consociatam populorum operam spectant;
6° operam conferre cum Episcopis, ut opportuna
foveantur commercia inter Ecclesiam catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo
et religiones non christianas;
7° ea quae pertinent ad Ecclesiae et
Apostolicae Sedis missionem, consociata cum Episcopis actione, apud moderatores Civitatis tueri;
8° exercere praeterea facultates et cetera
explere mandata quae ipsi ab Apostolica Sede committantur.
Can. 365 - § 1. Legati pontificii, qui simul
legationem apud Civitates iuxta iuris internationalis normas exercet, munus quoque peculiare
est:
1° promovere et fovere necessitudines inter
Apostolicam Sedem et Auctoritates Rei Publicae;
2° quaestiones pertractare quae ad relationes
inter Ecclesiam et Civitatem pertinent; et peculiari modo agere de concordatis aliisque huiusmodi
conventionibus conficiendis et ad effectum
deducendis.
§ 2. In negotiis, de quibus in § 1,
expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus pontificius sententiam et consilium Episcoporum dicionis
ecclesiasticae exquirere ne omittat, eosque de negotiorum cursu certiores faciat.
Can. 366 - Attenta peculiari Legati muneris
indole:
1° sedes Legationis pontificae a potestate
regiminis Ordinarii loci exempta est, nisi agatur de matrimoniis
celebrandis;
2° Legato pontificio fas est, praemonitis,
quantum fieri potest, locorum Ordinariis, in omnibus ecclesiis suae legationis liturgicas celebrationes, etiam
in pontificalibus, peragere.
Can. 367 - Pontificii Legati munus non
exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris pontificiis statuatur; cessat autem expleto mandato, revocatione
eidem intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.
Can. 368 - Ecclesiae particulares, in quibus
una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt imprimis dioeceses, quibus nisi aliud constet, assimilantur
praelatura territorialis et abbatia territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura apostolica
necnon administratio apostolica stabiliter
erecta.
Can. 369 - Dioecesis est populi Dei portio,
quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per
Evangelium et Eucharistiam in Spiritu
Sancto congregata, Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et
operatur una sancta catholica et apostolica Christi Ecclesia.
Can. 370 - Praelatura territorialis aut
abbatia territorialis est certa populi Dei portio, territorialiter quidem circumscripta, cuius cura, specialia ob
adiuncta, committitur alicui Praelato aut
Abbati, qui eam, ad instar Episcopi dioecesani, tamquam proprius eius
pastor regat.
Can. 371 - § 1. Vicariatur apostolicus vel
praefectura apostolica est certa populi Dei portio quae, ob peculiaria adiuncta, in dioecesim nondum est constituta,
quaeque pascenda committitur Vicario apostolico aut Praefecto apostolico, qui
eam nomine Summi Pontificis regant.
§ 2. Adminitratio apostolica est certa populi
Dei portio, quae ob speciales et graves omnino rationes a Summo Pontifice in dioecesim non erigitur, et cuius
cura pastoralis committitur Administratori
apostolico, qui eam nomine Summi Pontificis regat.
Can. 372 - § 1. Pro regula habeatur ut portio
populi Dei quae dioecesim aliamve Ecclesiam particularem constituat, certo
territorio circumscribatur, ita ut omnes comprehendat fideles in territorio habitantes.
§ 2. Attamen, ubi de iudicio supremae
Ecclesiae auctoritatis, auditis Episcoporum conferentiis quarum interest, utilitas id suadeat, in eodem
territorio erigi possunt Ecclesiae particulares ritu fidelium aliave simili ratione
distinctae.
Can. 373 - Unius supremae auctoritatis est
Ecclesias particulares erigere; quae legitime erectae, ipso iure personalitate iuridica gaudent.
Can. 374 - § 1. Quaelibet dioecesis aliave
Ecclesia particularis dividatur in distinctas partes seu paroecias.
§ 2. Ad curam pastoralem per communem actionem
fovendam plures paroeciae viciniores coniungi possunt in peculiares coetus, uti
sunt vicariatus foranei.
Can. 375 - § 1. Episcopi, qui ex divina
institutione in Apostolorum locum succedunt per Spiritum Sanctum qui datus est eis, in Ecclesia Pastores
constituuntur, ut sint et ipsi doctrinae
magistri, sacri cultus sacerdotes et gubernationis ministri.
§ 2. Episcopi ipsa consecratione episcopali
recipiunt cum munere sanctificandi munera quoque docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in
hierarchica communione cum Collegii capite et membris exercere
possunt.
Can. 376 - Episcopi vocantur dioecesani,
quibus scilicet alicuius dioecesis cura commissa est; ceteri titulares
appellantur.
Can. 377 - § 1. Episcopos libere Summus
Pontifex nominat, aut legitime electos confirmat.
§ 2. Singulis saltem trienniis Episcopi
provinciae ecclesiasticae vel, ubi adiuncta id suadeant, Episcoporum conferentiae, communi consilio et secreto elenchum
componant presbyterorum etiam sodalium
institutorum vitae consecrate, ad episcopatum aptiorum eumque Apostolicae Sedi transmittant, firmo manente iure
uniuscuiusque Episcopi Apostolicae Sedi
nomina presbyterorum, quos episcopali munere dignos et idoneus putet,
seorsim patefaciendi.
§ 3. Nisi aliter legitime statutum fuerit,
quoties nominandus est Episcopus dioecesanus aut Episcopus coadiutor, ad ternos, qui dicuntur, Apostolicae Sedi
proponendos, pontificii Legati est
singillatim requirere et cum ipsa Apostolica Sede communicare, una cum
suo voto, quid suggerant Metropolita et
Suffraganei provinciae, ad quam providenda dioecesis pertinet vel quacum in coetum convenit, necnon conferentiae
Episcoporum praeses; pontificius Legatus,
insuper, quosdam e collegio consultorum et capitulo cathedrali audiat et,
si id expedire iudicaverit, sententiam quoque
aliorum ex utroque clero necnon laicorum sapientia praestantium singillatim et
secreto exquirat.
§4. Nisi aliter legitime provisum
fuerit, Episcopus dioecesanus, qui auxiliarem
suae dioecesi dandum aestimet, elenchum trium saltem presbyterorum ad hoc
officium aptiorum Apostolicae Sedi proponat.
§ 5 Nulla in posterum iura et privilegia
electionis, nominationis praesentationis vel designationis Episcoporum civilibus auctoritatibus
conceduntur.
Can. 378 - § 1. Ad idoneitatem candidatorum
Episcopatus requiritur ut quis sit:
1° firma fide, bonis moribus, pietate,
animarum zelo, sapientia, prudentia et virtutibus humanis excellens, ceterisque
dotibus praeditus quae ipsum aptum efficiant ad officium de quo agitur explendum;
2° bona exsistimatione gaudens;
3° annos natus saltem triginta
quinque;
4° a quinquennio saltem in presbyteratus
ordine constitutus; 5° laurea doctoris vel saltem licentia in sacra Scriptura, theologia aut iure canonico potius in
instituto studiorum superiorum a Sede Apostolica probato, vel saltem in iisdem
disciplinis vere peritus.
§ 2. Iudicium definitivum de promovendi
idoneitate ad Apostolicam Sedem pertinet.
Can. 379 - Nisi legitimo detineatur
impedimento, quicumque ad Episcopatum promotus debet intra tres menses ab acceptis apostolicis litteris
consecrationem episcopalem recipere, et quidem antequam officii sui processionem
capitat.
Can. 380 - Antequam canonicam possessionem sui
officii capiat, promotus fidei professionem emittat atque iusiurandum
fidelitatis erga Apostolicam Sedem praestet secundum formulam ab eadem
Apostolica Sede probatam.
Can. 381 - § 1. Episcopo dioecesano in
dioecesi ipsi commissa omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata,
quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto supremae
aut alii auctoritati ecclesiasticae
reserventur.
§ 2. Qui praesunt aliis communitatibus
fidelium, de quibus in Can. 368, Episcopo dioecesano in iure aequiparantur, nisi ex rei natura aut iuris
praescripto aliud appareat.
Can. 382 - § 1. Episcopus promotus in
exercitium officii sibi commissi sese ingerere nequit, ante captam dioecesis canonicam possessionem; exercere tamen valet
officia, quae in eadem dioecesi tempore
promotionis iam retinebat, firmo praescripto Can. 409, § 2.
§ 2. Nisi legitimo detineatur impedimento,
promotus ad officium Episcopi dioecesani debet canonicam suae dioecesis possessionem capere, si iam non sit
consecratus Episcopus, intra quattuor
mense a receptis apostolicis litteris; si iam sit consecratus, intra duos menses
ab iidem receptis.
§ 3. Canonicam dioecesis possessionem capit
Episcopus simul ac in ipsa dioecesi, per se vel per procuratorem, apostolicas
litteras collegio consultorum ostenderit, praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat, aut, in
dioecesibus noviter erectis, simul ac clero populoque in ecclesia cathedrali
praesenti earundem litterarum communicationem procuraverit, presbytero
inter praesentes seniore in acta referente.
§4. Valde commendatur ut captio canonicae
possessionis cum actu liturgico in ecclesia cathedrali fiat, clero et populo adstantibus.
Can. 383 - § 1. In exercendo munere pastoris,
Episcopus dioecesanus sollicitum se praebeat erga omnes christifideles qui suae curae committuntur,
cuiusvis sint aetatis, condicionis vel
nationis, tum in territorio habitantes tum in eodem ad tempus versantes,
animum intendens apostolicum ad eos etiam qui ob
vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui valeant necnon ad eos qui a religionis
praxi defecerint.
§ 2. Fideles diversi ritus in sua dioecesi si
habeat, eorum spiritualibus necessitatibus provideat sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem ritus, sive
per Vicarium episcopalem.
§ 3. Erga fratres, qui in plena communione cum
Ecclesia catholica non sint, cum humanitate et caritate se gerat, oecumenismum quoque fovens prout ab Ecclesia
intellegitur.
§4. Commendatos sibi in Domino habeat non
baptizatos, ut et ipsis caritas eluceat Christi, cuius testis coram omnibus Episcopus esse debet.
Can. 384 - Episcopus dioecesanus peculiari
sollicitudine prosequatur presbyteros quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tutetur et
curet ut ipsi obligationes suo statui
proprias rite adimpleant iisdemque praesto sint media et institutiones, quibus
ad vitam spiritualem et intellectualem
fovendam egeant; item curet ut eorum honestae sustentationi atque assistentiae sociali, ad normam iuris,
prospiciatur.
Can. 385 - Episcopus dioecesanus vocationes ad
diversa ministeria et ad vitam consecratam
quam maxime foveat, speciali cura vocationibus sacerdotalibus et missionalibus
adhibita.
Can. 386 - § 1. Veritates fidei credendas et
moribus applicandas Episcopus dioecesanus fidelibus proponere et illustrare tenetur, per se ipse frequenter
praedicans; curet etiam ut praescripta
canonum de ministerio verbi, de homilia praesertim et catechetica
institutione sedulo serventur, ita ut
universa doctrina christiana omnibus tradatur.
§ 2. Integritatem et unitatem fidei credendae
mediis, quae aptiora videantur, firmiter tueatur, iustam tamen libertatem agnoscens in veritatibus ulterius
perscrutandis.
Can. 387 - Episcopus dioecesanus, cum memor
sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae
simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum uniuscuiusque propriam
vocationem atque, cum sit praecipuus
mysteriorum Dei dispensator, iugiter annitatur ut christifideles suae
curae commissi sacramentorum celebratione
in gratia crescant utque paschale mysterium cognoscant et vivant.
Can. 388 - § 1. Episcopus dioecesanus, post
captam dioecesis possessionem, debet singulis diebus dominicis aliisque diebus festis de praecepto in
sua regione Missam pro populo sibi commisso applicare.
§ 2. Episcopus Missam pro populo diebus, die
quibus in, § 1, per se ipse celebrare et applicare debet; si vero ab hac celebratione legitime impediatur,
iisdem diebus per alium, vel aliis diebus
per se ipse applicet.
§ 3. Episcopus cui praeter propriam dioecesim
aliae, titulo etiam administrationis, sunt commissae, obligationi satisfacit unam Missam pro universo populo
sibi commisso applicando.
§4. Episcopus qui obligationi, de qua in §§
1-3, non satisfecerit, quam primum pro populo tot Missas applicet quot omiserit.
Can. 389 - Frequenter praesit in ecclesia
cathedrali aliave ecclesia suae dioecesis sanctissimae Eucharistiae celebrationi, in festis praesertim de
praecepto aliisque sollemnitatibus.
Can. 390 - Episcopus dioecesanus in universa
sua dioecesi pontificalia exercere potest; non vero extra propriam dioecesim sine expresso vel saltem
rationabiliter praesumpto Ordinarii loci consensu.
Can. 391 - § 1. Episcopi dioecesani est
Ecclesiam particularem sibi commissam cum potestate legislativa, exsecutiva et
iudiciali regere, ad normam iuris.
§ 2. Potestatem legislativam exercet ipse
Episcopus; potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Vicarios generales aut episcopales ad normam
iuris; potestatem iudicialem sive per se
sive per Vicarium iudicialem et iudices ad normam iuris.
Can. 392 - § 1. Ecclesiae universae unitatem
cum tueri debeat, Episcopus disciplinam cunctae Ecclesiae communem promovere et ideo observantiam omnium
legum ecclesiasticarum urgere
tenetur.
§ 2. Advigilet ne abusus in ecclesiasticam
disciplinam irrepant, praesertim circa ministerium verbi, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei
et Sanctorum, necnon bonorum
administrationem.
Can. 393 - In omnibus negotiis iuridicis
dioecesis, Episcopus dioecesanus eiusdem personam gerit.
Can. 394 - § 1. Varias apostolatus rationes in
dioecesi foveat Episcopus, atque curet ut in universa dioecesi, vel in eiusdem particularibus districtibus,
omnia apostolatus opera, servata uniuscuiusque propria indole, sub suo moderamine
coordinentur.
§ 2. Urgeat officium, quo tenentur fideles ad
apostolatum pro sua cuiusque condicione et aptitudine exercendum, atque ipsos adhortetur ut varia opera
apostolatus, secundum necessitates loci et temporis, participent et
iuvent.
Can. 395 - § 1. Episcopus dioecesanus, etiamsi
coadiutorem aut auxiliarem habeat, tenetur lege personalis in dioecesi residentiae.
§ 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum
Liminum, vel Conciliorum, Episcoporum synodi, Episcoporum conferentiae, quibus interesse debet, aliusve
officii sibi legitime commissi, a dioecesi
aequa de causa abesse potest non ultra mensem, sive continuum sive intermissum, dummodo cautum sit ne ex eius absentia
dioecesis quidquam detrimenti capiat.
§ 3. A dioecesi ne absit diebus Nativitatis,
Hebdomadae Sanctae et Resurrectionis Domini, Pentecostes et Corporis et
Sanguinis Christi, nisi ex gravi urgentique causa.
§4. Si ultra sex menses Episcopus a dioecesis
illegitime abfuerit, de eius absentia Metropolita Sedem Apostolicam certiorem
faciat quod si agatur de Metropolita, idem faciat antiquior suffraganeus.
Can. 396 - § 1. Tenetur Episcopus obligatione
dioecesis vel ex toto vel ex parte quotannis visitandae, ita ut singulis saltem quinquenniis universam
dioecesim, ipse per se vel, si legitime fuerit impeditus, per Episcopum coadiutorem, aut per auxiliarem,
aut per Vicarium generalem vel
episcopalem, aut per alium presbyterum visitet.
§ 2. Fas est Episcopo sibi eligere quos
maluerit clericos in visitatione comites atque adiutores, reprobato quocumque
contrario privilegio vel consuetudine.
Can. 397 - § 1. Ordinariae episcopali
visitationi obnoxiae sunt personae, instituta catholica, res et loca sacra, quae intra dioecesis ambitum
continentur.
§ 2. Sodales institutorum religiosorum iuris
pontificii eorumque domos Episcopus visitare potest in casibus tantum iure expressis.
Can. 398 - Studeat Episcopus debita cum
diligentia pastoralem visitationem absolvere; caveat ne superfluis sumptibus cuiquam gravis onerosusve
sit.
Can. 399 - § 1. Episcopus dioecesanus tenetur
singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici exhibere super statu dioecesis sibi commissae, secundum
formam et tempus ab Apostolica Sede
definita.
§ 2. Si annus pro exhibenda relatione
determinatus ex toto vel ex parte inciderit in primum biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a
conficienda et exhibenda relatione
abstinere potest.
Can. 400 - § 1. Episcopus dioecesanus, eo anno
quo relationem Summo Pontifici exhibere tenetur, nisi aliter ab Apostolica Sede statutum fuerit, ad Urbem,
Beatorum Apostolorum Petri et Pauli
sepulcra veneraturus, accedat et Romano Pontifici se sistat.
§ 2. Episcopus praedictae obligationi per se
ipse satisfaciat, nisi legitime sit impeditus; quo in casu eidem satisfaciat per coadiutorem, si quem habeat, vel
auxiliarem, aut per idoneum sacerdotem sui
presbyterii, qui in sua dioecesi resideat.
§ 3. Vicarius apostolicus huic obligationi
satisfacere potest per procuratorem etiam in Urbe degentem; Praefectus apostolicus hac obligatione non
tenetur.
Can. 401 - § 1. Episcopus dioecesanus, qui
septuagesimum quintum aetatis annum expleverit, rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Summo
Pontifici, qui omnibus inspectis adiunctis providebit.
§ 2. Enixe rogatur Episcopus dioecesanus, qui
ob infirmam valetudinem aliamve gravem causam officio suo adimplendo minus aptus evaserit, ut
renuntiationem ab officio exhibeat.
Can. 402 - § 1. Episcopus, cuius renuntiatio
ab officio acceptata fuerit, titulum emeriti suae dioecesis retinet, atque
habitationis sedem, si id exoptet, in ipsa dioecesi servare potest, nisi
certis in casibus ob specialia adiuncta ab
Apostolica Sede aliter provideatur.
§ 2. Episcoporum conferentia curare debet ut
congruae et dignae Episcopi renuntiantis sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione,
qua tenetur dioecesis cui ipse inservivit.
Can. 403 - § 1. Cum pastorales dioecesis
necessitates id suadeant, unus vel plures Episcopi auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur
Episcopus auxiliaris iure successionis non
gaudet.
§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis
personalis, Episcopo dioecesano dari potest Episcopus auxiliaris specialibus instructus
facultatibus.
§ 3. Sancta Sedes, si magis opportunum id ipsi
videatur, ex officio constituere potest Episcopum coadiutorem, qui et ipse specialibus instruitur
facultatibus; Episcopus coadiutor iure
successionis gaudet.
Can. 404 - § 1. Episcopus coadiutor officii
sui possessionem capit, cum litteras apostolicas nominationis, per se vel per procuratorem, ostenderit Episcopo
dioecesano atque collegio consultorum,
praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat.
§ 2. Episcopus auxiliaris officii sui
possessionem capit, cum litteras apostolicas nominationis ostenderit Episcopo dioecesano, praesente curiae
cancellario, qui rem in acta referat.
§ 3. Quod si Episcopus dioecesanus plene sit
impeditus, sufficit ut tum Episcopus coadiutor, tum Episcopus auxiliaris
litteras apostolicas nominationis ostendant collegio consultorum, praesente curiae cancellario.
Can. 405 - § 1. Episcopus coadiutor, itemque
Episcopus auxiliaris, obligationes et iura habent quae determinantur praescriptis canonum qui sequuntur,
atque in litteris suae nominationis
definiuntur.
§ 2. Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris, de quo in Can. 403, § 2, Episcopo dioecesano in universo dioecesis regimine adstant atque eiusdem
absentis vel impedit vices supplent.
Can. 406 - § 1. Episcopus coadiutor, itemque
Episcopus auxiliaris, de quo in Can. 403, § 2, ab Episcopo dioecesano Vicarius generalis constituatur; insuper
ipsi prae ceteris Episcopus dioecesanus committat quae ex iure mandatum speciale
requirant.
§ 2. Nisi in litteris apostolicis aliud
provisum fuerit et firmo praescripto § 1, Episcopus dioecesanus auxiliarem vel
auxiliares suos constituat Vicarios generales vel saltem Vicarios episcopales, ab auctoritate sua, aut Episcopi
coadiutoris vel Episcopi auxiliaris de quo in Can. 403, § 2, dumtaxat
dependentes.
Can. 407 - § 1. Ut quam maxime praesenti et
futuro dioecesis bono faveatur, Episcopus dioecesanus, coadiutor atque Episcopus
auxiliaris de quo in Can. 403, § 2, in rebus maioris momenti sese invicem consulant.
§ 2. Episcopus dioecesanus in perpendendis
causis maioris momenti, praesertim indolis pastoralis, Episcopos auxiliares prae ceteris consulere
velit.
§ 3. Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris, quippe qui in partem sollicitudinis Episcopi dioecesani vocati sint, munia sua ita exerceant, ut concordi cum
ipso opera et animo procedant.
Can. 408 - § 1. Episcopus coadiutor et
Episcopus auxiliaris, iusto impedimento non detenti, obligantur ut, quoties Episcopus dioecesanus id requirat,
pontificalia et alias functiones obeant,
ad quas Episcopus dioecesanus tenetur.
§ 2. Quae episcopalia iura et functiones
Episcopus coadiutor aut auxiliaris potest exercere, Episcopus dioecesanus habitualiter alii ne committat.
Can. 409 - § 1. Vacante sede episcopali,
Episcopus coadiutor statim fit Episcopus dioecesis pro qua fuerat constitutus, dummodo possessionem
legitime ceperit.
§ 2. Vacante sede episcopali, nisi aliud a
competenti auctoritate statutum fuerit, Episcopus auxiliaris, donec novus Episcopus possessionem sedis ceperit,
omnes et solas servat potestates et
facultates quibus sede plena, tamquam Vicarius generalis vel tamquam
Vicarius episcopalis, gaudebat; quod si ad
munus Administratoris dioecesani, qui regimini dioecesis praeest.
Can. 410 - Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris obligatione tenentur, sicut et ipse Episcopus dioecesanus, residendi in dioecesi; a qua praeterquam
ratione alicuius officii extra dioecesim implendi aut feriarum causa, quae ultra
mensem ne protrahantur, nonnisi ad breve tempus discedant.
Can. 411 - Episcopo coadiutori et auxiliari,
ad renuntiationem ab officio quod attinet, applicantur praescripta Cann. 401 et
402, § 2.
Can. 412 - Sedes episcopalis impedita
intellegitur, si captivitate, relegatione, exsilio aut inhabilitate Episcopus dioecesanus plane a munere pastorali in
dioecesi procurando praepediatur, ne per
litteras quidem valens cum dioecesanis communicare.
Can. 413 - § 1. Sede impedita, regimen
dioecesis, nisi aliter Sancta Sedes pro providerit, competit Episcopo coadiutori, si adsit; eo deficiente aut
impedito, alicui Episcopo auxiliari aut
Vicario generali vel episcopali aliive sacerdoti, servato personarum ordine
statuto in elencho ab Episcopo dioecesano
quam primum a capta dioecesis possessione componendo; qui elenchus cum
Metropolitana communicandus singulis saltem triennis renoventur atque a cancellario sub secreto servetur.
§ 2. Si deficiat aut impediatur Episcopus
coadiutor atque elenchus, de quo in § 1, non suppetat, collegii consultorum est sacerdote meligere, qui
dioecesim regat.
§ 3. Qui dioecesis regimen, ad normam §§ 1 vel
2, susceperit, quam primum Sanctam Sedem
moneat de sede impedita ac de suspecto munere.
Can. 414 - Quilibet ad normam Can. 423 vocatus
ut ad interim dioecesis curam pastoralem gerat pro tempore quo sedes impeditur tantum, in cura pastorali
dioecesis exercenda tenetur obligationibus
atque potestate gaudet, quae iure Administratori dioecesano
competunt.
Can. 415 - Si Episcopus dioecesanus poena
ecclesiastica a munere exercendo prohibeatur, Metropolita aut, si is deficiat
vel de eodem agatur, suffraganeus antiquior promotione ad Sanctam Sedem statim
reccurat, ut ipsa provideat.
Can. 416 - Sedes episcopalis vacat Episcopi
dioecesani morte, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo
intimata.
Can. 417 - Vim habent omnia quae gesta sunt a
Vicario generali aut Vicario episcopali, donec certam de obitu Episcopi dioecesani notitiam iidem
acceperint, itemque quae ab Episcopo
dioecesano aut a Vicario generali vel episcopali gesta sunt, donec certam
de memoratis actibus pontificiis notitiam
receperint.
Can. 418 - § 1. A certa translationis notitia,
Episcopus intra duos menses debet dioecesim ad quam petere eiusque canonicam possessionem capere autem captae
possessionis dioecesis novae, dioecesis a
qua vacat.
§ 2. A certa translationis notitia usque ad
canonicam novae dioecesis possessionem, Episcopus translatus in dioecesi a qua:
1° Administratoris dioecesani potestatem
obtinet eiusdemque obligationibus tenetur, cessante qualibet Vicarii generalis et Vicarii episcopalis
potestate, salvo tamen Can. 409, § 2;
2° integram percipit remunerationem officio
propriam.
Can. 419 - Sede vacante, regimen dioecesis,
usque ad constitutionem Administratoris dioecesani, ad Episcoporum auxiliarem, et si plures sint, ad eum
qui promotione si antiquior devolvitur
deficiente autem Episcopo auxiliari, ad collegium consultorum, nisi a Sancta
Sede aliter provisum fuerit. Qui ita
regimen dioecesis assumit, sine mora convocet collegium competens ad deputandum Administratorem dioecesanum.
Can. 420 - In vicariatu vel praefectura
apostolica, sede vacante, regimen assumit Pro- Vicarius vel Pro-Praefectus ad hunc tantum effectum a Vicario vel
a Praefecto immediate post captam
possessionem nominatus, nisi aliter a Sancta Sede statutum fuerit.
Can. 421 - § 1. Intra octo dies ab accepta
vacationis sedis episcopalis notitia, Administrator dioecesanus, qui nempe dioecesim ad interim regat,
eligendus est a collegio consultorum, firmo praescripto Can. 502, §
3.
§ 2. Si intra praescriptum tempus
Administrator dioecesanus, quavis de causa, non fuerit legitime electus, eiusdem deputatio devolvitur ad Metropolitam, et
si vacans sit ipsa Ecclesia metropolitana
aut metropolitana simul et suffraganea, ad Episcopum suffraganeum promotione antiquiorem.
Can. 422 - Episcopus auxiliaris et, si is
deficiat, collegium consultorum quantocius de morte Episcopi, itemque electus in Administratorem dioecesanum de sua
electione Sedem Apostolicam certiorem
faciant.
Can. 423 - § 1. Unus deputetur Administrator
dioecesanus, reprobata contraria consuetudine; secus electio irrita est.
§ 2. Administrator dioecesanus ne simul sit
oeconomus; quare si oeconomus dioecesis in Administratorem electus fuerit, alium pro tempore oeconomum eligat
consilium a rebus oeconomicis.
Can. 424 - Administrator dioecesanus eligatur
ad normam Cann. 165-178.
Can. 425 - § 1. Valide ad munus
Administratoris dioecesani deputari tantum potest sacerdos qui trigesimum quintum aetatis annum expleverit et ad
eandem vacantem sedem non fuerit iam
electus, nominatus vel praesentatus.
§ 2. In Administratorem dioecesanum eligatur
sacerdos, qui sit doctrina et prudentia praestans.
§ 3. Si praescriptae in § 1 condiciones
posthabitae fuerint, Metropolita aut, si ipsa Ecclesia metropolitana vacans fuerit, Episcopus suffraganeus promotione
antiquior, agnita rei veritate, Administratorem pro ea vice deputet; actus autem illius qui contra
praescripta § 1 sit electus, sunt ipso
iure nulli.
Can. 426 - Qui, sede vacante, ante
deputationem Administratoris dioecesani, dioecesim regat, potestate gaudet quam ius Vicario generali
agnoscit.
Can. 427 - § 1. Administrator dioecesanus
tenetur obligationibus et gaudet potestate Episcopi dioecesani, iis excludis quae ex rei natura aut ipso iure
excipiuntur.
§ 2. Administrator dioecesanus, acceptata
electione, potestatem obtinet, quin requiratur ullius confirmatio, firma obligatione de qua in Can. 833, n.
4.
Can. 428 - § 1. Sede vacante nihil
innoventur.
§ 2. Illi quid ad interim dioecesis regimen
curant, vetantur quidpiam agere quod vel dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod affere possit;
speciatim prohibentur ipsi, ac proinde
alii quicumque, quominus sive per se sive per alium curiae dioecesanae
documenta quaelibet subtrahant vel
destruant, aut in iis quidquam immutent.
Can. 429 - Administrator dioecesanus
obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandi Missam pro populo ad
normam Can. 388.
Can. 430 - § 1. Munus Administratoris
dioecesani cessat per captam a novo Episcopo dioecesis possessionem.
§ 2. Administratoris dioecesani remotio
Sanctae Sedi reservatur renuntiatio quae forte ab ipso fiat, authentica forma exhibenda est collegio ad electionem
competenti, neque acceptatione eget; remoto aut renuntiante Administratore
dioecesano, aut eodem defuncto, alius eligatur Administrator dioecesanus ad
normam Can. 421.
Can. 431 - § 1. Ut communis diversarum
dioecesium vicinarum, iuxta personarum et locorum adiuncta, actio pastoralis promoveatur, utque Episcoporum
dioecesanorum inter se relationes aptius
foveantur, Ecclesiae particulares viciniores componantur in provincias
ecclesiasticas certo territorio
circumscriptas.
§ 2. Dioeceses exemptae deinceps pro regula ne
habeantur; itaque singulae dioeceses aliaeque Ecclesiae particulares intra territorium alicuius
provinciae ecclesiasticae exsistentes huic
provinciae ecclesiasticae adscribi debent.
§ 3. Unius supremae Ecclesiae auctoritatis
est, auditis quorum interest Episcopis, provincias ecclesiasticas constituere, supprimere aut innovare.
Can. 432 - § 1. In provincia ecclesiastica
auctoritate, ad normam iuris, gaudent concilium provinciale atque Metropolita.
§ 2. Provincia ecclesiastica ipso iure
personalitate iuridica gaudet.
Can. 433 - § 1. Si utilitas id suadeat,
praesertim in nationibus ubi numerosiores adsunt Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae vicinores,
proponente Episcoporum conferentia, a
Sancta Sede in regiones ecclesiasticas coniungi possunt.
§ 2. Regio ecclesiastica in personam iuridicam
erigi potest.
Can. 434 - Ad conventum Episcoporum regionis
ecclesiasticae pertinet cooperationem et actionem pastoralem communem in regione fovere quae tamen in
canonibus huius Codicis conferentiae
Episcoporum tribuuntur potestates, eidem conventui non competunt, nisi quaedam
specialiter a Sancta Sede ei concessa fuerint.
Can. 435 - Provinciae ecclesiasticae praeest
Metropolita, qui est Archiepiscopus dioecesis cui praeficitur; quod officium cum sede episcopali, a Romano
Pontifice determinata aut probata,
coniunctum est.
Can. 436 - § 1. In dioecesibus suffraganeis
Metropolitae competit:
1° vigilare ut fides et disciplina
ecclesiastica accurate serventur, et de abusibus, si qui habeantur, Romanum Pontificem certiorem facere;
2° canonicam visitationem peragere, causa
prius ab Apostolica Sede probata, si eam suffraganeus neglexerit;
3° deputare Administratorem dioecesanum, ad
normam Cann. 421, § 2 et 425, § 3.
§ 2. Ubi adiuncta id postulent, Metropolita ab
Apostolica Sede instrui potest peculiaribus muneribus et potestate in iure particulari
determinandis.
§ 3. Nulla alia in dioecesibus suffraganeis
competit Metropolitis potestas regiminis; potest vero in omnibus ecclesiis, Episcopo dioecesano praemonito, si
ecclesia sit cathedralis, sacras exercere
functiones, uti Episcopus in propria dioecesi.
Can. 437 - § 1. Metropolita obligatione
tenetur, intra tres menses a recepta consecratione episcopali, aut, si iam consecratus fuerit, a provisione canonica,
per se aut per procuratorem a Romano
Pontifice petendi pallium, quo quidem significatur potestas qua, in
communione cum Ecclesia Romana,
Metropolita in Propria provincia iure instruitur.
§ 2. Metropolita, ad normam legum
liturgicarum, pallio uti potest intra quamlibet ecclesiam provinciae
ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne accedente quidem
Episcopi dioecesani assensu.
§ 3. Metropolita, si ad aliam sedem
metropolitanam transferatur, novo indiget pallio.
Can. 438 - Patriarchae et Primatis titulus,
praeter praerogativam honoris, nullam in Ecclesia latina secumfert regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex
privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.
Can. 439 - § 1. Concilium plenarium, pro
omnibus scilicet Ecclesiis particularibus eiusdem conferentiae Episcoporum, celebretur quoties id ipsi Episcoporum
conferentiae, approbante Apostolica Sede,
necessarium aut utile videatur.
§ 2. Norma in, § 1 statuta valet etiam de
concilio provinciali celebrando in provincia ecclesiastica, cuius termini cum territorio nationis
coincidunt.
Can. 440 - § 1. Concilium provinciale, pro
diversis Ecclesiis particularibus eiusdemprovinciae ecclesiasticae, celebretur
quoties id, de iudicio maioris partis Episcoporum dioecesanorum provinciae, opportunum videatur, salvo Can. 439, §
2.
§ 2. Sede metropolitana vacante, concilium
provinciale ne convocetur.
Can. 441 - Episcoporum conferentiae
est:
1° convocare concilium plenarium;
2° locum ad celebrandum concilium intra
territorium conferentiae Episcoporum eligere;
3° inter Episcopos dioecesanos concilii
plenarii eligere praesidem, ab Apostolica Sede approbandum;
4° ordinem agendi et quaestiones tractandas
determinare, concilii plenarii initium ac periodum indicere, illud transferre, prorogare et
absolvere.
Can. 442 - § 1. Metropolitae, de consensu
maioris partis Episcoporum suffraganeorum, est:
1° convocare concilium provinciale;
2° locum ad celebrandum concilium provinciale
intra provinciae territorium eligere;
3° ordinem agendi et quaestiones tractandas
determinare, concilii provincialis initium et periodum indicere, illud transferre, prorogare et
absolvere.
§ 2. Metropolitae, eoque legitime impedito,
Episcopi suffraganei ab aliis Episcopis suffraganeis electi est concilio provinciali praeesse.
Can. 443 - § 1. Ad concilia particularia
convocandi sunt atque in eisdem ius habent suffragii deliberativi:
1° Episcopi dioecesani;
2° Episcopi coadiutores et
auxiliares;
3° alii Episcopi titulares qui peculiari
munere sibi ab Apostolica Sede aut ab Episcoporum conferentia demandato in territorio funguntur.
§ 2. Ad concilia particularia vocari possunt
alii Episcopi titulares etiam emeriti in territorio degentes; qui quidem ius habent suffragii deliberativi.
§ 3. Ad concilia particularia vocandi sunt cum
suffragio tantum consultivo:
1° Vicarii generales et Vicarii episcopales
omnium in territorio Ecclesiarum particularium;
2° Superiores maiores institutorum
religiosorum et societatum vitae apostolicae numero tum pro viris tum pro mulieribus ab Episcoporum conferentia aut a
provinciae Episcopis determinando,
respective electi ab omnibus Superioribus maioribus institutorum et societatum, quae in territorio sedem habent;
3° Rectores universitatum ecclesiasticarum et
catholicarum atque decani facultatum theologiae et iuris canonici, quae in territorio sedem
habent;
4° Rectores aliqui seminariorum maiorum,
numero ut in n. 2 determinando, electi a rectoribus seminariorum quae in territorio sita sunt.
§4. Ad concilia particularia vocari etiam
possunt, cum suffragio tantum consultivo, presbyteri aliique christifideles, ita tamen ut eorum numerus non
excedat dimidiam partem eorum de quibus in
§§ 1-3.
§ 5 Ad concilia provincialia praeterea
invitentur capitula cathedralia, itemque consilium presbyterale et consilium pastorale uniuscuiusque Ecclesiae
particularis, ita quidem ut eorum singula
duos ex suis membris mittant, collegialiter ab iisdem designatos; qui tamen
votum habent tantum
consultivum.
§ 6. Ad concilia particularia, si id iudicio
Episcoporum conferentiae pro concilio plenario aut Metropolitae una cum Episcopis suffraganeis pro concilio
provinciali expediat, etiam alii ut
hospites invitari poterunt.
Can. 444 - § 1. Omnes qui ad concilia
particularia convocantur, eisdem interesse debent, nisi iusto detineantur impedimento, de quo concilii praesidem
certiorem facere tenentur. § 2. Qui ad
concilia particularia convocantur et in eis suffragium habent deliberativum, si
iusto detineantur impedimento,
procuratorem mittere possunt; qui procurator votum habet tantum consultivum.
Can. 445 - Concilium particulare pro suo
territorio curat ut necessitatibus pastoralibus populi Dei provideatur atque potestate gaudet regiminis,
praesertim legislativa, ita ut, salvo semper iure universali Ecclesiae, decernere valeat quae ad fidei
incrementum, ad actionem pastoralem
communem ordinandam et ad moderandos mores et disciplinam ecclesiasticam
communem servandam, inducendam aut tuendam
opportuna videantur.
Can. 446 - Absoluto concilio particulari,
praeses curet ut omnia acta concilii ad Apostolicam Sedem transmittantur; decreta a concilio edicta ne
promulgentur, nisi postquam ab Apostolica
Sede recognita fuerint ipsius concilii est definire modum promulgationis
decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.
Can. 447 - Episcoporum conferentia, institutum
quidem permanens, est coetus Episcoporum
alicuius nationis vel certi territorii, munera quaedam pastoralia coniunctim
pro christifidelibus sui territorii
exercentium, ad maius bonum provehendum, quod hominibus praebet Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et rationes
temporis et loci adiunctis apte
accommodatas, ad normam iuris.
Can. 448 - § 1. Episcoporum conferentia regula
generali comprehendit praesules omnium Ecclesiarum particularum eiusdem nationis, ad normam Can.
450.
§ 2. Si vero, de iudicio Apostolicae Sedis,
auditis quorum interest Episcopis dioecesanis, personarum aut rerum adiuncta id suadeant, Episcoporum conferentia
erigi potest pro territorio minoris aut
maioris amplitudinis, ita ut vel tantum comprehendat Episcopus aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio
constitutarum vel praesules Ecclesiarum
particularium in diversis nationibus exstantium; eiusdem Apostolicae Sedis
est pro earundem singulis peculiares
normas statuere.
Can. 449 - § 1. Unius supremae Ecclesiae
auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis, Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut
innovare.
§ 2. Episcoporum conferentia legitime erecta
ipso iure personalitate iuridica gaudet.
Can. 450 - § 1. Ad Episcoporum conferentiam
ipso iure pertinent omnes in territorio Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati, itemque Episcopi
coadiutores, Episcopi auxiliares atque
ceteri Episcopi titulares peculiari munere, sibi ab Apostolica Sede vel
ab Episcoporum conferentia demandato, in
eodem territorio fungentes; invitari quoque possunt Ordinarii alterius ritus, ita tamen ut votum tantum consultivum
habeant, nisi Episcoporum conferentiae
statuta aliud decernant.
§ 2. Ceteri Episcopi titulares necnon Legatus
Romani Pontificis non sunt de iure membra Episcoporum conferentiae.
Can. 451 - Quaelibet Episcoporum conferentia
sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede recognoscenda, in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae
conventus plenarii habendi, et
provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria generalis
conferentiae fini consequendo efficacius
consulant.
Can. 452 - § 1. Quaelibet Episcoporum
conferentia sibi eligat praesidem, determinet quisnam, praeside legitime impedito, munere pro-praesidis
fungatur, atque secretarium generalem
designet, ad normam statutorum.
§ 2. Praeses conferentiae, atque eo legitime
impedito pro-praeses, non tantum Episcoporum conferentiae conventibus generalibus, sed etiam
consilio permanenti praeest.
Can. 453 - Conventus plenarii Episcoporum
conferentiae habeantur semel saltem singulis annis, et praetera quoties id postulent peculiaria adiuncta,
secundum statutorum praescripta.
Can. 454 - § 1. Suffragium deliberativum in
conventibus plenariis Episcoporum conferentiae ipso iure competit Episcopis dioecesanis eisque qui
iure ipsis aequiparantur, necnon Episcopis
coadiutoribus.
§ 2. Episcopis auxiliaribus ceterisque
Episcopis titularibus qui ad Episcoporum conferentiam pertinent, suffragium competit deliberativum aut
consultivum, iuxta statutorumconferentiae praescripta; firmum tamen sit eis
solis, de quibus in § 1, competere suffragium deliberativum, cum agitur de statutis conficiendis aut
immutandis.
Can. 455 - § 1. Episcoporum conferentia
decreta generalia ferre tantummodo potest in causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare
Apostolicae Sedis mandatum sive motu
proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae id statuerit.
§ 2. Decreta de quibus in § 1, ut valide
ferantur in plenario conventu, per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo
fruentes ad conferentiam pertinent,
proferri debent, atque vim obligandi non obtinent, nisi ab Apostolica
Sede recognita, legitime promulgata
fuerint.
§ 3. Modus promulgationis et tempus a quo
decreta vim suam exserunt, ab ipsa Episcoporum conferentia determinantur.
§4. In casibus in quibus nec ius universale
nec peculiare Apostolicae Sedis mandatum potestatem, de qua in § 1, Episcoporum conferentiae concessit,
singuli Episcopi dioecesani competentia
integra manet, nec conferentia eiusve praeses nomine omnium Episcoporum agere
valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum dederint.
Can. 456 - Absoluto conventu plenario
Episcoporum conferentiae, relatio de actis conferentiae necnon eius decreta a praeside ad Apostolicam Sedem
transmittantur, tum ut in eiusdem notitiam
acta perferantur, tum ut decreta, si quae sint, ab eadem recognosci
possint.
Can. 457 - Consilii Episcoporum permanentis
est curae, ut res in plenario conventu conferentiae agendae praeparentur et decisiones in conventu
plenario statutae debite exsecutioni
mandentur; eiusdem etiam est alia negotia peragere, quae ipsi ad normam
statutorum committuntur.
Can. 458 - Secretariae generalis
est:
1° relationem componere actorum et decretorum
conventus plenarii conferentiae necnon actorum consilii Episcoporum permanentis, et eadem cum omnibus
conferentiae membris communicare itemque
alia acta conscribere, quae ipsi a conferentiae praeside aut a consilio
permanenti componenda committuntur;
2° communicare cum Episcoporum conferentiis
finitimis acta et documenta quae a conferentia in plenario conventu aut a consilio Episcoporum
permanenti ipsis transmitti statuuntur.
Can. 459 - § 1. Foveantur relationes inter
Episcoporum conferentias, praesertim viciniores, ad maius bonum promovendum ac tuendum.
§ 2. Quoties vero actiones aut rationes a
conferentiis ineuntur formam internationalem praeseferentes, Apostolica Sedes
audiatur oportet.
Can. 460 - Synodus dioecesana est coetus
delectorum sacerdotum aliorumque christifidelium Ecclesiae particularis, qui in bonum totius
communitatis dioecesanae Episcopo dioecesano adiutricem operam praestant, ad normam canonum qui
sequuntur.
Can. 461 - § 1. Synodus dioecesana in singulis
Ecclesiis particularibus celebretur cum, iudicio Episcopi dioecesani et audito
consilio presbyterali, adiuncta id suadeant.
§ 2. Si Episcopus plurium dioecesium curam
habet, aut unius curam habet uti Episcopus proprius, alterius vero uti Administrator, unam synodum
dioecesanam ex omnibus dioecesibus sibi
commissis convocare potest.
Can. 462 - § 1. Synodum dioecesanam convocat
solus Episcopus dioecesanus, non autem qui
ad interim dioecesi praeest. § 2. Synodo dioecesanae praeest Episcopus
dioecesanus, qui tamen Vicarium generalem
aut Vicarium episcopalem pro singulis sessionibus synodi ad hoc officium implendum delegare potest.
Can. 463 - § 1. Ad synodum dioecesanam vocandi
sunt uti synodi sodales eamque participandi obligatione tenentur:
1° Episcopus coadiutor atque Episcopi
auxiliares;
2° Vicarii generales et Vicarii episcopales,
necnon Vicarius iudicialis;
3° canonici ecclesiae cathedralis;
4° membra consilii presbyteralis;
5° christifideles laici, etiam sodales
institutorum vitae consecratae, a consilio pastorali eligendi, modo et numero ab Episcopo dioecesano determinandis,
aut, ubi hoc consilium non exstet, ratione ab Episcopo dioecesano
determinata;
6° rector seminarii dioecesani
maioris;
7° vicarii foranei;
8° unus saltem presbyter ex unoquoque
vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui curam animarum inibi habeant; item eligendus est alius presbyter qui,
eodem impedito, in eius locum substituatur;
9° aliqui Superiores institutorum religiosorum
et societatum vitae apostolicae, quae in dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo
dioecesano determinatis.
§ 2. Ad synodum dioecesanam ab Episcopo
dioecesano vocari uti synodi sodales possunt alii quoque, sive clerici, sive institutorum vitae consecratae
sodales, sive christifideles laici.
§ 3. Ad synodum dioecesanam Episcopus
dioecesanus, si id opportunum duxerit, invitare potest uti observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum
vel communitatum ecclesialium, quae non
sunt in plena cum Ecclesia catholica communione.
Can. 464 - Synodo sodalis, si legitimo
detineatur impedimento, non potest mittere procuratorem qui ipsius nomine eidem intersit; Episcopum vero
dioecesanum de hoc impedimento certiorem
faciat.
Can. 465 - Propositae quaestiones omnes
liberae sodalium disceptationi in synodi sessionibus subiciantur.
Can. 466 - Unus in synodo dioecesana
legislator est Episcopus dioecesanus, aliis synodi sodalibus voto tantummodo consultivo gaudentibus unus ipse
synodalibus declarationibus et decretis
subscribit, quae eius auctoritate tantum publici iuris fieri possunt.
Can. 467 - Episcopus dioecesanus textus
declarationum ac decretorum synodalium communicet cum Metropolita necnon cum Episcoporum
conferentia.
Can. 468 - § 1. Episcopo dioecesano competit
pro suo prudenti iudicio synodum dioecesanam suspendere necnon dissolvere.
§ 2. Vacante vel impedita sede episcopali,
synodus dioecesana ipso iure intermittitur, donec Episcopus dioecesanus, qui succedit, ipsam continuari decreverit
aut eandem extinctam declaraverit.
Can. 469 - Curia dioecesana constat illis
institutis et personis, quae Episcopo operam praestant in regimine universae dioecesis, praesertim in actione
pastorali dirigenda, in administratione
dioecesis curanda, necnon in potestate iudiciali exercenda.
Can. 470 - Nominatio eorum, qui officia in
curia dioecesana exercent, spectat ad Episcopum dioecesanum.
Can. 471 - Omnes qui ad officia in curia
admittuntur debent:
1° promissionem emittere de munere fideliter adimplendo, secundum rationem iure vel
ab Episcopo determinatam;
2° secretum servare intra fines et secundum
modum iure aut ab Episcopo determinatos.
Can. 472 - Circa causas atque personas quae in
curia ad exercitium potestatis iudicalis pertinent, serventur praescripta Libri VII "De processibus" de iis
autem quae ad administrationem dioecesis
spectant, serventur praescripta canonum qui sequuntur.
Can. 473 - § 1. Episcopus dioecesanus curare
debet ut omnia negotia quae ad universae dioecesis administrationem pertinent, debite coordinentur et ad
bonum portionis populi Dei sibi commissae
aptius procurandum ordinentur.
§ 2. Ipsius Episcopi dioecesani est coordinare
actionem pastoralem Vicariorum sive generalium sive episcopalium; ubi id expendiat, nominari potest
Moderator curiae, qui sacerdos sit
oportet, cuius est sub Episcopi auctoritate ea coordinare quae ad negotia
administrativa tractanda attinent, itemque curare
ut ceteri curiae addicti officium sibi commissum rite adimpleant.
§ 3. Nisi locorum adiuncta iudicio Episcopi
aliud suadeant, Moderator curiae nominetur Vicarius generalis aut, si plures sint, unus ex Vicariis
generalibus.
§4. Ubi id expedire iudicaverit, Episcopus,
ad actionem pastoralem aptius fovendam, constituere potest consilium episcopale, constans scilicet
Vicariis generalibus et Vicariis episcopalibus.
Can. 474 - Acta curiae quae effectum iuridicum
habere nata sunt, subscribi debent ab Ordinario a quo emanant, et quidem ad validitatem, ac simul a
curiae cancellario vel notario; cancellarius vero Moderatorem curiae de actis
certiorem facere tenetur.
Can. 475 - § 1. In unaquaque dioecesi
constituendus est ab Episcopo dioecesano Vicariu generalis, qui potestate
ordinaria ad normam canonum qui sequuntur instructus, ipsum in universae dioecesis regimine adiuvet.
§ 2. Pro regula generali habeatur ut unus
constituatur Vicarius generalis, nisi dioecesis amplitudo vel incolarum numerus aut aliae rationes pastorales
aliud suadeant.
Can. 476 - Quoties rectum dioecesis regimen id
requirat, constitui etiam possunt ab Episcopo dioecesano unus vel plures Vicarii episcopales, qui nempe
aut in determinata dioecesis parte aut in
certo negotiorum genere aut quoad fideles determinati ritus vel certi
personarum coetus, eadem gaudent potestate
ordinaria, quae iure universali Vicario generali competit, ad normam canonum qui sequuntur.
Can. 477 - § 1. Vicarius generalis et
episcopalis libere ab Episcopo dioecesano nominantur et ab ipso libere removeri possunt, firmo praescripto Can. 406;
Vicarius episcopalis, qui non sit
Episcopus auxiliaris nominetur tantum ad tempus, in ipso constitutionis
actu determinandum.
§ 2. Vicario generali absente vel legitime
impedito, Episcopus dioecesanus alium nominare potest, qui eius vices suppleat eadem norma applicatur pro Vicario
episcopali.
Can. 478 - § 1. Vicarius generalis et
episcopalis sint sacerdotes annos nati non minus triginta, in iure canonico aut theologia doctores vel licentiati
vel saltem in iisdem disciplinis vere
periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum
experientia commendati.
§ 2. Vicarii generalis et episcopalis munus
componi non potest cum munere canonici paenitentiarii, neque committi consanguineis Episcopi usque ad
quartum gradum.
Can. 479 - § 1. Vicario generali, vi officii,
in universa dioecesi competit potestas exsecutiva quae ad Episcopum dioecesanum iure pertinet, ad ponendos scilicet
omnes actus administrativos, iis tamen
exceptis quos Episcopus sibi reservaverit vel qui ex iure requirant speciale Episcopi mandatum.
§ 2. Vicario episcopali ipso iure eadem
competit potestas de qua in § 1, sed quoad determinatam territorii partem aut negotiorum genus aut fideles
determinati ritus vel coetus tantum pro
quibus constitutus est, iis causis exceptis quas Episcopus sibi aut Vicario
generali reservaverit, aut quae ex iure
requirunt speciale Episcopi mandatum.
§ 3. Ad Vicarium generalem atque ad Vicarium
episcopalem, intra ambitum eorum competentiae, pertinent etiam facultates habituales ab Apostolica
Sede Episcopo concessae, necnon
rescriptorum exsecutio, nisi aliud expresse cautum fuerit aut electa fuerit
industria personae Episcopi
dioecesani.
Can. 480 - Vicarius generalis et Vicarius
episcopalis de praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo dioecesano referre debent, nec umquam contra
voluntatem et mentem Episcopi dioecesani
agant.
Can. 481 - § 1. Exspirat potestas Vicarii
generalis et Vicarii episcopalis expleto tempore mandati, renuntiatione, itemque, salvis Cann. 406 et 409,
remotione eisdem ab Episcopo dioecesano
intimata, atque sedis episcopalis vacatione.
§ 2. Suspenso munere Episcopi dioecesani,
suspenditur potestas Vicarii generalis et Vicarii episcopalis, nisi episcopali
dignitate aucti sint.
Can. 482 - § 1. In qualibet curia constituatur
cancellarius, cuius praecipuum munus, nisi aliter iure particulari statuatur, est curare ut acta curiae
redigantur et expediantur, atque eadem in
curiae archivo custodiantur.
§ 2. Si necesse videatur, cancellario dari
potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii.
§ 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius
sunt eo ipso notarii et secretarii curiae.
Can. 483 - § 1. Praeter cancellarium,
constitui possunt alii notarii, quorum quidem scriptura seu subscriptio publicam fidem facit quod attinet sive ad
quaelibet acta, sive ad acta iudicialia
dumtaxat, sive ad acta certae causae aut negotii tantum.
§ 2. Cancellarius et notarii debent esse
integrae famae et omni suspicione maiores; in causis quibus fama sacerdotis in discrimen vocari possit, notarius debet
esse sacerdos.
Can. 484 - Officium notariorum est:
1° conscribere acta et instrumenta circa
decreta, dispositiones, obligationes vel alia quae eorum operam requirunt;
2° in scriptis fideliter redigere quae
geruntur, eaque cum significatione loci,
diei, mensis et anni subsignare;
3° acta vel instrumenta legitime petenti ex
regesto, servatis servandis, exhibere et eorum exempla cum autographo conformia declarare.
Can. 485 - Cancellarius aliique notarii libere
ab officio removeri possunt ab Episcopo dioecesano, non autem ab Administratore dioecesano, nisi de
consensu collegii consultorum.
Can. 486 - § 1. Documenta omnia, quae
dioecesim vel paroecias respiciunt, maxima cura custodiri debent.
§ 2. In unaquaque curia erigatur, in loco
tuto, archivum seu tabularium dioecesanum, in quo instrumenta et scripturae quae ad negotia dioecesana tum
spiritualia tum temporalia spectant, certo
ordine disposita et diligenter clausa custodiantur.
§ 3. Documentorum, quae in archivo
continentur, conficiatur inventarium seu catalogus, cum brevi singularum scripturarum synopsi.
Can. 487 - § 1. Archivum clausum sit oportet
eiusque clavem habeant solum Episcopus et cancellarius; nemini licet illud ingredi nisi de Episcopi aut
Moderatoris curiae simul et cancellarii
licentia.
§ 2. Ius est iis quorum interest,
documentorum, quae natura sua sunt publica quaeque ad statum suae personae pertinent, documentum authenticum scriptum
vel photostaticum per se vel per
procuratorem recipere.
Can. 488 - Ex archivo non licet efferre
documenta, nisi ad breve tempus tantum atque de Episcopi aut insimul Moderatoris curiae et cancellarii
consensu.
Can. 489 - § 1. Sit in curia dioecesana
archivum quoque secretum, aut saltem in communi archivo armarium seu scrinium, omnino clausum et obseratum, quod
de loco amoveri nequeat, in quo scilicet
documenta secreto servanda cautissime custodiantur.
§ 2. Singulis annis destruantur documenta
causarum criminalium in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio sententia condemnatoria
absolutae sunt, retento facti brevi
summario cum textu sententiae definitivae.
Can. 490 - § 1. Archivi secreti clavem habeat
tantummodo Episcopus.
§ 2. Sede vacante, archivum vel armarium
secretum ne aperiatur, nisi in casu verae necessitatis, ab ipso Administratore dioecesano.
§ 3. Ex archivo vel armario secreto documenta
ne efferantur.
Can. 491 - § 1. Curet Episcopus dioecesanus ut
acta et documenta archivorum quoque ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, aliarumque
in suo territorio exstantium diligenter
serventur, atque inventaria seu catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo,
alterum in archivo dioecesano serventur.
§ 2. Curet etiam Episcopus dioecesanus ut in
dioecesi habeatur archivum historicum habentia in eodem diligenter custodiantur
et systematice ordinentur.
§ 3. Acta et documenta, de quibus in §§ 1 et
2, ut inspiciantur aut efferantur, serventur normae ab Episcopo dioecesano
statutae.
Can. 492 - § 1. In singulis dioecesibus
constituatur consilium a rebus oeconomicis, cui praesidet ipse Episcopus dioecesanus eiusve delegatus, et quod
constat tribus saltem christifidelibus, in
re oeconomica necnon in iure civili vere peritis et integritate
praestantibus, ab Episcopo
nominatis.
§ 2. Membra consilii a rebus oeconomicis ad
quinquennium nominentur, sed expleto hoc tempore ad alia quinquennia assumi possunt.
§ 3. A consilio a rebus oeconomicis
excluduntur personae quae cum Episcopo usque ad quartum gradum consanguinitatis vel affinitatis coniunctae
sunt.
Can. 493 - Praeter munera ipsi commissa in
Libro V "De bonis Ecclesiae temporalibus," consilii a rebus oeconomicis est quotannis, iuxta Episcopi
dioecesani indicationes, rationem apparare
quaestuum et erogationum quae pro universo dioecesis regimine anno
venturo praevidentur, necnon, anno
exeunte, rationem accepti et expensi probare.
Can. 494 - § 1. In singulis dioecesibus ab
Episcopo, auditis collegio consultorum atque consilio a rebus oeconomicis, nominetur oeconomus, qui sit in re
oeconomica vere peritus et probitate
prorsus praestans.
§ 2. Oeconomus nominetur ad quinquennium, sed
expleto hoc tempore ad alia quinquennia nominari potest; durante munere, ne amoveatur nisi ob gravem
causam ab Episcopo aestimandam, auditis
collegio consultorum atque consilio a rebus oeconomicis.
§ 3. Oeconomi est, secundum rationem a
consilio a rebus oeconomicis definitam, bona dioecesis sub auctoritate Episcopi administrare atque ex quaestu
dioecesis constituto expensas facere, quas
Episcopus aliive ab ipso deputati legitime ordinaverint.
§4. Anno vertente, oeconomus consilio a rebus
oeconomicis rationem accepti et expensi reddere debet.
Can. 495 - § 1. In unaquaque dioecesi
constituatur consilium presbyterale, coetus scilicet sacerdotum, qui tamquam senatus sit Episcopi, presbyterium
repraesentans, cuius est Episcopum in
regimine dioecesis ad normam iuris adiuvare, ut bonum pastorale portionis
populi Dei ipsi commissae quam maxime
provehatur.
§ 2. In vicariatibus et praefecturis
apostolicis Vicarius vel Praefectus constituant consilium ex tribus saltem presbyteris missionariis, quorum
sententiam, etiam per epistolam, audiant in gravioribus negotiis.
Can. 496 - Consilium presbyterale habeat
propria statuta ab Episcopus dioecesano approbata, attentis normis ab Episcoporum conferentia
prolatis.
Can. 497 - Ad designationem quod attinet
sodalium consilii presbyteralis:
1° dimidia circiter pars libere eligatur a
sacerdotibus ipsis, ad normam canonum qui sequuntur, necnon statutorum;
2° aliqui sacerdotes, ad normam statuorum,
esse debent membra nata, qui scilicet ratione officii ipsis demandati ad consilium pertineant;
3° Episcopo dioecesano integrum est aliquos
libere nominare.
Can. 498 - § 1. Ius electionis tum activum tum
passivum ad consilium presbyterale constituendum habent:
1° omnes sacerdotes saeculares in dioecesi
incardinati;
2° sacerdotes saeculares in dioecesi non
incardinati, necnon sacerdotes sodales alicuius instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, qui in
dioecesi commorantes, in eiusdem bonum
aliquod officium exercent.
§ 2. Quatenus statuta id provideant, idem ius
electionis conferri potest aliis sacerdotibus, qui domicilium aut quasi-domicilium in dioecesi habent.
Can. 499 - Modus eligendi membra consilii
presbyteralis statutis determinandus est, ita quidem ut, quatenus id fieri possit, sacerdotes presbyterii
repraesententur, ratione habita maxime
diversorum ministeriorum variarumque dioecesis regionum.
Can. 500 - § 1. Episcopi dioecesani est
consilium presbyterale convocare, eidem praesidere atque quaestiones in eodem tractandas determinare auta
membris propositas recipere.
§ 2. Consilium presbyterale gaudet voto tantum
consultivo; Episcopus dioecesanus illud audiat in negotiis maioris momenti, eius autem consensu eget
solummodo in casibus iure expresse
definitis.
§ 3. Consilium presbyterale numquam agere
valet sine Episcopo dioecesano, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi quae ad normam § 2 statuta
sunt.
Can. 501 - § 1. Membra consilii presbyteralis
designentur ad tempus, in statutis determinatum, ita tamen ut integrum consilium vel aliqua eius pars
intra quinquennium renovetur.
§ 2. Vacante sede, consilium presbyterale
cessat eiusque munera implentura collegio consultorum; intra annum a capta possessione Episcopus debet
consilium presbyterale noviter
constituere.
§ 3. Si consilium presbyterale munus sibi in
bonum dioecesis commissum non adimpleat aut eodem graviter abutatur, Episcopus dioecesanus facta consultatione
cum Metropolita, aut si de ipsa sede
metropolitana agatur cum Episcopo suffraganeo promotione antiquiore,
illud dissolvere potest, sed intra annum
debet noviter constituere.
Can. 502 - § 1. Inter membra consilii
presbyteralis ab Episcopo dioecesano libere nominantur aliqui sacerdotes, numero non minore quam sex nec
maiore quam duodecim, qui collegium
consultorum ad quinquennium constituant, cui competunt munera iure
determinata; expleto tamen quinquennio
munera sua propria exercere pergit usquedum novum collegium constituatur.
§ 2. Collegio consultorum praeest Episcopus
dioecesanus; sede autem impedita aut vacante, is qui ad interim Episcopi locum tenet aut, si
constitutus nondum fuerit, sacerdos ordinatione antiquior in collegio consultorum.
§ 3. Episcoporum conferentia statuere potest
ut munera collegii consultorum capitulo cathedrali committantur.
§4. In vicariatu et praefectura apostolica
munera collegii consultorum competunt consilio missionis, de quo in Can. 495, §
2, nisi aliud iure statuatur.
Can. 503 - Capitulum canonicorum, sive
cathedrale sive collegiale, est sacerdotum collegium, cuius est functiones liturgicas sollemniores in
ecclesia cathedrali aut collegiali persolvere; capituli cathedralis praeterea est munera adimplere,
quae iure aut ab Episcopo dioecesano ei
committuntur.
Can. 504 - Capituli cathedralis erectio,
innovatio aut suppressio Sedi Apostolicae reservantur.
Can. 505 - Unumquodque capitulum, sive
cathedrale sive collegiale, sua habeat statuta, per legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano
probata; quae statuta ne immutentur neve
abrogentur nisi approbante eodem Episcopo dioecesano.
Can. 506 - § 1. Statuta capituli, salvis
semper fundationis legibus, ipsam capituli constitutionem et numerum canonicorum determinent; definiant
quaenam a capitulo et a singulis canonicis
ad cultum divinum necnon administerium persolvendum sint peragenda; decernant conventus in quibus capituli negotia agantur
atque, salvis quidem iuris universalis praescriptis, condiciones statuant ad validitatem liceitatemque
negotiorum requisitas.
§ 2. In statutis etiam definiantur emolumenta,
tum stabilia tum occasione perfuncti muneris solvenda necnon, attentis normis a Sancta Sede latis, quaenam sint
canonicorum insignia.
Can. 507 - § 1. Inter canonicos habeatur qui
capituli praesit, atque alia etiam constituantur officia ad normam statuorum, ratione quoque habita usus in regione
vigentis.
§ 2. Clericis ad capitulum non pertinentibus,
committi possunt alia officia, quibus ipsi, ad normam statuorum, canonicis auxilium praebeant.
Can. 508 - § 1. Paenitentiarius canonicus tum
ecclesiae cathedralis tum ecclesiae collegialis vi officii habet facultatem ordinariam, quam tamen aliis delegare
non potest, absolvendi in foro
sacramentali a censuris latae sententiae non declaratis, Apostolicae Sedi non
reservatis, in dioecesi extraneos quoque,
dioecesanos autem etiam extra territorium dioecesis.
§ 2. Ubi deficit capitulum, Episcopus
dioecesanus sacerdotem constituat ad idem munus implendum.
Can. 509 - § 1. Episcopi dioecesani, audito
capitulo, non autem Administratoris dioecesani, est omnes et singulos conferre canonicatus, tum in
ecclesia cathedrali tum in ecclesia
collegiali, revocato quolibet contrario privilegio; eiusdem Episcopi est
confirmare electum ab ipso capitulo, qui
eidem praesit.
§ 2. Canonicatus Episcopus dioecesanus
conferat tantum sacerdotibus doctrina vitaeque integritate praestantibus, qui laudabiliter ministerium
exercuerunt.
Can. 510 - § 1. Capitulo canonicorum ne
amplius uniantur paroeciae; quae unitae alicui capitulo exstent, ab Episcopo dioecesano a capitulo
separentur.
§ 2. In ecclesia, quae simul sit paroecialis
et capitularis, designetur parochus, sive inter capitulares delectus, sive non qui parochus omnibus obstringitur
officiis atque gaudet iuribus et
facultatibus quae ad normam iuris propria sunt parochi.
§ 3. Episcopi dioecesani est certas statuere
normas, quibus officia pastoralia parochi atque munera capitulo propria debite componantur, cavendo ne parochus
capitularibus nec capitulum paroecialibus
functionibus impedimento sit; conflictus, si quidam habeantur, dirimat Episcopus dioecesanus, qui imprimis curet ut
fidelium necessitatibus pastoralibus apte prospiciatur.
§4. Quae ecclesiae, paroeciali simul et
capitulari, conferantur eleemosynae, praesumuntur datae paroeciae, nisi aliud
constet.
Can. 511 - In singulis dioecesibus, quatenus
pastoralia adiuncta id suadeant, constituatur consilium pastorale, cuius est sub auctoritate Episcopi ea quae
opera pastoralia in dioecesi spectant
investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas
proponere.
Can. 512 - § 1. Consilium pastorale constat
christifidelibus qui in plena communione sint cum Ecclesia catholica, tum clericis, tum membris institutorum
vitae consecratae, tum praesertim laicis,
quique designantur modo ab Episcopo dioecesano determinato.
§ 2. Christifideles, qui deputantur ad
consilium pastorale, ita seligantur ut per eos universa populi Dei portio, quae dioecesim constituat, revera configuretur,
ratione habita diversarum dioecesis
regionum, condicionum socialium et professionum, necnon partis quam sive
singuli sive cum aliis coniuncti in
apostolatu habent.
§ 3. Ad consilium pastorale ne deputentur nisi
christifideles certa fide, bonis moribus et prudentia praestantes.
Can. 513 - § 1. Consilium pastorale
constituitur ad tempus, iuxta praescripta statuorum, quae ab Episcopo dantur.
§ 2. Sede vacante, consilium pastorale
cessat.
Can. 514 - § 1. Consilium pastorale, quod voto
gaudet tantum consultivo, iuxta necessitates apostolatus convocare eique praeesse ad solum
Episcopum dioecesanum pertinet; ad quem
etiam unice spectat,quae in consilio pertractata sunt publici iuris
facere.
§ 2. Saltem semel in anno
convocetur.
Can. 515 - § 1. Paroecia est certa communitas
christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura
pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua
proprio eiusdem pastori.
§ 2. Paroecias erigere, supprimere aut eas
innovare unius est Episcopi dioecesani, qui paroecias ne erigat aut supprimat,
neve eas notabiliter innovet, nisi audito consilio presbyterali. § 3. Paroecia
legitime erecta personalitate iuridica ipso iure gaudet.
Can. 516 - § 1. Nisi aliud iure caveatur,
paroeciae aequiparatur quasi-paroecia, quae est certa in Ecclesia particulari
communitas christifidelium, sacerdoti uti pastori proprio commissa, ob
peculiaria adiuncta in paroeciam nondum erecta.
§ 2. Ubi quaedam communitates in paroeciam vel
quasi-paroeciam erigi non possint, Episcopus dioecesanus alio modo earundem
pastorali curae prospiciat.
Can. 517 - § 1. Ubi adiuncta id requirant,
paroeciae aut diversarum simul paroeciarum cura pastoralis committi potest
pluribus in solidum sacerdotibus, ea tamen lege, ut eorundem unus curae
pastoralis exercendae sit moderator, qui nempe actionem coniunctam dirigat atque
de eadem coram Episcopo respondeat.
§ 2. Si ob sacerdotum penuriam Episcopus
dioecesanus aestimaverit participationem in exercitio curae pastoralis paroeciae
concredendam esse diacono aliive personae sacerdotali charactere non insignitae
aut personarum communitati, sacerdotem constituat aliquem qui, potestatibus et
facultatibus parochi instructus, curam pastoralem moderetur.
Can. 518 - Paroecia regula generali sit
territorialis, quae scilicet omnes complectatur christifideles certi territorii;
ubi vero id expediat, constituantur paroeciae personales, ratione ritus,
linguae, nationis christifidelium alicuius territorii atque alia etiam ratione
determinatae.
Can. 519 - Parochus est pastor proprius
paroeciae sibi commissae, cura pastorali communitatis sibi concreditae fungens
sub auctoritate Episcopi dioecesani, cuius in partem ministerii Christi vocatus
est, ut pro eadem communitate munera exsequatur docendi, sanctificandi et
regendi, cooperantibus etiam aliis presbyteris vel diaconis atque operam
conferentibus christifidelibus laicis, ad normam iuris.
Can. 520 - § 1. Persona iuridica ne sit
parochus; Episcopus autem dioecesanus, non vero Administrator dioecesanus, de
consensu competentis Superioris, potest paroeciam committere instituto religioso
clericali vel societati clericali vitae apostolicae, eam erigendo etiam in
ecclesia instituti aut societatis, hac tamen lege ut unus presbyter sit
paroeciae parochus, aut, si cura pastoralis pluribus in solidum committatur,
moderator, de quo in Can. 517, § 1.
§ 2. Paroeciae commissio, de qua in § 1, fieri
potest sive in perpetuum sive ad certum praefinitum tempus; in utroque casu fiat
mediante conventione scripta inter Episcoporum dioecesanum et competentem
Superiorem instituti vel societatis inita, qua inter alia expresse et accurate
definiantur, quae ad opus explendum, ad personas eidem addicendas et ad
oeconomicas spectent.
Can. 521 - § 1. Ut quis valide in parochum
assumatur, oportet sit in sacro presbyteratus ordine constitutus.
§ 2. Sit praeterea sana doctrina et morum
probitate praestans, animarum zelo aliisque virtutibus praeditus, atque insuper qualitatibus gaudeat quae ad
paroeciam, de qua agitur, curandam iure
sive universali sive particulari requiruntur.
§ 3. Ad officium parochi alicui conferendum,
oportet de eius idoneitate, modo ab Episcopo dioecesano determinato, etiam per examen, certo
constet.
Can. 522 - Parochus stabilitate gaudeat
oportet ideoque ad tempus indefinitum nominetur; ad certum tempus tantum ab Episcopo dioecesano nominari potest, si
id ab Episcoporum conferentia per decretum
admissum fuerit.
Can. 523 - Firmo praescripto Can. 682, § 1,
parochi officii provisio Episcopo dioecesano competit et quidem libera collatione, nisi cuidam sit ius
praesentationis aut electionis.
Can. 524 - Vacantem paroeciam Episcopus
dioecesanus conferat illi quem, omnibus perpensis adiunctis, aestimet idoneum ad
paroecialem curam in eadem implendam, omni personarum acceptione remota ut iudicium de idoneitate ferat,
audiat vicarium foraneum aptasque
investigationes peragat, auditis, si casus ferat, certis presbyteris
necnon christifidelibus laicis.
Can. 525 - Sede vacante aut impedita, ad
Administratorem dioecesanum aliumve dioecesim ad interim regentem pertinet:
1° institutionem vel confirmationem concedere
presbyteris, qui ad paroeciam legitime praesentati aut electi
fuerint;
2° parochos nominare, si sedes ab anno
vacaverit aut impedita sit.
Can. 526 - § 1. Parochus unius paroeciae
tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen sacerdotum aut alia adiuncta, plurium vicinarum paroeciarum
cura eidem parocho concredi
potest.
§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur
parochus aut moderator ad normam Can. 517,
§ 1, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario
privilegio.
Can. 527 - § 1. Qui ad curam pastoralem
paroeciae gerendam promotus est, eandem obtinet et exercere tenetur a momento captae
possessionis.
§ 2. Parochum in possessionem mittit loci
Ordinarius aut sacerdos ab eodem delegatus, servato modo lege particulari aut legitima consuetudine recepto;
iusta tamen de causa potest idem
Ordinarius ab eo modo dispensare; quo in casu intimatio dispensatio
paroeciae notificata locum tenet captae
possessionis. § 3. Loci Ordinarius praefiniat tempus intra quod paroeciae possessio capi debeat; quo inutiliter
praeterlapso, nisi iustum obstiterit impedimentum, paroeciam vacare declarare potest.
Can. 528 - § 1. Parochus obligatione tenetur
providendi ut Dei verbum integre in paroecia degentibus annuntietur quare curet ut christifideles laici in
fidei veritatibus edoceantur, praesertim
homilia diebus dominicis et festis de praecepto habenda necnon
catechetica institutione tradenda, atque
foveat opera quibus spiritus evangelicus, etiam ad iustitiam socialem quod attinet, promoveatur peculiarem curam
habeat de puerorum iuvenumque educatione
catholica omni ope satagat, associata etiam sibi christifidelium opera, ut
nuntius evangelicus ad eos quoque
perveniat, qui a religione colenda recesserint aut veram fidem non profiteantur.
§ 2. Consulat parochus ut sanctissima
Eucharistia centrum sit congregationis fidelium paroecialis; allaboret ut christifideles per devotam sacramentorum
celebrationem, pascantur, peculiarique
modo ut frequenter ad sanctissimae Eucharistiae et paenitentiae sacramenta
accedant; annitatur item ut iidem ad orationem etiam in familiis peragendam
ducantur atque conscie et actuose partem
habeant in sacra liturgia, quam quidem, sub auctoritate Episcopi dioecesani, parochus in sua paroecia moderari debet et,
ne abusus irrepant, invigilare tenetur.
Can. 529 - § 1. Officium pastoris sedulo ut
adimpleat, parochus fideles suae curae commissos cognoscere satagat; ideo familias visitet, fidelium
sollicitudines, angores et luctus praesertim participans eosque in Domino confortans necnon, si in
quibusdam defecerint, prudenter corrigens;
aegrotos, praesertim morti proximos, effusa caritate adiuvet, eos sollicite sacramentis reficiendo eorumque animas Deo
commendando; peculiari diligentia prosequatur pauperes, afflictos, solitarios, e patria exsules
itemque pecularibus difficultatibus gravatos; allaboret etiam ut coniuges et parentes ad officia
propria implenda sustineantur et in
familia vitae christianae incrementum foveat.
§ 2. Partem quam christifideles laici
in missione Ecclesiae propriam habent,
parochus agnoscat et promoveat, consociationes eorundem ad fines religionis fovendo. Cum proprio Episcopo et cum
dioecesis presbyterio cooperetur,
allaborans etiam ut fideles communionis paroecialis curam habeant,
iidemque tum dioecesis tum Ecclesiae
universae membra se sentiant operaque ad eandem communionem promovendam participent vel sustineant.
Can. 530 - Functiones specialiter parocho
commissae sunt quae sequuntur:
1° administratio baptismi;
2° administratio sacramenti confirmationis iis
qui in periculo mortis versantur, ad normam Can. 883, n. 3;
3° administratio Viatici necnon unctionis
infirmorum, firmo praescripto Can. 1003, §§ 2 et 3, atque apostolicae benedictionis impertiti;
4° assistentia matrimoniis et benedictio
nuptiarum;
5° persolutio funerum;
6° fontis baptismalis tempore paschali
benedictio, ductur processionum extra ecclesiam, necnon benedictiones extra ecclesiam solemnes;
7° celebratio eucharistica sollemnior diebus
dominicis et festis de praecepto.
Can. 531 - Licet paroeciale quoddam munus
alius expleverit, oblationes quas hac occasione a christifidelibus recipit ad massam paroecialem deferat, nisi de
contraria offerentis voluntate constet
quoad oblationes voluntarias; Episcopo dioecesano, audito consilio
presbyterali, competit statuere
praescripta, quibus destinationi harum oblationum necnon remunerationi
clericorum idem munus implentium
provideatur.
Can. 532 - In omnibus negotiis iuridicis
parochus personam gerit paroeciae, ad normam iuris curet ut bona paroeciae administrentur ad normam Cann.
1281-1288.
Can. 533 - § 1. Parochus obligatione tenetur
residendi in domo paroeciali prope ecclesiam; in casibus tamen particularibus, si iusta adsit causa, loci
Ordinarius permittere potest ut alibi commoretur, praesertim in domo pluribus presbyteris communi,
dummodo paroecialium perfunctioni munerum
rite apteque sit provisum.
§ 2. Nisi gravis obstet ratio, parocho,
feriarum gratia, licet quotannis a paroecia abesse ad summum per unum mensem continuum aut intermissum; quo in feriarum
tempore dies non computantur, quibus semel
in anno parochus spirituali recessui vacat; parochus autem, ut ultra hebdomadam a paroecia absit, tenetur de hoc loci
Ordinarium monere.
§ 3. Episcopi dioecesani est normas statuere
quibus prospiciatur ut, parochi absentia durante, curae provideatur paroeciae per sacerdotem debitis
facultatibus instructum.
Can. 534 - § 1. Parochus, post captam
paroeciae possessionem, obligatione tenetur singulis diebus dominicis atque festis in sua dioecesi de
praecepto Missam pro populo sibi commisso
applicandi; qui vero ab hac celebratione legitime impediatur, iisdem diebus per
alium aut aliis diebus per se ipse applicet.
§ 2. Parochus, qui plurium paroeciarum curam
habet, diebus de quibus in § 1, unam tantum Missam pro universo sibi commisso populo applicare
tenetur.
§ 3. Parochus qui obligationi de qua in §§ 1
et 2 non satisfecerit, quam primum pro populo tot Missas applicet, quot omiserit.
Can. 535 - § 1. In unaquaque paroecia
habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum, aliique secundum
Episcoporum conferentiae aut Episcopi dioecesani praescripta; prospiciat
parochus ut iidem libri accuratea conscribantur atque diligenter
asserventur.
§ 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque
confirmatio, necnon quae pertinent ad statum canonicum christifidelium, ratione
matrimonii, salvo quidem praescripto Can. 1133, ratione adoptionis, itemque
ratione suspecti ordinis sacri, professionis perpetuae in instituto religioso
emissae necnon mutati ritus; eaeque adnotationes in documento accepti baptismi
semper referantur.
§ 3. Unicuique paroecia sit proprium sigillum;
testimonia quae destatu canonico christifidelium dantur, sicut et acta omnia
quae momentum iuridicum habere possunt, ab ipso parocho eiusve delegato
subscribantur et sigillo paroeciali muniantur.
§4. In unaquaque paroeciae habeatur
tabularium seu archivum, in quo libri paroeciales custodiantur, una cum Episcoporum epistulis aliisque documentis,
necessitatis utilitatisve causa servandis; quae omnia, ab Episcopo dioecesano
eiusve delegato, visitationis vel alio opportuno tempore inspicienda, parochus
caveat ne ad extraneorum manus perveniant. § 5. Libri paroeciales antiquiores quoque diligenter custodiantur,
secundum praescripta iuris particularis.
Can. 536 - § 1. Si, de iudicio Episcopi
dioecesani, audito consilio presbyterali, opportunum sit, in unaquaque paroecia constituatur consilium pastorale, cui
parochus praeest et in quo christifideles
una cum illis qui curam pastoralem vi officii sui in paroecia participant,
ad actionem pastoralem fovendam suum
adiutorium praestent.
§ 2. Consilium pastorale voto gaudet tantum
consultivo et regitur normis ab Episcopo dioecesano statutis.
Can. 537 - In unaquaque paroecia habeatur
consilium a rebus oeconomicis, quod praeterquam iure universali, regitur normis ab Episcopo dioecesano
latis et in quo christifideles, secundum
easdem normas selecti, parocho in administratione bonorum paroecia adiutorio sint, firmo praescripto Can.
532.
Can. 538 - § 1. Parochus ab officio cessat
amotione aut translatione ab Episcopo dioecesano ad normam iuris peracta, renuntiatione iusta de causa
ab ipso parocho facta et, ut valeat, ab
eodem Episcopo acceptata, necnon lapsu temporis si, iuxta iuris particularis
de quo in Can. 522 praescripta, ad tempus
determinatum constitutus fuerit.
§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti
religiosi aut in societate vitae apostolicae incardinatus, ad normam Can. 682, § 2 amovetur.
§ 3. Parochus, expleto septuagesimo quinto
aetatis anno, rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo dioecesano, qui, omnibus personae et
loci inspectis adiunctis, de eadem
acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et
habitationi ab Episcopo dioecesano
providendum est, attentis normis ab Episcoporum conferentia statutis.
Can. 539 - Cum vacat paroecia aut cum parochus
ratione captivitatis, exsilii vel relegationis, inhabilitatis vel infirmae valetudinis aliusve causae a munere
pastorali in paroecia exercendo praepeditur, ab Episcopo dioecesano quam primum deputetur
administrator paroecialis, sacerdos
scilicet qui parochi vicem suppleat ad normam Can. 540.
Can. 540 - § 1. Administrator paroecialis
iisdem adstringitur officiis iisdemque gaudet iuribus ac parochus, nisi ab Episcopo dioecesano aliter
statuatur.
§ 2. Administratori paroeciali nihil agere
licet, quod praeiudicium afferat iuribus parochi autdamno esse possit bonis
paroecialibus.
§ 3. Administrator paroecialis post expletum
munus parocho rationem reddat.
Can. 541 - § 1. Vacante paroecia itemque
parocho a munere pastorali exercendo impedito, ante administratoris paroecialis constitutionem,
paroeciae regimen interim assumat vicarius
paroecialis; si plures sint, is qui sit nominatione antiquior, et si vicarii
desint,parochus iure particulari definitus.
§ 2. Qui paroeciae regimen ad normam § 1
assumpserit, loci Ordinarium de paroeciae vacatione statim certiorem faciat.
Can. 542 - Sacerdotes quibus in solidum, ad
normam Can. 517, § 1, alicuius paroeciae autdiversarum simul paroeciarum cura
pastoralis committitur:
1° praediti sint oportet qualitatibus, de
quibus in Can. 521;
2° nominentur vel instituantur ad normam
praescriptorum Cann. 522 et 524;
3° curam pastoralem obtinent tantum a momento
captae possessionis; eorundem moderator in
possessionem mittitur ad normam praescriptorum Can. 527, § 2; pro ceteris
vero sacerdotibus fidei professio legitime
facta locum tenet captae possessionis.
Can. 543 - § 1. Si sacerdotibus in solidum
cura pastoralis alicuius paroeciae aut diversarum simul paroeciarum committatur, singuli eorum, iuxta ordinationem
ab iisdem statutam, obligatione tenentur
munera et functiones parochi persolvendi de quibus in Cann. 528, 529 et
530; facultas matrimoniis assistendi, sicuti et
potestates omnes dispensandi ipso iure parocho concessae, omnibus competunt, exercendae tamen sunt sub
directione moderatoris.
§ 2. Sacerdotes omnes qui ad coetum
pertinent:
1° obligatione tenentur
residentiae;
2° communi consilio ordinationem statuant, qua
eorum unus Missam pro populo celebret, ad
normam Can. 534;
3° solus moderator in negotiis iuridicis
personam gerit paroeciae aut paroeciarum coetui commissarum.
Can. 544 - Cum cesset ab officio aliquis
sacerdos e coetu, de quo in Can. 517, § 1, vel coetus moderator, itemque cum eorundem aliquis inhabilis fiat ad
munus pastorale exercendum, non vacat
paroecia vel paroeciae, quarum cura coetui committitur; Episcopi autem dioecesani est alium nominare moderatorem;
antequam vero ab Episcopo alius nominetur,
hoc munus adimpleat sacerdos eiusdem coetus nominatione antiquior.
Can. 545 - § 1. Quoties ad pastoralem
paroeciae curam debite adimplendam necesse aut opportunum sit, parocho adiungi possunt unus aut plures vicarii
paroeciales, qui, tamquam parochi
cooperatores eiusque sollicitudinis participes, communi cum parocho consilio
etstudio, atque sub eiusdem auctoritate operam in ministerio pastorali
praestent.
§ 2. Vicarius paroecialis constitui potest
sive ut opem ferat in universo ministerio pastoraliexplendo, et quidem aut pro
tota paroecia aut pro determinata paroeciae parte aut pro certo paroeciae christifidelium coetu, sive etiam ut operam
impendat in certum ministerium in diversis
simul paroeciis persolvendum.
Can. 546 - Ut quis valide vicarius paroecialis
nominetur, oportet sit in sacro presbyteratus ordine constitutus.
Can. 547 - Vicarium paroecialem libere nominat
Episcopus dioecesanus, auditis, si opportunum id iudicaverit, parocho aut parochis paroeciarum pro
quibus constituitur, necnon vicario
foraneo, firmo praescripto Can. 682, § 1.
Can. 548 - § 1. Vicarii paroecialis
obligationes et iura, praeterquam canonibus huius capitis, statutis dioecesanis necnon litteris Episcopi dioecesani
definiuntur, specialius autem mandato
parochi determinantur.
§ 2. Nisi aliud expresse litteris Episcopi
dioecesani caveatur, vicarius paroecialis rationeofficii obligatione tenetur
parochum in universo paroeciali ministerio adiuvandi, excepta quidem applicatione Missae pro populo, itemque, si res
ferat ad normam iuris, parochi vicem
supplendi.
§ 3. Vicarius paroecialis regulariter de
inceptis pastoralibus prospectis et susceptis ad parochum referat, ita ut parochus et vicarius aut vicarii,
coniunctis viribus, pastorali curae providere valeant paroeciae, cuius simul sunt
sponsores.
Can. 549 - Absente parocho, nisi aliter
Episcopus dioecesanus providerit ad normam Can. 533, § 3, et nisi Administrator paroecialis constitutus fuerit,
serventur praescripta Can. 541, § 1; vicarius hoc in casu omnibus etiam
obligationibus tenetur parochi, excepta obligatione applicandi Missam pro populo.
Can. 550 - § 1. Vicarius paroecialis
obligatione tenetur residendi in paroecia aut, si pro diversis simul paroeciis constitutus est, in earum aliqua; loci
tamen Ordinarius, iusta de causa,
permittere potest ut alibi resideat, praesertim in domo pluribus presbyteris
communi, dummodo pastoralium perfunctio
munerum nullum exinde detrimentum capiat.
§ 2. Curet loci Ordinarius ut inter parochum
et vicarios aliqua vitae communis consuetudo in domo paroeciali, ubi id fieri possit, provehatur.
§ 3. Ad tempus feriarum quod attinet, vicarius
paroecialis eodem gaudet iure ac parochus.
Can. 551 - Ad oblationes quod attinet, quas
occasione perfuncti ministerii pastoralis christifideles vicario faciunt, serventur praescripta Can.
531.
Can. 552 - Vicarius paroecialis ab Episcopo
dioecesano aut ab Administratore dioecesano amoveri potest, iusta de causa,
firmo praescripto Can. 682, § 2.
Can. 553 - § 1. Vicarius foraneus, qui etiam
decanus vel archipresbyter vel alio nomine vocatur, est sacerdos qui vicariatui
foraneo praeficitur.
§ 2. Nisi aliud iure particulari statuatur,
vicarius foraneus nominatur ab Episcopo dioecesano, auditis pro suo prudenti
iudicio sacerdotibus qui in vicariatu de quo agitur ministerium
exercent.
Can. 554 - § 1. Ad officium vicarii foranei,
quod cum officio parochi certae paroeciae non ligatur, Episcopus seligat
sacerdotem quem, inspectis loci ac temporis adiunctis, idoneum iudicaverit.
§ 2. Vicarius foraneus nominetur ad certum
tempus, iure particulare determinatum.
§ 3. Vicarium foraneum iusta de causa, pro suo
prudenti arbitrio, Episcopus dioecesanus ab officio libere amovere
potest.
Can. 555 - § 1. Vicario foraneo, praeter
facultates iure particulari ei legitime tributas, officium et ius
est:
1° actionem pastoralem in vicariatu communem
promovendi et coordinandi;
2° prospiciendi ut clerici sui districtus
vitam ducant proprio statui congruam atque officiis suis diligenter
satisfaciant;
3° providendi ut religiosae functiones
secundum sacrae liturgiae praescripta celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum
sacraeque supellectilis, maxime in celebratione eucharistica et custodia
sanctissimi Sacramenti, accurate serventur, ut recte conscribantur et debite
custodiantur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur;
denique ut domus paroecialis debita diligentia curetur.
§ 2. In vicariatu sibi concredito vicarius
foraneus:
1° operam det ut clerici, iuxta iuris
particularis praescripta, statutis temporibus intersint praelectionibus,
conventibus theologicis aut conferentiis, ad normam Can. 279, § 2;
2° curet ut presbyteris sui districtus
subsidia spiritualia praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de iis, qui in
difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus anguntur.
§ 3. Curet vicarius foraneus ut parochi sui
districtus, quos graviter aegrotantes noverit, spiritualibus ac materialibus
auxiliis necareant, utque eorum qui decesserint, funera digne celebrentur;
provideat quoque ne, occasione aegrotationis vel mortis, libri, documenta, sacra
supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertine depereant aut
asportentur.
§4. Vicarius foraneus obligatione tenetur
secundum determinationem ab Episcopo dioecesano factam, sui districtus paroecias
visitare.
Can. 556 - Ecclesiarum rectores hic
intelleguntur sacerdotes, quibus cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec
sit paroecialis nec capitularis, nec adnexa domui communitatis religiosae aut
societatis vitae apostolicae, quae in eadem officia celebret.
Can. 557 - § 1. Ecclesiae rector libere
nominatur ab Episcopo dioecesano, salvo iure eligendi aut praesentandi, si cui
legitime competat; quo in casu Episcopi dioecesani est rectorem confirmare vel
instituere.
§ 2. Etiam si ecclesia pertineat ad aliquod
clericale institutum religiosum iuris pontificii, Episcopo dioecesano competit
rectorem a Superiore praesentatum instituere.
§ 3. Rector ecclesiae, quae coniuncta sit cum
seminario aliove collegio quod a clericis regitur, est rector seminarii vel
collegii, nisi aliter Episcopus dioecesanus constituerit.
Can. 558 - Salvo praescripto Can. 262, rectori
non licet functiones paroeciales de quibus in Can. 530, nn. 1-6, in ecclesia
sibi commissa peragere, nisi consentiente aut, si res ferat, delegante
parocho.
Can. 559 - Potest rector in ecclesia sibi
commissa liturgicas celebrationes etiam sollemnes peragere, salvis legitimis
fundationis legibus, atque dummodo de iudicio loci Ordinarii nullo modo
ministerio paroeciali noceant.
Can. 560 - Loci Ordinarius, ubi id opportunum
censeat, potest rectori praecipere ut determinatas in ecclesia sua pro populo
celebret functiones etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis
christifidelium coetibus ibidem liturgicas celebrationes peracturis.
Can. 561 - Sine rectoris aliusve legitimi
superioris licentia, nemini licet in ecclesia Eucharistiam celebrare, sacramenta
administrare aliasve sacras functiones peragere; quae licentia danda aut
deneganda est ad normam iuris.
Can. 562 - Ecclesiae rector, sub auctoritate
loci Ordinarii servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis, obligatione
tenetur prospiciendi ut sacrae unctiones secundum normas liturgicas et canonum
praescripta digne in ecclesia celebrentur, onera fideliter adimpleantur, bona
diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum
conservationi et decori provideatur, neve quidpiam fiat quod sanctitati loci ac
reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat.
Can. 563 - Rectorem ecclesiae, etsi ab aliis
electum aut praesentatum, loci Ordinarius ex iusta causa, pro suo prudenti
arbitrio ab officio amovere potest, firmo praescripto Can. 682, § 2.
Can. 564 - Cappellanus est sacerdos, cui
stabili modo committitur cura pastoralis, saltem ex parte, alicuius communitatis
aut peculiaris coetus christifidelium, ad normam iuris universalis et
particularis exercenda.
Can. 565 - Nisi iure aliud caveatur aut cuidam
specialia iura legitime competant, cappellanus nominatur ab Ordinario loci, cui
etiam pertinet praesentatum instituere aut electum confirmare.
Can. 566 - § 1. Cappellanus omnibus
facultatibus instructus sit oportet quas recta cura pastoralis requirit. Praeter
eas quae iure particulari aut speciali delegatione conceduntur, cappellanus vi
officii facultate gaudet audiendi confessiones fidelium suae curae commissorum,
verbi Dei eis praedicandi, Viaticum et unctionem infirmorum administrandi necnon
sacramentum confirmationis eis conferendi, qui in periculo mortis versentur. §
2. In valetudinariis, carceribus et itineribus maritimis, cappellanus praeterea
facultatem habet, his tantum in locis exercendam, a censuris latae sententiae
non reservatis neque declaratis absolvendi, firmo tamen praescripto Can.
976.
Can. 567 - § 1. Ad nominationem cappellani
domus instituti religiosi laicalis, Ordinarius loci ne procedat, nisi consulto
Superiore, cui ius est, audita communitate, quemdam sacerdotem
proponere.
§ 2. Cappellani est liturgicas functiones
celebrare aut moderari; ipsi tamen non licet in regimine interno instituti sese
immiscere.
Can. 568 - Pro iis qui ob vitae condicionem
ordinaria parochorum cura frui non valent, uti sunt migrantes, exsules, profugi,
nomades, navigantes, constituantur, quatenus fieri possit,
cappellani.
Can. 569 - Cappellani militum legibus
specialibus reguntur.
Can. 570 - Si communitatis aut coetus sedi
adnexa est ecclesia non paroecialis, cappellanus sit rector ipsius ecclesiae,
nisi cura communitatis aut ecclesiae aliud exigat.
Can. 571 - In exercitio sui pastoralis
muneris, cappellanus debitam cum parocho servet coniunctionem.
Can. 572 - Quod attinet ad amotionem
cappellani, servetur praescriptum Can. 563.
Can. 573 - § 1. Vita consecrata per
consiliorum evangelicorum professionem est stabilis vivendi forma qua fideles,
Christum sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes, Deo summe dilecto
totaliter dedicantur ut, in Eius honorem atque Ecclesiae aedificationem mundique
salutem novo et peculiari titulo dediti, caritatis perfectionem in servitio
Regni Dei consequantur et, praeclarum in Ecclesia signum effecti, caelestem
gloriam praenuntient.
§ 2. Quam vivendi formam in institutis vitae
consecratae, a competenti Ecclesiae auctoritate canonice erectis, libere
assumunt christifideles, qui per vota aut alia sacra ligamina iuxta proprias
institutorum leges, consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae
profitentur et per caritatem, ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio
speciali modo coniunguntur.
Can. 574 - § 1. Status eorum, qui in huiusmodi
institutis consilia evangelica profitentur, ad vitam et sanctitatem Ecclesiae
pertinet, et ideo ab omnibus in Ecclesia fovendus et promovendus est.
§ 2. Ad hunc statum quidam christifideles
specialiter a Deo vocantur, ut in vita Ecclesiae peculiari dono fruantur et,
secundum finem et spiritum instituti, eiusdem missioni salvificae
prosint.
Can. 575 - Consilia evangelica in Christi
Magistri doctrina et exemplis fundata, donum sunt divinum, quod Ecclesia a
Domino accepit Eiusque gratia semper conservat.
Can. 576 - Competentis Ecclesiae auctoritatis
est consilia e interpretari, eorundem praxim legibus moderati atque stabiles
inde vivendi formas canonica approbatione constituere itemque,pro parte sua,
curare ut instituta secundum spiritum fundatorum et sanas traditiones crescant
et floreant.
Can. 577 - Permulta in Ecclesia sunt instituta
vitae consecratae, quae donationes habent differentes secundum gratiam quae data
est eis: Christum, enim, pressius sequuntur sive orantem, sive Regnum Dei
annuntiantem, sive hominibus benefacientem, sive cum eis in saeculo
conversantem, semper autem voluntatem Patris facientem.
Can. 578 - Fundatorum mens atque proposita a
competenti auctoritate ecclesiastica sanctia circa naturam, finem, spiritum et
indolem instituti, necnon eius sanae traditiones, quae omnia patrimonium eiusdem
instituti constituunt, ab omnibus fideliter servanda sunt.
Can. 579 - Episcopi dioecesani, in suo quisque
territorio, instituta vitae consecrate formali decreto erigere possunt, dummodo
Sedes Apostolica consulta fuerit.
Can. 580 - Aggregatio alicuius instituti vitae
consecratae ad aliud reservatur competenti auctoritati instituti aggregantis,
salva semper canonica autonomia instituti aggregati.
Can. 581 - Dividere institutum in partes,
quocumque nomine veniant, novas erigere, erectas coniungere vel aliter
circumscribere ad competentem instituti auctoritatem pertinet, ad normam
constitutionum.
Can. 582 - Fusiones et uniones institutorum
vitae consecratae uni Sedi Apostolicae reservantur; eidem quoque reservantur
confoederationes et foederationes.
Can. 583 - Immutationes in institutis vitae
consecratae ea afficientes, quae a Sede Apostolica approbata fuerunt, absque
eiusdem licentia fieri nequeunt.
Can. 584 - Institutum supprimere ad unam Sedem
Apostolicam spectat, cui etiam reservatur de eius bonis temporalibus
statuere.
Can. 585 - Instituti partes supprimere ad
auctoritatem competentem eiusdem instituti pertinet.
Can. 586 - § 1. Singulis institutis iusta
autonomia vitae, praesertim regiminis, agnoscitur, qua gaudeant in Ecclesia
propria disciplina atque integrum servare valeant suum patrimonium, de quo in
Can. 578.
§ 2. Ordinariorum locorum est hanc autonomiam
servare ac tueri.
Can. 587 - § 1. Ad propriam singulorum
institutorum vocationem et identitatem fidelius tuendam, in cuiusvis instituti
codice fundamentali seu constitutionibus contineri debent, praeter ea quae in
Can. 578 servanda statuuntur, normae fundamentales circa instituti regimen et
sodalium disciplinam, membrorum incorporationem atque institutionem, necnon
proprium sacrorum ligaminum obiectum.
§ 2. Codex huiusmodi a competenti auctoritate
Ecclesiae approbatur et tantummodo cum eiusdem consensu mutari
potest.
§ 3. In hoc codice elementa spiritualia et
iuridica apte componantur; normae tamen absque necessitate ne
multiplicentur.
§4. Ceterae normae a competenti instituti
auctoritate statuae apte in aliis codicibus colligantur, quae tamen iuxta
exigentias locorum et temporum congrue recognosci et aptari possunt.
Can. 588 - § 1. Status vitae consecratae,
suapte natura, non est nec clericalis nec laicalis.
§ 2. Institutum clericale illud dicitur quod,
ratione finis seu propositi a fundatore intenti vel vi legitimae traditionis,
sub moderamine est clericorum, exercitium ordinis sacri assumit, et qua tale ab
Ecclesiae auctoritate agnoscitur.
§ 3. Institutum vero laicale illud appellatur
quod, ab Ecclesiae auctoritate qua tale agnitum, vi eius naturae, indolis et
finis munus habet proprium, a fundatore vel legitima traditione definitum,
exercitium ordinis sacri non includens.
Can. 589 - Institutum vitae consecratae
dicitur iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem formale
decretum approbatum est; iuris vero dioecesani, si ab Episcopo dioecesano
erectum, approbationis decretum a Sede Apostolica non est consecutum.
Can. 590 - § 1. Instituta vitae consecratae,
utpote ad Dei totiusque Ecclesiae servitium speciali modo dicata, supremae
eiusdem auctoritati peculiari ratione subduntur.
§ 2. Singuli sodales Summo Pontifici, tamquam
supremo eorum Superiori, etiam ratione sacri vinculi oboedientiae parere
tenentur.
Can. 591 - Quo melius institutorum bono atque
apostolatus necessitatibus provideatur, Summus Pontifex, ratione sui in
universam Ecclesiam primatus, intuitu utilitatis communis, instituta vitae
consecratae ab Ordinariorum loci regimine eximere potest sibique soli vel alii
ecclesiasticae auctoritati subicere.
Can. 592 - § 1. Quo melius institutorum
communio cum Sede Apostolica foveatur, modo et tempore ab eadem statutis,
quilibet supremus Moderatur brevem conspectum status et vitae instituti eidem
Apostolicae Sedi mittat.
§ 2. Cuiuslibet instituti Moderatores
promoveant notitiam documentorum Sanctae Sedis, quae sodales sibi concreditos
respiciunt, eorumque observantiam curent.
Can. 593 - Firmo praescripto Can. 586,
instituta iuris pontificii quoad regimen internum et disciplinam immediate et
exclusive potestati Sedes Apostolicae subiciuntur.
Can. 594 - Institutum iuris dioecesani, firmo
Can. 586, permanet sub speciali cura Episcopi dioecesani.
Can. 595 - § 1. Episcopi sedis principis est
constitutiones approbare et immutationes in eas legitime introductas confirmare,
salvis iis in quibus Apostolica Sedes manus apposuerit, necnon negotia maiora
totum institutum respicientia tractare, quae potestatem internae auctoritatis
superent, consultis tamen ceteris Episcopis dioecesanis, si institutum ad plures
dioeceses propagatum fuerit.
§ 2. Episcopus dioecesanus potest
dispensationes a constitutionibus concedere in casibus
particularibus.
Can. 596 - § 1. Institutorum Superiores et
capitula in sodales ea gaudent potestate, quae iure universali et
constitutionibus definitur.
§ 2. In institutis autem religiosis
clericalibus iuris pontificii pollent insuper potestate ecclesiastica regiminis
pro foro tam externo quam interno.
§ 3. Potestati de qua in § 1 applicantur
praescripta Cann. 131, 133 et 137-144.
Can. 597 - § 1. In vitae consecratae
institutum admitti potest quilibet catholicus, recta intentione praeditus, qui
qualitates habeat iure universali et proprio requisitas nulloque detineatur
impedimento.
§ 2. Nemo admitti potest sine congrua
praeparatione.
Can. 598 - § 1. Unumquodque institutum,
attentis indole et finibus propriis, in suis constitutionibus definiat modum quo
consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae, pro sua vivendi
ratione, servanda sunt.
§ 2. Sodales vero omnes debent non solum
consilia evangelica fideliter integreque servare, sed etiam secundum ius
proprium instituti vitam componere atque ita ad perfectionem sui status
contendere.
Can. 599 - Evangelicum castitatis consilium
propter Regnum coelorum assumptum, quod signum est mundi futuri et fons
uberioris fecunditatis in indiviso corde, obligationem secumfert continentiae
perfectae in caelibatu.
Can. 600 - Evangelicum consilium paupertatis
ad imitationem Christi, qui propter nos egenus factus est cum esset dives,
praeter vitam re et spiritu pauperem, operose in sobrietate ducendam et a
terrenis divitiis alienam, secumfert dependentiam et limitationem in usu et
dispositione bonorum ad normam iuris proprii singulorum institutorum.
Can. 601 - Evangelicum oboedientiae consilium,
spiritu fidei et amoris in sequela Christi usque ad mortem oboedientis
suspectum, obligat ad submissionem voluntatis erga legitimos Superiores, vices
Dei gerentes, cum secundum proprias constitutiones praecipiunt.
Can. 602 - Vita fraterna, unicuique instituto
propria, qua sodales omnes in peculiarem veluti familiam in Christo coadunantur,
ita definiatur ut cunctis mutuo adiutorio evadat ad suam cuiusque vocationem
adimplendam. Fraterna autem communione, in caritate radicata et fundate, sodales
exemplo sint universalis in Christo reconciliationis.
Can. 603 - § 1. Praeter vitae consecratae
instituta, Ecclesia agnoscit vitam eremiticam seu anachoreticam, qua
christifideles arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et
paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent.
§ 2. Eremita, uti Deo deditus in vita
consecrata, iure agnoscitur si tria evangelica consilia, voto vel alio sacro
ligamine firmata, publice profiteatur in manu Episcopi dioecesani et propriam
vivendi rationem sub ductu eiusdem servet.
Can. 604 - § 1. Hisce vitae consecratae formis
accedit ordo virginum quae, sanctum propositum emittentes Christum pressius
sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxte probatum ritum liturgicum Deo
consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae servitio
dedicantur.
§ 2. Ad suum propositum fidelius servandum et
ad servitium Ecclesiae, proprio statui consonum, mutuo adiutorio perficiendum,
virgines consociari possunt.
Can. 605 - Novas formas vitae consecratae
approbare uni Sedi Apostolicae reservatur. Episcopi dioecesani autem nova vitae
consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant
iidemque adiuvent promotores ut proposita meliore quo fiere potest modo
exprimant aptisque statutis protegant, adhibitis praesertim generalibus normis
in hac parte contentis.
Can. 606 - Quae de institutis vitae
consecratae eorumque sodalibus statuuntur, pari iure de utroque sexu valent,
nisi ex contexu sermonis vel ex rei natura aliud constet.
Can. 607 - § 1. Vita religiosa, utpote totius
personae consecratio, mirabile in Ecclesia manifestat conubium a Deo conditum,
futuri saeculo signum. Ita religiosus plenam suam consummat donationem veluti
sacrificium Deo oblatum, quo tota ipsius exsistentia fit continuus Dei cultus in
caritate.
§ 2. Institutum religiosum est societas in qua
sodales secundum ius proprium vota publica perpetua vel temporaria, elapso tamen
tempore renovanda, nuncupant atque vitam fraternam in communi ducunt.
§ 3. Testimonium publicum a religiosis Christo
et Ecclesiae reddendum illam secumfert a mundo separationem, quae indoli et fini
uniuscuiusque instituti est propria.
Can. 608 - Communitas religiosa habitare debet
in domo legitime constituta sub auctoritate Superioris ad normam iuris
designati; singulae domus habeant oratorium, in quo Eucharistia celebretur et
asservetur ut vere sit centrum communitatis.
Can. 609 - § 1. Instituti religiosi domus
eriguntur ab auctoritate competenti iuxta constitutiones, praevio Episcopi
dioecesani consensu in scripti dato.
§ 2. Ad erigendum monasterium monialium
requiritur insuper licentia Apostolicae Sedis.
Can. 610 - § 1. Domorum erectio fit prae
oculis habita utilitate Ecclesiae et instituti atque in tuto positis iis quae ad
vitam religiosam sodalium rite agendam requiruntur, iuxta proprios instituti
fines et spiritum.
§ 2. Nulla domus erigatur nisi iudicari
prudenter possit fore ut congrue sodalium necessitatibus provideatur.
Can. 611 - Consensus Episcopi dioecesani ad
erigendam domum religiosam alicuius instituti secumfert ius:
1° vitam ducendi secundum indolem et fines
proprios instituti;
2° opera instituto propria exercendi ad normam
iuris, salvis condicionibus in consensu appositis;
3° pro institutis clericalibus habendi
ecclesiam, salvo praescripto Can. 1215, § 3, et sacra ministeria peragendi,
servatis de iure servandis.
Can. 612 - Ut domus religiosa ad opera
apostolica destinetur diversa ab illis pro quibus constituta est, requiritur
consensus Episcopi dioecesani; non vero, si agatur de conversione, quae, salvis
fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam dumtaxat
referatur.
Can. 613 - § 1. Domus religiosa canonicorum
regularium et monachorum sub proprii Moderatoris regimine et cura sui iuris est,
nisi constitutiones aliter ferant.
§ 2. Moderator domus sui iuris est de iure
Superior maior.
Can. 614 - Monasteria monialium cuidam virorum
instituto consociata propriam vitae rationem et regimen iuxta constitutiones
obtinent. Mutua iura et obligationes ita definiantur ut ex consociatione
spirituale bonum proficere possit.
Can. 615 - Monasterium sui iuris, quod praeter
proprium Moderatorem alium Superiorem maiorem non habet, neque alicui
religiosorum instituto ita consociatum est ut eiusdem Superior vera potestate
constitutio constitutionibus determinata in tale monasterium gaudeat, ad normam
iuris peculiari vigilantiae Episcopi dioecesani comittitur.
Can. 616 - § 1. Domus religiosa legitime
erecta supprimi potest a supremo Moderatore ad normam constitutionum, consulto
Episcopo dioecesano. De bonis domus suppressae provideat ius proprium instituti,
salvis fundatorum vel offerentium voluntatibus et iuribus legitime
quaesitis.
§ 2. Suppressio unicae domus instituti ad
Sanctam Sedem pertinet, cui etiam reservatur de bonis in casu
statuere.
§ 3. Supprimere domum sui iuris, de qua in
Can. 613, est capituli generalis, nisi constitutiones aliter ferant.
§4. Monialium monasterium sui iuris
supprimere ad Sedem Apostolicam pertinet, servatis ad bona quod attinet
praescriptis constitutionum.
Can. 617 - Superiores suum munus adimpleant
suamque potestatem exerceant ad normam iuris universalis et proprii.
Can. 618 - Superiores in spiritu servitii suam
potestatem a Deo per ministerium Ecclesiae receptam exerceant. Voluntati igitur
Dei in munere explendo dociles, ipsi subditos regant uti filios Dei, ac
promoventes cum reverentia personae humanae illorum voluntariam oboedientiam,
libenter eos audiant necnon eorum conspirationem in bonum instituti et Ecclesiae
foveant, firma tamen ipsorum auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda
sunt.
Can. 619 - Superiores suo officio sedulo
incumbant et una cum sodalibus sibi commissis studeant aedificare fraternam in
Christo communitatem, in qua Deus ante omnia quaeratur et diligatur. Ipsi igitur
nutriant sodales frequenti verbi Dei pabulo eosque adducant ad sacrae liturgiae
celebrationem. Eis exemplo sint in virtutibus colendis et in observantia legum
et traditionum proprii instituti; eorum necessitatibus personalibus convenienter
subveniant, infirmos sollicite curent ac visitent, corripiant inquietos,
consolentur pusillamines, patientes sint erga omnes.
Can. 620 - Superiores maiores sunt, qui totum
regunt institutum, vel eius provinciam, vel partem eidem aequiparatam, vel domum
sui iuris, itemque eorum vicarii. His accedunt Abbas Primas et Superior
congregationis monasticae, qui tamen non habent omnem potestatem, quam ius
universale Superioribus maioribus tribuit.
Can. 621 - Plurium domorum coniunctio quae sub
eodem Superiore partem immediatam eiusdem instituti constituat et ab auctoritate
legitima canonice erecta sit, nomine venit provinciae.
Can. 622 - Supremus Moderator potestatem
obtinet in omnes instituti provincias, domos et sodales, exercendam secundum ius
proprium; ceteri Superiores ea gaudent intra fines sui muneris.
Can. 623 - Ut sodales ad munus Superioris
valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum tempus post professionem
perpetuam vel definitivam, a iure proprio vel, si agatur de Superioribus
maioribus, a constitutionibus determinandum.
Can. 624 - § 1. Superiores ad certum et
conveniens temporis spatium iuxte naturam et necessitatem instituti
constituantur, nisi pro supremo Moderatore et pro Superioribus domus sui iuris
constitutiones aliter ferant.
§ 2. Ius proprium aptis normis provideat, ne
Superiores, ad tempus definitum constituti, diutius sine intermissione in
regiminis officiis versentur.
§ 3. Possunt tamen durante munere ab officio
amoveri vel in aliud transferri ob causas iure proprio statutas.
Can. 625 - § 1. Supremus instituti Moderator
electione canonica designetur ad normam constitutionum.
§ 2. Electionibus Superioris monasterii sui
iuris, de quo in Can. 615, et supremi Moderatoris instituti iuris dioecesani
praeest Episcopus sedis principis.
§ 3. Ceteri Superiores ad normam
constitutionum constituantur; ita tamen ut, si eligantur, confirmatione
Superioris maioris competentis indigeant; si vero a Superiore nominentur, apta
consultatio praecedat.
Can. 626 - Superiores in collatione officiorum
et sodales in electionibus normas iuris universalis et proprii servent,
abstineant a quovis abusu et acceptione personarum, et, nihil praeter Deum et
bonum instituti prae oculis habentes, nominent aut eligant quos in Domino vere
dignos et aptos sciant. Caveant praetera in electionibus a suffragiorum
procuratione sive directe sive indirecte, tam pro seipsis quam pro
aliis.
Can. 627 - § 1. Ad normam constitutionum,
Superiores proprium habeant consilium, cuius opera in munere exercendo utantur
oportet.
§ 2. Praeter casus in iure universali
praescriptos, ius proprium determinet casus in quibus consensus vel consilium ad
valide agendum requirantur ad normam Can. 127 exquirendum.
Can. 628 - § 1. Superiores qui iure proprio
instituti ad hoc munus designatur, statis temporibus domos et sodales sibi
commissios iuxta normas eiusdem iuris proprii visitent.
§ 2. Episcopi dioecesani ius et officium est
visitare etiam quoad disciplinam religiosam:
1° monasteria sui iuris de quibus in Can.
615;
2° singulas domos instituti iuris dioecesani
in proprio territorio sitas.
§ 3. Sodales fiducialiter agant cum
visitatore, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum veritatem in
caritate; nemini vero fas est quoquo modo sodales ab hac obligatione avertere,
aut visitationis scopum aliter impedire.
Can. 629 - In sua quisque domo Superiores
commorentur, nec ab eadem discedant, nisi ad normam iuris proprii.
Can. 630 - § 1. Superiores sodalibus debitam
agnoscant libertatem circa paenitentiae sacramentum et conscientiae moderamen,
salva tamen instituti disciplina.
§ 2. Solliciti sint Superiores ad normam iuris
proprii, ut sodalibus idonei confessarii praesto sint, apud quos frequenter
confiteri possint.
§ 3. In monasteriis monialium, in domibus
formationis et in communitatibus numerosioribus laicalibus habeantur confessarii
ordinarii ab Ordinario loci probati, collatis consiliis cum communitate, nulla
tamen acta obligatione ad illos accedendi.
§4. Subditorum confessiones Superiores ne
audiant, nisi sponte sua sodales id petant.
§ 5 Sodales cum fiducia Superiores adeant,
quibus animum suum libere ac sponte aperire possunt. Vetantur autem Superiores
eos quoquo modo inducere ad conscientiae manifestationem sibi
peragendam.
Can. 631 - § 1. Capitulum generale, quod
supremam auctoritatem ad normam constitutionum in instituto obtinet, ita
efformetur ut totum institutum repraesentans, verum signum eiusdem unitatis in
caritate evadat. Eius praecipue est: patrimonium instituti de quo in Can. 578,
tueri et accommodatam renovationem iuxta ipsum promovere, Moderatorem supremum
eligere, maiora negotia tractare, necnon normas edicere, quibus omnes parere
tenentur.
§ 2. Composito et ambitus potestatis capituli
definiantur in constitutionibus; ius proprium ulterius determinet ordinem
servandum in celebratione capituli, praesertim quod ad electiones et rerum
agendarum rationes attinet.
§ 3. Iuxta normas in iure proprio
determinatas, non modo provinciae et communitates locales, sed etiam quillibet
sodalis optata sua et suggestiones capitulo generali libere mittere
potest.
Can. 632 - Ius proprium accurate determinet
quae pertineant ad alia instituti capitula et ad alias coadunationes, nempe ad
eorum naturam, auctoritatem, compositionem, modum procedendi et tempus
celebrationis.
Can. 633 - § 1. Organa participationis vel
consultationis munus sibi commissum fideliter expleant ad normam iuris
universalis et proprii, eademque suo modo curam et participationem omnium
sodalium pro bono totius instituti vel communitatis exprimant.
§ 2. In his mediis participationis et
consultationis instituendis et adhibendis sapiens servetur discretio, atque
modus eorum agendi indoli et fini instituti sit conformis.
Can. 634 - § 1. Instituta, provinciae et
domus, utpote personae iuridicae ipso iure, capaces sunt acquirendi, possidendi,
administrandi et alienandi bona temporalia, nisi haec capacitas in
constitutionibus excludatur vel coarctetur.
§ 2. Vitent tamen quamlibet speciem luxus,
immoderati lucri et bonorum cummulationis.
Can. 635 - § 1. Bona temporalia institutorum
religiosorum, utpote ecclesiastica, reguntur praescriptis Libri V "De bonis
Ecclesiae temporalibus," nisi aliud expresse caveatur.
§ 2. Quodlibet tamen institutum aptas normas
statuat de usu et administratione bonorum, quibus paupertas sibi propria
foveatur, defendatur et exprimatur.
Can. 636 - § 1. In quolibet instituti et
similiter in qualibet provincia quae a Superiore maiore regitur, habeatur
oeconomus, a Superiore maiore distinctus et ad normam iuris proprii constitutus,
qui administrationem bonorum gerat sub directione respectivi Superioris. Etiam
in communitatibus localibus instituatur, quantum fieri potest, oeconomus a
Superiore locali distinctus.
§ 2. Tempore et modo iure proprio statutis,
oeconomi et alii administratores auctoritati competenti peractae
administrationis rationem reddant.
Can. 637 - Monasteria sui iuris, de quibus in
Can. 615, Ordinario loci rationem administrationis reddere debent semel in anno;
Loci Ordinario insuper ius esto cognoscendi de rationibus oeconomicis domus
religiosae iuris dioecesani.
Can. 638 - § 1. Ad ius proprium pertinet,
intra ambitum iuris universalis, determinare actus qui finem et modum ordinariae
administrationis excedant, atque ea statuere quae ad valide ponendum actum
extraordinariae administrationis necessaria sunt.
§ 2. Expensas et actus iuridicos ordinariae
administrationis valide, praeter Superiores, faciunt, intra fines sui muneris,
officiales quoque, qui in iure proprio ad hoc designantur.
§ 3. Ad validitatem alienationis et cuiuslibet
negotii in quo condicio patrimonalis personae iuridicae peior fieri potest,
requiritur licentia in scripto data Superioris competentis cum consensu sui
consilii. Si tamen agatur de negotio quod summam a Sancta Sede pro cuiusque
regione definitam superet, itemque de rebus ex voto Ecclesiae donatis aut de
rebus pretiosis artis vel historiae causa, requiritur insuper ipsius Sanctae
Sedis licentia.
§4. Pro monasteriis sui iuris, de quibus in
Can. 615, et institutis iuris dioecesani accedat necesse est consensus Ordinarii
loci in scriptis praestitus.
Can. 639 - § 1. Si persona iuridica debita et
obligationes contraxerit etiam cum Superiorem licentia, ipsa tenetur de eisdem
respondere.
§ 2. Si sodalis cum licentia Superioris
contraxerit de suis bonis, ipse respondere debet, si vero de mandato Superioris
negotium instituti gesserit, institutum respondere debet.
§ 3. Si contraxerit religiosus sine ulla
Superiorum licentia, ipse respondere debet, non autem persona
iuridica.
§4. Firmum tamen esto, contra eum, in cuius
rem aliquid ex inito contractu verum est, semper posse actionem
instituti.
§ 5 Caveant Superiores religiosi ne debita
contrahenda permittant, nisi certo constet ex consuetis reditibus posse debiti
foenus solvi et intra tempus non nimis longum per legitimam amortizationem reddi
summam capitalem.
Can. 640 - Instituta, ratione habita
singulorum locorum, testimonium caritatis et paupertatis quasi collectivum
reddere satagant et pro viribus ex propriis bonis aliquid conferant ad Ecclesiae
necessitatibus et egenorum sustentationi subveniendum.
Can. 641 - Ius candidatos admittendi ad
novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam iuris proprii.
Can. 642 - Superiores vigilanti cura eos
tantum admittant qui, praeter aetatem requisitam, habeant valetudinem, aptam
indolem et sufficientes maturitatis qualitates ad vitam instituti propriam
amplectendam; quae valetudo, indoles et maturitas comprobentur adhibitis etiam,
si opus fuerit, peritis, firmo praescripto Can. 220.
Can. 643 - § 1. Invalide ad novitiatum
admittitur:
1° qui decimum septimum aetatis annum nondum
compleverit;
2° coniux, durante matrimonio;
3° qui sacro vinculo cum aliquo instituto
vitae consecratae actu obstringitur vel in aliqua societate vitae apostolicae
incorporatus est, salvo praescripto Can. 684;
4° qui institutum ingreditur vi, metu gravi
aut dolo inductus, vel is quem Superior eodem modo inductus recipit;
5° qui celaverit suam incorporationem in
aliquo instituto vitae consecratae aut in aliqua societate vitae
apostolicae.
§ 2. Ius proprium potest alia impedimenta
etiam ad validitatem admissionis constituere vel condiciones
apponere.
Can. 644 - Superiores ad novitiatum ne
admittant clericos saeculares inconsulto proprio ipsorum Ordinario, nec aere
alieno gravatos qui ad solvendum pares non sint.
Can. 645 - § 1. Candidati, antequam ad
novitiatum admittantur, testimonium baptismatis et confirmationis necnon status
liberi exhibere debent.
§ 2. Si agatur de admittendis clericis iisve
qui in aliud institutum vitae consecratae, in societatem vitae apostolicae vel
in seminarium admissi fuerint, requiritur insuper testimonium respective
Ordinarii loci vel Superioris maioris instituti, vel societatis, vel rectoris
seminarii.
§ 3. Ius proprium exigere potest alia
testimonia de requisita idoneitate candidatorum et de immunitate ab
impedimentis.
§4. Superiores alias quoque informationes,
etiam sub secreto, petere possunt, si ipsis necessarium visum fuerit.
Can. 646 - Novitiatus, quo vita in instituto
incipitur, ad hoc ordinatur, ut novitii vocationem divinam, et quidem instituti
propriam, melius agnoscant, vivendi modum instituti experiantur eiusque spiritu
mentem et cor informent, atque ipsorum propositum et idoneitas
comprobentur.
Can. 647 - § 1. Domus novitiatus erectio,
translatio et suppressio fiant per decretum scripto datum supremi Moderatoris
instituti de consensu sui consilii.
§ 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet
in domo ad hoc rite designata. In casibus particularibus et ad modum
exceptionis, ex concessione Moderatoris supremi de consensu sui consilii,
candidatus novitiatum peragere potest in alia instituti domo sub moderamine
alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat.
§ 3. Superior maior permittere potest ut
novitiorum coetus, per certa temporis spatia, in alia instituti domo, a se
designata, commoretur.
Can. 648 - § 1. Novitiatus, ut validus sit,
duodecim menses in ipsa novitiatus communitate peragendos complecti debet, firmo
praescripto Can. 647, § 3.
§ 2. Ad novitiorum institutionem perficiendam,
constitutiones, praeter tempus de quo in, § 1, unum vel plura exercitationis
apostolicae tempora extra novitiatus communitatem peragenda statuere
possunt.
§ 3. Novitiatus ultra biennium ne
extendatur.
Can. 649 - § 1. Salvis praescriptis Can. 647,
§ 3 et Can. 648, § 2, absentia a domo novitiatus quae tres menses, sive
continuos sive intermissos, superet, novitiatum invalidum reddit. Absentia quae
quindecim dies superet, suppleri debet.
§ 2. De venia competentis Superioris maioris,
prima professio anticipari potest, non ultra quindecim dies.
Can. 650 - § 1. Scopus novitiatus exigit ut
novitii sub directione magistri efformentur iuxta rationem institutionis iure
proprio definiendam.
§ 2. Regimen novitiorum, sub auctoritate
Superiorum maiorum, uni magistro reservatur.
Can. 651 - § 1. Novitiorum magister sit
sodalis instituti qui vota perpetua professus sit et legitime
designatus.
§ 2. Magistro, si opus fuerit, cooperatores
dari possunt, qui ei subsint quoad moderamen novitiatus et institutionis
rationem.
§ 3. Novitiorum institutioni praeficiantur
sodales sedulo praeparati qui, aliis oneribus non impediti, munus suum fructose
et stabili modo absolvere possint.
Can. 652 - § 1. Magistri eiusque cooperatorum
est novitiorum vocationem discernere et comprobare, eosque gradatim ad vitam
perfectionis instituti propriam rite ducendam efformare.
§ 2. Novitii ad virtutes humanas et
christianas excolendas adducantur; per orationem et sui abnegationem in
pleniorem perfectionis viam introducantur; ad mysterium salutis contemplandum et
sacras Scripturas legendas et meditandas instruantur; ad Dei cultum in sacra
liturgia excolendum praeparentur; rationem addiscant vitam ducendi Deo
hominibusque in Christo per consilia evangelica consecratam; de instituti indole
et spiritu, fine et disciplina, historia et vita edoceantur atque amore erga
Ecclesiam eiusque sacros Pastores imbuantur.
§ 3. Novitii, propriae responsabilitatis
conscii, ita cum magistro suo active collaborent ut gratiae divinae vocationis
fideliter respondeant.
§4. Curent instituti sodales, ut in opere
institutionis novitiorum pro parte sua cooperentur vitae exemplo et
oratione.
§ 5 Tempus novitiatus, de quo in Can. 648, §
1, in opus formationis proprie impendatur, ideoque novitii ne occupentur in
studiis et muniis, quae huic formationi non directe inserviunt.
Can. 653 - § 1. Novitius institutum libere
deserere potest; competens autem instituti auctoritas potest eum
dimittere.
§ 2. Exacto novitiatu, si idoneus iudicetur,
novitius ad professionem temporariam admittatur, secus dimittatur; si dubium
supersit de eius idoneitate, potest probationis tempus a Superiore maiore ad
normam iuris proprii, non tamen ultra sex menses prorogari.
Can. 654 - Professione religiosa sodales tria
consilia evangelica observanda voto publico assumunt, Deo per Ecclesiae
ministerium consecrantur et instituto incorporantur cum iuribus et officiis iure
definitis.
Can. 655 - Professio temporaria ad tempus iure
proprio definitum emittatur, quod neque triennio brevius neque sexennio longius
sit.
Can. 656 - Ad validitatem professionis
temporariae requiritur ut:
1° qui eam emissurus est, decimum saltem
octavum aetatis annum compleverit;
2° novitiatus valide peractus sit;
3° habeatur admissio a competenti Superiore
cum voto sui consilii ad normam iuris libere facta;
4° sit expressa et absque vi, metu gravi aut
dolo emissa;
5° a legitimo Superiore per se vel per alium
recipiatur.
Can. 657 - § 1. Expleto tempore ad quod
professio emissa fuerit, qui sponte petat et idoneus iudicetur, ad renovationem
professionis vel ad professionem perpetuam admittatur, secus
discedat.
§ 2. Si opportunum vero videatur, periodus
professionis; temporariae a competenti Superiore, iuxta ius proprium, prorogari
potest, ita tamen ut totum tempus, quo sodalis votis temporariis adstringitur,
non superet novennium.
§ 3. Professio perpetua anticipari potest ex
iusta causa, non tamen ultra trimestre.
Can. 658 - Praeter condiciones de quibus in
Can. 656, nn. 2, 4 et 5 aliasque iure proprio appositas, ad validitatem
professionis perpetuae requiritur:
1° vigesimus primus saltem aetatis annus
completus;
2° praevia professio temporaria saltem per
triennium, salvo praescripto Can. 657, § 3.
Can. 659 - § 1. In singulis institutis, post
primam professionem omnium sodalium institutio perficiatur ad vitam instituti
propriam plenius ducendam et ad eius missionem aptius prosequendam.
§ 2. Quapropter ius proprium rationem definire
debet huius institutionis eiusdemque durationis, attentis Ecclesiae
necessitatibus atque hominum temporumque condicionibus, prout a fine est indole
instituti exigitur.
§ 3. Institutio sodalium, qui ad sacros
ordines suscipiendos praeparantur, iure universali regitur et propria instituti
ratione studiorum.
Can. 660 - § 1. Institutio sit systematica,
captui sodalium accommodata, spiritualis et apostolica, doctrinalis simul ac
practica, titulis etiam congruentibus, tam ecclesiasticis quam civilibus, pro
opportunitate obtentis.
§ 2. Perdurante tempore huius institutionis,
sodalibus officia et opera ne committantur, quae eam impediant.
Can. 661 - Per totam vitam religiosi
formationem suam spiritualem, doctrinalem et practicam sedulo prosequantur;
Superiores autem eis adiumenta et tempus ad hoc procurent.
Can. 662 - Religiosi sequelam Christi in
Evangelio propositam et in constitutionibus proprii instituti expressam tamquam
supremam vitae regulam habeant.
Can. 663 - § 1. Rerum divinarum contemplatio
et assidua cum Deo in oratione unio omnium religiosorum primum et praecipuum sit
officium.
§ 2. Sodales cotidie pro viribus Sacrificium
eucharisticum participent, sanctissimum Corpus Christi recipiant et ipsum
Dominum in Sacramento praesentem adorent.
§ 3. Lectioni sacra iuris proprii praescripta
liturgiam horarum digne celebrent, firma pro clericis obligatione de qua in Can.
276, § 2, n. 3, et alia pietatis exercitia peragant.
§4. Speciali cultu Virginem Deiparam, omnis
vitae consecratae exemplum et tutamen, etiam per mariale rosarium
prosequantur.
§ 5 Annua sacri recessus tempora fideliter
servent.
Can. 664 - In animi erga Deum conversione
insistant religiosi, conscientiam etiam cotidie examinent et ad paenitentiae
sacramentum frequenter accedant.
Can. 665 - § 1. Religiosi in propria domo
religiosa habitent vitam communem servantes, nec ab ea discedant nisi de
licentia sui Superioris. Si autem agatur de diuturna a domo absentia, Superior
maior, de consensu sui consilii atque iusta de causa, sodali concedere potest ut
extra domum instituti degere possit, non tamen ultra annum, nisi causa
infirmitatis curandae, ratione studiorum aut apostolatus exercendi nomine
instituti.
§ 2. Sodalis, qui e domo religiosa illegitime
abest cum animo sese subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem
quaeratur et adiuvetur ut redeat et in sua vocatione perseveret.
Can. 666 - In usu mediorum communicationis
socialis servetur necessaria discretio atque vitentur quae sunt vocationi
propriae nociva et castitati personae consecratae periculosa.
Can. 667 - § 1. In omnibus domibus clausura
indoli et missioni instituti accomodata servetur secundum determinationes
proprii iuris, aliqua parte domus religiosae solis sodalibus semper
reservata.
§ 2. Strictior disciplina clausurae in
monsteriis ad vitam contemplativam ordinatis servanda est.
§ 3. Monasteria monialium, quae integre ad
vitam contemplativam ordinantur, clausuram papalem, iuxta normas scilicet ab
Apostolica Sede datas, observare debent. Cetera monialium monasteria clausuram
propriae indoli accomodatam et in constitutionibus definitam servent.
§4. Episcopus dioecesanus facultatem habet
ingrediendi, iusta de causa, intra clausuram monasteriorum monialium, quae sita
sunt in sua dioecesi, atque permittendi, gravi de causa et assistente Antistita,
ut alii in clausuram admittantur, ac moniales ex ipsa egrediantur ad tempus vere
necessarium.
Can. 668 - § 1. Sodales ante primam
professionem suorum bonorum administrationem cedant cui maluerint et, nisi
constitutiones aliud ferant, de eorum usu et usufructu libere disponant.
Testamentum autem, quod etiam in iure civili sit validum, saltem ante
professionem perpetuam condant.
§ 2. Ad has dispositiones iusta de causa
mutandas et ad quemlibet actum ponendum circa bona temporalia, licentia
Superioris competentis ad normam iuris proprii indigent.
§ 3. Quidquid religiosus propria acquirit
industria vel ratione instituti, acquirit instituto. Quae ei ratione pensionis,
subventionis vel assecurationis quoquo modo obveniunt, instituto acquiruntur,
nisi aliud iure proprio statuatur.
§4. Qui ex instituti natura plene bonis suis
renuntiare debet, illam renuntiationem, forma, quantum fieri potest, etiam iure
civili valida, ante professionem perpetuam faciat a die emissae professionis
valituram. Idem faciat professus a votis perpetuis, qui ad normam iuris proprii
bonis suis pro parte vel totaliter de licentia supremi Moderatoris renuntiare
velit.
§ 5 Professus, qui ob instituti naturam plene
bonis suis renuntiaverit, capacitatem acquirendi et possidendi amittit, ideoque
actus voto paupertatis contrarios invalide ponit. Quae autem ei post
renuntiationem obveniunt, instituto cedunt ad normam iuris proprii.
Can. 669 - § 1. Religiosi habitum instituti
deferant, ad normam iuris proprii confectum, in signum suae consecrationis et in
testimonium paupertatis.
§ 2. Religiosi clerici instituti, quod
proprium non habet habitum, vestem clericalem ad normam Can. 284
assumant.
Can. 670 - Institutum debet sodalibus
suppeditare omnia quae ad normam constitutionum necessaria sunt ad suae
vocationis finem assequendum.
Can. 671 - Religiosus munera et officia extra
proprium institutum ne recipiat absque licentia legitimi Superioris.
Can. 672 - Religiosi adstringuntur
praescriptis Cann. 277, 285, 286, 287 et 289, et religiosi clerici insuper
praescriptis Can. 279, § 2 in institutis laicalibus iuris pontificii, licentia
de qua in Can. 285, § 4, concedi potest a proprio Superiore maiore.
Can. 673 - Omnium religiosorum apostolatus
primum in eorum vitae consecratae testimonio consistit, quod oratione et
paenitentia fovere tenentur.
Can. 674 - Instituta, quae integre ad
contemplationem ordinantur, in Corpore Christi mystico praeclaram semper partem
obtinent: Deo enim eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei uberrimis
sanctitatis fructibus collustrant eumque exemplo movent necnon arcana
fecunditate apostolica dilatant. Qua de causa, quantumvis actuosi apostolatus
urgeat necessitas, sodales horum institutorum advocari nequeunt ut in variis
ministeriis pastoralibus operam adiutricem praestent.
Can. 675 - § 1. In institutis operibus
apostolatus deditis, apostolica actio ad ipsam eorundem naturam pertinet.
Proinde, tota vita sodalium spiritu apostolico imbuatur, tota vero actio
apostolica spiritu religioso informetur.
§ 2. Actio apostolica ex intima cum Deo unione
semper procedat eandemque confirmet et foveat.
§ 3. Actio apostolica, nomine et mandato
Ecclesiae exercenda, in eius communione peragatur.
Can. 676 - Laicalia instituta, tum virorum tum
mulierum, per misericordiae opera spiritualia et corporalia munus pastorale
Ecclesiae eucharisticae est sacerdos vel diaconus; in peculiaribus adiuntis, in
suae vocationis gratia fideliter permaneant.
Can. 677 - § 1. Superiores et sodales
missionem et opera instituti propria sacerdoti summam maiorem expetere; ipsi
tamen fas est stipem necessitatibus, prudenter accommodent, novis etiam et
opportunis mediis adhibitis.
§ 2. Instituta autem, si quas habeant
associationes christifidelium sibi coniunctas, speciali cura adiuvent, ut
genuino spiritu suae familiae imbuantur.
Can. 678 - § 1. Religiosi subsunt potestati
Episcoporum, quos devoto obsequio ac reverentia prosequi tenentur, in iis quae
curam animarum, exercitium publicum cultus divini et alia apostolatus opera
respiciunt.
§ 2. In apostolatu externo religiosi propriis
quoque Superioribus maiores; integram stipem receptam transmittere debet, nisi
certo obligationem ipsi Episcopi, si casus ferat, urgere ne omittant.
§ 3. In operibus apostolatus religiosorum
ordinandis Episcopi dioecesani et Superiores religiosi collatis consiliis
procedant oportet.
Can. 679 - Episcopus dioecesanus, urgente
gravissima causa, sodali instituti religiosi prohibere potest quominus in
dioecesi commoretur, si eius Superior maior monitus prospicere neglexerit, re
tamen ad Sanctam Sedem statim delata.
Can. 680 - Inter varia instituta, et etiam
inter eadem et clerum saecularem, ordinata foveatur cooperatio necnon, sub
moderamine Episcopi dioecesani, omnium operum et actionum apostolicarum
coordinatio, salvis indole, fine singulorum institutorum et legibus
fundationis.
Can. 681 - § 1. Opera quae ab Episcopo
dioecesano committuntur religiosis, eiusdem Episcopi auctoritati et directioni
subsunt, firmo iure Superiorum religiosorum ad normam Can. 678, §§ 2 et
3.
§ 2. In his casibus ineatur conventio scripta
inter Episcopum dioecesanum et competentem instituti Superiorem, qua, inter
alia, expresse et accurate definiantur quae ad opus explendum, ad sodales eidem
addicendos et ad oeconomicas spectent.
Can. 682 - § 1. Si de officio ecclesiastico in
dioecesi alicui sodali religioso conferendo agatur, ab Episcopo dioecesano
religiosus nominatur, praesentante vel saltem assentiente competenti
Superiore.
§ 2. Religiosus ab officio commisso amoveri
potest ad nutum sive auctoritatis committentis, monito Superiore religioso, sive
Superioris, monito committente, non requisito alterius consensu.
Can. 683 - § 1. Ecclesias et oratoria, quibus
christifideles habitualiter accedunt, scholas aliaque opera religionis vel
caritatis sive spiritualis sive temporalis religiosis commissa, Episcopus
dioecesanus visitare potest, sive per se sive per alium, tempore visitationis
pastoralis et etiam in casu necessitatis; non vero scholas, quae exclusive
pateant propriis instituti alumnis.
§ 2. Quod si forte abusus deprehenderit,
frustra Superiore religioso monito, propria auctoritate ipse per se providere
potest.
Can. 684 - § 1. Sodalis a votis perpetuis
nequit a proprio ad aliud institutum religiosum transire, nisi ex concessione
supremi Moderatoris utriusque instituti et de consensu sui cuiusque
consilii.
§ 2. Sodalis, post peractam probationem quae
ad tres saltem annos protrahenda est, ad professionem perpetuam in novo
instituto admitti potest. Si autem sodalis hanc professionem emittere renuat vel
ad eam emittendam a competentibus Superioribus non admittatur, ad pristinum
institutum redeat, nisi indultum saecularizationis obtinuerit.
§ 3. Ut religiosus a monasterio sui iuris ad
aliud eiusdem instituti vel foederationis aut confoederationis transire possit,
requiritur et sufficit consensus Superioris maioris utriusque monasterii et
capituli monasterii recipientis, salvis aliis requisitis iure proprio statutis
nova professio non requiritur.
§4. Ius proprium determinet tempus et modum
probationis, quae professioni sodalis in novo instituto praemittenda
est.
§ 5 Ut ad institutum saeculare aut ad
societatem vitae apostolicae vel ex illis ad institutum religiosum fiat
transitus, requiritur licentia Sanctae Sedis, cuius mandatis standum
est.
Can. 685 - § 1. Usque ad emissionem
professionis in novo instituto, manentibus votis, iura et obligationes quae
sodalis in priore instituto habebat, suspenduntur; ab incepta tamen probatione,
ipse ad observantiam iuris proprii novi instituti tenetur.
§ 2. Per professionem in novo instituto
sodalis eidem incorporatur, cessantibus votis, iuribus et obligationibus
praecedentibus.
Can. 686 - § 1. Supremus Moderator, de
consensu sui consilii, sodali a votis perpetuis professo, gravi de causa
concedere potest indultum exclaustrationis, non tamen ultra triennium, praevio
consensu Ordinarii loci in quo commorari debet, si agitur de clerico. Indultum
prorogare vel illud ultra triennium concedere Sanctae Sedi vel, si de institutis
iuris dioecesani agitur, Episcopo dioecesano reservatur.
§ 2. Pro monialibus indultum exclaustrationis
concedere unius Apostolicae Sedis est.
§ 3. Petente supremo Moderatore de consensu
sui consilii, exclaustratio imponi potest a Sancta Sede pro sodale instituti
iuris pontificii vel ab Episcopo dioecesano pro sodale instituti iuris
dioecesani, ob graves causas, servata aequitate et caritate.
Can. 687 - Sodalis exclaustratus exoneratus
habetur ab obligationibus, quae cum nova suae vitae condicione componi nequeunt,
itemque sub dependentia et cura manet suorum Superiorum et etiam Ordinarii loci,
praesertim si de clerico agitur. Habitum instituti deferre potest, nisi aliud in
indulto statuatur. Voce tamen activa et passiva caret.
Can. 688 - § 1. Qui expleto professionis
tempore ab instituto egredi voluerit, illud derelinquere potest.
§ 2. Qui perdurante professione temporaria,
gravi de causa, petit ut institutum derelinquat, indultum discendi consequi
potest in instituto iuris pontificii a supremo Moderatore de consensu sui
consilii; in institutis autem iuris dioecesani et in monasteriis, de quibus in
Can. 615, indultum, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo domus
assignationis.
Can. 689 - § 1. Sodalis, expleta professione
temporaria, si iustae causae affuerint a competenti Superiore maiore, audito suo
consilio, a subsequenti professione emittenda excludi potest.
§ 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam
post professionem contracta, quae, de iudicio peritorum, sodalem, de quo in § 1,
reddit ineptum ad vitam in instituto ducendam, causam constituit eum non
admittendi ad professionem renovendam ad perpetuam emittendam, nisi ob
neglentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta
fuerit.
§ 3. Si vero religiosus, perdurantibus votis
temporariis, amens evaserit, etsi novam professionem emittere non valeat, ab
instituto tamen dimitti non potest.
Can. 690 - § 1. Qui, expleto novitiatu vel
post professionem, legitime ab instituto egressus fuerit, a Moderatore supremo
de consensu sui consilii rursus admitti potest sine onere repetendi erga sodales
instituti amittit presbyter; revocata autem eadem probationem praeviam
professioni temporariae et tempus votorum ante professionem perpetuam
praemittendum, ad normam Cann. 655 et 657.
§ 2. Eadem facultate gaudet Superior
monasterii sui iuris cum consensu sui consilii.
Can. 691 - § 1. Professus a votis perpetuis
indultum discedendi ab instituto ne petat, nisi ob gravissimas causas coram
Domino perpensas; petitionem suam deferat supremo instituti Moderatori, qui eam
una cum voto suo suique consilii auctoritati competenti transmittat.
§ 2. Huiusmodi indultum in institutis iuris
pontificii Sedi Apostolicae reservatur; in institutis vero iuris dioecesani, id
etiam Episcopus dioecesis, in qua domus assignationis sita est, concedere
potest.
Can. 692 - Indultum discedendi legitime
concessum et sodali notificatum, nisi in actu notificationis ab ipso sodale
reiectum fuerit, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus
obligationibus ex professione ortis.
Can. 693 - Si sodalis sit clericus, indultum
non conceditur priusquam inveniat Episcopum qui eum in dioecesi incardinet vel
saltem ad experimentum recipiat. Si ad experimentum recipiatur, transacto
quinquennio, ipso iure dioecesi incardinatur, nisi Episcopus eum
recusaverit.
Can. 694 - § 1. Ipso facto dimissus ab
instituto habendus est sodalis qui:
1° a fide catholica notorie
defecerit;
2° matrimonium contraxerit vel, etiam
civiliter tantum, attentaverit.
§ 2. His in casibus Superior maior cum suo
consilio, nulla mora interposita, collectis probationibus, declarationem facti
emittat, ut iuridice constet de dimissione.
Can. 695 - § 1. Sodalis dimitti debet ob
delicta de quibus in Cann. 1397, 1398 et 1395, nisi in delictis, de quibus in
Can. 1395, § 2, Superior censeat dimissionem non esse omnino necessariam et
emendationi sodalis atque restitutioni iustitiae et reparationi scandali satis
alio modo consuli posse.
§ 2. Hisce in casibus, Superior maior,
collectis probationibus circa facta et imputabilitatem, sodali dimittendo
accusationem atque probationes significet, data eidem facultate sese defendendi.
Acta omnia a Superiore maiore et a notario subscripta, una cum responsionibus
sodalis scripto redactis et ab ipso sodale subscriptis, supremo Moderatori
transmittantur.
Can. 696 - § 1. Sodalis dimitti etiam potest
ob alias causas, dummodo sint graves, externae, imputabiles et iuridice
comprobatae, uti sunt: habitualis neglectus obligationum vitae consecratae;
iteratae violationes sacrorum vinculorum; pertinax inoboedientia legitimis
praescriptis Superiorum in materia gravi; grave scandalum ex culpabili modo
agendi sodalis ortum; pertinax sustentatio vel diffusio doctrinarum ab Ecclesiae
magisterio damnatarum; publica adhaesio ideologiis materialismo vel atheismo
infectis; illegitima absentia, de qua in Can. 665, § 2, per semestre protracta;
aliae causae similis gravitatis iure proprio instituti forte
determinatae.
§ 2. Ad dimissionem sodalis a votis
temporariis, etiam causae minoris gravitatis in iure proprio statutae
sufficiunt.
Can. 697 - In casibus de quibus in Can. 696,
si Superior maior, audito suo consilio, censuerit processum dimissionis esse
inchoandum:
1° probationes colligat vel
compleat;
2° sodalem scripto vel coram duobus testibus
moneat cum explicita comminatione subsecuturae dimissionis nisi resipiscat,
clare significata causa dimissionis et data sodali plena facultate sese
defendendi quod si monitio incassum cedat, ad alteram monitionem, spatio saltem
quindecim dierum interposito, procedat;
3° si haec quoque monitio incassum ceciderit
et Superior maior cum suo consilio censuerit de incorrigibilitate satis constare
et defensiones sodalis insufficientes esse, post quindecim dies ab ultima
monitione frustra elapsos, acta omnia ab ipso Superiore maiore et a notario
subscripta una cum responsionibus sodalis ab ipso sodale subscriptis supremo
Moderatori transmittat.
Can. 698 - In omnibus casibus, de quibus in
Cann. 695 et 696, firmum semper manet ius sodalis cum supremo Moderatore
communicandi et illi directe suas defensiones exhibendi.
Can. 699 - § 1. Supremus Moderator cum suo
consilio, quod ad validitatem saltem quattuor membris constare debet,
collegialiter procedat ad probationes, argumenta et defensiones accurate
perpendenda, et si per secretam suffragationem id decisum fuerit, decretum
dimissionis ferat, expressis ad validitatem saltem summarie motivis in iure et
in facto.
§ 2. In monasteriis sui iuris, de quibus in
Can. 615, dimissionem decernere pertinet ad Episcopum dioecesanum, cui Superior
acta a consilio suo recognita submittat.
Can. 700 - Decretum dimissionis vim non habet,
nisi a Sancta Sede confirmatum fuerit, cui decretum et acta omnia transmittenda
sunt; si agatur de instituto iuris dioecesani, confirmatio spectat ad Episcopum
dioecesis ubi sita est domus, cui religiosus adscriptus est. Decretum vero, ut
valeat, indicare debet ius, quo dimissus gaudet, recurrendi intra decem dies a
recepta notificatione ad auctoritatem competentem. Recursus effectum habet
suspensivum.
Can. 701 - Legitima dimissione ipso facto
cessant vota necnon iura et obligationes ex professione promanantia. Si tamen
sodalis sit clericus, sacros ordines exercere nequit, donec Episcopum inveniat
qui eum post congruam probationem in dioecesi, ad normam Can. 693, recipiat vel
saltem exercitium sacrorum ordinum permittat.
Can. 702 - § 1. Qui ex instituto religioso
legitime egrediantur vel ab eo legitime dimissi fuerint, nihil ab eo eodem
repetere possunt ob quamlibet operam in eo praestitam.
§ 2. Institutum tamen aequitatem et
evangelicam caritatem servet erga sodalem, qui ab eo separatur.
Can. 703 - In casu gravis scandali exteritoris
vel gravissimi nocumenti instituto imminentis, sodalis statim a Superiore maiore
vel, si periculum sit in mora, a Superiore locali cum consensu sui consilii e
domo religiosa eici potest. Superior maior, si opus sit, dimissionis processum
ad normam iuris instituendum curet, aut rem Sedi Apostolicae deferat.
Can. 704 - De sodalibus, qui ab instituto sunt
quoquo modo separati, fiat mentio in relatione Sedi Apostolicae mittenda, de qua
in Can. 592, § 1.
Can. 705 - Religiosus ad episcopatum evectus
instituti sui sodalis remanet, sed vi voti oboedientiae uni Romano Pontifici
obnoxius est, et obligationibus non adstringitur, quas ipse prudenter iudicet
cum sua condicione componi non posse.
Can. 706 - Religiosus de quo supra:
1° si per professionem dominium bonorum
amiserit, bonorum quae ipsi obveniant habet usum, usumfructum et
administrationem proprietatem vero Episcopus dioecesanus aliique, de quibus in
Can. 381, § 2, acquirunt Ecclesiae particulari; ceteri, instituto vel Sanctae
Sedi, prout institutum capax est possidendi vel minus;
2° si per professionem dominium bonorum non
amiserit, bonorum quae habebat, recuperat usum usumfructum et administrationem;
quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit;
3° in utroque autem casu de bonis, quae ipsi
obveniant non intuitu personae, disponere debet secundum offerentium
voluntatem.
Can. 707 - § 1. Religiosus Episcopus emeritus
habitationis sedem sibi eligere potest etiam extra domos sui instituti, nisi
aliud a Sede Apostolica provisum fuerit.
§ 2. Quoad eius congruam et dignam
sustentationem, si cuidam dioecesi inserviverit, servetur Can. 402, § 2, nisi
institutum proprium talem sustentationem providere voluerit; secus Sedes
Apostolica aliter provideat.
Can. 708 - Superiores maiores utiliter in
conferentiis seu consiliis consociari possunt ut, collatis viribus, allaborent
sive ad finem singulorum institutorum plenius assequendum, salvis semper eorum
autonomia, indole proprioque spiritu, sive ad communia negotia pertractanda,
sive ad congruam coordinationem et cooperationem cum Episcoporum conferentiis et
etiam cum singulis Episcopis instaurandam.
Can. 709 - Conferentiae Superiorum maiorum sua
habeant statuta a Sancta Sede approbata, a qua unice, etiam in personam
iuridicam, erigi possunt et sub cuius supremo moderamine manent.
Can. 710 - Institutum saeculare est institutum
vitae consecratae, in quo christifideles in saeculo viventes ad caritatis
perfectionem contendunt atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus
conferre student.
Can. 711 - Instituti saecularis sodalis vi
suae consecrationis propriam in populo Dei canonicam condicionem, sive laicalem
sive clericalem, non mutat, servatis iuris praescriptis quae instituta vitae
consecratae respiciunt.
Can. 712 - Firmis praescriptis Cann. 598-601,
constitutiones statuant vincula sacra, quibus evangelica consilia in instituto
assumuntur, et definiant obligationes quas eadem vincula inducunt, servata tamen
in vitae ratione semper propria instituti saecularitate.
Can. 713 - § 1. Sodales horum institutorum
propriam consecrationem in actuositate apostolica exprimunt et exercent,
iidemque, ad instar fermenti, omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur
et incrementum Corporis Christi.
§ 2. Sodales laici, munus Ecclesiae
evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant sive per testimonium vitae
christianae et fidelitatis erga suam consecrationem, sive per adiutricem quam
praebent operam ad ordinandas secundum Deus res temporales atque ad mundum
virtute Evangelii informandum. Suam etiam cooperationem, iuxta propriam vitae
rationem saecularem, in communitatis ecclesialis servitium offerunt.
§ 3. Sodales clerici per vitae consecratae
testimonium, praesertim in presbyterio, peculiari caritate apostolica
confratribus adiutorio sunt, et in populo Dei mundi sanctificationem suo sacro
ministerio perficiunt.
Can. 714 - Sodales vitam in ordinariis mundi
condicionibus vel soli, vel in sua quisque familia, vel in vitae fraternae
coetu, ad normam constitutionum ducant.
Can. 715 - § 1. Sodales clerici in dioecesi
incardinati ab Episcopo dioecesano dependent, salvis iis quae vitam consecratam
in proprio instituto respiciunt.
§ 2. Qui vero ad normam Can. 266, § 3
instituto incardinantur, si ad opera instituti propria vel ad regimen instituti
destinentur, ad instar religiosorum ab Episcopo dependent.
Can. 716 - § 1. Sodales omnes vitam instituti,
secundum ius proprium, actuose participent.
§ 2. Eiusdem instituti sodales communionem
inter se servent, sollicite curantes spiritus unitatem et genuinam
fraternitatem.
Can. 717 - § 1. Constitutiones proprium
regiminis modum praescribant, tempus quo Moderatores suo officio fungantur et
modum quo iidem designantur definiant.
§ 2. Nemo in Moderatorem supremum designetur,
qui non sit definitive incorporatus.
§ 3. Qui regimini instituti praepositi sunt,
curent ut eiusdem spiritus unitas servetur et actuosa sodalium participatio
promoveatur.
Can. 718 - Administratio bonorum instituti,
quae paupertatem evangelicam exprimere et fovere debet, regitur normis Libri V
"De bonis Ecclesiae temporalibus" necnon iure proprio instituti. Item ius
proprium definiat obligationes praesertim oeconomicas instituti erga sodales,
qui pro ipso operam impendunt.
Can. 719 - § 1. Sodales, ut vocationi suae
fideliter respondeant eorumque actio apostolica ex ipsa unione cum Christo
procedat, sedulo orationi vacent, sacrarum Scripturarum lectioni apto modo
incumbant, annua recessus tempora servent atque alia spiritualia exercitia iuxta
ius proprium peragant.
§ 2. Eucharistiae celebratio, quantum fieri
potest cotidiana, sit totius eorum vitae consecratae fons et robur.
§ 3. Libere ad sacramentum paenitentiae
accedant, quod frequenter recipiant.
§4. Necessarium conscientiae moderamen libere
obtineant atque huius generis consilia a suis etiam Moderatoribus, si velint,
requirant.
Can. 720 - Ius admittendi in institutum, vel
ad probationem vel ad sacra vincula sive temporaria sive perpetua aut definitiva
assumenda ad Moderatores maiores cum suo consilio ad normam constitutionum
pertinet.
Can. 721 - § 1. Invalide admittitur ad
initialem probationem:
1° qui maiorem aetatem nondum
attigerit;
2° qui sacro vinculo in aliquo instituto vitae
consecratae actu obstringitur, aut in societate vitae apostolicae incorporatus
est;
3° coniux durante matrimonio.
§ 2. Constitutiones possunt alia admissionis
impedimenta etiam ad validitatem statuere vel condiciones apponere.
§ 3. Praetera, ut quis recipiatur, habeat
oportet maturitatem, quae ad vitam instituti propriam recte ducendam est
necessaria.
Can. 722 - § 1. Probatio initialis eo
ordinetur, ut candidati suam divinam vocationem et quidem instituti propriam
aptius cognoscant iidemque in spiritu et vivendi modo instituti
exerceantur.
§ 2. Ad vitam secundum evangelica consilia
ducendam candidati rite instituantur atque ad eandem integre in apostolatum
convertendam edoceantur, eas adhibentes evangelizationis formas, quae instituti
fini, spiritui et indoli magis respondeant.
§ 3. Huius probationis modus et tempus ante
sacra vincula in instituto primum suscipienda, biennio non brevius, in
constitutionibus definiantur.
Can. 723 - § 1. Elapso probationis initialis
tempore, candidatus qui idoneus iudicetur, tria consilia evangelica, sacro
vinculo firmata, assumat vel ab instituto discedat.
§ 2. Quae prima incorporatio, quinquennio non
brevior, ad normam constitutionum temporaria sit.
§ 3. Huius incorporationis tempore elapso,
sodalis, qui idoneus iudicetur, admittatur ad incorporationem perpetuam vel
definitivam, vinculis scilicet temporariis semper renovandis.
§4. Incorporatio definitiva, quoad certos
effectus iuridicos in constitutionibus statuendos, perpetuae
aequiparatur.
Can. 724 - § 1. Institutio post vincula sacra
primum assumpta iugiter secundum constitutiones est protrahenda.
§ 2. Sodales in rebus divines et humanis pari
gressu instituantur de continua vero eorum spirituali formatione seriam habeant
curam instituti Moderatores.
Can. 725 - Institutum sibi associare potest,
aliquo vinculo in constitutionibus determinato, alios christifideles, qui ad
evangelicam perfectionem secundum spiritum instituti contendant eiusdemque
missionem participent.
Can. 726 - § 1. Elapso tempore incorporationis
temporariae, sodalis institutum libere derelinquere valet vel a sacrorum
vinculorum renovatione iusta de causa a Moderatore maiore, audito suo consilio,
excludi potest.
§ 2. Sodalis temporariae incorporationis id
sponte petens, indultum discedendi a supremo Moderatore de consensu sui consilii
gravi de causa obtinere valet.
Can. 727 - § 1. Sodalis perpetue incorporatus,
qui institutum derelinquere velit, indultum discedendi, re coram Domino serio
perpensa, a Sede Apostolica per Moderatorem supremum petat, si institutum est
iuris pontifici secus etiam ab Episcopo dioecesano, prout in constitutionibus
definitur.
§ 2. Si agatur de clerico instituto
incardinato, servetur praescriptum Can. 693. Can. 728 - Indulto discedendi
legitime concesso, cessant omnia vincula necnon iura et obligationes ab
incorporatione promanantia.
Can. 729 - Sodalis ab instituto dimittitur ad
normam Cann. 694 et 695 constitutiones praeterea determinent alias causas
dimissionis, dummodo sint proportionate graves, externae, imputabiles et
iuridice comprobatae, atque modus procedendi servetur in Cann. 697-700 statutus.
Dimisso applicatur praescriptum Can. 701.
Can. 730 - Ut sodalis instituti saecularis ad
aliud institutum saeculare transeat, serventur praescripta Cann. 684, §§ 1, 2,
4, et 685; ut vero ad institutum religiosum vel ad societatem vitae apostolicae
aut ex illis ad institutum saeculare fiat transitus, licentia requiritur Sedis
Apostolicae, cuius mandatis standum est.
Can. 731 - § 1. Institutis vitae consecratae
accedunt societates vitae apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis,
finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in
communi ducentes, secundum propriam vitae rationem, per observantiam
constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt.
§ 2. Inter has sunt societates in quibus
sodales, aliquo vinculo constitutionibus definito, consilia evangelica
assumunt.
Can. 732 - Quae in Cann. 578-597, et 606
statuuntur, societatibus vitae apostolicae applicantur, salva tamen
uniuscuiusque societatis natura societatibus vero, de quibus in Can. 731, § 2,
etiam Cann. 598-602 applicantur.
Can. 733 - § 1. Domus erigitur et communitas
localis constituitur a competenti auctoritate societatis, praevio consensu
Episcopi dioecesani in scriptis dato, qui etiam consuli debet, cum agitur de
eius suppressione.
§ 2. Consensus ad erigendam domum secumfert
ius habendi saltem oratorium, in quo sanctissima Eucharistia celebretur et
asservetur.
Can. 734 - Regimen societatis a
constitutionibus determinatur, servatis, iuxta naturam uniuscuiusque societatis,
Cann. 617-633.
Can. 735 - § 1. Sodalium admissio, probatio,
incorporatio et institutio determinantur iure proprio cuiusque
societatis.
§ 2. Ad admissionem in societatem quod
attinet, serventur condiciones in Cann. 642-645 statutae.
§ 3. Ius proprium determinare debet rationem
probationis et institutionis fini et indoli societatis accommodatam, praesertim
doctrinalem, spiritualem et apostolicam, ita ut sodales vocationem divinam
agnoscentes ad missionem et vitam societatis apte praeparentur.
Can. 736 - § 1. In societatibus clericalibus
clerici ipsi societati incardinantur, nisi aliter ferant
constitutiones.
§ 2. In iis quae ad rationem studiorum et ad
ordines suscipiendos pertinent, serventur normae clericorum saecularium, firma
tamen § 1.
Can. 737 - Incorporatio secumfert ex parte
sodalium obligationes et iura in constitutionibus definita, ex parte autem
societatis, curam sodales ad finem propriae vocationis perducendi, iuxta
constitutiones.
Can. 738 - § 1. Sodales omnes subsunt propriis
Moderatoribus ad normam constitutionum in iis quae vitam internam et disciplinam
societatis respiciunt.
§ 2. Subsunt quoque Episcopo dioecesano in iis
quae cultum publicum, curam animarum aliaque apostolatus opera respiciunt,
attentis Cann. 679-683.
§ 3. Relationes sodalis dioecesi incardinati
cum Episcopo proprio constitutionibus vel particularibus conventionibus
definiuntur.
Can. 739 - Sodales, praeter obligationes
quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum constitutiones, communibus
obligationibus clericorum adstringuntur, nisi ex natura rei vel ex contextu
sermonis aliud constet.
Can. 740 - Sodales habitare debent in domo vel
in communitate legitime constituta et servare vitam communem, ad normam iuris
proprii, quo quidem etiam absentiae a domo vel communitate reguntur.
Can. 741 - § 1. Societates et, nisi aliter
ferant constitutiones, earum partes et domus, personae sunt iuridicae et, qua
tales, capaces bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et
alienandi, ad normam praescriptorum Libri V "De bonis Ecclesiae temporalibus,"
Cann. 636, 638 et 639, necnon iuris proprii.
§ 2. Sodales capaces quoque sunt, ad normam
iuris proprii, bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi de iisque
disponendi, sed quidquid ipsis instituto societatis obveniat, societati
acquiritur.
Can. 742 - Egressus et dimissio sodalis nondum
definitive incorporati reguntur constitutionibus cuiusque societatis.
Can. 743 - Indultum discedendi a societate,
cessantibus iuribus et obligationibus ex incorporatione promanantibus, firmo
praescripto Can. 693, sodalis definitive incorporatus a supremo Moderatore cum
consensu eius consilii obtinere potest, nisi id iuxta constitutiones Sanctae
Sedi reservetur.
Can. 744 - § 1. Supremo quoque Moderatori cum
consensu sui consilii pariter reservatur licentiam concedere sodali definitive
incorporato ad aliam societatem vitae apostolicae transeundi, suspensis interim
iuribus et obligationibus propriae societatis, firmo tamen iure redeundi ante
definitivam incorporationem in novam societatem.
§ 2. Ut transitus fiat ad institutum vitae
consecratae vel ex eo ad societatem vitae apostolicae, licentia requiritur
Sanctae Sedis, cuius mandatis standum est.
Can. 745 - Supremus Moderator cum consensu sui
consilii sodali definitive incorporato concedere potest indultum vivendi extra
societatem, non tamen ultra triennium, suspensis iuribus et obligationibus quae
cum ipsius nova condicione componi non possunt; permanet tamen sub cura
Moderatorum. Si agitur de clerico, requiritur praetera consensus Ordinarii loci
in quo commorari debet, sub cuius cura et dependentia etiam manet.
Can. 746 - Ad dimissionem sodalis definitive incorporati serventur,
congrua congruis referendo, Cann. 694-704.
Can. 747 - § 1. Ecclesiae, cui Christus
Dominus fidei depositum concredidit ut ipsa, Spiritu Sancto assistente,
veritatem revelatam sancte custodiret, intimius perscrutaretur, fideliter
annuntiaret atque exponeret, officium est et ius nativum, etiam mediis
communicationis socialis sibi propriis adhibitis, a qualibet humana potestate
independens, omnibus gentibus Evangelium praedicandi.
§ 2. Ecclesiae competit semper et ubique
principia moralia etiam de ordine sociali annuntiare, necnon iudicium ferre de
quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae iura fundamentalia aut
animarum salus id exigant.
Can. 748 - § 1. Omnes homines veritatem in
iis, quae Deum eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere tenentur eamque cognitam
amplectendi ac servandi obligatione vi legis divinae adstringuntur et iure
gaudent.
§ 2. Homines ad amplectendam fidem catholicam
contra ipsorum conscientiam per coactionem adducere nemini umquam fas
est.
Can. 749 - § 1. Infallibilitate in magisterio,
vi muneris sui gaudet Summus Pontifex quando ut supremus omnium christifidelium
Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam de fide
vel de moribus tenendam definitivo actus proclamat.
§ 2. Infallibilitate in magisterio pollet
quoque Collegium Episcoporum quando magisterium exercent Episcopi in Concilio
Oecumenico coadunati, qui, ut fidei et morum doctores et iudices, pro universa
Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus definitive tenendam declarant aut
quando per orbem dispersi, communionis nexum inter se et cum Petri successore
servantes, una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum
docentes, in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt.
§ 3. Infallibiliter definita nulla
intellegitur doctrina, nisi id manifesto constiterit.
Can. 750 - Fide divina et catholica ea omnia
credenda sunt quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito
Ecclesiae commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur
sive ab Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio ordinario et
universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub presbyteratum;
qui ad presbyteratum destinantur, ad diaconatus quascumque devitare doctrinas
iisdem contrarias.
Can. 751 - Dicitur haeresis, pertinax, post
receptum baptismum, alicuius veritatis divina et catholica credendae denegatio,
aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto
repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae
membris eidem subditis detrectatio.
Can. 752 - Non quidem fidei assensus,
religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae,
quam sive Summus Pontifex sive Collegium Episcoporum de fide vel de moribus
enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem
proclamare non intendant christifideles ergo devitare curent quae cum eadem non
congruant.
Can. 753 - Episcopi, qui sunt in communione
cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in conferentiis Episcoporum
aut in conciliis particularibus congregati, licet infallibilitate in docendo non
polleant, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores
et magistri; cui authentico magisterio suorum Episcoporum christifideles
religioso animi obsequio adhaerere tenentur.
Can. 754 - Omnes christifideles obligatione
tenentur servandi constitutiones et decreta, quae ad doctrinam proponendam et
erroneas opiniones proscribendas fert legitima Ecclesiae auctoritas, speciali
vero ratione, quae edit Romanus Pontifex vel Collegium Episcoporum.
Can. 755 - § 1. Totius Collegii Episcoporum et
Sedis Apostolicae imprimis est fovere et dirigere motum oecumenicum apud
catholicos, cuius finis est unitatis redintegratio inter universos christianos,
ad quam promovendam Ecclesia ex voluntate Christi tenetur.
§ 2. Episcoporum item est, et, ad normam
iuris, Episcoporum conferentiarum, eandem unitatem promovere atque pro variis
adiunctorum necessitatibus vel opportunitatibus, normas practicas impertire,
attentis praescriptis a suprema Ecclesiae auctoritate latis.
Can. 756 - § 1. Quoad universam Ecclesiam
munus Evangelii annuntiandi praecipue Romano Pontifici et Collegio Episcoporum
commissum est.
§ 2. Quoad Ecclesiam particularem sibi
concreditam illud munus exercent singuli Episcopi, qui quidem totius ministerii
verbi in eadem sunt moderatores; quandoque vero aliqui Episcopi coniunctim illud
explent quoad diversas simul Ecclesias, ad normam iuris.
Can. 757 - Presbyterorum, qui quidem
Episcoporum cooperatores sunt, proprium est Evangelium Dei annuntiare;
praesertim hoc officio tenentur, quoad populum sibi commissum, parochi aliique
quibus cura animarum concreditur; diaconorum etiam est in ministerio verbi
populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio,
inservire.
Can. 758 - Sodales institutorum vitae
consecratae, vi propriae Deo consecrationis, peculiari modo Evangelii
testimonium reddunt, iidemque in Evangelio annuntiando ab Episcopo in auxilium
convenienter assumuntur.
Can. 759 - Christifideles laici, vi
baptismatis et confirmationis, verbo et vitae christianae exemplo evangelici
nuntii sunt testes; vocari etiam possunt ut in exercitio ministerii verbi cum
Episcopo et presbyteris cooperantur.
Can. 760 - In ministerio verbi, quod sacra
Scriptura, Traditione, liturgia, magisterio vitaque Ecclesiae innitatur oportet,
Christi mysterium integre ac fideliter proponatur.
Can. 761 - Varia media ad doctrinam
christianam annuntiandam adhibeantur quae praesto sunt, imprimis praedicatio
atque catechetica institutio, quae quidem semper principem locum tenent, sed et
propositio doctrinae in scholis, in academiis, conferentiis et coadunationibus
omnis generis, necnon eiusdem diffusio per declarationes publicas a legitima
auctoritate occasione quorundam eventuum factas prelo aliisque instrumentis
communicationis socialis.
Can. 762 - Cum Dei populus primum coadunetur
verbo Dei vivi, quod ex ore sacerdotum omnino fas est recipere, munus
praedicationis magni habeant sacri ministri, inter quorum praecipua officia sit
Evangelium Dei omnibus annuntiare.
Can. 763 - Episcopis ius est ubique, non
exclusis ecclesiis et oratoriis institutorum religiosorum iuris pontificii, Dei
verbum praedicare, nisi Episcopus loci in casibus particularibus expresse
renuerit.
Can. 764 - Salvo praescripto Can. 765,
facultate ubique praedicandi, de consensu saltem praesumpto rectoris ecclesiae
exercendae, gaudent presbyteri et diaconi, nisi ab Ordinario competenti eadem
facultas restricta fuerit aut sublata, aut lege particulari licentia expressa
requiratur.
Can. 765 - Ad praedicandum religiosis in eorum
ecclesiis vel oratoriis licentia requiritur Superioris ad normam constitutionum
competentis.
Can. 766 - Ad praedicandum in ecclesia vel
oratorio admitti possunt laici, si certis in adiunctis necessitas id requirat
aut in casibus particularibus utilitas id suadeat, iuxta Episcoporum
conferentiae praescripta, et salvo Can. 767, § 1.
Can. 767 - § 1. Inter praedicationis formas
eminet homilia, quae est pars ipsius liturgiae et sacerdoti aut diacono
reservatur; in eadem per anni liturgici cursum ex textus sacro fidei mysteria et
normae vitae christianae exponantur.
§ 2. In omnibus Missis diebus dominicis et
festis de praecepto, quae concursu populi celebrantur, homilia habenda est nec
omitti potest nisi gravi de causa.
§ 3. Valde commendatur ut, si sufficiens detur
populi concursus, homilia habeatur etiam in Missis quae infra hebdomadam,
praesertim tempore adventus et quadragesimae aut occasione alicuius festi vel
luctuosi eventus, celebrentur.
§4. Parochi aut ecclesiae rectoris est curare
ut haec praescripta religiose serventur.
Can. 768 - § 1. Divini verbi praecones
christifidelibus imprimis proponant, quae ad Dei gloriam hominumque salutem
credere et facere oportet.
§ 2. Impertiant quoque fidelibus doctrinam,
quam Ecclesiae magisterium proponit de personae humanae dignitate et libertate,
de familiae unitate et stabilitate eiusque muniis, de obligationibus quae ad
homines in societate coniunctos pertinent, necnon de rebus temporalibus iuxta
ordinem a Deo statutum componendis.
Can. 769 - Doctrina christiana proponatur modo
auditorum condicioni accomodato atque ratione temporum necessitatibus
aptata.
Can. 770 - Parochi certis temporibus, iuxta
Episcopi dioecesani praescripta, illas ordinent praedicationes, quas exercitia
spiritualia et sacras missiones vocant, vel alias formas necessitatibus
aptatas.
Can. 771 - § 1. Solliciti sint animarum
pastores, praesertim Episcopi et parochi, ut Dei verbum iis quoque fidelibus
nuntietur, qui ob vitae suae condicionem communi et ordinaria cura pastorali non
satis fruantur aut eadem penitus careant.
§ 2. Provideant quoque, ut Evangelii nuntium
perveniat ad non credentes in territorio degentes, quippe quos, non secus ac
fideles, animarum cura complecti debeat.
Can. 772 - § 1. Ad exercitium praedicationis
quod attinet, ab omnibus praeterea serventur normae ab Episcopo dioecesano
latae.
§ 2. Ad sermonem de doctrina christiana
faciendum via radiophonica aut televisifica, serventur praescripta ab
Episcoporum conferentia statuta.
Can. 773 - Proprium et grave officium pastorum
praesertim animarum est catechesim populi christiani curare, ut fidelium fides,
per doctrinae institutionem et vitae christianae experientiam, viva fiat
explicita atque operosa.
Can. 774 - § 1. Sollicitudo catechesis, sub
moderamine legitimae ecclesiasticae auctoritatis, ad omnia Ecclesiae membra pro
sua cuiusque parte pertinet.
§ 2. Prae ceteris parentes obligatione
tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae christianae praxi efformandi;
pari obligatione adstringuntur, qui parentum locum tenent atque
patrini.
Can. 775 - § 1. Servatis praescriptis ab
Apostolica Sede latis, Episcopi dioecesani est normas de re catechetica edicere
itemque prospicere ut apta catechesis instrumenta praesto sint, catechismum
etiam parando, si opportunum id videatur, necnon incepta catechetica fovere
atque coordinare.
§ 2. Episcoporum conferentiae est, si utile
videatur, curare ut catechismi pro suo territorio, praevia Sedis Apostolicae
approbatione, edantur.
§ 3. Apud Episcoporum conferentiam institui
potest officium catecheticum, cuius praecipuum munus sit singulis dioecesibus in
re catechetica auxilium praebere.
Can. 776 - Parochus, vi sui muneris,
catecheticam efformationem adultorum, iuvenum et puerorum curare tenetur, quem
in finem sociam sibi operam adhibeat clericorum paroeciae addictorum, sodalium
institutorum vitae consecratae necnon societatum vitae apostolicae, habita
ratione indolis uniuscuiusque instituti, necnon christifidelium laicorum,
praesertim catechistarum; hi omnes, nisi legitime impediti, operam suam libenter
praestare ne renuant. Munus parentum, in catechesi familiari, de quo in Can.
774, § 2, promoveat et foveat.
Can. 777 - Peculiari modo parochus, attentis
normis ab Episcopo dioecesano statutis, curet:
1° ut apta catechesis impertiatur pro
sacramentorum celebratione;
2° ut pueri, ope catecheticae institutionis
per congruum tempus impertitae, rite praeparentur ad primam receptionem
sacramentorum paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae necnon ad sacramentum
confirmationis;
3° ut iidem, prima communione recepta, uberius
ac profundius catechetica efformatione excolantur;
4° ut catechetica institutio iis etiam
tradatur, quantum eorum condicio sinat, qui corpore vel mente sint
praepediti;
5° ut iuvenum et adultorum fides, variis
formis et inceptis, muniatur, illuminetur atque evolvatur.
Can. 778 - Curent Superiores religiosi et
societatum vitae apostolicae ut in suis ecclesiis, scholis aliisve operibus sibi
quoquo modo concreditis, catechetica institutio sedulo impertiatur.
Can. 779 - Institutio catechetica tradatur
omnibus adhibitis auxiliis, subsidiis didacticis et communicationis socialis
instrumentis, quae efficaciora videantur ut fideles, ratione eorum indoli
facultatibus et aetati necnon vitae condicionibus aptata, plenius catholicam
doctrinam ediscere eamque aptius in praxim deducere valeant.
Can. 780 - Curent locorum Ordinarii ut
catechistae ad munus suum rite explendum debite praeparentur, ut nempe continua
formatio ipsis praebeatur, iidemque Ecclesiae doctrinam apte cognoscant atque
normas disciplinis paedagogicis proprias theoretice ac practice
addiscant.
Can. 781 - Cum tota Ecclesia natura sua sit
missionaria et opus evangelizationis habendum sit fundamentale officium populi
Dei, christifideles omnes, propriae responsabilitatis conscii, partem suam in
opere missionali assumant.
Can. 782 - § 1. Suprema directio et
coordinatio inceptorum et actionum quae ad opus missionale atque ad
cooperationem missionariam pertinent, competit Romano Pontifici et Collegio
Episcoporum.
§ 2. Singuli Episcopi, utpote Ecclesiae
universae atque omnium Ecclesiarum sponsores, operis missionalis peculiarem
sollicitudinem habeant, praesertim incepta missionalia in propria Ecclesia
particulari suscitando, fovendo ac sustinendo.
Can. 783 - Sodales institutorum vitae
consecratae, cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent,
obligatione tenentur ad operam, ratione suo instituto propria, speciali modo in
actione missionali navandam.
Can. 784 - Missionarii, qui scilicet a
competenti auctoritate ecclesiastica ad opus missionale explendum mittuntur,
eligi possunt autochthoni vel non, sive clerici saeculares, sive institutorum
vitae consecratae vel societatis vitae apostolicae sodales, sive alii
christifideles laici.
Can. 785 - § 1. In opere missionali peragendo
assumantur catechistae, christifideles nempe laici debite instructi et vita
christiana praestantes, qui, sub moderamine missionarii, doctrinae evangelicae
proponendae et liturgicis exercitiis caritatisque operibus ordinandis sese
impendant.
§ 2. Catechistae efformentur in scholis ad hoc
destinatis vel, ubi desint, sub moderamine missionariorum.
Can. 786 - Actio proprie missionalis, qua
Ecclesia implantatur in populis vel coetibus ubi nondum radicata est, ab
Ecclesia absolvitur praesertim mittendo Evangelii praecones donec novellae
Ecclesiae plene constituantur, cum scilicet instructae sint propriis viribus et
sufficientibus mediis, quibus opus evangelizandi per se ipsae peragere
valeant.
Can. 787 - § 1. Missionarii, vita ac verbi
testimonio, dialogum sincerum cum non credentibus in Christum instituant, ut
ipsis, ratione eorundem ingenio et culturae aptata, aperiantur viae quibus ad
evangelicum nuntium cognoscendum adduci valeant.
§ 2. Curent ut quos ad evangelicum nuntium
recipiendum aestiment paratos, veritates fidei edoceant, ita quidem ut ipsi ad
baptismum recipiendum, libere id petentes, admitti possint.
Can. 788 - § 1. Qui voluntatem amplectendi
fidem in Christum manifestaverint, expleto tempore praecatechumenatus,
liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum, atque eorum nomina
scribantur in libro ad hoc destinato.
§ 2. Catechumeni, per vitae christianae
institutionem et tirocinium, apte initientur mysterio salutis atque
introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei atque
apostolatus.
§ 3. Conferentiae Episcoporum est statuta
edere quibus catechumenatus ordinetur, determinando quaenam a catechumenis sint
praestanda, atque definiendo quaenam eis agnoscantur praerogativae.
Can. 789 - Neophyti, apta institutione ad
veritatem evangelicam penitius cognoscendam et officia per baptismum suscepta
implenda efformentur; sincero amore erga Christum eiusque Ecclesiam
imbuantur.
Can. 790 - § 1. Episcopi dioecesani in
territoriis missionis est:
1° promovere, moderari et coordinare incepta
et opera, quae ad actionem missionalem spectant;
2° curare ut debitae ineantur conventiones cum
Moderatoribus institutorum quae operi missionali se dedicant, utque relationes
cum iisdem in bonum cedant missionis.
§ 2. Praescriptis ab Episcopo dioecesano de
quibus in § 1, n. 1 editis, subsunt omnes missionarii, etiam religiosi eorumque
auxiliares in eius dicione degentes.
Can. 791 - In singulis dioecesibus ad
cooperationem missionalem fovendam:
1° promoveantur vocationes
missionales;
2° sacerdos deputetur ad incepta pro
missionibus efficaciter promovenda, praesertim "Pontificia Opera
Missionalia";
3° celebretur dies annualis pro
missionibus;
4° solvatur quotannis congrua pro missionibus
stips, Sanctae Sedi transmittenda.
Can. 792 - Episcoporum conferentiae opera
instituant ac promoveant, quibus ii qui e terris missionum laboris aut studii
causa ad earundem territorium accedant, fraterne recipiantur et congruenti
pastorali cura adiuventur.
Can. 793 - § 1. Parentes, necnon qui eorum
locum tenent, obligatione adstringuntur et iure gaudent prolem educandi;
parentes catholici officium quoque habent ea eligendi media et instituta quibus,
iuxta locorum adiuncta, catholicae filiorum educationi aptius prospicere
queant.
§ 2. Parentibus ius et etiam iis fruendi
auxiliis a societate civili praestandis, quibus in catholica educatione filiorum
procuranda indigeant.
Can. 794 - § 1. Singulari ratione officium et
ius educandi spectat ad Ecclesiam, cui divinitus missio concredita est homines
adiuvandi, ut ad christianae vitae plenitudinem pervenire valeant.
§ 2. Animarum pastoribus officium est omnia
disponendi, ut educatione catholica omnes fideles fruantur.
Can. 795 - Cum vera educatio integram persequi
debeat personae humanae formationem, spectantem ad finem eius ultimum et simul
ad bonum commune societatum, pueri et iuvenes ita excolantur ut suas dotes
physicas, morales et intellectuales harmonice evolvere valeant, perfectiorem
responsabilitatis sensum libertatisque rectum usum acquirant et ad vitam
socialem active participandam conformentur.
Can. 796 - § 1. Inter media ad excolendam
educationem christifideles magni faciant scholas, quae quidem parentibus, in
munere educationis implendo, praecipuo auxilio sunt.
§ 2. Cum magistris scholarum, quibus filios
educandos concredant, parentes arcte cooperentur oportet; magistri vero in
officio suo persolvendo intime collaborent cum parentibus, qui quidem libenter
audiendi sunt eorumque consociationes vel conventus instaurentur atque magni
existimentur.
Can. 797 - Parentes in scholis eligendis vera
libertate gaudeant oportet; quare christifideles solliciti esse debent ut
societas civilis hanc libertatem parentibus agnoscat atque, servata iustitia
distributiva, etiam subsidiis tueatur.
Can. 798 - Parentes filios concredant illis
scholis in quibus educationi catholicae provideatur; quod si facere non valeant,
obligatione tenentur curandi, ut extra scholas debitae eorundem educationi
catholicae prospiciatur.
Can. 799 - Christifideles enitantur ut in
societate civili leges quae iuvenum formationem ordinant, educationi eorum
religiosae et morali quoque, iuxta parentum conscientiam, in ipsis scholis
prospiciant.
Can. 800 - § 1. Ecclesiae ius est scholas
cuiusvis disciplinae, generis et gradus condendi ac moderandi.
§ 2. Christifideles scholas catholicas
foveant, pro viribus adiutricem operam conferentes ad easdem condendas et
sustentandas.
Can. 801 - Instituta religiosa quibus missio
educationis propria est, fideliter hanc suam missionem retinentes, satagant
educationi catholicae etiam per suas scholas, consentiente Episcopo dioecesano
conditas, sese impendere.
Can. 802 - § 1. Si praesto non sint scholae in
quibus educatio tradatur christiano spiritu imbuta, Episcopi dioecesani est
curare ut condantur.
§ 2. Ubi id expediat, Episcopus dioecesanus
provideat ut scholae quoque condantur professionales et technicae necnon aliae
quae specialibus necessitatibus requirantur.
Can. 803 - § 1. Schola catholica ea
intellegitur quam auctoritas ecclesiastica competens aut persona iuridica
ecclesiastica publica moderatur, aut auctoritas ecclesiastica documento scripto
uti talem agnoscit.
§ 2. Institutio et educatio in schola
catholica principiis doctrinae catholicae nitatur oportet; magistri recta
doctrina et vitae probitate praestent.
§ 3. Nulla schola, etsi reapse catholica,
nomen scholae catholicae gerat, nisi de consensu competentis auctoritatis
ecclesiasticae.
Can. 804 - § 1. Ecclesiae auctoritati
subicitur institutio et educatio religiosa catholica quae in quibuslibet scholis
impertitur aut variis communicationis socialis instrumentis procuratur;
Episcoporum conferentiae est de hoc actionis campo normas generales edicere,
atque Episcopi dioecesani est eundem ordinare et in eum invigilare.
§ 2. Loci Ordinarius sollicitus sit, ut qui ad
religionis institutionem in scholis, etiam non catholicis, deputentur magistri
recta doctrina, vitae christianae testimonio atque arte paedagogica sint
praestantes.
Can. 805 - Loci Ordinario pro sua dioecesi ius
est nominandi aut approbandi magistros religionis, itemque si religionis morumve
ratio id requirat, amovendi aut exigendi ut amoveantur.
Can. 806 - § 1. Episcopo dioecesano competit
ius invigilandi et invisendi scholas catholicas in suo territorio sitas, eas
etiam quae ab institutorum religiosorum sodalibus conditae sint aut dirigantur;
eidem item competit praescripta edere quae ad generalem attinent ordinationem
scholarum catholicarum: quae praescripta valent de scholis quoque quae ab iisdem
sodalibus diriguntur, salva quidem eorundem quoad internum earum scholarum
moderamen autonomia.
§ 2. Curent scholarum catholicarum
Moderatores, advigilante loci Ordinario, ut institutio quae in iisdem traditur
pari saltem gradu ac in aliis scholis regionis, ratione scientifica sit
praestans.
Can. 807 - Ius est Ecclesiae erigendi et
moderandi studiorum universitates, quae quidem ad altiorem hominum culturam et
pleniorem personae humanae promotionem necnon ad ipsius Ecclesiae munus docendi
implendum conferant.
Can. 808 - Nulla studiorum universitas, etsi
reapse catholica, titulum seu nomen universitatis catholicae gerat, nisi de
consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae.
Can. 809 - Episcoporum conferentiae curent ut
habeantur, si fieri possit et expediat, studiorum universitates aut saltem
facultates, in ipsarum territorio apte distributae, in quibus variae
disciplinae, servata quidem earum scientifica autonomia, investigentur et
tradantur doctrinae catholicae ratione habita.
Can. 810 - § 1. Auctoritati iuxta statuta
competenti officium est providendi ut in universitatibus catholicis nominentur
docentes qui praeterquam idoneitate scientifica et paedagogica, doctrinae
integritate et vitae probitate praestent utque, deficientibus his requisitis,
servato modo procedendi in statutis definito, a munere removeantur.
§ 2. Episcoporum conferentiae et Episcopi
dioecesani, quorum interest, officium habent et ius invigilandi, ut in iisdem
universitatibus principia doctrinae catholicae fideliter servantur.
Can. 811 - § 1. Curet auctoritas ecclesiastica
competens ut in universitatibus catholicis erigatur facultas aut institutum aut
saltem cathedra theologiae, in qua lectiones laicis quoque studentibus
tradantur.
§ 2. In singulis universitatibus catholicis
lectiones habeantur, inquibus eae praecipue tractentur quaestiones theologicae,
quae cum disciplinis earundem facultatum sunt conexae.
Can. 812 - Qui in studiorum superiorum
institutis quibuslibet disciplinas tradunt theologicas, auctoritatis
ecclesiasticae competentis mandatum habeant oportet.
Can. 813 - Episcopus dioecesanus impensam
habeat curam pastoralem studentium, etiam per paroeciae erectione, vel saltem
per sacerdotes ad hoc stabiliter deputatos, et provideat ut apud universitates,
etiam catholicas, centra habeantur universitaria catholica, quae iuventuti
adiutorio sint, praesertim spirituali.
Can. 814 - Quae de universitatibus statuuntur
praescripta, pari ratione applicantur aliis studiorum superiorum
institutis.
Can. 815 - Ecclesiae, vi muneris sui veritatem
revelatam nuntiandi, propriae sunt universitates vel facultates ecclesiasticae
ad disciplinas sacras vel cum sacris conexas pervestigandas, atque studentes in
iisdem disciplinis scientifice instituendos.
Can. 816 - § 1. Universitates et facultates
ecclesiasticae constitui tantum possunt erectione ab Apostolica Sede facta aut
approbatione ab eadem concessa; eidem competit etiam earundem superius
moderamen.
§ 2. Singulae universitates et facultates
ecclesiae sua habere debent statuta et studiorum rationem ab Apostolica Sede
approbata.
Can. 817 - Gradus academicos, qui effectus
canonicos in Ecclesia habeant, nulla universitas vel facultas conferre valet,
quae non sit ab Apostolica Sede erecta vel approbata.
Can. 818 - Quae de universitatibus catholicis
in Cann. 810, 812 et 813 statuuntur praescripta, de universitatibus
facultatibusque ecclesiasticis quoque valent.
Can. 819 - Quatenus dioecesis aut instituti
religiosi immo vel ipsius Ecclesiae universae bonum id requirat, debent Episcopi
dioecesani aut institutorum Superiores competentes ad universitates vel
facultates ecclesiasticas mittere iuvenes et clericos et sodales indole, virtute
et ingenio praestantes.
Can. 820 - Curent universitatum et facultatum
ecclesiasticarum Moderatores ac professores ut variae universitatis facultates
mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam, utque inter propriam
universitatem vel facultatem et alias universitates et facultates, etiam non
ecclesiasticas, mutua habeatur cooperatio, qua nempe eaedem coniuncta opera,
conventibus, investigationibus scientificis coordinatis aliisque mediis, ad
maius scientiarum incrementum conspirent.
Can. 821 - Provideant Episcoporum conferentia
atque Episcopus dioecesanus ut, ubi fieri possit, condantur instituta superiora
scientiarum religiosarum, in quibus nempe edoceantur disciplinae theologicae
aliaeque quae ad culturam christianam pertineant.
Can. 822 - § 1. Ecclesiae pastores, in suo
munere explendo iure Ecclesiae proprio utentes, instrumenta communicationis
socialis adhibere satagant.
§ 2. Iisdem pastoribus curae sit fideles
edocere se officio teneri cooperandi ut instrumentorum communicationis socialis
usus humano christianoque spiritu vivificetur.
§ 3. Omnes christifideles, ii praesertim qui
quoquo modo in eorundem instrumentorum ordinatione aut usu partem habent,
solliciti sint operam adiutricem actioni pastorali praestare, ita ut Ecclesia
etiam his instrumentis munus suum efficaciter exerceat.
Can. 823 - § 1. Ut veritatum fidei morumque
integritas servetur, officum et ius est Ecclesiae pastoribus invigilandi, ne
scriptis aut usu instrumentorum communicationis socialis christifidelium fidei
aut moribus detrimentum afferatur; item exigendi, ut quae fidem moresve tangant
a christifidelibus edenda suo iudicio subiciantur; necnon reprobandi scripta
quae rectae fidei aut bonis moribus noceant.
§ 2. Officium et ius, de quibus in § 1,
competunt Episcopis, tum singulis tum in conciliis particularibus vel
Episcoporum conferentiis adunatis quoad christifideles suae curae commissos,
supremae autem Ecclesiae auctoritati quoad universum Dei populum.
Can. 824 - § 1. Nisi aliud statuatur, loci
Ordinarius, cuius licentia aut approbatio ad libros edendos iuxta canones huius
tituli est petenda, est loci Ordinarius proprius auctoris aut Ordinarius loci in
quo libri publici iuris fient.
§ 2. Quae in canonibus huius tituli statuuntur
de libris, quibuslibet scriptis divulgationi publicae destinatis applicanda
sunt, nisi aliud constet.
Can. 825 - § 1. Libri sacrarum Scripturarum
edi non possunt nisi ab Apostolica Sede aut ab Episcoporum conferentia approbati
sint; itemque ut eorundem versiones in linguam vernaculam edi possint,
requiritur ut ab eadem auctoritate sint approbatae atque insimul necessariis et
sufficientibus explicationibus sint instructae.
§ 2. Versiones sacrarum Scripturarum
convenientibus explicationibus instructas, communi etiam cum fratribus seiunctis
opera, parare atque edere possunt christifideles catholici de licentia
Episcoporum conferentiae.
Can. 826 - § 1. Ad libros liturgicos quod
attinet, serventur praescripta Can. 838.
§ 2. Ut iterum edantur libri liturgici necnon
eorum versiones in linguam vernaculam eorumve partes, constare debet de
concordantia cum editione approbata ex attestatione Ordinarii loci in quo
publici iuris fiunt.
§ 3. Libri precum pro publico vel privato
fidelium usu ne edantur nisi de licentia loci Ordinarii.
Can. 827 - § 1. Catechismi necnon alia scripta
ad institutionem catecheticam pertinentia eorumve versiones, ut edantur,
approbatione egent loci Ordinarii, firmo praescripto Can. 775, § 2.
§ 2. Nisi cum approbatione competentis
auctoritatis ecclesiasticae editi sint aut ab ea postea approbati, in scholis,
sive elementariis sive mediis sive superioribus, uti textus, quibus institutio
nititur, adhiberi non possunt libri qui quaestiones recipiunt ad sacram
Scripturam, ad theologiam, ius canonicum, historiam ecclesiasticam, et ad
religiosas aut morales disciplinas pertinentes.
§ 3. Commendatur ut libri materias de quibus
in § 2 tractantes, licet non adhibeantur uti textus in institutione tradenda,
itemque scripta in quibus aliquid habetur quod religionis aut morum honestatis
peculiariter intersit, iudicio subiciantur loci Ordinarii.
§4. In ecclesiis oratoriisve exponi, vendi
aut dari non possunt libri vel alia scripta de quaestionibus religionis aut
morum tractantia, nisi cum licentia competentis auctoritatis ecclesiasticae
edita sint aut ab ea postea approbata.
Can. 828 - Collectiones decretorum aut actorum
ab aliqua auctoritate ecclesiastica editas, iterum edere non licet, nisi
impetrata prius eiusdem auctoritatis licentia et servatis condicionibus ab eadem
praescriptis.
Can. 829 - Approbatio vel licentia alicuius
operis edendi pro textu originali valet, non vero pro eiusdem novis editionibus
vel translationibus.
Can. 830 - § 1. Integro manente iure
uniuscuiusque loci Ordinarii committendi personis sibi probatis iudicium de
libris, ab Episcoporum conferentia confici potest elenchus censorum, scientia,
recta doctrina et prudentia praestantium, qui curiis dioecesanis praesto sint,
aut constitui etiam potest commissio censorum, quam loci Ordinarii consulere
possint.
§ 2. Censor, in suo obeundo officio, omni
personarum acceptatione seposita, prae oculis tantummodo habeat Ecclesiae de
fide et moribus doctrinam, uti a magisterio ecclesiastico proponitur.
§ 3. Censor sententiam suam scripto dare
debet; quae si faverit, Ordinarius pro suo prudenti iudicio licentiam concedat
ut editio fiat, expresso suo nomine necnon tempore ac loco concessae licentiae;
quod si eam non concedat, rationes denegationis cum operis scriptore Ordinarius
communicet.
Can. 831 - § 1. In diariis, libellis aut
foliis periodicis quae religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere
solent, ne quidpiam conscribant christifideles, nisi iusta et rationabili de
causa; clerici autem et institutorum religiosorum sodales, tantummodo de
licentia loci Ordinarii.
§ 2. Episcoporum conferentiae est normas
statuere de requisitis ut clericis atque sodalibus institutorum religiosorum
partem habere liceat in tractandis via radiophonica aut televisifica
quaestionibus, quae ad doctrinam catholicam aut mores attineant.
Can. 832 - Institutorum religiosorum sodales
ut scripta quaestiones religionis morumve tractantia edere possint, licentia
quoque egent sui Superioris maioris ad normam constitutionum.
Can. 833 - Obligatione emittendi personaliter
professionem fidei, secundum formulam a Sede Apostolica probatam,
tenetur:
1° coram praeside eiusve delegato, omnes qui
Concilio Oecumenico vel particulari, synodo Episcoporum atque synodo dioecesana
intersunt cum voto sive deliberativo sive consultivo; praeses autem coram
Concilio aut synodo;
2° promoti ad cardinalitiam dignitatem iuxta
sacri Collegii statuta;
3° coram delegato ab Apostolica Sede, omnes
promoti ad episcopatum, itemque qui Episcopo dioecesano
aequiparantur;
4° coram collegio consultorum, Administrator
dioecesanus;
5° coram Episcopo dioecesano eiusve delegato,
Vicarii generales et Vicarii episcopales necnon Vicarii iudiciales;
6° coram loci Ordinario eiusve delegato,
parochi, rector, magistri theologiae et philosophiae in seminariis, initio
suscepti muneris; promovendi ad ordinem diaconatus;
7° coram Magno Cancellario eoque deficiente
coram Ordinario loci eorumve delegatis, rector universitatis ecclesiasticae vel
catholicae, initio suscepti muneris; coram rectore, si sit sacerdos, vel coram
loci Ordinario eorumve delegatis, docentes qui disciplinas ad fidem vel mores
pertinentes in quibusvis universitatibus tradunt, initio suscepti
muneris;
8° Superiores in institutis religiosis et societatibus vitae apostolicae clericalibus,
ad normam constitutionum.
Can. 834 - § 1. Munus sanctificandi Ecclesia
peculiari modo adimplet per sacram liturgiam, quae quidem habetur ut Iesu
Christi muneris sacerdotalis exercitatio, in qua hominum sanctificatio per signa
sensibilia significatur ac modo singulis proprio efficitur, atque a mystico Iesu
Christi Corpore, Capite nempe et membris, integer cultus Dei publicus
exercetur.
§ 2. Huiusmodi cultus tunc habetur, cum
defertur nomine Ecclesiae a personis legitimedeputatis et per actus ab
Ecclesiae auctoritate probatos.
Can. 835 - § 1. Munus sanctificandi exercent
imprimis Episcopi, qui sunt magni sacerdotes, mysteriorum Dei praecipui
dispensatores atque totius vitae liturgicae in Ecclesia sibi commissa
moderatores, promotores atque custodes.
§ 2. Illud quoque exercent presbyteri, qui
nempe, et ipsi Christi sacerdotii participes, ut eius ministri sub Episcopi
auctoritate, ad cultum divinum celebrandum et populum sanctificandum
consecrantur.
§ 3. Diaconi in cultu divino celebrando partem
habent, ad normam iuris praescriptorum.
§4. In munere sanctificandi propriam sibi
partem habent ceteri quoque christifideles actuose liturgicas celebrationes,
eucharisticam praesertim, suo modo participando; peculiari modo idem munus
participant parentes vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et educationem
christianam filiorum procurando.
Can. 836 - Cum cultus christianus, in quo
sacerdotium commune christifidelium exercetur, opus sit quod a fide procedit et
eadem innititur, ministri sacri eandem e xcitare et illustraresedulo curent,
ministerio praesertim verbi, quo fides nascitur et nutritur.
Can. 837 - § 1. Actiones liturgicae non sunt
actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae ipsius, quae est "unitatis
sacramentum," scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata; quare ad
universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula
vero membra ipsius attingunt diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et
actualis participationis.
§ 2. Actiones liturgicae, quatenus suapte
natura celebrationem communem secumferant, ubi id fieri potest, cum frequentia
et actuosa participatione christifidelium celebrentur.
Can. 838 - § 1. Sacrae liturgiae moderatio ab
Ecclesiae auctoritate unice pendet: quae quidem est penes Apostolicam Sedem et,
ad normam iuris, penes Episcopum dioecesanum.
§ 2. Apostolicae Sedis est sacram liturgiam
Ecclesiae universae ordinare, libros liturgicos edere eorumque versiones in
linguas vernaculas recognoscere, necnon advigilare ut ordinationes liturgicae
ubique fideliter observentur.
§ 3. Ad Episcoporum conferentias spectat
versiones librorum liturgicorum in linguas vernaculas, convenienter intra
limites in ipsis libris liturgicis definitos aptatas, parare, easque edere,
praevia recognitione Sanctae Sedis.
§4. Ad Episcopum dioecesanum in Ecclesia sibi
commissa pertinet, intra limites suae competentiae, normas de re liturgica dare,
quibus omnes tenentur.
Can. 839 - § 1. Aliisve quoque mediis munus
sanctificationis peragit Ecclesia, sive orationibus, quibus Deum deprecatur ut
christifideles sanctificati sint in veritate, sive paenitentiae et caritatis
operibus, quae quidem magnopere ad Regnum Christi in animis radicandum et
roborandum adiuvant et ad mundi salutem conferunt.
§ 2. Curent locorum Ordinarii ut orationes
necnon pia et sacra exercitia populi christiani normis Ecclesiae plene
congruant.
Can. 840 - Sacramenta Novi Testamenti, a
Christo Domino instituta et Ecclesiae concredita, utpote actiones Christi et Ecclesiae, signa exstant ac
media quibus fides exprimitur et
roboratur, cultus Deo redditur et hominum sanctificatio efficitur, atque ideo
ad communionem ecclesiasticam inducendam,
firmandam et manifestandam summopere conferunt; quapropter in iis celebrandis summa veneratione
debitaque diligentia uti debent tum sacri
ministri tum ceteri christifideles.
Can. 841 - Cum sacramenta eadem sint pro
universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, unius supremae Ecclesiae
auctoritatis est probare et definire quae ad eorum validitatem sunt requisita,
atque eiusdem aliusve auctoritatis competentis, ad normam Can. 838, §§ 3 et 4,
est decernere quae ad eorum celebrationem, administrationem et receptionem
licitam necnon ad ordinem in eorum celebratione servandum spectant.
Can. 842 - § 1. Ad cetera sacramenta valide
admitti nequit, qui baptismum non recepit. § 2. Sacramenta baptismi,
confirmationis et sanctissimae Eucharistiae ita inter se coalescunt, ut ad
plenam initiationem christianam requirantur.
Can. 843 - § 1. Ministri sacri denegare non
possunt sacramenta iis qui opportune eadem petant, rite sint dispositi, nec iure
ab iis recipiendis prohibeantur.
§ 2. Animarum pastores ceterique
christifideles, pro suo quisque ecclesiastico munere, officium habent curandi ut
qui sacramenta petunt debita evangelizatione necnon catechetica institutione ad
eadem recipienda praeparentur, attentis normis a competenti auctoritate
editis.
Can. 844 - § 1. Ministri catholici sacramenta
licite administrant solis christifidelibus catholicis, qui pariter eadem a solis
ministris catholicis licite recipiunt, salvis huius canonis §§ 2, 3 et 4, atque
Can. 861, § 2 praescriptis.
§ 2. Quoties necessitas id postulet aut vera
spiritualis utilitas id suadeat, et dummodo periculum vitetur erroris vel
indifferentismi, licet christifidelibus quibus physice aut moraliter impossibile
sit accedere ad ministrum catholicum, sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et
unctionis infirmorum recipere a ministris non catholicis, in quorum Ecclesia
valida exsistunt praedicta sacramenta.
§ 3. Ministri catholici licite sacramenta
paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum administrant membris
Ecclesiarum orientalium quae plenam cum Ecclesia catholica communionem non
habent, si sponte id petant et rite sint disposita; quod etiam valet quoad
membra aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod
attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales
versantur.
§4. Si adsit periculum mortis aut, iudicio
Episcopi dioecesani aut Episcoporum conferentiae, alia urgeat gravis necessitas,
ministri catholici licite eadem sacramenta administrant ceteris quoque
christianis plenam communionem cum Ecclesia non habentibus, qui ad suae
communitatis ministrum accedere nequeant atque sponte id petant, dummodo quoad
eadem sacramenta fidem catholicam manifestent et rite sint dispositi.
§ 5 Pro casibus de quo in §§ 2, 3 et 4,
Episcopus dioecesanus aut Episcoporum conferentia generales normas ne ferant,
nisi post consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel
communitatis non catholicae, cuius interest.
Can. 845 - § 1. Sacramenta baptismi,
confirmationis et ordinis, quippe quae characterem imprimant, iterari
nequeunt.
§ 2. Si, diligenti inquisitione peracta,
prudens adhuc dubium supersit num sacramenta de quibus in § 1 revera aut valide
collata fuerint, sub condicione conferantur.
Can. 846 - § 1. In sacramentis celebrandis
fideliter serventur libri liturgici a competenti auctoritate probati; quapropter
nemo in iisdem quidpiam proprio marte addat, demat aut mutet.
§ 2. Minister sacramenta celebret secundum
proprium ritum.
Can. 847 - § 1. In administrandis sacramentis,
in quibus sacra olea adhibenda sunt, minister uti debet oleis ex olivis aut
aliis ex plantis expressis atque, salvo praescripto Can. 999, n. 2, ab Episcopo
consecratis vel benedictis, et quidem, recenter; veteribus ne utatur, nisi adsit
necessitas.
§ 2. Parochus olea sacra a proprio Episcopo
impetret eaque decenti custodia diligenter asservet.
Can. 848 - Minister, praeter oblationes a
competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum administratione nihil petat,
cauto semper ne egentes priventur auxilio sacramentorum ratione
paupertatis.
Can. 849 - Baptismus, ianua sacramentorum, in re vel saltem in voto ad salutem necessarius, quo homines a peccatis liberantur, in Dei filios regenerantur atque indelebili charactere Christo configurati Ecclesiae incorporantur, valide confertur tantummodo per lavacrum aquae verae cum debita verborum forma.
Can. 850 - Baptismus minstratur secundum
ordinem in probatis liturgicis libris praescriptum, excepto casu necessitatis
urgentis, in quo ea tantum observari debent, quae ad validitatem sacramenti requirantur.
Can. 851 - Baptismi celebratio debite
praeparetur oportet; itaque:
1° adultus, qui baptismum recipere intendit,
ad catechumenatum admittatur et, quatenus fieri potest, per varios gradus ad
initiationem sacramentalem perducatur, secundum ordinem initiationis ab Episcoporum conferentia aptatum et peculiares
normas ab eadem editas;
2° infantis baptizandi parentes, itemque qui
munus patrini sunt suscepturi, de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus rite
edoceantur; parochus per se vel per alios curet ut ita pastoralibus
monitionibus, immo et communi precatione, debite parentes instruantur, plures adunando familias atque, ubi fieri
possit, eas visitando.
Can. 852 - § 1. Quae in canonibus de baptismo
adulti habentur praescripta, applicantur omnibus qui, infantia egressi, rationis
usum assecuti sunt.
§ 2. Infanti assimilatur, etiam ad baptismum
quod attinet, qui non est sui compos.
Can. 853 - Aqua in baptismo conferendo
adhibenda, extra casum necessitatis, benedicta sit oportet, secundum librorum liturgicorum praescripta.
Can. 854 - Baptismus conferatur sive per
immersionem sive per infusionem, servatis Episcoporum conferentiae praescriptis.
Can. 855 - Curent parentes, patrini et
parochus ne imponatur nomen a sensu christiano alienum.
Can. 856 - Licet baptismus quolibet die
celebrari possit, commendatur tamen ut ordinarie die dominica aut, si fieri
possit, in vigilia Paschatis, celebretur.
Can. 857 - § 1. Extra casum necessitatis,
proprius baptismi locus est ecclesia aut oratorium.
§ 2. Pro regula habeatur ut adultus baptizetur
in propria ecclesia paroeciali, infans vero in ecclesia paroeciali parentum
propria, nisi iusta causa aliud suadeat.
Can. 858 - § 1. Quaevis ecclesia paroecialis
baptismalem fontem habeat, salvo iure cumulativo aliis ecclesiis iam
quaesito.
§ 2. Loci Ordinarius, audito loci parocho,
potest ad fidelium commoditatem permittere aut iubere, ut fons baptismalis
habeatur etiam in alia ecclesia aut oratorio intra paroeciae fines.
Can. 859 - Si ad ecclesiam paroecialem aut ad
aliam ecclesiam vel oratorium, de quo in Can. 858, § 2, baptizandus, propter
locorum distantiam aliave adiuncta, sine gravi incommodo accedere vel transferri
nequeat, baptismus conferri potest et debet in alia propinquiore ecclesia vel
oratorio, aut etiam alio in loco decenti.
Can. 860 - § 1. Praeter casum necessitatis,
baptismus ne conferatur in domibus privatis, nisi loci Ordinarius gravi de causa
id permiserit.
§ 2. In valetudinariis, nisi aliter Episcopus
dioecesanus statuerit, baptismus ne celebretur, nisi in casu necessitatis vel
alia ratione pastorali cogente.
Can. 861 - § 1. Minister ordinarius baptismi
est Episcopus, presbyter et diaconus, firmo praescripto Can. 530, n. 1.
§ 2. Absente aut impedito ministro ordinario,
licite baptismus confert catechista aliusve ad hoc munus ab Ordinario loci
deputatus, immo, in casu necessitatis, quilibet homo debita intentione motus solliciti sint animarum pastores,
praesertim parochus, ut christifideles de recto baptizandi modo
edoceantur.
Can. 862 - Excepto casu necessitatis, nemini
licet, sine debita licentia, in alieno territorio baptismum conferre, ne suis
quidem subditis.
Can. 863 - Baptismum adultorum, saltem eorum
qui aetatem quattuordecim annorum expleverunt, ad Episcopum dioecesanum
deferatur ut, si id expedire iudicaverit, ab ipso administretur.
Can. 864 - Baptismi capax est omnis et solus
homo nondum baptizatus.
Can. 865 - § 1. Ut adultus baptizari possit,
oportet voluntatem baptismum recipiendi manifestaverit, de fidei veritatibus
obligationibusque christianis sufficienter sit instructus atque in vita
christiana per catechumenatum sit probatus; admoneatur etiam ut de peccatis suis
doleat.
§ 2. Adultus, qui in periculo mortis versatur,
baptizari potest si, aliquam de praecipuis fidei veritatibus cognitionem habens,
quovis modo intentionem suam baptismum recipiendi manifestaverit et promittat se
christianae religionis mandata esse servaturum.
Can. 866 - Adultus qui baptizatur, nisi gravis
obstet ratio, statim post baptismum confirmetur atque celebrationem
eucharisticam, communionem etiam recipiendo, participet.
Can. 867 - § 1. Parentes obligatione tenentur
curandi ut infantes intra priores hebdomadas baptizentur; quam primum post
nativitatem, immo iam ante eam, parochum adeant ut sacramentum pro filio petant et debite ad illud
praeparentur.
§ 2. Si infans in periculo mortis versetur,
sine ulla mora baptizetur.
Can. 868 - § 1. Ut infans licite baptizetur,
oportet:
1° parentes, saltem eorum unus aut qui
legitime eorundem locum tenet, consentiant;
2° spes habeatur fundata eum in religione
catholica educatum iri quae si prorsus deficiat, baptismus secundum praescripta
iuris particularis differatur, monitis de ratione parentibus.
§ 2. Infans parentum catholicorum, immo et non
catholicorum, in periculo mortis licite baptizatur, etiam invitis parentibus.
Can. 869 - § 1. Si dubitetur num quis
baptizatus fuerit, aut baptismus valide collatus fuerit, dubio quidem post
seriam investigationem permanente, baptismus eidem sub condicione
conferatur.
§ 2. Baptizati in communitate ecclesiali non
catholica non sunt sub condicione baptizandi, nisi, inspecta materia et verborum
forma in baptismo collato adhibitis necnon attenta intentione baptizati adulti et ministri baptizantis, seria ratio
adsit de baptismi validitate dubitandi.
§ 3. Quod si, in casibus de quibus in §§ 1 et
2, dubia remaneat baptismi collatio aut validitas, baptismus ne conferatur nisi
postquam baptizando, si sit adultus, doctrina de baptismi sacramento exponatur,
atque eidem aut, si de infante agitur, eius parentibus rationes dubiae
validitatis baptismi celebrati declarentur.
Can. 870 - Infans expositus aut inventus, nisi
re diligenter investigata de eius baptismo constet, baptizetur.
Can. 871 - Fetus abortivi, si vivant, quatenus
fieri potest, baptizentur.
Can. 872 - Baptizando, quantum fieri potest,
detur patrinus, cuius est baptizando adulto in initiatione christiana adstare,
et baptizandum infantem una cum parentibus ad baptismum praesentare itemque
operam dare ut baptizatus vitam christianam baptismo congruam ducat
obligationesque eidem inhaerentes fideliter adimpleat.
Can. 873 - Patrinus unus tantum vel matrina
una vel etiam unus et una assumantur.
Can. 874 - § 1. Ut quis ad munus patrini
suscipiendum admittatur, oportet:
1° ab ipso baptizando eiusve parentibus aut ab
eo qui eorum locum tenet aut, his deficientibus, a parocho vel ministro sit
designatus atque aptitudinem et intentionem habeat hoc munus gerendi;
2° decimum sextum aetatis annum expleverit,
nisi alia aetas ab Episcopo dioecesano statuta fuerit vel exceptio iusta de
causa parocho aut ministro admittenda videatur;
3° sit catholicus, confirmatus et sanctissimum
Eucharistiae sacramentum iam receperit, idemque vitam ducat fidei et muneri
suscipiendo congruam;
4° nulla poena canonica legitime irrogata vel
declarata sit innodatus;
5° non sit pater aut mater
baptizandi.
§ 2. Baptizatus ad communitatem ecclesialem
non catholicam pertinens, nonnisi una cum patrino catholico, et quidem ut testis
tantum baptismi, admittatur.
Can. 875 - Qui baptismum administrat curet ut,
nisi adsit patrinus, habeatur saltem testis quo collatio baptismi probari
possit.
Can. 876 - Ad collatum baptismum comprobandum,
si nemini fiat praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni exceptione
maioris, aut ipsius baptizati iusiurandum, si ipse in aetate adulta baptismum
receperit.
Can. 877 - § 1. Parochus loci, in quo
baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum, mentione facta de ministro,
parentibus, patrinis necnon, si adsint, testibus, de loco ac die collati
baptismi, in baptizatorum libro sedulo et sine ulla mora referre, simul
indicatis die et loco nativitatis.
§ 2. Si de filio agatur e matre non nupta
nato, matris nomen inserendum est, si publice de eius maternitate constet aut
ipsa sponte sua, Codex plerumque non definit ritus, qui in actionibus liturgicis
inscribendum est, si eius paternitas probatur aliquo publico documento aut
ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris casibus,
inscribatur baptizatus, nulla facta de patris aut parentum nomine
indicatione.
§ 3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur
nomina adoptantium necnon, saltem si ita fiat in actu civili regionis, parentum
naturalium ad normam §§ 1 et 2, attentis Episcoporum conferentiae
praescriptis.
Can. 878 - Si baptismus neque a parocho neque
eo praesente administratus fuerit, minister baptismi, quicumque est, de collato
baptismo certiorem facere debet parochum paroeciae in qua baptismus
administratus est, ut baptismum adnotet ad normam Can. 877, § 1.
Can. 879 - Sacramentum confirmationis, quod characterem imprimit et quo baptizati, iter initiationis christianae prosequentes, Spiritus Sancti dono ditantur atque perfectius Ecclesiae vinculantur, eosdem roborat arctiusque obligat ut verbo et opere testes sint Christi fidemque diffundant et defendant.
Can. 880 - § 1. Sacramentum confirmationis
confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione atque
per verba in probatis liturgicis libris praescripta.
§ 2. Chrisma in sacramento confirmationis
adhibendum debet esse ab Episcopo consecratum, etiamsi sacramentum a presbytero
ministretur.
Can. 881 - Expedit ut confirmationis
sacramentum in ecclesia, et quidem intra Missam, celebretur; ex causa tamen
iusta et rationabili, extra Missam et quolibet loco digno celebrari
potest.
Can. 882 - Confirmationis minister ordinarius
est Episcopus; valide hoc sacramentum confert presbyter quoque hac facultate vi
iuris universalis aut peculiaris concessionis competentis auctoritatis
instructus.
Can. 883 - Ipso iure facultate confirmationem
ministrandi gaudent:
1° intra fines suae dicionis, qui iure
Episcopo dioecesano aequiparantur;
2° quoad personam de qua agitur, presbyter
qui, vi officii vel mandati Episcopi dioecesani, infantia egressum baptizat aut
iam baptizatum in plenam Ecclesiae catholicae communionem admittit;
3° quoad eos qui in periculo mortis versantur,
parochus, immo quilibet presbyter.
Can. 884 - § 1. Episcopus dioecesanus
confirmationem administret per se ipse aut curet ut per alium Episcopum
administretur; quod si necessitas id requirat, facultatem concedere potest uni
vel pluribus determinatis presbyteris, qui hoc sacramentum
administrent.
§ 2. Gravi de causa, Episcopus itemque
presbyter, vi iuris aut peculiaris concessionis competentis auctoritatis
facultate confirmandi donatus, possunt in singulis casibus presbyteros, ut et
ipsi sacramentum administrent, sibi sociare.
Can. 885 - § 1. Episcopus dioecesanus
obligatione tenetur curandi ut sacramentum confirmationis subditis rite et
rationabiliter petentibus conferatur.
§ 2. Presbyter, qui hac facultate gaudet,
eadem uti debet erga eos in quorum favorem facultas concessa est.
Can. 886 - § 1. Episcopus in sua dioecesi
sacramentum confirmationis legitime administrat etiam fidelibus non subditis,
nisi obstet expressa proprii ipsorum Ordinarii prohibitio.
§ 2. Ut in aliena dioecesi confirmationem
licite administret, Episcopus indiget, nisi agatur de suis subditis, licentia
saltem rationabiliter praesumpta Episcopi dioecesani.
Can. 887 - Presbyter facultate confirmationem
ministrandi gaudens, in territorio sibi designato hoc sacramentum extraneis
quoque licite confert, nisi obstet proprii eorum Ordinarii vetitum; illud vero
in alieno territorio nemini valide confert, salvo praescripto Can. 883, n.
3.
Can. 888 - Intra territorium in quo
confirmationem conferre valent, ministri in locis quoque exemptis eam ministrare
possunt.
Can. 889 - § 1. Confirmationis recipiendae
capax est omnis et solus baptizatus, non confirmatus.
§ 2. Extra periculum mortis, ut quis licite
confirmationem recipiat, requiritur, si rationis usu polleat, ut sit apte
institutus, rite dispositus et promissiones baptismales renovare
valeat.
Can. 890 - Fideles tenentur obligatione hoc
sacramentum tempestive recipiendi; curent parentes, animarum pastores,
praesertim parochi, ut fideles ad illud recipiendum rite instruantur et
opportuno tempore accedant.
Can. 891 - Sacramentum confirmationis
conferatur fidelibus circa aetatem discretionis, nisi Episcoporum conferentia
aliam aetatem determinaverit, aut adsit periculum mortis vel, de iudicio
ministri, gravis causa aliud suadeat.
Can. 892 - Confirmando, quantum id fieri
potest, adsit patrinus, cuius est curare ut confirmatus tamquam verus Christi
testis se gerat obligationesque eidem sacramento inhaerentes fideliter
adimpleat.
Can. 893 - § 1. Ut quis patrini munere
fungatur, condiciones adimpleat oportet, de quibus in Can. 874.
§ 2. Expedit ut tamquam patrinus assumatur qui
idem munus in baptismo suscepit.
Can. 894 - Ad collatam confirmationem
probandam serventur praescripta Can. 876.
Can. 895 - Nomina confirmatorum, facta
mentione ministri, parentum et patrinorum, loci et diei collatae confirmationis
in librum confirmatorum Curiae dioecesanae adnotentur, vel, ubi id
praescripserit Episcoporum conferentia aut Episcopus dioecesanus, in librum in
archivo paroeciali conservandum; parochus debet de collata confirmatione monere
parochum loci baptismi, ut adnotatio fiat in libro baptizatorum, ad normam Can.
535, § 2.
Can. 896 - Si parochus loci praesens non
fuerit, eundem de collata confirmatione minister per se vel per alium quam
primum certiorem faciat.
Can. 897 - Augustissimum Sacramentum est
sanctissima Eucharistia, in qua ipsemet Christus Dominus continetur, offertur et
sumitur, et qua continuo vivit et crescit Ecclesia. Sacrificium eucharisticum,
memoriale mortis et resurrectionis Domini, in quo Sacrificium crucis in saecula
perpetuatur, totius cultus et vitae christianae est culmen et fons, quo
significatur et efficitur unitas populi Dei et corporis Christi aedificatio
perficitur. Cetera enim sacramenta et omnia ecclesiastica apostolatus opera cum
sanctissima Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur.
Can. 898 - Christifideles maximo in honore
sanctissimam Eucharistiam habeant, actuosam in celebratione augustissimi
Sacrificii partem habentes, devotissime et frequenter hoc sacramentum
recipientes, atque summa cum adoratione idem colentes; animarum pastores
doctrinam de hoc sacramento illustrantes, fideles hanc obligationem sedulo
edoceant.
Can. 899 - § 1. Eucharistica celebratio actio
est ipsius Christi et Ecclesiae, in qua Christus Dominus, ministerio sacerdotis,
semetipsum, sub speciebus panis et vini substantialiter praesentem, Deo Patri
offert atque fidelibus in sua oblatione sociatis se praebet ut cibum
spiritualem.
§ 2. In eucharistica Synaxi populus Dei in
unum convocatur, Episcopo aut, sub eius auctoritate, presbytero praeside,
personam Christi gerente, atque omnes qui intersunt fideles, sive clerici sive
laici, suo quisque modo pro ordinum et liturgicorum munerum diversitate,
participando concurrunt.
§ 3. Celebratio eucharistica ita ordinetur, ut
omnes participantes exinde plurimos capiant fructus, ad quos obtinendos Christus
Dominus Sacrificium eucharisticum instituit.
Can. 900 - § 1. Minister, qui in persona
Christi sacramentum Eucharistiae conficere valet, est solus sacerdos valide
ordinatus.
§ 2. Licite Eucharistiam celebrat sacerdos
lege canonica non impeditus, servatis praescriptis canonum qui
sequuntur.
Can. 901 - Integrum est sacerdoti Missam
applicare pro quibusvis, tum vivis tum defunctis.
Can. 902 - Nisi utilitas christifidelium aliud
requirat aut suadeat, sacerdotes Eucharistiam concelebrare possunt, integra
tamen pro singulis libertate manente Eucharistiam individuali modo celebrandi,
non vero eo tempore, quo in eadem ecclesia aut oratorio concelebratio
habetur.
Can. 903 - Sacerdos ad celebrandum admittatur
etiamsi rectori ecclesiae sit ignotus, dummodo aut litteras commendatitias sui
Ordinarii vel sui Superioris, saltem intra annum datas, exhibeat, aut prudenter
existimari possit eundem a celebratione non esse impeditum.
Can. 904 - Sacerdotes, memoria semper tenentes
in mysterio Sacrificii eucharistici opus redemptionis continuo exerceri,
frequenter celebrent; immo enixe commendatur celebratio cotidiana, quae quidem,
etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae,
in quo peragendo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent.
Can. 905 - § 1. Exceptis casibus in quibus ad
normam iuris licitum est pluries eadem die Eucharistiam celebrare aut
concelebrare, non licet sacerdoti plus semel in die celebrare.
§ 2. Si sacerdotum penuria habeatur, concedere
potest loci Ordinarius ut sacerdotes, iusta de causa, bis in die, immo,
necessitate pastorali id postulante, etiam ter in diebus dominicis et festis de
praecepto, celebrent.
Can. 906 - Nisi iusta et rationabili de causa,
sacerdos Sacrificium eucharisticum ne celebret sine participatione alicuius
saltem fidelis.
Can. 907 - In celebratione eucharistica
diaconis et laicis non licet orationes, speciatim precem eucharisticam, proferre
vel actionibus fungi, quae sacerdotis celebrantis sunt propriae.
Can. 908 - Sacerdotibus catholicis vetitum est
una cum sacerdotibus vel ministris Ecclesiarum communitatumve ecclesialium
plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentium, Eucharistiam
concelebrare.
Can. 909 - Sacerdos ne omittat ad eucharistici
Sacrificii celebrationem oratione debite se praeparare, eoque expleto Deo
gratias agere.
Can. 910 - § 1. Minister ordinarius sacrae
communionis est Episcopus, presbyter et diaconus.
§ 2. Extraordinarius sacrae communionis
minister est acolythus necnon alius christifidelis ad normam Can. 230, § 3
deputatus.
Can. 911 - § 1. Officium et ius sanctissimam
Eucharistiam per modum Viatici ad infirmos deferendi habent parochus et vicarii
paroeciales, cappellani, necnon Superior communitatis in clericalibus institutis
religiosis aut societatibus vitae apostolicae quoad omnes in domo
versantes.
§ 2. In casu necessitatis aut de licentia
saltem praesumpta parochi, cappellani vel Superioris, cui postea notitiam dari
oportet, hoc facere debet quilibet sacerdos vel alius sacrae communionis
minister.
Can. 912 - Quilibet baptizatus, qui iure non
prohibeatur, admitti potest et debet ad sacram communionem.
Can. 913 - § 1. Ut sanctissima Eucharistia
ministrari possit pueris, requiritur ut ipsi sufficienti cognitione et accurata
praeparatione gaudeant, ita ut mysterium Christi pro suo captu percipiant et
Corpus Domini cum fide et devotione sumere valeant.
§ 2. Pueris tamen in periculo mortis
versantibus sanctissima Eucharistia ministrari potest, si Corpus Christi a
communi cibo discernere et communionem reverenter suscipere possint.
Can. 914 - Parentum imprimis atque eorum qui
parentum locum tenent necnon parochi officium est curandi ut pueri usum rationis
assecuti debite praeparentur et quam primum, praemissa sacramentali confessione,
hoc divino cibo reficiantur; parochi etiam est advigilare ne ad sacram Synaxim
accedant pueri, qui rationis usum non sint adepti aut quos non sufficienter
dispositos iudicaverit.
Can. 915 - Ad sacram communionem ne
admittantur excommunicati et interdicti post irrogationem vel declarationem
poenae aliique in manifesto gravi peccato obstinate perseverantes.
Can. 916 - Qui conscius est peccati gravis,
sine praemissa sacramentali confessione Missam ne celebret neve Corpori Domini
communicet, nisi adsit gravis ratio et deficiat opportunitas confitendi; quo in
casu meminerit se obligatione teneri ad eliciendum actum perfectae contritionis,
qui includit propositum quam primum confitendi.
Can. 917 - Qui sanctissimam Eucharistiam iam
recepit, potest eam iterum eadem die suscipere solummodo intra eucharisticam
celebrationem cui participat, salvo praescripto Can. 921, § 2.
Can. 918 - Maxime commendatur ut fideles in
ipsa eucharistica celebratione sacram communionem recipiant; ipsis tamen iusta
de causa petentibus extra Missam ministretur, servatis liturgicis
ritibus.
Can. 919 - § 1. Sanctissimam Eucharistiam
recepturus per spatium saltem unius horae ante sacram communionem abstineat a
quocumque cibo et potu, excepta tantummodo aqua atque medicina.
§ 2. Sacerdos, qui eadem die bis aut ter
sanctissimam Eucharistiam celebrat, aliquid sumere potest ante secundam aut
tertiam celebrationem, etiamsi non intercesserit spatium unius horae.
§ 3. Aetate provecti et infirmitate quadam
laborantes necnon eorum curae addicti, sanctissimam Eucharistiam accipere
possunt, etiamsi intra horam antecedentem aliquid sumpserint.
Can. 920 - § 1. Omnis fidelis, postquam ad
sanctissimam Eucharistiam initiatus sit, obligatione tenetur semel saltem in
anno, sacram communionem recipiendi.
§ 2. Hoc praeceptum impleri debet tempore
paschali, nisi iusta de causa alio tempore intra annum adimpleatur.
Can. 921 - § 1. Christifideles qui versantur
in periculo mortis, quavis ex causa procedenti, sacra communione per modum
Viatici reficiantur.
§ 2. Etiamsi eadem die sacra communione
refecti fuerint, valde tamen suadetur ut qui in vitae discrimen adducti sint,
denuo communicent.
§ 3. Perdurante mortis periculo, commendatur
ut sacra communio pluries, distinctis diebus, administretur.
Can. 922 - Sanctum Viaticum infirmis ne nimium
differatur; qui animarum curam gerunt sedulo advigilent, ut eodem infirmi plene
sui compotes reficiantur.
Can. 923 - Christifideles Sacrificium
eucharisticum participare et sacram communionem suscipere possunt quolibet ritu
catholico, firmo praescripto Can. 844.
Can. 924 - § 1. Sacrosanctum eucharisticum
Sacrificium offerri debet ex pane et vino, cui modica aqua miscenda
est.
§ 2. Panis debet esse mere triticeus et
recenter confectus, ita ut nullum sit periculum corruptionis.
§ 3. Vinum debet esse naturale de genimine
vitis et non corruptum.
Can. 925 - Sacra communio conferatur sub sola
specie panis aut, ad normam legum liturgicarum, sub utraque specie; in casu
autem necessitatis, etiam sub sola specie vini.
Can. 926 - In eucharistica celebratione
secundum antiquam Ecclesiae latinae traditionem sacerdos adhibeat panem azymum
ubicumque litat.
Can. 927 - Nefas est, urgente etiam extrema
necessitate, alteram materiam sine altera, aut etiam utramque extra
eucharisticam celebrationem, consecrare.
Can. 928 - Eucharistica celebratio peragatur
lingua latina aut alia lingua, dummodo textus liturgici legitime approbati
fuerint.
Can. 929 - Sacerdotes et diaconi in
Eucharistia celebranda et ministranda sacra ornamenta rubricis praescripta
deferant.
Can. 930 - § 1. Sacerdos infirmus aut aetate
provectus, si stare nequeat, Sacrificium eucharisticum celebrare potest sedens,
servatis quidem legibus liturgicis, non tamen coram populo, nisi de licentia
loci Ordinarii.
§ 2. Sacerdos caecus aliave infirmitate
laborans licite eucharisticum Sacrificium celebrat, adhibendo textum quemlibet
Missae ex probatis, adstante, si casus ferat, alio sacerdote vel diacono, aut
etiam laico rite instructo, qui eundem adiuvet.
Can. 931 - Eucharistiae celebratio et
distributio fieri potest qualibet die et hora, iis exceptis, quae secundum
liturgicas normas excluduntur.
Can. 932 - § 1. Celebratio eucharistica
peragatur in loco sacro, nisi in casu particulari necessitas aliud postulet; quo
in casu, in loco honesto celebratio fieri debet.
§ 2. Sacrificium eucharisticum peragendum est
super altare dedicatum vel benedictum; extra locum sacrum adhiberi potest mensa
conveniens, retentis semper tobalea et corporali.
Can. 933 - Iusta de causa et de licentia
expressa Ordinarii loci licet sacerdoti Eucharistiam celebrare in templo
alicuius Ecclesiae aut communitatis ecclesialis plenam communionem cum Ecclesia
catholica non habentium, remoto scandalo.
Can. 934 - § 1. Sanctissima
Eucharistia:
1° asservari debet in ecclesia cathedrali aut
eidem aequiparata, in qualibet ecclesia paroeciali necnon in ecclesia vel
oratorio domui instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae
adnexo;
2° asservari potest in sacello Episcopi et, de
licentia Ordinarii loci, in aliis ecclesiis, oratoriis et sacellis.
§ 2. In locis sacris ubi sanctissima
Eucharistia asservatur, adesse semper debet qui eius curam habeat et, quantum
fieri potest, sacerdos saltem bis in mense Missam ibi celebret.
Can. 935 - Nemini licet sanctissimam
Eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere deferre, nisi necessitate
pastorali urgente et servatis Episcopi dioecesani praescriptis.
Can. 936 - In domo instituti religiosi aliave
pia domo, sanctissima Eucharistia asservetur tantummodo in ecclesia aut in
oratorio principali domui adnexo; potest tamen iusta de causa Ordinarius
permittere, ut etiam in alio oratorio eiusdem domus asservetur.
Can. 937 - Nisi gravis obstet ratio, ecclesia
in qua sanctissima Eucharistia asservatur, per aliquot saltem horas cotidie
fidelibus pateat, ut coram sanctissimo Sacramento orationi vacare
possint.
Can. 938 - § 1. Sanctissima Eucharistia
habitualiter in uno tantum ecclesiae vel oratorii tabernaculo
asservetur.
§ 2. Tabernaculum, in quo sanctissima
Eucharistia asservatur, situm sit in aliqua ecclesiae vel oratorii parte
insigni, conspicua, decore ornata, ad orationem apta.
§ 3. Tabernaculum, in quo habitualiter
sanctissima Eucharistia asservatur, sit inamovibile, materia solida non
transparenti confectum, et ita clausum ut quam maxime periculum profanationis
vitetur.
§4. Gravi de causa, licet sanctissimam
Eucharistiam, nocturno praesertim tempore, alio in loco tutiore et decoro
asservare.
§ 5 Qui ecclesiae vel oratorii curam habet,
prospiciat ut clavis tabernaculi, in quo sanctissima Eucharistia asservatur,
diligentissime custodiatur.
Can. 939 - Hostiae consecratae quantitate
fidelium necessitatibus sufficienti in pyxide seu vasculo serventur, et
frequenter, veteribus rite consumptis, renoventur.
Can. 940 - Coram tabernaculo, in quo
sanctissima Eucharistia asservatur, peculiaris perenniter luceat lampas, qua
indicetur et honoretur Christi praesentia.
Can. 941 - § 1. In ecclesiis aut oratoriis
quibus datum est asservare sanctissimam Eucharistiam, fieri possunt expositiones
sive cum pyxide sive cum ostensorio, servatis normis in libris liturgicis
praescriptis.
§ 2. Celebratione Missae durante, ne habeatur
in eadem ecclesiae vel oratorii aula sanctissimi Sacramenti
expositio.
Can. 942 - Commendatur ut in iisdem ecclesiis
et oratoriis quotannis fiat sollemnis sanctissimi Sacramenti expositio per
congruum tempus, etsi non continuum, protracta, ut communitas localis
eucharisticum mysterium impensius meditetur et adoret; huiusmodi tamen expositio
fiat tantum si congruus praevideatur fidelium concursus et servatis normis
statutis.
Can. 943 - Minister expositionis sanctissimi
Sacramenti et benedictionis eucharisticae est sacerdos vel diaconus; in
peculiaribus adiuntis, solius expositionis et repositionis, sine tamen
benedictione, est acolythus, minister extraordinarius sacrae communionis aliusve
ab Ordinario loci deputatus, servatis Episcopi dioecesani
praescriptis.
Can. 944 - § 1. Ubi de iudicio Episcopi
dioecesani fieri potest, in publicum erga sanctissimam Eucharistiam venerationis
testimonium, habeatur, praesertim in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi,
processio per vias publicas ducta.
§ 2. Episcopi dioecesani est de processionibus
statuere ordinationes, quibus earum participationi et dignitati
prospiciatur.
Can. 945 - § 1. Secundum probatum Ecclesiae
morem, sacerdoti cuilibet Missam celebranti aut concelebranti licet stipem
oblatam recipere, ut iuxta certam intentionem Missam applicet.
§ 2. Enixe commendatur sacerdotibus ut, etiam
nulla recepta stipe, Missam ad intentionem christifidelium praecipue egentium
celebrent.
Can. 946 - Christifideles stipem offerentes ut
ad suam intentionem Missa applicetur, ad bonum conferunt Ecclesiae atque eius
curam in ministris operibusque sustinendis ea oblatione participant.
Can. 947 - A stipe Missarum quaelibet etiam
species negotiationis vel mercaturae omnino arceatur.
Can. 948 - Distinctae applicandae sunt Missae
ad eorum intentiones pro quibus singulis stips, licet exigua, oblata et
acceptata est.
Can. 949 - Qui obligatione gravatur Missam
celebrandi et applicandi ad intentionem eorum qui stipem obtulerunt, eadem
obligatione tenetur, etiamsi sine ipsius culpa stipes perceptae
perierint.
Can. 950 - Si pecuniae summa offertur pro
Missarum applicatione, non indicato Missarum celebrandarum numero, hic
supputetur attenta stipe statuta in loco in quo oblator commoratur, nisi aliam
fuisse eius intentionem legitime praesumi debeat.
Can. 951 - § 1. Sacerdos plures eadem die
Missas celebrans, singulas applicare potest ad intentionem pro qua stips oblata
est, ea tamen lege ut, praeterquam in die Nativitatis Domini, stipem pro una
tantum Missa faciat suam, ceteras vero in fines ab Ordinario praescriptos
concredat, admissa quidem aliqua retributione ex titulo extrinseco.
§ 2. Sacerdos alteram Missam eadem die
concelebrans, nullo titulo pro ea stipem recipere potest.
Can. 952 - § 1. Concilii provincialis aut
conventus Episcoporum provinciae est pro universa provincia per decretum
definire quaenam pro celebratione et applicatione Missae sit offerenda stips,
nec licet sacerdoti summam maiorem expetere; ipsi tamen fas est stipem sponte
oblatam definita maiorem pro Missae applicatione accipere, et etiam
minorem.
§ 2. Ubi desit tale decretum, servetur
consuetudo in dioecesi vigens.
§ 3. Sodales quoque institutorum religiosorum
quorumlibet stare debent eidem decreto aut consuetudini loci, de quibus in §§ 1
et 2.
Can. 953 - Nemini licet tot stipes Missarum
per se applicandarum accipere, quibus intra annum satisfacere non
potest.
Can. 954 - Si certis in ecclesiis aut
oratoriis Missae petuntur celebrandae numero plures quam ut ibidem celebrari
possint, earundem celebratio alibi fieri licet, nisi contrariam voluntatem
oblatores expresse manifestaverint.
Can. 955 - § 1. Qui celebrationem Missarum
applicandarum aliis committere intendat, earum celebrationem quam primum
sacerdotibus sibi acceptis committat, dummodo ipsi constet eos esse omni
exceptione maiores; integram stipem receptam transmittere debet, nisi certo
constet excessum supra summam in dioecesi debitam datum esse intuitu personae;
obligatione etiam tenetur Missarum celebrationem curandi, donec tum susceptae
obligationis tum receptae stipis testimonium acceperit.
§ 2. Tempus intra quod Missae celebrandae
sunt, initium habet a die quo sacerdos easdem celebraturus recepit, nisi aliud
constet.
§ 3. Qui aliis Missas celebrandas committunt,
sine mora in librum referant tum Missas quas acceperunt, tum eas, quas aliis
tradiderunt, notatis etiam earundem stipibus.
§4. Quilibet sacerdos accurate notare debet
Missas quas celebrandas acceperit, quibusque satisfecerit.
Can. 956 - Omnes et singuli administratores
causarum piarum aut quoquo modo obligati ad Missarum celebrationem curandam,
sive clerici sive laici, onera Missarum quibus intra annum non fuerit
satisfactum suis Ordinariis tradant, secundum modum ab his
definiendum.
Can. 957 - Officium et ius advigilandi ut
Missarum onera adimpleantur, in ecclesiis cleri saecularis pertinet ad loci
Ordinarium, in ecclesiis institutorum religiosorum aut societatum vitae
apostolicae ad eorum Superiores.
Can. 958 - § 1. Parochus necnon rector
ecclesiae aliusve pii loci, in quibus stipes Missarum recipi solent, peculiarem
habeant librum, in quo accurate adnotent Missarum celebrandarum numerum,
intentionem, stipem oblatam, necnon celebrationem peractam.
§ 2. Ordinarius obligatione tenetur singulis
annis huiusmodi libros per se aut per alios recognoscendi.
Can. 959 - In sacramento paenitentiae fideles peccata legitimo ministro confitentes, de iisdem contriti atque propositum sese emendandi habentes, per absolutionem ab eodem ministro impertitam, veniam peccatorum quae post baptismum commiserint a Deo obtinent, simulque reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt.
Can. 960 - Individualis et integra confessio
atque absolutio unicum constituunt modum ordinarium, quo fidelis peccati gravis
sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; solummodo impossibilitas
physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque
modis reconciliatio haberi potest.
Can. 961 - § 1. Absolutio pluribus insimul
paenitentibus sine praevia individuali confessione, generali modo impertiri non
potest, nisi:
1° immineat periculum mortis et tempus non
suppetat sacerdoti vel sacerdotibus ad audiendas singulorum paenitentium
confessiones;
2° adsit gravis necessitas, videlicet quando,
attento paenitentium numero, confessariorum copia praesto non est ad rite
audiendas singulorum confessiones intra congruum tempus, ita ut paenitentes,
sine propria culpa, gratia sacramentali aut sacra communione diu carere
cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse
non possunt, ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest
in magna aliqua festivitate aut peregrinatione.
§ 2. Iudicium ferre an dentur condiciones ad
normam § 1, n. 2 requisitae, pertinet ad Episcopum dioecesanum, qui, attentis
criteriis cum ceteris membris Episcoporum conferentiae concordatis, casus talis
necessitatis determinare potest.
Can. 962 - § 1. Ut christifidelis sacramentali
absolutione una simul pluribus data valide fruatur, requiritur non tantum ut sit
apte dispositus, sed ut insimul sibi proponat singillatim debito tempore
confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri nequit.
§ 2. Christifideles, quantum fieri potest
etiam occasione absolutionis generalis recipiendae, de requisitis ad normam § 1
edoceantur et absolutioni generali, in casu quoque periculi mortis, si tempus
suppetat, praemittatur exhortatio ut actum contritionis quisque elicere
curet.
Can. 963 - Firma manente obligatione de qua in
Can. 989, is cui generali absolutione gravia peccata remittuntur, ad
confessionem individualem quam primum, occasione data, accedat, antequam aliam
recipiat absolutionem generalem, nisi iusta causa interveniat.
Can. 964 - § 1. Ad sacramentales confessiones
excipiendas locus proprius est ecclesia aut oratorium.
§ 2. Ad sedem confessionalem quod attinet,
normae ab Episcoporum conferentia statuantur, cauto tamen ut semper habeantur in
loco patenti sedes confessionales crate fixa inter paenitentem et confessarium
instructae, quibus libere uti possint fideles, qui id desiderent.
§ 3. Confessiones extra sedem confessionalem
ne excipiantur, nisi iusta de causa.
Can. 965 - Minister sacramenti paenitentiae
est solus sacerdos.
Can. 966 - § 1. Ad validam peccatorum
absolutionem requiritur ut minister, praeterquam potestate ordinis, facultate
gaudeat eandem in fideles, quibus absolutionem impertitur, exercendi.
§ 2. Hac facultate donari potest sacerdos,
sive ipso iure sive concessione ab auctoritate competenti facta ad normam Can.
969.
Can. 967 - § 1. Praeter Romamum Pontificem,
facultate christifidelium ubique terrarum confessiones excipiendi ipso iure
gaudent Cardinales itemque Episcopi, qui eadem et licite ubique utuntur, nisi
Episcopus dioecesanus in casu particulari renuerit.
§ 2. Qui facultate confessiones habitualiter
excipiendi gaudent sive vi officii sive vi concessionis Ordinarii loci
incardinationis aut loci in quo domicilium habent, eadem facultatem ubique
exercere possunt, nisi loci Ordinarius in casu particulari renuerit, firmis
praescriptis Can. 974, §§ 2 et 3.
§ 3. Ipso iure eadem facultate ubique
potiuntur erga sodales aliosque in domo instituti aut societatis diu noctuque
degentes, qui vi officii aut concessionis Superioris competentis ad normam Cann.
968, § 2 et 969, § 2 facultate confessiones excipiendi sunt instructi; qui
quidem eadem et licite utuntur, nisi aliquis Superior maior quoad proprios
subditos in casu particulari renuerit.
Can. 968 - § 1. Vi officii pro sua quisque
dicione facultate ad confessiones excipiendas gaudent loci Ordinarius, canonicus
paenitentiarius, itemque parochus aliique qui loco parochi sunt.
§ 2. Vi officii facultate gaudent confessiones
excipiendi suorum subditorum aliorumque, in domo diu noctuque degentium,
Superiores instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, si sint
clericales iuris pontificii, ad normam constitutionum potestate regiminis
exsecutiva fruentes, firmo tamen praescripto Can. 630, § 4.
Can. 969 - § 1. Solus loci Ordinarius
competens est qui facultatem ad confessiones quorumlibet fidelium excipiendas
conferat presbyteris quibuslibet; presbyteri autem qui sodales sunt institutorum
religiosorum, eadem ne utantur sine licentia saltem praesumpta sui
Superioris.
§ 2. Superior instituti religiosi aut
societatis vitae apostolicae, de quo in Can. 968, § 2, competens est qui
facultatem ad excipiendas confessiones suorum subditorum aliorumque in domo diu
noctuque degentium presbyteris quibuslibet conferat.
Can. 970 - Facultas ad confessiones
excipiendas ne concedatur nisi presbyteris qui idonei per examen reperti
fuerint, aut de eorum idoneitate aliunde constet.
Can. 971 - Facultatem ad excipiendas
habitualiter confessiones loci Ordinarius presbytero, etsi domicilium vel
quasi-domicilium in sua dicione habenti, ne concedat, nisi prius, quantum fieri
potest, audito eiusdem presbyteri Ordinario.
Can. 972 - Facultas ad confessiones
excipiendas a competenti auctoritate, de qua in Can. 969, concedi potest ad
tempus sive indeterminatum sive determinatum.
Can. 973 - Facultas ad confessiones
habitualiter excipiendas scripto concedatur.
Can. 974 - § 1. Loci Ordinarius, itemque
Superior competens, facultatem ad confessiones excipiendas habitualiter
concessam ne revocet nisi gravem ob causam.
§ 2. Revocata facultate ad confessiones
excipiendas a loci Ordinario qui eam concessit, de quo in Can. 967, § 2,
presbyter eandem facultatem ubique amittit; revocata eadem facultate ab alio
loci Ordinario, eandem amittit tantum in territorio revocantis.
§ 3. Quilibet loci Ordinarius qui alicui
presbytero revocaverit facultatem ad confessiones excipiendas, certiorem reddat
Ordinarium qui ratione incardinationis est presbyteri proprius, aut, si agatur
de sodali instituti religiosi, eiusdem competentem Superiorem.
§4. Revocata facultate ad confessiones
excipiendas a proprio Superiore maiore, facultatem ad excipiendas confessiones
ubique erga sodales instituti amittit presbyter; revocata autem eadem facultate
ab alio Superiore competenti, eandem amittit erga solos in eiusdem dicione
subditos.
Can. 975 - Praeterquam revocatione, facultas
de qua in Can. 967, § 2 cessat amissione officii vel excardinatione aut
amissione domicilii.
Can. 976 - Quilibet sacerdos, licet ad
confessiones excipiendas facultate careat, quoslibet paenitentes in periculo
mortis versantes valide et licite absolvit a quibusvis censuris et peccatis,
etiamsi praesens sit sacerdos approbatus.
Can. 977 - Absolutio complicis in peccato
contra sextum Decalogi praeceptum invalida est, praeterquam in periculo
mortis.
Can. 978 - § 1. Meminerit sacerdos in
audiendis confessionibus se iudicis pariter et medici personam sustinere ac
divinae iustitiae simul et misericordiae ministrum a Deo constitutum esse, ut
honori divino et animarum saluti consulat.
§ 2. Confessarius, utpote minister Ecclesiae,
in administrando sacramento, doctrinae Magisterii et normis a competenti
auctoritate latis fideliter adhaereat.
Can. 979 - Sacerdos in quaestionibus ponendis
cum prudentia et discretione procedat, attenta quidem condicione et aetate
paenitentis, abstineatque a nomine complicis inquirendo.
Can. 980 - Si confessario dubium non est de
paenitentis dispositione et hic absolutionem petat, absolutio ne denegetur nec
differatur.
Can. 981 - Pro qualitate et numero peccatorum,
habita tamen ratione paenitentis condicionis, salutares et convenientes
satisfactiones confessarius iniungat; quas paenitens per se ipse implendi
obligatione tenetur.
Can. 982 - Qui confitetur se falso
confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiasse de crimine
sollicitationis ad peccatum contra sextum Decalogi praeceptum, ne absolvatur
nisi prius falsam denuntiationem formaliter retractaverit et paratus sit ad
damna, si quae habeantur, reparanda.
Can. 983 - § 1. Sacramentale sigillum
inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis et quavis
modo de causa aliquatenus prodere paenitentem.
§ 2. Obligatione secretum servandi tenentur
quoque interpres, si detur, necnon omnes alii ad quos ex confessione notitia
peccatorum quoquo modo pervenerit.
Can. 984 - § 1. Omnino confessario prohibetur
scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis
revelationis periculo excluso.
§ 2. Qui in auctoritate est constitutus,
notitia quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta habuerit, ad
exteriorem gubernationem nullo modo uti potest.
Can. 985 - Magister novitiorum eiusque socius,
rector seminarii aliusve instituti educationis sacramentales confessiones suorum
alumnorum in eadem domo commorantium ne audiant, nisi alumni in casibus
particularibus sponte id petant.
Can. 986 - § 1. Omnis cui animarum cura vi
muneris est demandata, obligatione tenetur providendi ut audiantur confessiones
fidelium sibi commissorum, qui rationabiliter audiri petant, utque iisdem
opportunitas praebeatur ad confessionem individualem, diebus ac horis in eorum
commodum statutis, accedendi.
§ 2. Urgente necessitate, quilibet
confessarius obligatione tenetur confessiones christifidelium excipiendi, et in
periculo mortis quilibet sacerdos.
Can. 987 - Christifidelis, ut sacramenti
paenitentiae remedium percipiat salutiferum, ita dispositus sit oportet ut,
peccata quae commiserit repudians et propositum sese emendandi habens, ad Deum
convertatur.
Can. 988 - § 1. Christifidelis obligatione
tenetur in specie et numero confitendi omnia peccata gravia post baptismum
perpetrata et nondum per claves Ecclesiae directe remissa neque in confessione
individuali accusata, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam
habeat.
§ 2. Commendatur christifidelibus ut etiam
peccata venialia confiteantur.
Can. 989 - Omnis fidelis, postquam ad annos
discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in
anno, fideliter confitendi.
Can. 990 - Nemo prohibetur quominus per
interpretem confiteatur, vitatis quidem abusibus et scandalis atque firmo
praescripto Can. 983, § 2.
Can. 991 - Cuivis christifideli integrum est
confessario legitime approbato etiam alius ritus, cui maluerit, peccata
confiteri.
Can. 992 - Indulgentia est remissio coram Deo
poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam
christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus,
consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum
satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et
applicat.
Can. 993 - Indulgentia est partialis aut
plenaria, prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex
toto.
Can. 994 - Quivis fidelis potest indulgentias
sive partiales sive plenarias, aut sibi ipsi lucrari, aut defunctis applicare ad
modum suffragii.
Can. 995 - § 1. Praeter supremam Ecclesiae
auctoritatem ii tantum possunt indulgentias elargiri, quibus haec potestas iure
agnoscitur aut a Romano Pontifice conceditur.
§ 2. Nulla auctoritas infra Romanum Pontificem
potest potestatem concedendi indulgentias aliis committere, nisi id ei a Sede
Apostolica expresse fuerit indultum.
Can. 996 - § 1. Ut quis capax sit lucrandi
indulgentias debet esse baptizatus, non excommunicatus, in statu gratiae saltem
in fine operum praescriptorum.
§ 2. Ut vero subiectum capax eas lucretur,
habere debet intentionem saltem generalem eas acquirendi et opera iniuncta
implere statuto tempore ac debito modo, secundum concessionis
tenorem.
Can. 997 - Ad indulgentiarum concessionem et
usum quod attinet, servanda sunt insuper cetera praescripta quae in peculiaribus
Ecclesiae legibus continentur.
Can. 998 - Unctio infirmorum, qua Ecclesia fideles periculose aegrotantes Domino patienti et glorificato, ut eos allevet et salvet, commendat, confertur eos liniendo oleo atque verba proferendo in liturgicis libris praescripta.
Can. 999 - Praeter Episcopum, oleum in
unctione infirmorum adhibendum benedicere possunt:
1° qui iure Episcopo dioecesano
aequiparantur;
2° in casu necessitatis, quilibet presbyter in
ipsa tamen celebratione sacramenti.
Can. 1000 - § 1. Unctiones verbis, ordine et
modo praescriptis in liturgicis libris, accurate peragantur; in casu tamen
necessitatis, sufficit unctio unica in fronte vel etiam in alia corporis parte,
integra formula prolata.
§ 2. Unctiones peragat minister propria manu,
nisi gravis ratio usum instrumenti suadeat.
Can. 1001 - Curent animarum pastores et
infirmorum propinqui, ut tempore opportuno infirmi hoc sacramento
subleventur.
Can. 1002 - Celebratio communis unctionis
infirmorum, pro pluribus infirmis simul, qui apte sint praeparati et rite
dispositi, iuxta Episcopi dioecesani praescripta peragi potest.
Can. 1003 - § 1. Unctionem infirmorum valide
administrat omnis et solus sacerdos.
§ 2. Officium et ius unctionis infirmorum
ministrandi habent omnes sacerdotes, quibus demandata est cura animarum, erga
fideles suo pastorali officio commissos; ex rationabili causa, quilibet alius
sacerdos hoc sacramentum ministrare potest de consensu saltem praesumpto
sacerdotis de quo supra.
§ 3. Cuilibet sacerdoti licet oleum benedictum
secumferre ut, in casu necessitatis, sacramentum unctionis infirmorum ministrare
valeat.
Can. 1004 - § 1. Unctio infirmorum ministrari
potest fideli qui, adepto rationis usu, ob infirmitatem vel senium in periculo
incipit versari.
§ 2. Hoc sacramentum iterari potest, si
infirmus, postquam convaluerit, denuo in gravem infirmitatem inciderit aut si,
eadem infirmitate perdurante, discrimen factum gravius sit.
Can. 1005 - In dubio utrum infirmus rationis
usum attigerit, an periculose aegrotet vel mortuus sit, hoc sacramentum
ministretur.
Can. 1006 - Infirmis qui, cum suae mentis
compotes essent, hoc sacramentum implicite saltem petierint,
conferatur.
Can. 1007 - Unctio infirmorum ne conferatur
illis, qui in manifesto gravi peccato obstinate perseverent.
Can. 1008 - Sacramento ordinis ex divina
institutione inter christifideles quidam, charactere indelebili quo signantur,
constituuntur sacri ministri, qui nempe consecrantur et deputantur ut, pro suo
quisque gradu, in persona Christi Capitis munera docendi, sanctificandi et
regendi adimplentes, Dei populum pascant.
Can. 1009 - § 1. Ordines sunt episcopatus,
presbyteratus et diaconatus.
§ 2. Conferuntur manuum impositione et
precatione consecratoria, quam pro singulis gradibus libri liturgici
praescribunt.
Can. 1010 - Ordinatio intra Missarum sollemnia
celebretur, die dominico vel festo de praecepto, sed ob rationes pastorales
aliis etiam diebus, ferialibus non exceptis, fieri potest.
Can. 1011 - § 1. Ordinatio generaliter in
cathedrali ecclesia celebretur; ob rationes tamen pastorales in alia ecclesia
aut oratorio celebrari potest.
§ 2. Ad ordinationem invitandi sunt clerici
aliique christifideles, ut quam maxima frequentia celebrationi
intersint.
Can. 1012 - Sacrae ordinationis minister est
Episcopus consecratus.
Can. 1013 - Nulli Episcopo licet quemquam
consecrare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato.
Can. 1014 - Nisi Sedis Apostolicae dispensatio
intercesserit, Episcopus consecrator principalis in consecratione episcopali
duos saltem Episcopos consecrantes sibi adiungat; valde convenit autem, ut una
cum iisdem omnes Episcopi praesentes electum consecrent.
Can. 1015 - § 1. Unusquisque ad presbyteratum
et ad diaconatum a proprio Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris
dimissoriis.
§ 2. Episcopus proprius, iusta de causa non
impeditus, per se ipse suos subditos ordinet; sed subditum orientalis ritus,
sine apostolico indulto, licite ordinare non potest.
§ 3. Qui potest litteras dimissorias ad
ordines recipiendos dare, potest quoque eosdem ordines per se ipse conferre, si
charactere episcopali polleat.
Can. 1016 - Episcopus proprius, quod attinet
ad ordinationem diaconalem eorum qui clero saeculari se adscribi intendant, est
Episcopus dioecesis, in qua promovendus habet domicilium, aut dioecesis cui
promovendus sese devovere statuit; quod attinet ad ordinationem presbyteralem
clericorum saecularium, est Episcopus dioecesis, cui promovendus per diaconatum
est incardinatus.
Can. 1017 - Episcopus extra propriam dicionem
nonnisi cum licentia Episcopi dioecesani ordines conferre potest.
Can. 1018 - § 1. Litteras dimissorias pro
saecularibus dare possunt:
1° Episcopus proprius, de quo in Can.
1016;
2° Administrator apostolicus atque, de
consensu collegii consultorum, Administrator dioecesanus; de consensu consilii,
de quo in Can. 495, § 2, Pro-vicarius et Pro-praefectus apostolicus.
§ 2. Administrator dioecesanus, Pro-vicarius
et Pro-praefectus apostolicus litteras dimissorias ne iis concedant, quibus ab
Episcopo dioecesano aut a Vicario vel Praefecto apostolico accessus ad ordines
denegatus fuerit.
Can. 1019 - § 1. Superiori maiori instituti
religiosi clericalis iuris pontificii aut societatis clericalis vitae
apostolicae iuris pontificii competit ut suis subditis, iuxta constitutiones
perpetuo vel definitive instituto aut societati adscriptis, concedat litteras
dimissorias ad diaconatum et ad presbyteratum.
§ 2. Ordinatio ceterorum omnium alumnorum
cuiusvis instituti aut societatis regitur iure clericorum saecularium, revocato
quolibet indulto Superioribus concesso.
Can. 1020 - Litterae dimissoriae ne
concedantur, nisi habitis antea omnibus testimoniis et documentis, quae iure
exiguntur ad norma Cann. 1050 et 1051.
Can. 1021 - Litterae dimissoriae mitti possunt
ad quemlibet Episcopum communionem cum Sede Apostolica habentem, excepto tantum,
citra apostolicum indultum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi.
Can. 1022 - Episcopus ordinans, acceptis
legitimis litteris dimissoriis, ad ordinationem ne procedat, nisi de germana
litterarum fide plane constet.
Can. 1023 - Litterae dimissoriae possunt ab
ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari, sed
semel concessae non extinguuntur resoluto iure concedentis.
Can. 1024 - Sacram ordinationem valide recipit
solus vir baptizatus.
Can. 1025 - § 1. Ad licite ordines
presbyteratus vel diaconatus conferendos requiritur ut candidatus, probatione ad
normam iuris peracta, debitis qualitatibus, iudicio proprii Episcopi aut
Superioris maioris competentis, praeditus sit, nulla detineatur irregularitate
nulloque impedimento, atque praerequisita, ad normam Cann. 1033-1039
adimpleverit; praeterea documenta habeantur, de quibus in Can. 1050, atque
scrutinium peractum sit, de quo in Can. 1051.
§ 2. Insuper requiritur ut, iudicio eiusdem
legitimi Superioris, ad Ecclesiae ministerium utilis habeatur.
§ 3. Episcopo ordinanti proprium subditum, qui
servitio alius dioecesis destinetur, constare debet ordinandum huic dioecesi
addictum iri.
Can. 1026 - Ut quis ordinetur debita libertate
gaudeat oportet; nefas est quemquam, quovis modo, ob quamlibet causam ad ordines
recipiendos cogere, vel canonice idoneum ab iisdem recipiendis
avertere.
Can. 1027 - Aspirantes ad diaconatum et
presbyteratum accurata praeparatione efformentur, ad normam iuris.
Can. 1028 - Curet Episcopus dioecesanus aut
Superior competens ut candidati, antequam ad ordinem aliquem promoveantur, rite
edoceantur de iis, quae ad ordinem eiusque obligationes pertinent.
Can. 1029 - Ad ordines ii soli promoveantur
qui, prudenti iudicio Episcopi proprii aut Superioris maioris competentis,
omnibus perpensis, integram habent fidem, recta moventur intentione, debita
pollent scientia, bona gaudent existimatione, integris moribus probatisque
virtutibus atque aliis qualitatibus physicis et psychicis ordini recipiendo
congruentibus sunt praediti.
Can. 1030 - Nonnisi ex causa canonica, licet
occulta, proprius Episcopus vel Superior maior competens diaconis ad
presbyteratum destinatis, sibi subditis, ascensum ad presbyteratum interdicere
potest, salvo recursu ad normam iuris.
Can. 1031 - § 1. Presbyteratus ne conferatur
nisi iis qui aetatis annum vigesimum quintum expleverint et sufficienti gaudeant
maturitate, servato insuper intervallo sex saltem mensium inter diaconatum et
presbyteratum; qui ad presbyteratum destinantur, ad diaconatus ordinem
tantummodo post expletum aetatis annum vigesimum tertium admittantur.
§ 2. Candidatus ad diaconatum permanentem qui
non sit uxoratus ad eundem diaconatum ne admittatur, nisi post expletum
vigesimum quintum saltem aetatis annum; qui matrimonio coniunctus est, nonnisi
post expletum trigesimum quintum saltem aetatis annum, atque de uxoris
consensu.
§ 3. Integrum est Episcoporum conferentiis
normam statuere, qua provectior ad presbyteratum et ad diaconatum permanentem
requiratur aetas.
§4. Dispensatio ultra annum super aetate
requisita ad normam §§ 1 et 2, Apostolicae Sedi reservatur.
Can. 1032 - § 1. Aspirantes ad presbyteratum
promoveri possunt ad diaconatum solummodo post expletum quintum curriculi
studiorum philosophico-theologicorum annum.
§ 2. Post expletum studiorum curriculum,
diaconus per tempus congruum, ab Episcopo vel a Superiore maiore competenti
definiendum, in cura pastorali partem habeat, diaconalem exercens ordinem,
antequam ad presbyteratum promoveatur.
§ 3. Aspirans ad diaconatum permanentem, ad
hunc ordinem ne promoveatur nisi post expletum formationis tempus.
Can. 1033 - Licite ad ordines promovetur
tantum qui recepit sacrae confirmationis sacramentum.
Can. 1034 - § 1. Ad diaconatum vel
presbyteratum aspirans ne ordinetur, nisi prius per liturgicum admissionis ritum
ab auctoritate, de qua in Cann. 1016 et 1019, adscriptionem inter candidatos
obtinuerit post praeviam suam petitionem propria manu exaratam et subscriptam,
atque ab eadem auctoritate in scriptis acceptatam.
§ 2. Ad eandem admissionem obtinendam non
tenetur, qui per vota in clericale institutum cooptatus est.
Can. 1035 - § 1. Antequam quis ad diaconatum
sive permanentem sive transeuntem promoveatur, requiritur ut ministeria lectoris
et acolythi receperit et per congruum tempus exercuerit.
§ 2. Inter acolythatus et diaconatus
collationem intervallum intercedat sex saltem mensium.
Can. 1036 - Candidatus, ut ad ordinem
diaconatus aut presbyteratus promoveri possit, Episcopo proprio aut Superiori
maiori competenti declarationem tradat propria manu exaratam et subscriptam, qua
testificetur se sponte ac libere sacrum ordinem suscepturum atque se ministerio
ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, insimul petens ut ad ordinem
recipiendum admittatur.
Can. 1037 - Promovendus ad diaconatum
permanentem qui non sit uxoratus, itemque promovendus ad presbyteratum, ad
ordinem diaconatus ne admittantur, nisi ritu praescripto publice coram Deo et
Ecclesia obligationem caelibatus assumpserint, aut vota perpetua in instituto
religioso emiserint.
Can. 1038 - Diaconus, qui ad presbyteratum
promoveri renuat, ab ordinis recepti exercitio prohiberi non potest, nisi
impedimentum detineatur canonico aliave gravi causa, de iudicio Episcopi
dioecesani aut Superioris maioris competentis aestimanda.
Can. 1039 - Omnes qui ad aliquem ordinem
promovendi sunt, exercitiis spiritualibus vacent per quinque saltem dies, loco
et modo ab Ordinario determinatis; Episcopus, antequam ad ordinationem procedat,
certior factus sit oportet candidatos rite iisdem exercitiis vacasse.
Can. 1040 - A recipiendis ordinibus arcentur
qui quovis impedimento afficiuntur sive perpetuo, quod venit nomine
irregularitatis, sive simplici; nullum autem impedimentum contrahitur, quod in
canonibus qui sequuntur non contineatur.
Can. 1041 - Ad recipiendos ordines sunt
irregulares:
1° qui aliqua forma laborat amentiae aliusve
psychicae infirmitatis, qua, consultis peritis, inhabilis iudicatur ad
ministerium rite implendum;
2° qui delictum apostasiae, haeresis aut
schismatis commiserit;
3° qui matrimonium etiam civile tantum
attentaverit, vel ipsemet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto publico
perpetuo castitatis a matrimonio ineundo impeditus, vel cum muliere matrimonio
valido coniuncta aut eodem voto adstricta;
4° qui voluntarium homicidium perpetraverit
aut abortum procuraverit, effectu secuto, omnesque positive
cooperantes;
5° qui seipsum vel alium graviter et dolose
mutilaverit vel sibi vitam adimere tentaverit;
6° qui actum ordinis posuerit constitutis in
ordine episcopatus vel presbyteratus reservatum, vel eodem carens, vel ab eius
exercitio poena aliqua canonica declarata vel irrogata prohibitus.
Can. 1042 - Sunt a recipiendis ordinibus
simpliciter impediti:
1° vir uxorem habens, nisi ad diaconatum
permanentem legitime destinetur;
2° qui officium vel administrationem gerit
clericis ad normam Cann. 285 et 286 vetitam cuius rationem reddere debet, donec,
depositis officio et administratione atque rationibus redditis, liber factus
sit;
3° neophytus, nisi, iudicio Ordinarii,
sufficienter probatus fuerit.
Can. 1043 - Christifideles obligatione
tenentur impedimenta ad sacros ordines, si qua norint, Ordinario vel parocho
ante ordinationem revelandi.
Can. 1044 - § 1. Ad exercendos ordines
receptos sunt irregulares:
1° qui irregularitate ad ordines recipiendos
dum afficiebatur, illegitime ordines recepit;
2° qui delictum commisit, de quo in Can. 1041,
n. 2, si delictum est publicum;
3° qui delictum commisit, de quibus in Can.
1041, nn. 3, 4, 5, 6.
§ 2. Ab ordinibus exercendis
impediuntur:
1° qui impedimento ad ordines recipiendos
detentus, illegitime ordines recepit;
2° qui amentia aliave infirmitate psychica de
qua in Can. 1041, n. 1, afficitur, donec Ordinarius, consulto perito, eiusdem
ordinis exercitium permiserit.
Can. 1045 - Ignorantia irregularitatum atque
impedimentorum ab eisdem non eximit.
Can. 1046 - Irregularitates et impedimenta
multiplicantur ex diversis eorundem causis, non autem ex repetita eadem causa,
nisi agatur de irregularitate ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu,
effectu secuto.
Can. 1047 - § 1. Uni Apostolicae Sedi
reservatur dispensatio ab omnibus irregularitatibus, si factum quo innituntur ad
forum iudiciale deductum fuerit.
§ 2. Eidem etiam reservatur dispensatio ab
irregularitatibus et impedimentis ad ordines recipiendos, quae
sequuntur:
1° ab irregularitatibus ex delictis publicis,
de quibus in Can. 1041, nn. 2 et 3;
2° ab irregularitate ex delicto sive publico
sive occulto, de quo in Can. 1041, n. 4;
3° ab impedimento, de quo in Can. 1042, n.
1.
§ 3. Apostolicae Sedi etiam reservatur
dispensatio ab irregularitatibus ad exercitium ordinis suscepti, de quibus in
Can. 1041, n. 3, in casibus publicis tantum, atque in eodem canone, n. 4, etiam
in casibus occultis.
§4. Ab irregularitatibus et impedimentis
Sanctae Sedi non reservatis dispensare valet Ordinarius.
Can. 1048 - In casibus occultis urgentioribus,
si adiri nequeat Ordinarius aut cum de irregularitatibus agatur de quibus in
Can. 1041, nn. 3 et 4, Paenitentiaria, et si periculum immineat gravis damni aut
infamiae, potest qui irregularitate ab ordine exercendo impeditur eundem
exercere, firmo tamen manente onere quam primum recurrendi ad Ordinarium aut
Paenitentiariam, reticito nomine et per confessarium.
Can. 1049 - § 1. In precibus ad obtinendam
irregularitatum et impedimentorum dispensationem, omnes irregularitates et
impedimenta indicanda sunt; attamen, dispensatio generalis valet etiam pro
reticitis bona fide, exceptis irregularitatibus de quibus in Can. 1041, n. 4,
aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala
fide.
§ 2. Si agatur de irregularitate ex voluntario
homicidio aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem
dispensationis exprimendus est.
§ 3. Dispensatio generalis ab
irregularitatibus et impedimentis ad ordines recipiendos valet pro omnibus
ordinibus.
Can. 1050 - Ut quis ad sacros ordines
promoveri possit, sequentia requiruntur documenta:
1° testimonium de studiis rite peractis ad
normam Can. 1032;
2° si agatur de ordinandis ad presbyteratum,
testimonium recepti diaconatus;
3° si agatur de promovendis ad diaconatum
testimonium recepti baptismi et confirmationis, atque receptorum ministeriorum
de quibus in Can. 1035 item testimonium factae declarationis de qua in Can.
1036, necnon, si ordinandus qui promovendus est ad diaconatum permanentem sit
uxoratus, testimonia celebrati matrimonii et consensus uxoris.
Can. 1051 - Ad scrutinium de qualitatibus in
ordinando requisitis quod attinet, serventur praescripta quae
sequuntur:
1° habeatur testimonium rectoris seminarii vel
domus formationis de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de
candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, aptitudine ad
ministerium exercendum; itemque, rite peracta inquisitione, de eius status
valetudinis physicae et psychicae;
2° Episcopus dioecesanus aut Superior maior,
ut scrutinium rite peragatur, potest alia adhibere media quae sibi, pro temporis
et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae testimoniales,
publicationes vel aliae informationes.
Can. 1052 - § 1. Ut Episcopus ordinationem
iure proprio conferens ad eam procedere possit, ipsi constare debet documenta,
de quibus in Can. 1050, praesto esse atque, scrutinio ad normam iuris peracto,
idoneitatem candidati positivis argumentis esse probatam.
§ 2. Ut Episcopus ad ordinationem procedat
alieni subditi, sufficit ut litterae dimissoriae referant eadem documenta
praesto esse, scrutinium ad normam iuris esse peractum atque de idoneitate
candidati constare; quod si promovendus sit sodalis instituti religiosi aut
societatis vitae apostolicae, eaedem litterae insuper testari debent ipsum in
institutum vel societatem definitive cooptatum fuisse et esse subditum
Superioris qui dat litteras.
§ 3. Si, his omnibus non obstantibus, ob
certas rationes Episcopus dubitat num candidatus sit idoneus ad ordines
recipiendos, eundem ne promoveat.
Can. 1053 - § 1. Expleta ordinatione, nomina
singulorum ordinatorum ac ministri ordinantis, locus et dies ordinationis
notentur in peculiari libro apud curiam loci ordinationis diligenter
custodiendo, et omnia singularum ordinationum documenta accurate
serventur.
§ 2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans
authenticum ordinationis receptae testimonium; qui, si ab Episcopo extraneo cum
litteris dimissoriis promoti fuerint, illud proprio Ordinario exhibeant pro
ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo servando.
Can. 1054 - Loci Ordinarius, si agatur de
saecularibus, aut Superior maior competens, si agatur de ipsius subditis,
notitiam uniuscuiusque celebratae ordinationis transmittat ad parochum loci
baptismi, qui id adnotet in suo baptizatorum libro, ad normam Can. 535, §
2.
Can. 1055 - § 1. Matrimoniale foedus, quo vir
et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad
bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo
Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est.
§ 2. Quare inter baptizatos nequit
matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso
sacramentum.
Can. 1056 - Essentiales matrimonii
proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quae in matrimonio christiano
ratione sacramenti peculiarem obtinent firmitatem.
Can. 1057 - § 1. Matrimonium facit partium
consensus inter personas iure habiles legitime manifestatus, qui nulla humana
potestate suppleri valet.
§ 2. Consensus matrimonialis est actus
voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et
accipiunt ad constituendum matrimonium.
Can. 1058 - Omnes possunt matrimonium
contrahere, qui iure non prohibentur.
Can. 1059 - Matrimonium catholicorum, etsi una
tantum pars sit catholica, regitur iure non solum divino, sed etiam canonico,
salva competentia civilis potestatis circa mere civiles eiusdem matrimonii
effectus.
Can. 1060 - Matrimonium gaudet favore iuris;
quare in dubio standum est pro valore matrimonii, donec contrarium
probetur.
Can. 1061 - § 1. Matrimonium inter baptizatos
validum dicitur ratum tantum, si non est consummatum; ratum et consummatum, si
coniuges inter se humano modo posuerunt coniugalem actum per se aptum ad prolis
generationem, ad quem natura sua ordinatur matrimonium, et quo coniuges fiunt
una caro.
§ 2. Celebrato matrimonio, si coniuges
cohabitaverint, praesumitur consummatio, donec contrarium probetur.
§ 3. Matrimonium invalidum dicitur putativum,
si bona fide ab una saltem parte celebratum fuerit, donec utraque pars de
eiusdem nullitate certa evadat.
Can. 1062 - § 1. Matrimonii promissio sive
unilateralis sive bilateralis, quam sponsalia vocant, regitur iure particulari,
quod ab Episcoporum conferentia, habita ratione consuetudinum et legum civilium,
si quae sint, statutum fuit.
§ 2. Ex matrimonii promissione non datur actio
ad petendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si
qua debeatur.
Can. 1063 - Pastores animarum obligatione
tenentur curandi ut propria ecclesiastica communitas christifidelibus
assistentiam praebeat, qua status matrimonialis in spiritu christiano servetur
et in perfectione progrediatur. Haec assistentia imprimis praebenda
est:
1° praedicatione, catechesi minoribus,
iuvenibus et adultis aptata, immo usu instrumentorum communicationis socialis,
quibus christifideles de significatione matrimonii christiani deque munere
coniugum ac parentum christianorum instituantur;
2° praeparatione personali ad matrimonium
ineundum, qua sponsi ad novi sui status sanctitatem et officia
disponantur;
3° fructuosa liturgica matrimonii
celebratione, qua eluceat coniuges mysterium unitatis et fecundi amoris inter
Christum et Ecclesiam significare atque participare;
4° auxilio coniugatis praestito, ut ipsi
foedus coniugale fideliter servantes atque tuentes, ad sanctiorem in dies
plenioremque in familia vitam ducendam perveniant.
Can. 1064 - Ordinarii loci est curare ut
debite ordinetur eadem assistentia, auditis etiam, si opportunum videatur, viris
et mulieribus experientia et peritia probatis.
Can. 1065 - § 1. Catholici qui sacramentum
confirmationis nondum receperint, illud, antequam ad matrimonium admittantur,
recipiant, si id fieri possit sine gravi incommodo.
§ 2. Ut fructuose sacramentum matrimonii
recipiatur, enixe sponsis commendatur, ut ad sacramenta paenitentiae et
sanctissimae Eucharistiae accedant.
Can. 1066 - Antequam matrimonium celebretur,
constare debet nihil eius validae ac licitae celebrationi obsistere.
Can. 1067 - Episcoporum conferentia statuat
normas de examine sponsorum, necnon de publicationibus matrimonialibus aliisve
opportunis mediis ad investigationes peragendas, quae ante matrimonium
necessaria sunt, quibus diligenter observatis, parochus procedere possit ad
matrimonio assistendum.
Can. 1068 - In periculo mortis, si aliae
probationes haberi nequeant, sufficit, nisi contraria adsint indicia, affirmatio
contrahentium, si casus ferat etiam iurata, se baptizatos esse et nullo detineri
impedimento.
Can. 1069 - Omnes fideles obligatione tenentur
impedimenta, si quae norint, parocho aut loci Ordinario, ante matrimonii
celebrationem, revelandi.
Can. 1070 - Si alius quam parochus, cuius est
assistere matrimonio, investigationes peregerit, de harum exitu quam primum per
authenticum documentum eundem parochum certiorem reddat.
Can. 1071 - § 1. Excepto casu necessitatis,
sine licentia Ordinarii loci ne quis assistat:
1° matrimonio vagorum;
2° matrimonio quod ad normam legis civilis
agnosci vel celebrari nequeat;
3° matrimonio eius qui obligationibus teneatur
naturalibus erga aliam partem filiosve ex praecedenti unione ortis;
4° matrimonio eius qui notorie catholicam
fidem abiecerit;
5° matrimonio eius qui censura innodatus
sit;
6° matrimonio filii familias minoris, insciis
aut rationabiliter invitis parentibus;
7° matrimonio per procuratorem ineundo, de quo
in Can. 1105.
§ 2. Ordinarius loci licentiam assistendi
matrimonio eius qui notorie catholicam fidem abiecerit ne concedat, nisi
servatis normis de quibus in Can. 1125, congrua congruis referendo.
Can. 1072 - Curent animarum pastores a
matrimonii celebratione avertere iuvenes ante aetatem, qua secundum regionis
receptos mores matrimonium iniri solet.
Can. 1073 - Impedimentum dirimens personam
inhabilem reddit ad matrimonium valide contrahendum.
Can. 1074 - Publicum censetur impedimentum,
quod probari in foro externo potest; secus est occultum.
Can. 1075 - § 1. Supremae tantum Ecclesiae
auctoritatis est authentice declarare quandonam ius divinum matrimonium
prohibeat vel dirimat.
§ 2. Uni quoque supremae auctoritati ius est
alia impedimenta pro baptizatis constituere.
Can. 1076 - Consuetudo novum impedimentum
inducens aut impedimentis exsistentibus contraria reprobatur.
Can. 1077 - § 1. Ordinarius loci propriis
subditis ubique commorantibus et omnibus in proprio territorio actu degentibus
vetare potest matrimonium in casu peculiari, sed ad tempus tantum, gravi de
causa eaque perdurante.
§ 2. Vetito clausulam dirimentem una suprema
Ecclesiae auctoritas addere potest.
Can. 1078 - § 1. Ordinarius loci proprios
subditos ubique commorantes et omnes in proprio territorio actu degentes ab
omnibus impedimentis iuris ecclesiastici dispensare potest, exceptis iis, quorum
dispensatio Sedi Apostolicae reservatur.
§ 2. Impedimenta quorum dispensatio Sedi
Apostolicae reservatur sunt:
1° impedimentum ortum ex sacris ordinibus aut
ex voto publico perpetuo castitatis in instituto religioso iuris
pontificii;
2° impedimentum criminis de quo in Can.
1090.
§ 3. Numquam datur dispensatio ab impedimento
consanguinitatis in linea recta aut in secundo gradu lineae
collateralis.
Can. 1079 - § 1. Urgente mortis periculo, loci
Ordinarius potest tum super forma in matrimonii celebratione servanda, tum super
omnibus et singulis impedimentis iuris ecclesiastici sive publicis sive
occultis, dispensare proprios subditos ubique commorantes et omnes in proprio
territorio actu degentes, excepto impedimento orto ex sacro ordine
presbyteratus.
§ 2. In eisdem rerum adiunctis, de quibus in §
1, sed solum pro casibus in quibus ne loci quidem Ordinarius adiri possit, eadem
dispensandi potestate pollet tum parochus, tum minister sacer rite delegatus,
tum sacerdos vel diaconus qui matrimonio, ad normam Can. 1116, § 2,
assistit.
§ 3. In periculo mortis confessarius gaudet
potestate dispensandi ab impedimentis occultis pro foro interno sive intra sive
extra actum sacramentalis confessionis.
§4. In casu de quo in § 2, loci Ordinarius
censetur adiri non posse, si tantum per telegraphum vel telephonum id fieri
possit.
Can. 1080 - § 1. Quoties impedimentum
detegatur cum iam omnia sunt parata ad nuptias, nec matrimonium sine probabili
gravis mali periculo differri possit usquedum a competenti auctoritate
dispensatio obtineatur, potestate gaudent dispensandi ab omnibus impedimentis,
iis exceptis de quibus in Can. 1078, § 2, n. 1, loci Ordinarius et, dummodo
casus sit occultus, omnes de quibus in Can. 1079, §§ 2-3, servatis condicionibus
ibidem praescriptis.
§ 2. Haec potestas valet etiam ad matrimonium
convalidandum, si idem periculum sit in mora nec tempus suppetat recurrendi ad
Sedem Apostolicum vel ad loci Ordinarium, quod attinet ad impedimenta a quibus
dispensare valet.
Can. 1081 - Parochus aut sacerdos vel
diaconus, de quibus in Can. 1079, § 2, de concessa dispensatione pro foro
externo Ordinarium loci statim certiorem faciat; eaque adnotetur in libro
matrimoniorum.
Can. 1082 - Nisi aliud ferat Paenitentiariae
rescriptum, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa super
impedimento occulto, adnotetur in libro, qui in secreto curiae archivo
asservandus est, nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, si postea
occultum impedimentum publicum evaserit.
Can. 1083 - § 1. Vir ante decimum sextum
aetatis annum completum, mulier ante decimum quartum item completum, matrimonium
valide inire non possunt.
§ 2. Integrum est Episcoporum conferentiae
aetatem superiorem ad licitam matrimonii celebrationem statuere.
Can. 1084 - § 1. Impotentia coeundi antecedens
et perpetua, sive ex parte viri sive ex parte mulieris, sive absoluta sive
relativa, matrimonium ex ipsa eius natura dirimit.
§ 2. Si impedimentum impotentiae dubium sit,
sive dubio iuris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum nec, stante
dubio, nullum declarandum.
§ 3. Sterilitas matrimonium nec prohibet nec
dirimit, firmo praescripto Can. 1098.
Can. 1085 - § 1. Invalide matrimonium attentat
qui vinculo tenetur prioris matrimonii, quamquam non consummati.
§ 2. Quamvis prius matrimonium sit irritum aut
solutum qualibet ex causa, non ideo licet aliud contrahere, antequam de prioris
nullitate aut solutione legitime et certo constiterit.
Can. 1086 - § 1. Matrimonium inter duas
personas, quarum altera sit baptizata in Ecclesia catholica vel in eandem
recepta nec actu formali ab ea defecerit, et altera non baptizata, invalidum
est.
§ 2. Ab hoc impedimento ne dispensetur, nisi
impletis condicionibus de quibus in Can. 1125 et 1126.
§ 3. Si pars tempore contracti matrimonii
tamquam baptizata communiter habebatur aut eius baptismus erat dubius,
praesumenda est, ad normam Can. 1060, validitas matrimonii, donec certo probetur
alteram partem baptizatam esse, alteram vero non baptizatam.
Can. 1087 - Invalide matrimonium attentant,
qui in sacris ordinibus sunt constituti.
Can. 1088 - Invalide matrimonium attentant,
qui voto publico perpetuo castitatis in instituto religioso adstricti
sunt.
Can. 1089 - Inter virum et mulierem abductam
vel saltem retentam intuitu matrimonii cum ea contrahendi, nullum matrimonium
consistere potest, nisi postea mulier a raptore separata et in loco tuto ac
libero constituta, matrimonium sponte eligat.
Can. 1090 - § 1. Qui intuitu matrimonii cum
certa persona ineundi, huius coniugi vel proprio coniugi mortem intulerit,
invalide hoc matrimonium attentat.
§ 2. Invalide quoque matrimonium inter se
attentant qui mutua opera physica vel morali mortem coniugi
intulerunt.
Can. 1091 - § 1. In linea recta
consanguinitatis matrimonium irritum est inter omnes ascendentes et descendentes
tum legitimos tum naturales.
§ 2. In linea collaterali irritum est usque ad
quartum gradum inclusive.
§ 3. Impedimentum consanguinitatis non
multiplicatur.
§4. Numquam matrimonium permittatur, si quod
subest dubium num partes sint consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut in
secundo gradu lineae collateralis.
Can. 1092 - Affinitas in linea recta dirimit
matrimonium in quolibet gradu.
Can. 1093 - Impedimentum publicae honestatis
oritur ex matrimonio invalido post instauratam vitam communem aut ex notorio vel
publico concubinatu; et nuptias dirimit in primo gradu lineae rectae inter virum
et consanguineas mulieris, ac vice versa.
Can. 1094 - Matrimonium inter se valide
contrahere nequeunt qui cognatione legali ex adoptione orta, in linea recta aut
in secundo gradu lineae collateralis, coniuncti sunt.
Can. 1095 - Sunt incapaces matrimonii
contrahendi:
1° qui sufficienti rationis usu
carent;
2° qui laborant gravi defectu discretionis
iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et
acceptanda;
3° qui ob causas naturae psychicae
obligationes matrimonii essentiales assumere non valent.
Can. 1096 - § 1. Ut consensus matrimonialis
haberi possit, necesse est ut contrahentes saltem non ignorent matrimonium esse
consortium permanens inter virum et mulierem ordinatum ad prolem, cooperatione
aliqua sexuali, procreandam.
§ 2. Haec ignorantia post pubertatem non
praesumitur.
Can. 1097 - § 1. Error in persona invalidum
reddit matrimonium.
§ 2. Error in qualitate personae, etsi det
causam contractui, matrimonium irritum non reddit, nisi haec qualitas directe et
principaliter intendatur.
Can. 1098 - Qui matrimonium init deceptus
dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem,
quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest,
invalide contrahit.
Can. 1099 - Error circa matrimonii unitatem
vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet vel
voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
Can. 1100 - Scientia aut opinio nullitatis
matrimonii consensum matrimonialem non necessario excludit.
Can. 1101 - § 1. Internus animi consensus
praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio
adhibitis.
§ 2. At si alterutra vel utraque pars positivo
voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod
elementum, vel essentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit.
Can. 1102 - § 1. Matrimonium sub condicione de
futuro valide contrahi nequit.
§ 2. Matrimonium sub condicione de praeterito
vel de praesenti initum est validum vel non, prout id quod condicioni subest,
exsistit vel non.
§ 3. Condicio autem, de qua in § 2, licite
apponi nequit, nisi cum licentia Ordinarii loci scripto data.
Can. 1103 - Invalidum est matrimonium initum
ob vim vel metum gravem ab extrinseco, etiam haud consulto incussum, a quo ut
quis se liberet, eligere cogatur matrimonium.
Can. 1104 - § 1. Ad matrimonium valide
contrahendum necesse est ut contrahentes sint praesentes una simul sive per se
ipsi, sive per procuratorem.
§ 2. Sponsi consensum matrimonialem verbis
exprimant; si vero loqui non possunt, signis aequipollentibus.
Can. 1105 - § 1. Ad matrimonium per
procuratorem valide ineundum requiritur:
1° ut adsit mandatum speciale ad contrahendum
cum certa persona;
2° ut procurator ab ipso mandante designetur,
et munere suo per se ipse fungatur.
§ 2. Mandatum, ut valeat, subscribendum est a
mandante et praeterea a parocho vel Ordinario loci in quo mandatum datur, aut a
sacerdote ab alterutro delegato, aut a duobus saltem testibus; aut confici debet
per documentum ad normam iuris civilis authenticum.
§ 3. Si mandans scribere nequeat, id in ipso
mandato adnotetur et alius testis addatur qui scripturam ipse quoque subsignet;
secus mandatum irritum est.
§4. Si mandans, antequam procurator eius
nomine contrahat, mandatum revocaverit aut in amentiam inciderit, invalidum est
matrimonium, licet sive procurator sive altera pars contrahens haec
ignoraverit.
Can. 1106 - Matrimonium per interpretem
contrahi potest; cui tamen parochus ne assistat, nisi de interpretis fide sibi
constet.
Can. 1107 - Etsi matrimonium invalide ratione
impedimenti vel defectus formae initum fuerit, consensus praestitus praesumitur
perseverare, donec de eius revocatione constiterit.
Can. 1108 - § 1. Ea tantum matrimonia valida
sunt, quae contrahuntur coram loci Ordinario aut parocho aut sacerdote vel
diacono ab alterutro delegato qui assistant, necnon coram duobus testibus,
secundum tamen regulas expressas in canonibus qui sequuntur, et salvis
exceptionibus de quibus in Cann. 144, 1112, § 1, 1116 et 1127, §§
1-2.
§ 2. Assistens matrimonio intellegitur tantum
qui praesens exquirit manifestationem contrahentium consensus eamque nomine
Ecclesiae recipit.
Can. 1109 - Loci Ordinarius et parochus, nisi
per sententiam vel per decretum fuerint excommunicati vel interdicti vel
suspensi ab officio aut tales declarati, vi officii, intra fines sui territorii,
valide matrimoniis assistunt non tantum subditorum, sed etiam non subditorum,
dummodo eorum alteruter sit ritus latini.
Can. 1110 - Ordinarius et parochus personalis
vi officii matrimonio solummodo eorum valide assistunt, quorum saltem alteruter
subditus sit intra fines suae dicionis.
Can. 1111 - § 1. Loci Ordinarius et parochus,
quamdiu valide officio funguntur, possunt facultatem intra fines sui territorii
matrimoniis assistendi, etiam generalem, sacerdotibus et diaconis
delegare.
§ 2. Ut valida sit delegatio facultatis
assistendi matrimoniis, determinatis personis expresse dari debet; si agitur de
delegatione speciali, ad determinatum matrimonium danda est; si vero agitur de
delegatione generali, scripto est concedenda.
Can. 1112 - § 1. Ubi desunt sacerdotes et
diaconi, potest Episcopus dioecesanus, praevio voto favorabili Episcoporum
conferentiae et obtenta licentia Sanctae Sedis, delegare laicos, qui matrimoniis
assistant.
§ 2. Laicus seligatur idoneus, ad
institutionem nupturientibus tradendam capax et qui liturgiae matrimoniali rite
peragendae aptus sit.
Can. 1113 - Antequam delegatio concedatur
specialis, omnia provideantur, quae ius statuit ad libertatem status
comprobandam.
Can. 1114 - Assistens matrimonio illicite
agit, nisi ipsi constiterit de libero statu contrahentium ad normam iuris atque,
si fieri potest, de licentia parochi, quoties vi delegationis generalis
assistit.
Can. 1115 - Matrimonia celebrentur in paroecia
ubi alterutra pars contrahentium habet domicilium vel quasi-domicilium vel
menstruam commorationem, aut, si de vagis agitur, in paroecia ubi actu
commorantur; cum licentia proprii Ordinarii aut parochi proprii, alibi celebrari
possunt.
Can. 1116 - § 1. Si haberi vel adiri nequeat
sine gravi incommodo assistens ad normam iuris competens, qui intendunt verum
matrimonium inire, illud valide ac licite coram solis testibus contrahere
possunt:
1° in mortis periculo;
2° extra mortis periculum, dummodo prudenter
praevideatur earum rerum condicionem esse per mensem duraturam.
§ 2. In utroque casu, si praesto sit alius
sacerdos vel diaconus qui adesse possit, vocari et, una cum testibus, matrimonii
celebrationi adesse debet, salva coniugii validitate coram solis
testibus.
Can. 1117 - Statuta superius forma servanda
est, si saltem alterutra pars matrimonium contrahentium in Ecclesia catholica
baptizata vel in eandem recepta sit neque actu formali ab ea defecerit, salvis
praescriptis Can. 1127, § 2.
Can. 1118 - § 1. Matrimonium inter catholicos
vel inter partem catholicam et partem non catholicam baptizatam celebretur in
ecclesia paroeciali; in alia ecclesia aut oratorio celebrari poterit de licentia
Ordinarii loci vel parochi.
§ 2. Matrimonium in alio convenienti loco
celebrari Ordinarius loci permittere potest.
§ 3. Matrimonium inter partem catholicam et
partem non baptizatam in ecclesia vel in alio convenienti loco celebrari
poterit.
Can. 1119 - Extra casum necessitatis, in
matrimonii celebratione serventur ritus in libris liturgicis, ab Ecclesia
probatis, praescripti aut legitimis consuetudinibus recepti.
Can. 1120 - Episcoporum conferentia exarare
potest ritum proprium matrimonii, a Sancta Sede recognoscendum, congruentem
locorum et populorum usibus ad spiritum christianum aptatis, firma tamen lege ut
assistens matrimonio praesens requirat manifestationem consensus contrahentium
eamque recipiat.
Can. 1121 - § 1. Celebrato matrimonio,
parochus loci celebrationis vel qui eius vices gerit, etsi neuter eidem
astiterit, quam primum adnotet in matrimoniorum regestis nomina coniugum,
assistentis ac testium, locum et diem celebrationis matrimonii, iuxta modum ab
Episcoporum conferentia aut ab Episcopo dioecesano praescriptum.
§ 2. Quoties matrimonium ad normam Can. 1116
contrahitur, sacerdos vel diaconus, si celebrationi adfuerit, secus testes
tenentur in solidum cum contrahentibus parochum aut Ordinarium loci de inito
coniugio quam primum certiorem reddere.
§ 3. Ad matrimonium quod attinet cum
dispensatione a forma canonica contractum, loci Ordinarius, qui dispensationem
concessit, curet ut inscribatur dispensatio et celebratio in libro matrimoniorum
tum curiae tum paroeciae propriae partis catholicae, cuius parochus
inquisitiones de statu libero peregit; de celebrato matrimonio eundem Ordinarium
et parochum quam primum certiorem reddere tenetur coniux catholicus, indicans
etiam locum celebrationis necnon formam publicam servatam.
Can. 1122 - § 1. Matrimonium contractum
adnotetur etiam in regestis baptizatorum, in quibus baptismus coniugum
inscriptus est.
§ 2. Si coniux matrimonium contraxerit non in
paroecia in qua baptizatus est, parochus loci celebrationis notitiam initi
coniugii ad parochum loci collati baptismi quam primum transmittat.
Can. 1123 - Quoties matrimonium vel
convalidatur pro foro externo, vel nullum declaratur, vel legitime praeterquam
morte solvitur, parochus loci celebrationis matrimonii certior fieri debet, ut
adnotatio in regestis matrimoniorum et baptizatorum rite fiat.
Can. 1124 - Matrimonium inter duas personas
baptizatas, quarum altera sit in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem post
baptismum recepta, quaeque nec ab ea actu formali defecerit, altera vero
Ecclesiae vel communitati ecclesiali plenam communionem cum Ecclesia catholica
non habenti adscripta, sine expressa auctoritatis competentis licentia
prohibitum est.
Can. 1125 - Huiusmodi licentiam concedere
potest Ordinarius loci, si iusta et rationabilis causa habeatur; eam ne
concedat, nisi impletis condicionibus quae sequuntur:
1° pars catholica declaret se paratam esse
pericula a fide deficiendi removere atque sinceram promissionem praestet se
omnia pro viribus facturam esse, ut universa proles in Ecclesia catholica
baptizetur et educetur;
2° de his promissionibus a parte catholica
faciendis altera pars tempestive certior fiat, adeo ut constet ipsam vere
consciam esse promissionis et obligationis partis catholicae;
3° ambae partes edoceantur de finibus et
proprietatibus essentialibus matrimonii, a neutro contrahente
excludendis.
Can. 1126 - Episcoporum conferentiae est tum
modum statuere, quo hae declarationes et promissiones, quae semper requiruntur,
faciendae sint, tum rationem definire, qua de ipsis et in foro externo constet
et pars non catholica certior reddatur.
Can. 1127 - § 1. Ad formam quod attinet in
matrimonio mixto adhibendam, serventur praescripta Can. 1108; si tamen pars
catholica matrimonium contrahit cum parte non catholica ritus orientalis, forma
canonica celebrationis servanda est ad liceitatem tantum; ad validitatem autem
requiritur interventus ministri sacri, servatis aliis de iure
servandis.
§ 2. Si graves difficultates formae canonicae
servandae obstent, Ordinario loci partis catholicae ius est ab eadem in singulis
casibus dispensandi, consulto tamen Ordinario loci in quo matrimonium
celebratur, et salva ad validitatem aliqua publica forma celebrationis;
Episcoporum conferentiae est normas statuere, quibus praedicta dispensatio
concordi ratione concedatur.
§ 3. Vetatur, ne ante vel post canonicam
celebrationem ad normam § 1, alia habeatur eiusdem matrimonii celebratio
religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum; item ne fiat
celebratio religiosa, in qua assistens catholicus et minister non catholicus
insimul, suum quisque ritum peragens, partium consensum exquirant.
Can. 1128 - Locorum Ordinarii aliique animarum
pastores curent, ne coniugi catholico et filiis e matrimonio mixto natis
auxilium spirituale desit ad eorum obligationes adimplendas atque coniuges
adiuvent ad vitae coniugalis et familiaris fovendam unitatem.
Can. 1129 - Praescripta Can. 1127 et 1128
applicanda sunt quoque matrimoniis, quibus obstat impedimentum disparitatis
cultus, de quo in Can. 1086, § 1.
Can. 1130 - Ex gravi et urgenti causa loci
Ordinarius permittere potest, ut matrimonium secreto celebretur.
Can. 1131 - Permissio matrimonium secreto
celebrandi secumfert:
1° ut secreto fiant investigationes quae ante
matrimonium peragendae sunt;
2° ut secretum de matrimonio celebrato
servetur ab Ordinario loci, assistente, testibus, coniugibus.
Can. 1132 - Obligatio secretum servandi, de
qua in Can. 1131, n. 2, ex parte Ordinarii loci cessat si grave scandalum aut
gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti observantia immineat,
idque notum fiat partibus ante matrimonii celebrationem.
Can. 1133 - Matrimonium secreto celebratum in
peculiari tantummodo regesto, servando in secreto curiae archivo,
adnotetur.
Can. 1134 - Ex valido matrimonio enascitur
inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in matrimonio
praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari
sacramento roborantur et veluti consecrantur.
Can. 1135 - Utrique coniugi aequum officium et
ius est ad ea quae pertinent ad consortium vitae coniugalis.
Can. 1136 - Parentes officium gravissimum et
ius primarium habent prolis educationem tum physicam, socialem et culturalem,
tum moralem et religiosam pro viribus curandi.
Can. 1137 - Legitimi sunt filii concepti aut
nati ex matrimonio valido vel putativo.
Can. 1138 - § 1. Pater is est, quem iustae
nuptiae demonstrant, nisi evidentibus argumentis contrarium probetur.
§ 2. Legitimi praesumuntur filii, qui nati
sunt saltem post dies 180 a die celebrati matrimonii, vel infra dies 300 a die
dissolutae vitae coniugalis.
Can. 1139 - Filii illegitimi legitimantur per
subsequens matrimonium parentum sive validum sive putativum, vel per rescriptum
Sanctae Sedis.
Can. 1140 - Filii legitimati, ad effectus
canonicos quod attinet, in omnibus aequiparantur legitimis, nisi aliud expresse
iure cautum fuerit.
Can. 1141 - Matrimonium ratum et consummatum
nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi
potest.
Can. 1142 - Matrimonium non consummatum inter
baptizatos vel inter partem baptizatam et partem non baptizatam a Romano
Pontifice dissolvi potest iusta de causa, utraque parte rogante vel alterutra,
etsi altera pars sit invita.
Can. 1143 - § 1. Matrimonium initum a duobus
non baptizatis solvitur ex privilegio paulino in favorem fidei partis quae
baptismum recepit, ipso facto quo novum matrimonium ab eadem parte contrahitur,
dummodo pars non baptizata discedat.
§ 2. Discedere censetur pars non baptizata, si
nolit cum parte baptizata cohabitare vel cohabitare sine contumelia Creatoris,
nisi haec post baptismum receptum iustam illi dederit discedendi
causam.
Can. 1144 - § 1. Ut pars baptizata novum
matrimonium valide contrahat, pars non baptizata semper interpellari debet
an:
1° velit et ipsa baptismum
recipere;
2° saltem velit cum parte baptizata pacifice
cohabitare, sine contumelia Creatoris.
§ 2. Haec interpellatio post baptismum fieri
debet; at loci Ordinarius, gravi de causa, permittere potest ut interpellatio
ante baptismum fiat, immo et ab interpellatione dispensare, sive ante sive post
baptismum, dummodo constet modo procedendi saltem summario et extraiudiciali eam
fieri non posse aut fore inutilem.
Can. 1145 - § 1. Interpellatio fiat
regulariter de auctoritate loci Ordinarii partis conversae; a quo Ordinario
concedendae sunt alteri coniugi, si quidem eas petierit, induciae ad
respondendum, eodem tamen monito ut, si induciae inutiliter praeterlabantur,
eius silentium pro responsione negativa habeatur.
§ 2. Interpellatio etiam privatim facta ab
ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma superius praescripta
servari nequeat.
§ 3. In utroque casu de interpellatione facta
deque eiusdem exitu in foro externo legitime constare debet.
Can. 1146 - Pars baptizata ius habet novas
nuptias contrahendi cum parte catholica:
1° si altera pars negative interpellationi
responderit, aut si interpellatio legitime omissa fuerit;
2° si pars non baptizata, sive iam
interpellata sive non, prius perseverans in pacifica cohabitatione sine
contumelia Creatoris, postea sine iusta causa discesserit, firmis praescriptis
Cann. 1144 et 1145.
Can. 1147 - Ordinarius loci tamen, gravi de
causa, concedere potest ut pars baptizata, utens privilegio paulino, contrahat
matrimonium cum parte non catholica sive baptizata sive non baptizata, servatis
etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
Can. 1148 - § 1. Non baptizatus, qui plures
uxores non baptizatas simul habeat, recepto in Ecclesia catholica baptismo, si
durum ei sit cum earum prima permanere, unam ex illis, ceteris dimissis,
retinere potest. Idem valet de muliere non baptizata, quae plures maritos non
baptizatos simul habeat.
§ 2. In casibus de quibus in § 1, matrimonium,
recepto baptismo, forma legitima contrahendum est, servatis etiam, si opus sit,
praescriptis de matrimoniis mixtis et aliis de iure servandis.
§ 3. Ordinarius loci, prae oculis habita
condicione morali, sociali, oeconomica locorum et personarum, curet ut primae
uxoris ceterarumque dimissarum necessitatibus satis provisum sit, iuxta normas
iustitiae, christianae caritatis et naturalis aequitatis.
Can. 1149 - Non baptizatus qui, recepto in
Ecclesia catholica baptismo, cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel
persecutionis cohabitationem restaurare nequeat, aliud matrimonium contrahere
potest, etiamsi altera pars baptismum interea receperit, firmo praescripto Can.
1141.
Can. 1150 - In re dubia privilegium fidei
gaudet favore iuris.
Can. 1151 - Coniuges habent officium et ius
servandi convictum coniugalem, nisi legitima causa eos excuset.
Can. 1152 - § 1. Licet enixe commendetur ut
coniux, caritate christiana motus et boni familiae sollicitus, veniam non abnuat
comparti adulterae atque vitam coniugalem non disrumpat, si tamen eiusdem culpam
expresse aut tacite non condonaverit, ius ipsi est solvendi coniugalem
convictum, nisi in adulterium consenserit aut eidem causam dederit aut ipse
quoque adulterium commiserit.
§ 2. Tacita condonatio habetur si coniux
innocens, postquam de adulterio certior factus est, sponte cum altero coniuge
maritali affectu conversatus fuerit; praesumitur vero, si per sex menses
coniugalem convictum servaverit, neque recursum apud auctoritatem ecclesiasticam
vel civilem fecerit.
§ 3. Si coniux innocens sponte convictum
coniugalem solverit, intra sex menses causam separationis deferat ad competentem
auctoritatem ecclesiasticam, quae, omnibus inspectis adiunctis, perpendat si
coniux innocens adduci possit ad culpam condonandam et ad separationem in
perpetuum non protrahendam.
Can. 1153 - § 1. Si alteruter coniugum grave
seu animi seu corporis periculum alteri aut proli facessat, vel aliter vitam
communem nimis duram reddat, alteri legitimam praebet causam discedendi, decreto
Ordinarii loci et, si periculum sit in mora, etiam propria
auctoritate.
§ 2. In omnibus casibus, causa separationis
cessante, coniugalis convictus restaurandus est, nisi ab auctoritate
ecclesiastica aliter statuatur.
Can. 1154 - Instituta separatione coniugum,
opportune semper cavendum est debitae filiorum sustentationi et
educationi.
Can. 1155 - Coniux innocens laudabiliter
alterum coniugem ad vitam coniugalem rursus admittere potest, quo in casu iuri
separationis renuntiat.
Can. 1156 - § 1. Ad convalidandum matrimonium
irritum ob impedimentum dirimens, requiritur ut cesset impedimentum vel ab eodem
dispensetur, et consensum renovet saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec renovatio iure ecclesiastico
requiritur ad validitatem convalidationis, etiamsi initio utraque pars consensum
praestiterit nec postea revocaverit.
Can. 1157 - Renovatio consensus debet esse
novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur ab
initio nullum fuisse.
Can. 1158 - § 1. Si impedimentum sit publicum,
consensus ab utraque parte renovandus est forma canonica, salvo praescripto Can.
1127, § 2.
§ 2. Si impedimentum probari nequeat, satis
est ut consensus renovetur privatim et secreto, et quidem a parte impedimenti
conscia, dummodo altera in consensu praestito perseveret, aut ab utraque parte,
si impedimentum sit utrique parti notum.
Can. 1159 - § 1. Matrimonium irritum ob
defectum consensus convalidatur, si pars quae non consenserat, iam consentiat,
dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret.
§ 2. Si defectus consensus probari nequeat,
satis est ut pars, quae non consenserat, privatim et secreto consensum
praestet.
§ 3. Si defectus consensus probari potest,
necesse est ut consensus forma canonica praestetur.
Can. 1160 - Matrimonium nullum ob defectum
formae, ut validum fiat, contrahi denuo debet forma canonica, salvo praescripto
Can. 1127, § 2.
Can. 1161 - § 1. Matrimonii irriti sanatio in
radice est eiusdem, sine renovatione consensus, convalidatio, a competenti
auctoritate concessa, secumferens dispensationem ab impedimento, si adsit, atque
a forma canonica, si servata non fuerit, necnon retrotractionem effectuum
canonicorum ad praeteritum.
§ 2. Convalidatio fit a momento concessionis
gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad momentum celebrationis
matrimonii, nisi aliud expresse caveatur.
§ 3. Sanatio in radice ne concedatur, nisi
probabile sit partes in vita coniugali perseverare velle.
Can. 1162 - § 1. Si in utraque vel alterutra
parte deficiat consensus, matrimonium nequit sanari in radice, sive consensus ab
initio defuerit, sive ab initio praestitus, postea fuerit revocatus.
§ 2. Quod si consensus ab initio quidem
defuerat, sed postea praestitus est, sanatio concedi potest a momenti praestiti
consensus.
Can. 1163 - § 1. Matrimonium irritum ob
impedimentum vel ob defectum legitimae formae sanari potest, dummodo consensus
utriusque partis perseveret.
§ 2. Matrimonium irritum ob impedimentum iuris
naturalis aut divini positivi sanari potest solummodo postquam impedimentum
cessavit.
Can. 1164 - Sanatio valide concedi potest
etiam alterutra vel utraque parte inscia; ne autem concedatur nisi ob gravem
causam.
Can. 1165 - § 1. Sanatio in radice concedi
potest ab Apostolica Sede.
§ 2. Concedi potest ab Episcopo dioecesano in
singulis casibus, etiam si plures nullitatis rationes in eodem matrimonio
concurrant, impletis condicionibus, de quibus in Can. 1125, pro sanatione
matrimonii mixti; concedi autem ab eodem nequit, si adsit impedimentum cuius
dispensatio Sedi Apostolicae reservatur ad normam Can. 1078, § 2, aut agatur de
impedimento iuris naturalis aut divini positivi quod iam cessavit.
Can. 1166 - Sacramentalia sunt signa sacra,
quibus, ad aliquam sacramentorum imitationem, effectus praesertim spirituales
significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur.
Can. 1167 - § 1. Nova sacramentalia
constituere aut recepta authentice interpretari, ex eis aliqua abolere aut
mutare, sola potest Sedes Apostolica.
§ 2. In sacramentalibus conficiendis seu
administrandis accurate serventur ritus et formulae ab Ecclesiae auctoritate
probata.
Can. 1168 - Sacramentalium minister est
clericus debita potestate instructus; quaedam sacramentalia, ad normam librorum
liturgicorum, de iudicio loci Ordinarii, a laicis quoque, congruis qualitatibus
praeditis, administrari possunt.
Can. 1169 - § 1. Consecrationes et
dedicationes valide peragere possunt qui charactere episcopali insigniti sunt,
necnon presbyteri quibus iure vel legitima concessione id
permittitur.
§ 2. Benedictiones, exceptis iis quae Romano
Pontifici aut Episcopis reservantur, impertire potest quilibet
presbyter.
§ 3. Diaconus illas tantum benedictiones
impertire potest, quae ipsi expresse iure permittuntur.
Can. 1170 - Benedictiones, imprimis
impertiendae catholicis, dari possunt catechumenis quoque, immo, nisi obstet
Ecclesiae prohibitio, etiam non catholicis.
Can. 1171 - Res sacrae, quae dedicatione vel
benedictione ad divinum cultum destinatae sunt, reverenter tractentur nec ad
usum profanum vel non proprium adhibeantur, etiamsi in dominio sint
privatorum.
Can. 1172 - § 1. Nemo exorcismos in obsessos
proferre legitime potest, nisi ab Ordinario loci peculiarem et expressam
licentiam obtinuerit.
§ 2. Haec licentia ab Ordinario loci
concedatur tantummodo presbytero pietate, scientia, prudentia ac vitae
integritate praedito.
Can. 1173 - Ecclesia, sacerdotale munus
Christi adimplens, liturgiam horarum celebrat, qua Deum ad populum suum
loquentem audiens et memoriam mysterii salutis agens, Ipsum sine intermissione,
cantu et oratione, laudat atque interpellat pro totius mundi salute.
Can. 1174 - § 1. Obligatione liturgiae horarum
persolvendae adstringuntur clerici, ad normam Can. 276, § 2, n. 3; sodales vero
institutorum vitae consecratae necnon societatum vitae apostolicae, ad normam
suarum constitutionum.
§ 2. Ad participandam liturgiam horarum,
utpote actionem Ecclesiae, etiam ceteri christifideles, pro adiunctis, enixe
invitantur.
Can. 1175 - In liturgia horarum persolvenda,
quantum fieri potest, verum tempus servetur uniuscuiusque horae.
Can. 1176 - § 1. Christifideles defuncti
exequiis ecclesiasticis ad normam iuris donandi sunt.
§ 2. Exequiae ecclesiasticae, quibus Ecclesia
defunctis spiritualem opem impetrat eorumque corpora honorat ac simul vivis spei
solacium affert, celebrandae sunt ad normam legum liturgicarum.
§ 3. Enixe commendat Ecclesia, ut pia
consuetudo defunctorum corpora sepeliendi servetur; non tamen prohibet
cremationem, nisi ob rationes christianae doctrinae contrarias electa
fuerit.
Can. 1177 - § 1. Exequiae pro quolibet fideli
defuncto generatim in propriae paroeciae ecclesia celebrari debent.
§ 2. Fas est autem cuilibet fideli, vel iis
quibus fidelis defuncti exequias curare competit, aliam ecclesiam funeris
eligere de consensu eius, qui eam regit, et monito defuncti parocho
proprio.
§ 3. Si extra propriam paroeciam mors
acciderit, neque cadaver ad eam translatum fuerit, neque aliqua ecclesia funeris
legitime electa, exequiae celebrentur in ecclesia paroeciae ubi mors accidit,
nisi alia iure particulari designata sit.
Can. 1178 - Exequiae Episcopi dioecesani in
propria ecclesia cathedrali celebrentur, nisi ipse aliam ecclesiam
elegerit.
Can. 1179 - Exequiae religiosorum aut sodalium
societatis vitae apostolicae generatim celebrantur in propria ecclesia aut
oratorio a Superiore, si institutum aut societas sint clericalia, secus a
cappellano.
Can. 1180 - § 1. Si paroecia proprium habeat
coemeterium, in eo tumulandi sunt fideles defuncti, nisi aliud coemeterium
legitime electum fuerit ab ipso defuncto vel ab iis quibus defuncti sepulturam
curare competit.
§ 2. Omnibus autem licet, nisi iure
prohibeantur, eligere coemeterium sepulturae.
Can. 1181 - Ad oblationes occasione funerum
quod attinet, serventur praescripta Can. 1264, cauto tamen ne ulla fiat in
exequiis personarum acceptio neve pauperes debitis exequiis
priventur.
Can. 1182 - Expleta tumulatione, inscriptio in
librum defunctorum fiat ad normam iuris particularis.
Can. 1183 - § 1. Ad exequias quod attinet,
christifidelibus catechumeni accensendi sunt.
§ 2. Ordinarius loci permittere potest ut
parvuli, quos parentes baptizare intendebant quique autem ante baptismum mortui
sunt, exequiis ecclesiasticis donentur.
§ 3. Baptizatis alicui Ecclesiae aut
communitati ecclesiali non catholicae adscriptis, exequiae ecclesiasticae
concedi possunt de prudenti Ordinarii loci iudicio, nisi constet de contraria
eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi nequeat.
Can. 1184 - § 1. Exequiis ecclesiasticis
privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederint paenitentiae signa:
1° notorie apostatae, haeretici et
schismatici;
2° qui proprii corporis cremationem elegerint
ob rationes fidei christianae adversas;
3° alii peccatores manifesti, quibus exequiae
ecclesiasticae non sine publico fidelium scandalo concedi possunt.
§ 2. Occurrente aliquo dubio, consulatur loci
Ordinarius, cuius iudicio standum est.
Can. 1185 - Excluso ab ecclesiasticis exequiis
deneganda quoque est quaelibet Missa exequialis.
Can. 1186 - Ad sanctificationem populi Dei
fovendam, Ecclesia peculiari et filiali christifidelium venerationi commendat
Beatam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem
constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum
quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione
sustentantur.
Can. 1187 - Cultu publico eos tantum Dei
servos venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae in album Sanctorum vel Beatorum
relati sint.
Can. 1188 - Firma maneat praxis in ecclesiis
sacras imagines fidelium venerationi proponendi; attamen moderato numero et
congruo ordine exponantur, ne populi christiani admiratio excitetur, neve
devotioni minus rectae ansa praebeatur.
Can. 1189 - Imagines pretiosae, idest
vetustate, arte, aut cultu praestantes, in ecclesiis vel oratoriis fidelium
venerationi expositae, si quando reparatione indigeant, numquam restaurentur
sine data scripto licentia ab Ordinario; qui, antequam eam concedat, peritos
consulat.
Can. 1190 - § 1. Sacras reliquias vendere
nefas est.
§ 2. Insignes reliquiae itemque aliae, quae
magna populi veneratione honorantur, nequeunt quoquo modo valide alienari neque
perpetuo transferri sine Apostolicae Sedis licentia.
§ 3. Praescriptum § 2 valet etiam pro
imaginibus, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione
honorantur.
Can. 1191 - § 1. Votum, idest promissio
deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute
religionis impleri debet.
§ 2. Nisi iure prohibeantur, omnes congruenti
rationis usu pollentes, sunt voti capaces.
§ 3. Votum metu gravi et iniusto vel dolo
emissum ipso iure nullum est.
Can. 1192 - § 1. Votum est publicum, si nomine
Ecclesiae a legitimo Superiore acceptetur; secus privatim.
§ 2. Sollemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit
agnitum; secus simplex.
§ 3. Personale, quo actio voventis
promittitur; reale, quo promittitur res aliqua; mixtum, quod personalis et
realis naturam participat.
Can. 1193 - Votum non obligat, ratione sui,
nisi emittentem.
Can. 1194 - Cessat votum lapsu temporis ad
finiendam obligationem appositi, mutatione substantiali materiae promissae,
deficiente condicione a qua votum pendet aut eiusdem causa finali,
dispensatione, commutatione.
Can. 1195 - Qui potestatem in voti materiam
habet, potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti adimpletio sibi
praeiudicium afferat.
Can. 1196 - Praeter Romanum Pontificem, vota
privata possunt iusta de causa dispensare, dummodo dispensatio ne laedat ius
aliis quaesitum:
1° loci Ordinarius et parochus, quod attinet
ad omnes ipsorum subditos atque etiam peregrinos;
2° Superior instituti religiosi aut societatis
vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii, quod attinet ad sodales,
novitios atque personas, quae diu noctuque in domo instituti aut societatis
degunt;
3° ii quibus ab Apostolica Sede vel ab
Ordinario loci delegata fuerit dispensandi potestas.
Can. 1197 - Opus voto privato promissum potest
in maius vel in aequale bonum ab ipso vovente commutari; in minus vero bonum, ab
illo cui potestas est dispensandi ad normam Can. 1196.
Can. 1198 - Vota ante professionem religiosam
emissa suspenduntur, donec vovens in instituto religioso permanserit.
Can. 1199 - § 1. Iusiurandum, idest invocatio
Nominis divini in testem veritatis, praestari nequit, nisi in veritate, in
iudicio et in iustitia.
§ 2. Iusiurandum quod canones exigunt vel
admittunt, per procuratorem praestari valide nequit.
Can. 1200 - § 1. Qui libere iurat se aliquid
facturum, peculiari religionis obligatione tenetur implendi, quod iureiurando
firmaverit.
§ 2. Iusiurandum dolo, vi aut metu gravi
extortum, ipso iure nullum est.
Can. 1201 - § 1. Iusiurandum promissorium
sequitur naturam et condiciones actus cui adicitur.
§ 2. Si actui directe vergenti in damnum
aliorum aut in praeiudicium boni publici vel salutis aeternae iusiurandum
adiciatur, nullam exinde actus consequitur firmitatem.
Can. 1202 - Obligatio iureiurando promissorio
inducta desinit:
1° si remittatur ab eo in cuius commodum
iusiurandum emissum fuerat;
2° si res iurata substantialiter mutetur, aut,
mutatis adiunctis, fiat vel mala vel omnino indifferens, vel denique maius bonum
impediat;
3° deficiente causa finali aut condicione sub
qua forte iusiurandum datum est;
4° dispensatione, commutatione, ad normam Can.
1203.
Can. 1203 - Qui suspendere, dispensare,
commutare possunt votum, eandem potestatem eademque ratione habent circa
iusiurandum promissorium; sed si iurisiurandi dispensatio vergat in praeiudicium
aliorum qui obligationem remittere recusent, una Apostolica Sedes potest
iusiurandum dispensare.
Can. 1204 - Iusiurandum stricte est
interpretandum secundum ius et secundum intentionem iurantis aut, si hic dolo
agat, secundum intentionem illius cui iusiurandum praestatur.
Can. 1205 - Loca sacra ea sunt quae divino
cultui fideliumve sepulturae deputantur dedicatione vel benedictione, quam
liturgici libri ad hoc praescribunt.
Can. 1206 - Dedicatio alicuius loci spectat ad
Episcopum dioecesanum et ad eos qui ipsi iure aequiparantur; iidem possunt
cuilibet Episcopo vel, in casibus exceptionalibus, presbytero munus committere
dedicationem peragendi in suo territorio.
Can. 1207 - Loca sacra benedicuntur ab
Ordinario; benedictio tamen ecclesiarum reservatur Episcopo dioecesano; uterque
vero potest alium sacerdotem ad hoc delegare.
Can. 1208 - De peracta dedicatione vel
benedictione ecclesiae, itemque de benedictione coemeterii redigatur documentum,
cuius alterum exemplar in curia dioecesana, alterum in ecclesiae archivo
servetur.
Can. 1209 - Dedicatio vel benedictio alicuius
loci, modo nemini damnum fiat, satis probatur etiam per unum testem omni
exceptione maiorem.
Can. 1210 - In loco sacra ea tantum
admittantur quae cultui, pietati, religioni exercendis vel promovendis
inserviunt, ac vetatur quidquid a loci sanctitate absonum sit. Ordinarius vero
per modum actus alios usus, sanctitati tamen loci non contrarios, permittere
potest.
Can. 1211 - Loca sacra violantur per actiones
graviter iniuriosas cum scandalo fidelium ibi positas, quae, de iudicio
Ordinarii loci, ita graves et sanctitati loci contrariae sunt ut non liceat in
eis cultum exercere, donec ritu paenitentiali ad normam librorum liturgicorum
iniuria reparetur.
Can. 1212 - Dedicationem vel benedictionem
amittunt loca sacra, si magna ex parte destructa fuerint, vel ad usus profanos
permanenter decreto competentis Ordinarii vel de facto reducta.
Can. 1213 - Potestates suas et munera
auctoritas ecclesiastica in locis sacris libere exercet.
Can. 1214 - Ecclesiae nomine intellegitur
aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad
divinum cultum praesertim publice exercendum.
Can. 1215 - § 1. Nulla ecclesia aedificetur
sine expresso Episcopi dioecesani consensu scriptis dato.
§ 2. Episcopus dioecesanus consensum ne
praebeat nisi, audito consilio presbyterali et vicinarum ecclesiarum rectoribus,
censeat novam ecclesiam bono animarum inservire posse, et media ad ecclesiae
aedificationem et ad cultum divinum necessaria non esse defutura.
§ 3. Etiam instituta religiosa, licet
consensum constituendae novae domus in dioecesi vel civitate ab Episcopo
dioecesano rettulerint, antequam tamen ecclesiam in certo ac determinato loco
aedificent, eiusdem licentiam obtinere debent.
Can. 1216 - In ecclesiarum aedificatione et
refectione, adhibito peritorum consilio, serventur principia et normae liturgiae
et artis sacrae.
Can. 1217 - § 1. Aedificatione rite peracta,
nova ecclesia quam primum dedicetur aut saltem benedicatur, sacrae liturgiae
legibus servatis.
§ 2. Sollemni ritu dedicentur ecclesiae,
praesertim cathedrales et paroeciales.
Can. 1218 - Unaquaeque ecclesia suum habeat
titulum qui, peracta ecclesiae dedicatione, mutari nequit.
Can. 1219 - In ecclesia legitime dedicata vel
benedicta omnes actus cultus divini perfici possunt, salvis iuribus
paroecialibus.
Can. 1220 - § 1. Curent omnes ad quos res
pertinet, ut in ecclesiis illa munditia ac decor serventur, quae domum Dei
addeceant, et ab iisdem arceatur quidquid a sanctitate loci absonum
sit.
§ 2. Ad bona sacra et pretiosa tuenda
ordinaria conservationis cura et opportuna securitatis media
adhibeantur.
Can. 1221 - Ingressus in ecclesiam tempore
sacrarum celebrationum sit liber et gratuitus.
Can. 1222 - § 1. Si qua ecclesia nullo modo ad
cultum divinum adhiberi queat et possibilitas non detur eam reficiendi, in usum
profanum non sordidum ab Episcopo dioecesano redigi potest.
§ 2. Ubi aliae graves causae suadeant ut
aliqua ecclesia ad divinum cultum amplius non adhibeatur, eam Episcopus
dioecesanus, audito consilio presbyterali, in usum profanum non sordidum
redigere potest, de consensu eorum qui iura in eadem sibi legitime vindicent, et
dummodo animarum bonum nullum inde detrimentum capiat.
Can. 1223 - Oratorii nomine intellegitur locus
divino cultui, in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo
convenientium de licentia Ordinarii destinatus, ad quem etiam alii fideles de
consensu Superioris competentis accedere possunt.
Can. 1224 - § 1. Ordinarius licentiam ad
constituendum oratorium requisitam ne concedat, nisi prius per se vel per alium
locum ad oratorium destinatum visitaverit et decenter instructum
reppererit.
§ 2. Data autem licentia, oratorium ad usus
profanos converti nequit sine eiusdem Ordinarii auctoritate.
Can. 1225 - In oratoriis legitime constitutis
omnes celebrationes sacrae peragi possunt, nisi quae iure aut Ordinarii loci
praescripto excipiantur, aut obstent normae liturgicae.
Can. 1226 - Nomine sacelli privati
intellegitur locus divino cultui, in commodum unius vel plurium personarum
physicarum, de licentia Ordinarii loci destinatus.
Can. 1227 - Episcopi sacellum privatum sibi
constituere possunt, quod iisdem iuribus ac oratorium gaudet.
Can. 1228 - Firmo praescripto Can. 1227, ad
Missam aliasve sacras celebrationes in aliquo sacello privato peragendas
requiritur Ordinarii loci licentia.
Can. 1229 - Oratoria et sacella privata
benedici convenit secundum ritum in libris liturgicis praescriptum; debent autem
esse divino tantum cultui reservata et ab omnibus domesticis usibus
libera.
Can. 1230 - Sanctuarii nomine intelleguntur
ecclesia vel alius locus sacer ad quos, ob peculiarem pietatis causam, fideles
frequentes, approbante Ordinario loci, peregrinantur.
Can. 1231 - Ut sanctuarium dici possit
nationale, accedere debet approbatio Episcoporum conferentiae; ut dici possit
internationale, requiritur approbatio Sanctae Sedis.
Can. 1232 - § 1. Ad approbanda statuta
sanctuarii dioecesani, competens est Ordinarius loci; ad statuta sanctuarii
nationalis, Episcoporum conferentia; ad statuta sanctuarii internationalis, sola
Sancta Sedes.
§ 2. In statutis determinentur praesertim
finis, auctoritas rectoris, dominium et administratio bonorum.
Can. 1233 - Sanctuariis quaedam privilegia
concedi poterunt, quoties locorum circumstantiae, peregrinantium frequentia et
praesertim fidelium bonum id suadere videantur.
Can. 1234 - § 1. In sanctuariis abundantius
fidelibus suppeditentur media salutis, verbum Dei sedulo annuntiando, vitam
liturgicam praesertim per Eucharistiae et paenitentiae celebrationem apte
fovendo, necnon probatas pietatis popularis formas colendo.
§ 2. Votiva artis popularis et pietatis
documenta in sanctuariis aut locis adiacentibus spectabilia serventur atque
secure custodiantur.
Can. 1235 - § 1. Altare, seu mensa super quam
Sacrificium eucharisticum celebratur, fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum
pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero, si transferri
possit.
§ 2. Expedit in omni ecclesia altare fixum
inesse; ceteris vero in locis, sacris celebrationibus destinatis, altare fixum
vel mobile.
Can. 1236 - § 1. Iuxta traditum Ecclesiae
morem mensa altaris fixi sit lapidea, et quidem ex unico lapide naturali;
attamen etiam alia materia digna et solida, de iudicio Episcoporum conferentiae,
adhiberi potest. Stipites vero seu basis ex qualibet materia confici
possunt.
§ 2. Altare mobile ex qualibet materia solida,
usui liturgico congruenti, exstrui potest.
Can. 1237 - § 1. Altaria fixa dedicanda sunt,
mobilia vero dedicanda aut benedicenda, iuxta ritus in liturgicis libris
praescriptos.
§ 2. Antiqua traditio Martyrum aliorumve
Sanctorum reliquias sub altari fixo condendi servetur, iuxta normas in libris
liturgicis traditas.
Can. 1238 - § 1. Altare dedicationem vel
benedictionem amittit ad normam Can. 1212.
§ 2. Per reductionem ecclesiae vel alius loci
sacri ad usus profanos, altaria sive fixa sive mobilia non amittunt dedicationem
vel benedictionem.
Can. 1239 - § 1. Altare tum fixum tum mobile
divino dumtaxat cultui reservandum est, quolibet profano usu prorsus
excluso.
§ 2. Subtus altare nullum sit reconditum
cadaver; secus Missam super illud celebrare non licet.
Can. 1240 - § 1. Coemeteria Ecclesiae propria,
ubi fieri potest, habeantur, vel saltem spatia in coemeteriis civilibus
fidelibus defunctis destinata, rite benedicenda.
§ 2. Si vero hoc obtineri nequeat, toties
quoties singuli tumuli rite benedicantur.
Can. 1241 - § 1. Paroeciae et instituta
religiosa coemeterium proprium habere possunt.
§ 2. Etiam aliae personae iuridicae vel
familiae habere possunt peculiare coemeterium seu sepulcrum, de iudicio
Ordinarii loci benedicendum.
Can. 1242 - In ecclesiis cadavera ne
sepeliantur, nisi agatur de Romano Pontifice aut Cardinalibus vel Episcopis
dioecesanis etiam emeritis in propria ecclesia sepeliendis.
Can. 1243 - Opportunae normae de disciplina in
coemeteriis servanda, praesertim ad eorum indolem sacram tuendam et fovendam
quod attinet, iure particulari statuantur.
Can. 1244 - § 1. Dies festos itemque dies
paenitentiae, universae Ecclesiae communes, constituere, transferre, abolere,
unius est supremae ecclesiasticae auctoritatis, firmo praescripto Can. 1246, §
2.
§ 2. Episcopi dioecesani peculiares suis
dioecesibus seu locis dies festos aut dies paenitentiae possunt, per modum
tantum actus, indicere.
Can. 1245 - Firmo iure Episcoporum
dioecesanorum de quo in Can. 87, parochus, iusta de causa et secundum Episcopi
dioecesani praescripta, singulis in casibus concedere potest dispensationem ab
obligatione servandi diem festum vel diem paenitentiae aut commutationem eiusdem
in alia pia opera; idque potest etiam Superior instituti religiosi aut
societatis vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii, quoad
proprios subditos aliosque in domo diu noctuque degentes.
Can. 1246 - § 1. Dies dominica in qua
mysterium paschale celebratur, ex apostolica traditione, in universa Ecclesia
uti primordialis dies festus de praecepto servanda est. Itemque servari debent
dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis et
sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, Sanctae Genetricis Mariae, eiusdem
Immaculatae Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et
Pauli Apostolorum, omnium denique Sanctorum.
§ 2. Episcoporum conferentia tamen potest,
praevia Apostolicae Sedis approbatione, quosdam ex diebus festis de praecepto
abolere vel ad diem dominicam transferre.
Can. 1247 - Die dominica aliisque diebus
festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi; abstineant
insuper ab illis operibus et negotiis quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei
Domini propriam, aut debitam mentis ac corporis relaxationem
impediant.
Can. 1248 - § 1. Praecepto de Missa
participanda satisfacit qui Missae assistit ubicumque celebratur ritu catholico
vel ipso die festo vel vespere diei praecedentis.
§ 2. Si deficiente ministro sacro aliave gravi
de causa participatio eucharisticae celebrationis impossibilis evadat, valde
commendatur ut fideles in liturgia Verbi, si quae sit in ecclesia paroeciali
aliove sacro loco, iuxta Episcopi dioecesani praescripta celebrata, partem
habeant, aut orationi per debitum tempus personaliter aut in familia vel pro
opportunitate in familiarum coetibus vacent.
Can. 1249 - Omnes christifideles, suo quisque
modo, paenitentiam agere ex lege divina tenentur; ut vero cuncti communi quadam
paenitentiae observatione inter se coniungantur, dies paenitentiales
praescribuntur, in quibus christifideles speciali modo orationi vacent, opera
pietatis et caritatis exerceant, se ipsos abnegent, proprias obligationes
fidelius adimplendo et praesertim ieiunium et abstinentiam, ad normam canonum
qui sequuntur, observando.
Can. 1250 - Dies et tempora paenitentialia in
universa Ecclesia sunt singulae feriae sextae totius anni et tempus
quadragesimae.
Can. 1251 - Abstinentia a carnis comestione
vel ab alio cibo iuxta conferentiae Episcoporum praescripta, servetur singulis
anni sextis feriis, nisi cum aliquo die inter sollemnitates recensito occurrant;
abstinentia vero et ieiunium, feria quarta Cinerum et feria sexta in Passione et
Morte Domini Nostri Iesu Christi.
Can. 1252 - Lege abstinentiae tenentur qui
decimum quartum aetatis annum expleverint; lege vero ieiunii adstringuntur omnes
aetate maiores usque ad annum inceptum sexagesimum. Curent tamen animarum
pastores et parentes ut etiam ii qui, ratione minoris aetatis ad legem ieiunii
et abstinentiae non tenentur, ad genuinum paenitentiae sensum
informentur.
Can. 1253 - Episcoporum conferentia potest pressius determinare observantiam
ieiunii et abstinentiae, necnon alias formas paenitentiae, praesertim opera
caritatis et exercitationes pietatis, ex toto vel ex parte pro abstinentia et
ieiunio substituere.
Can. 1254 - § 1. Ecclesia catholica bona
temporalia iure nativo, independenter a civili potestate, acquirere, retinere,
administrare et alienare valet ad fines sibi proprios prosequendos.
§ 2. Fines vero proprii praecipue sunt: cultus
divinus ordinandus, honesta cleri aliorumque ministrorum sustentatio procuranda,
opera sacri apostolatus et caritatis, praesertim erga egenos,
exercenda.
Can. 1255 - Ecclesia universa atque Apostolica
Sedes, Ecclesiae particulares necnon alia quaevis persona iuridica, sive publica
sive privata, subiecta sunt capacia bona temporalia acquirendi, retinendi,
administrandi et alienandi ad normam iuris.
Can. 1256 - Dominium bonorum, sub suprema
auctoritate Romani Pontificis, ad eam pertinet iuridicam personam, quae eadem
bona legitime acquisiverit.
Can. 1257 - § 1. Bona temporalia omnia quae ad
Ecclesiam universam, Apostolicam Sedem aliasve in Ecclesia personas iuridicas
publicas pertinent, sunt bona ecclesiastica et reguntur canonibus qui sequuntur,
necnon propriis statutis.
§ 2. Bona temporalia personae iuridicae
privatae reguntur propriis statutis, non autem hisce canonibus, nisi expresse
aliud caveatur.
Can. 1258 - In canonibus qui sequuntur nomine
Ecclesiae significatur non solum Ecclesia universa aut Sedes Apostolica, sed
etiam quaelibet persona iuridica publica in Ecclesia, nisi ex contextu sermonis
vel ex natura rei aliud appareat.
Can. 1259 - Ecclesia acquirere bona temporalia
potest omnibus iustis modis iuris sive naturalis sive positivi, quibus aliis
licet.
Can. 1260 - Ecclesiae nativum ius est exigendi
a christifidelibus, quae ad fines sibi proprios sint necessaria.
Can. 1261 - § 1. Integrum est christifidelibus
bona temporalia in favorem Ecclesiae conferre.
§ 2. Episcopus dioecesanus fideles de
obligatione, de qua in Can. 222, § 1, monere tenetur et opportuno modo eam
urgere.
Can. 1262 - Fideles subsidia Ecclesiae
conferant per subventiones rogatas et iuxta normas ab Episcoporum conferentia
latas.
Can. 1263 - Ius est Episcopo dioecesano,
auditis consilio a rebus oeconomicis et consilio presbyterali, pro dioecesis
necessitatibus, personis iuridicis publicis suo regimini subiectis moderatum
tributum, earum redditibus proportionatum, imponendi; ceteris personis physicis
et iuridicis ipsi licet tantum, in casu gravis necessitatis et sub iisdem
condicionibus, extraordinariam et moderatam exactionem imponere, salvis legibus
et consuetudinibus particularibus quae eidem potiora iura tribuant.
Can. 1264 - Nisi aliud iure cautum sit,
conventus Episcoporum provinciae est:
1° praefinire taxas pro actibus potestatis
exsecutivae gratiosae vel pro exsecutione rescriptorum Sedis Apostolicae, ad
ipsa Sede Apostolica approbandas;
2° definire oblationes occasione
ministrationis sacramentorum et sacramentalium.
Can. 1265 - § 1. Salvo iure religiosorum
mendicantium, vetatur persona quaevis privata, sive physica sive iuridica, sine
proprii Ordinarii et Ordinarii loci licentia, in scriptis data, stipem cogere
pro quolibet pio aut ecclesiastico instituto vel fine.
§ 2. Episcoporum conferentia potest normas de
stipe quaeritanda statuere, quae ab omnibus servari debent, iis non exclusis,
qui ex institutione mendicantes vocantur et sunt.
Can. 1266 - In omnibus ecclesiis et oratoriis,
etiam ad instituta religiosa pertinentibus, quae de facto habitualiter
christifidelibus pateant, Ordinarius loci praecipere potest ut specialis stips
colligatur pro determinatis inceptis paroecialibus, dioecesanis, nationalibus
vel universalibus, ad curiam dioecesanam postea sedulo mittenda.
Can. 1267 - § 1. Nisi contrarium constet,
oblationes quae fiunt Superioribus vel administratoribus cuiusvis personae
iuridicae ecclesiasticae, etiam privatae, praesumuntur ipsi personae iuridicae
factae.
§ 2. Oblationes, de quibus in § 1, repudiari
nequeunt nisi iusta de causa et, in rebus maioris momenti, de licentia
Ordinarii, si agitur de persona iuridica publica; eiusdem Ordinarii licentia
requiritur ut acceptentur quae onere modali vel condicione gravantur, firmo
praescripto Can. 1295.
§ 3. Oblationes a fidelibus ad certum finem
factae, nonnisi ad eundem finem destinari possunt.
Can. 1268 - Praescriptionem, tamquam
acquirendi et se liberandi modum, Ecclesia pro bonis temporalibus recipit, ad
normam Cann. 197-199.
Can. 1269 - Res sacrae, si in dominio
privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas
adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem
amiserint; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam publicam pertinent,
tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica publica acquiri
possunt.
Can. 1270 - Res immobiles, mobiles pretiosae,
iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem
Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliam personam
iuridicam publicam ecclesiasticam pertinent, spatio triginta annorum.
Can. 1271 - Episcopi, ratione vinculi unitatis
et caritatis, pro suae dioecesis facultatibus, conferant ad media procuranda,
quibus Sedes Apostolica secundum temporum condiciones indiget, ut servitium erga
Ecclesiam universam rite praestare valeat.
Can. 1272 - In regionibus ubi beneficia
proprie dicta adhuc exsistunt, Episcoporum conferentiae est, opportunis normis
cum Apostolica Sede concordatis et ab ea approbatis, huiusmodi beneficiorum
regimen moderari, ita ut reditus, immo quatenus possibile sit ipsa dos
beneficiorum ad institutum, de quo in Can. 1274, § 1, paulatim
deferatur.
Can. 1273 - Romanus Pontifex, vi primatus
regiminis, est omnium bonorum ecclesiasticorum supremus administrator et
dispensator.
Can. 1274 - § 1. Habeatur in singulis
dioecesibus speciale institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in finem
ut sustentationi clericorum, qui in favorem dioecesis servitium praestant, ad
normam Can. 281 provideatur, nisi aliter eisdem provisum sit.
§ 2. Ubi praevidentia socialis in favorem
cleri nondum apte ordinata est, curet Episcoporum conferentia ut habeatur
institutum, quo securitati sociali clericorum satis provideatur.
§ 3. In singulis dioecesibus constituatur,
quatenus opus sit, massa communis qua valeant Episcopi obligationibus erga alias
personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis necessitatibus
occurrere, quaque etiam dioeceses divitiores possint pauperioribus
subvenire.
§4. Pro diversis locorum adiunctis, fines de
quibus in §§ 2 et 3 aptius obtineri possunt per instituta dioecesana inter se
foederata, vel per cooperationem aut etiam per convenientem consociationem pro
variis dioecesibus, immo et pro toto territorio ipsius Episcoporum conferentiae
constitutam.
§ 5 Haec instituta, si fieri possit, ita
constituenda sunt, ut efficaciam quoque in iure civili obtineant.
Can. 1275 - Massa bonorum ex diversis
dioecesibus provenientium administratur secundum normas ab Episcopis, quorum
interest, opportune concordatas.
Can. 1276 - § 1. Ordinarii est sedulo
advigilare administrationi omnium bonorum, quae ad personas iuridicas publicas
sibi subiectas pertinent, salvis legitimis titulis quibus eidem Ordinario
potiora iura tribuantur.
§ 2. Habita ratione iurium, legitimarum
consuetudinum et circumstantiarum, Ordinarii, editis pecularibus instructionibus
intra fines iuris universalis et particularis, universum administrationis
bonorum ecclesiasticorum negotium ordinandum curent.
Can. 1277 - Episcopus dioecesanus quod attinet
ad actus administrationis ponendos, qui, attento statu oeconomico dioecesis,
sunt maioris momenti, consilium a rebus oeconomicis et collegium consultorum
audire debet; eiusdem tamen consilii atque etiam collegii consultorum consensu
eget, praeterquam in casibus iure universali vel tabulis fundationis specialiter
expressis, ad ponendos actus extraordinariae administrationis. Conferentiae
autem Episcoporum est definire quinam actus habendi sint extraordinariae
administrationis.
Can. 1278 - Praeter munera de quibus in Can.
494, §§ 3 et 4, oeconomo committi possunt ab Episcopo dioecesano munera de
quibus in Cann. 1276, § 1 et 1279, § 2.
Can. 1279 - § 1. Administratio bonorum
ecclesiasticorum ei competit, qui immediate regit personam ad quam eadem bona
pertinent, nisi aliud ferant ius particulare, statuta aut legitima consuetudo,
et salvo iure Ordinarii interveniendi in casu neglegentiae
administratoris.
§ 2. In administratione bonorum personae
iuridicae publicae, quae ex iure vel tabulis fundationis aut propriis statutis
suos non habeat administratores, Ordinarius, cui eadem subiecta est, personas
idoneas ad triennium assumat; eaedem ab Ordinario iterum nominari
possunt.
Can. 1280 - Quaevis persona iuridica suum
habeat consilium a rebus oeconomicis vel saltem duos consiliarios, qui
administratorem, ad normam statutorum, in munere adimplendo adiuvent.
Can. 1281 - § 1. Firmis statutorum
praescriptis, administratores invalide ponunt actus qui fines modumque
ordinariae administrationis excedunt, nisi prius ab Ordinario facultatem scripto
datam obtinuerint.
§ 2. In statutis definiantur actus qui finem
et modum ordinariae administrationis excedunt; si vero de hac re sileant
statuta, competit Episcopo dioecesano, audito consilio a rebus oeconomicis,
huiusmodi actus pro personis sibi subiectis determinare.
§ 3. Nisi quando et quatenus in rem suam
versum sit, persona iuridica non tenetur respondere de actibus ab
administratoribus invalide positis; de actibus autem ab administratoribus
illegitime sed valide positis respondebit ipsa persona iuridica, salva eius
actione seu recursu adversus administratores qui damna eidem
intulerint.
Can. 1282 - Omnes, sive clerici sive laici,
qui legitimo titulo partes habent in administratione bonorum ecclesiasticorum,
munera sua adimplere tenentur nomine Ecclesiae, ad normam iuris.
Can. 1283 - Antequam administratores suum
munus ineant:
1° debent se bene et fideliter administraturos
coram Ordinario vel eius delegato iureiurando spondere;
2° accuratum ac distinctum inventarium, ab
ipsis subscribendum, rerum immobilium, rerum mobilium sive pretiosarum sive
utcumque ad bona culturalia pertinentium aliarumve cum descriptione atque
aestimatione earundem redigatur, redactumque recognoscatur;
3° huius inventarii alterum exemplar
conservetur in tabulario administrationis, alterum in archivo curiae; et in
utroque quaelibet immutatio adnotetur, quam patrimonium subire
contingat.
Can. 1284 - § 1. Omnes administratores
diligentia boni patrisfamilias suum munus implere tenentur.
§ 2. Exinde debent:
1° vigilare ne bona suae curae concredita
quoquo modo pereant aut detrimentum capiant, initis in hunc finem, quatenus opus
sit, contractibus assecurationis;
2° curare ut proprietas bonorum
ecclesiasticorum modis civiliter validis in tuto ponatur;
3° praescripta servare iuris tam canonici quam
civilis, aut quae a fundatore vel donatore vel legitima auctoritate imposita
sint, ac praesertim cavere ne ex legum civilium inobservantia damnum Ecclesiae
obveniat;
4° reditus bonorum ac proventus accurate et
iusto tempore exigere exactosque tuto servare et secundum fundatoris mentem aut
legitimas normas impendere;
5° foenus vel mutui vel hypothecae causa
solvendum, statuto tempore solvere, ipsamque debiti summam capitalem opportune
reddendam curare;
6° pecuniam, quae de expensis supersit et
utiliter collocari possit, de consensu Ordinarii in fines personae iuridicae
occupare;
7° accepti et expensi libros bene ordinatos
habere;
8° rationem administrationis singulis
exeuntibus annis componere;
9° documenta et instrumenta, quibus Ecclesiae
aut instituti iura in bona nituntur, rite ordinare et in archivo convenienti et
apto custodire; authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri potest, in
archivo curiae deponere.
§ 3. Provisiones accepti et expensi, ut ab
administratoribus quotannis componantur, enixe commendatur; iuri autem
particulari relinquitur eas praecipere et pressius determinare modos quibus
exhibendae sint.
Can. 1285 - Intra limites dumtaxat ordinariae
administrationis fas est administratoribus de bonis mobilibus, quae ad
patrimonium stabile non pertinent, donationes ad fines pietatis aut christianae
caritatis facere.
Can. 1286 - Administratores
bonorum:
1° in operarum locatione leges etiam civiles,
quae ad laborem et vitam socialem attinent, adamussim servent, iuxta principia
ab Ecclesia tradita;
2° iis, qui operam ex condicto praestant,
iustam et honestam mercedem tribuant, ita ut iidem suis et suorum necessitatibus
convenienter providere valeant.
Can. 1287 - § 1. Reprobata contraria
consuetudine, administratores tam clerici quam laici quorumvis bonorum
ecclesiasticorum, quae ab Episcopi dioecesani potestate regiminis non sint
legitime subducta, singulis annis officio tenentur rationes Ordinario loci
exhibendi, qui eas consilio a rebus oeconomicis examinandas
committat.
§ 2. De bonis, quae a fidelibus Ecclesiae
offeruntur, administratores rationes fidelibus reddant iuxta normas iure
particulari statuendas.
Can. 1288 - Administratores litem nomine
personae iuridicae publicae ne inchoent neve contestentur in foro civili, nisi
licentiam scripto datam Ordinarii proprii obtinuerint. Can. 1289 - Quamvis ad
administrationem non teneantur titulo officii ecclesiastici, administratores
munus suspectum arbitratu suo dimittere nequeunt; quod si ex arbitraria
dimissione damnum Ecclesiae obveniat, ad restitutionem tenentur.
Can. 1290 - Quae ius civile in territorio
statuit de contractibus tam in genere, quam in specie et de solutionibus, eadem
iure canonico quoad res potestati regiminis Ecclesiae subiectas iisdem cum
effectibus serventur, nisi iuri divino contraria sint aut aliud iure canonico
caveatur, et firmo iure canonico caveatur, et firmo praescripto Can.
1547.
Can. 1291 - Ad valide alienanda bona, quae
personae iuridicae publicae ex legitima assignatione patrimonium stabile
constituunt et quorum valor summam iure definitam excedit, requiritur licentia
auctoritatis ad normam iuris competentis.
Can. 1292 - § 1. Salvo praescripto Can. 638, §
3, cum valor bonorum, quorum alienatio proponitur, continetur intra summam
minimam et summam maximam ab Episcoporum conferentia pro sua cuiusque regione
definiendas, auctoritas competens, si agatur de personis iuridicis Episcopo
dioecesano non subiectis, propriis determinatur statutis secus, auctoritas
competens est Episcopus dioecesanus cum consensu consilii a rebus oeconomicis et
collegii consultorum necnon eorum quorum interest. Eorundem quoque consensu eget
ipse Episcopus dioecesanus ad bona dioecesis alienanda.
§ 2. Si tamen agatur de rebus quarum valor
summam maximam excedit, vel de rebus ex voto Ecclesiae donatis, vel de rebus
pretiosis artis vel historiae causa, ad validitatem alienationis requiritur
insuper licentia Sanctae Sedis.
§ 3. Si res alienanda sit divisibilis, in
petenda licentia pro alienatione exprimi debent partes antea alienatae; secus
licentia irrita est.
§4. Ii, qui in alienandis bonis consilio vel
consensu partem habere debent, ne praebeant consilium vel consensum nisi prius
exacte fuerint edocti tam de statu oeconomico personae iuridicae cuius bona
alienanda proponuntur, quam de alienationibus iam peractis.
Can. 1293 - § 1. Ad alienanda bona, quorum
valor summam minimam definitam excedit, requiritur insuper:
1° iusta causa, veluti urgens necessitas,
evidens utilitas, pietas, caritas vel gravis alia ratio pastoralis;
2° aestimatio rei alienandae a peritis scripto
facta.
§ 2. Aliae quoque cautelae a legitima
auctoritate praescriptae serventur, ut Ecclesiae damnum vitetur.
Can. 1294 - § 1. Res alienari minore pretio
ordinarie non debet, quam quod in aestimatione indicatur.
§ 2. Pecunia ex alienatione percepta vel in
commodum Ecclesiae caute collocetur vel, iuxta alienationis fines, prudenter
erogetur.
Can. 1295 - Requisita ad normam Cann.
1291-1294, quibus etiam statuta personarum iuridicarum conformanda sunt, servari
debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet negotio, quo condicio
patrimonialis personae iuridicae peior fieri possit.
Can. 1296 - Si quando bona ecclesiastica sine
debitis quidem sollemnitatibus canonicis alienata fuerint, sed alienatio sit
civiliter valida, auctoritatis competentis est decernere, omnibus mature
perpensis, an et qualis actio, personalis scilicet vel realis, a quonam et
contra quemnam instituenda sit ad Ecclesiae iura vindicanda.
Can. 1297 - Conferentiae Episcoporum est,
attentis locorum adiunctis, normas statuere de bonis Ecclesiae locandis,
praesertim de licentia a competenti auctoritate ecclesiastica
obtinenda.
Can. 1298 - Nisi res sit minimi momenti, bona
ecclesiastica propriis administratoribus eorumve propinquis usque ad quartum
consanguinitatis vel affinitatis gradum non sunt vendenda aut locanda sine
speciali competentis auctoritatis licentia scripto data.
Can. 1299 - § 1. Qui ex iure naturae et
canonico libere valet de suis bonis statuere, potest ad causas pias, sive per
actum inter vivos sive per actum mortis causa, bona relinquere.
§ 2. In dispositionibus mortis causa in bonum
Ecclesiae serventur, si fieri possit, sollemnitates iuris civilis; quae si
omissae fuerint, heredes moneri debent de obligatione, qua tenentur, adimplendi
testatoris voluntatem.
Can. 1300 - Voluntates fidelium facultates
suas in pias causas donantium vel relinquentium, sive per actum inter vivos sive
per actum mortis causa, legitime acceptatae, diligentissime impleantur etiam
circa modum administrationis et erogationis bonorum, firmo praescripto Can.
1301, § 3.
Can. 1301 - § 1. Ordinarius omnium piarum
voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est.
§ 2. Hoc ex iure Ordinarius vigilare potest ac
debet, etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri
exsecutores, perfuncti munere, reddere rationem tenentur.
§ 3. Clausulae huic Ordinarii iuri contrariae,
ultimis voluntatibus adiectae, tamquam non appositae habeantur.
Can. 1302 - § 1. Qui bona ad pias causas sive
per actum inter vivos sive ex testamento fiduciarie accepit, debet de sua
fiducia Ordinarium certiorem reddere, eique omnia istiusmodi bona mobilia vel
immobilia cum oneribus adiunctis indicare; quod si donator id expresse et omnino
prohibuerit, fiduciam ne acceptet.
§ 2. Ordinarius debet exigere ut bona
fiduciaria in tuto collocentur, itemque vigilare pro exsecutione piae voluntatis
ad normam Can. 1301.
§ 3. Bonis fiduciariis alicui sodali instituti
religiosi aut societatis vitae apostolicae commissis, si quidem bona sint
attributa loco seu dioecesi eorumve incolis aut piis causis iuvandis,
Ordinarius, de quo in §§ 1 et 2, est loci Ordinarius; secus est Superior maior
in instituto clericali iuris pontificii et in clericalibus societatibus vitae
apostolicae iuris pontificii, aut Ordinarius eiusdem sodalis proprius in aliis
institutis religiosis.
Can. 1303 - § 1. Nomine piarum fundationum in
iure veniunt:
1° piae fundationes autonomae, scilicet
universitates rerum ad fines de quibus in Can. 114, §2 destinatae et a competenti auctoritate
ecclesiastica in personam iuridicam erectae;
2° piae fundationes non autonomae, scilicet
bona temporalia alicui personae iuridicae publicae quoquo modo data cum onere in
diuturnum tempus, iure particulari determinandum, ex reditibus annuis Missas
celebrandi aliasque praefinitas functiones ecclesiasticas peragendi, aut fines
de quibus in Can. 114, § 2 aliter persequendi.
§ 2. Bona piae fundationis non autonomae, si
concredita fuerint personae iuridicae Episcopo dioecesano subiectae, expleto
tempore, ad institutum de quo in Can. 1274, § 1, destinari debent, nisi alia
fuerit fundatoris voluntas expresse manifestata; secus ipsi personae iuridicae
cedunt.
Can. 1304 - § 1. Ut fundatio a persona
iuridica valide acceptari possit, requiritur licentia Ordinarii in scriptis
data; qui eam ne praebeat, antequam legitime compererit personam iuridicam tum
novo oneri suscipiendo, tum iam susceptis satisfacere posse; maximeque caveat ut
reditus omnino respondeant oneribus adiunctis, secundum cuiusque loci vel
regionis morem.
§ 2. Ulteriores condiciones ad constitutionem
et acceptationem fundationum quod attinet, iure particulari
definiantur.
Can. 1305 - Pecunia et bona mobilia,
dotationis nomine assignata, statim in loco tuto ab Ordinario approbando
deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium
custodiantur et quam primum caute et utiliter secundum prudens eiusdem Ordinarii
iudicium, auditis et iis quorum interest et proprio a rebus oeconomicis
consilio, collocentur in commodum eiusdem fundationis cum expressa et individua
mentione oneris.
Can. 1306 - § 1. Fundationes, etiam viva voce
factae, scripto consignentur.
§ 2. Alterum tabularum exemplar in curiae
archivo, alterum in archivo personae iuridicae ad quam fundatio spectat, tuto
asserventur.
Can. 1307 - § 1. Servatis praescriptis Cann.
1300-1302, et 1287, onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella
conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne obligationes adimplendae in
oblivionem cadant.
§ 2. Praeter librum de quo in Can. 958, § 1,
alter liber retineatur et apud parochum vel rectorem servetur, in quo singula
onera eorumque adimpletio et eleemosynae adnotentur.
Can. 1308 - § 1. Reductio onerum Missarum, ex
iusta tantum et necessaria causa facienda, reservatur Sedi Apostolicae, salvis
praescriptis quae sequuntur.
§ 2. Sibi in tabulis fundationum id expresse
caveatur, Ordinarius ob imminutos reditus onera Missarum reducere
valet.
§ 3. Episcopo dioecesano competit potestas
reducendi ob deminutionem redituum, quamdiu causa perduret, ad rationem
eleemosynae in dioecesi legitime vigentis, Missas legatorum vel quoquo modo
fundatas, quae sint per se stantia, dummodo nemo sit qui obligatione teneatur et
utiliter cogi possit ad eleemosynae augmentum faciendum.
§4. Eidem competit potestas reducendi onera
seu legata Missarum gravantia institutum ecclesiasticum, si reditus
insufficientes evaserint ad finem proprium eiusdem instituti congruenter
consequendum.
§ 5 Iisdem potestatibus, de quibus in §§ 3 et
4, gaudet supremus Moderator instituti religiosi clericalis iuris
pontificii.
Can. 1309 - Iisdem auctoritatibus, de quibus
in Can. 1308, potestas insuper competit transferendi, congrua de causa, onera
Missarum in dies, ecclesias vel altaria diversa ab illis, quae in fundationibus
sunt statuta.
Can. 1310 - § 1. Fidelium voluntatum pro piis
causis reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc Ordinario
expresse concesserit, potest ab eodem fieri ex iusta tantum et necessaria
causa.
§ 2. Si exsecutio onerum impositorum, ob
imminutos reditus aliamve causam, nulla administratorum culpa, impossibilis
evaserit, Ordinarius, auditis iis quorum interest et proprio consilio a rebus
oeconomicis atque servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate,
poterit eadem onera aeque imminuere, excepta Missarum reductione, quae
praescriptis Can. 1308 regitur.
§ 3. In ceteris casibus recurrendum est ad Sedem Apostolicam.
Can. 1311 - Nativum et proprium Ecclesiae ius
est christifideles delinquentes poenalibus sanctionibus coercere.
Can. 1312 - § 1. Sanctiones poenales in
Ecclesia sunt:
1° poenae medicinales seu censurae, quae in
Cann. 1331-1333 recensentur;
2° poenae expiatoriae, de quibus in Can.
1336.
§ 2. Lex alias poenas expiatorias constituere
potest, quae christifidelem aliquo bono spirituali vel temporali privent et
supernaturali Ecclesiae fini sint consentaneae. § 3. Praeterea remedia poenalia
et paenitentiae adhibentur, illa quidem praesertim ad delicta praecavenda, hae
potius ad poenam substituendam vel augendam.
Can. 1313 - § 1. Si post delictum commissum
lex mutetur, applicanda est lex reo favorabilior.
§ 2. Quod si lex posterior tollat legem vel
saltem poenam, haec statim cessat.
Can. 1314 - Poena plerumque est ferendae
sententiae, ita ut reum non teneat, nisi postquam irrogata sit; est autem latae
sententiae, ita ut in eam incurratur ipso facto commissi delicti, si lex vel
praeceptum id expresse statuat.
Can. 1315 - § 1. Qui legislativam habet
potestatem, potest etiam poenales leges ferre; potest autem suis legibus etiam
legem divinam vel legem ecclesiasticam, a superiore auctoritate latam, congrua
poena munire, servatis suae competentiae limitibus ratione territorii vel
personarum.
§ 2. Lex ipsa potest poenam determinare vel
prudenti iudicis aestimatione determinandam relinquere.
§ 3. Lex particularis potest etiam poenis
universali lege constitutis in aliquod delictum alias addere; id autem ne
faciat, nisi ex gravissima necessitate. Quod si lex universalis indeterminatam
vel facultativam poenam comminetur, lex particularis potest etiam in illius
locum poenam determinatam vel obligatoriam constituere.
Can. 1316 - Curent Episcopi dioecesani ut,
quatenus fieri potest, in eadem civitate vel regione uniformes ferantur, si quae
ferendae sint, poenales leges.
Can. 1317 - Poenae eatenus constituantur,
quatenus vere necessariae sint ad aptius providendum ecclesiasticae disciplinae.
Dimissio autem e statu clericali lege particulari constitui nequit.
Can. 1318 - Latae sententiae poenas ne
comminetur legislator, nisi forte in singularia quaedam delicta dolosa, quae vel
graviori esse possint scandalo vel efficaciter puniri poenis ferendae sententiae
non possint; censuras autem, praesertim excommunicationem, ne constituat, nisi
maxima cum moderatione et in sola delicta graviora.
Can. 1319 - § 1. Quatenus quis potest vi
potestatis regiminis in foro externo praecepta imponere, eatenus potest etiam
poenas determinatas, exceptis expiatoriis perpetuis, per praeceptum
comminari.
§ 2. Praeceptum poenale ne feratur, nisi re
mature perpensa, et iis servatis, quae in Cann. 1317 et 1318 de legibus
particularibus statuuntur.
Can. 1320 - In omnibus in quibus religiosi
subsunt Ordinario loci, possunt ab eodem poenis coerceri.
Can. 1321 - § 1. Nemo punitur, nisi externa
legis vel praecepti violatio, ab eo commissa, sit graviter imputabilis ex dolo
vel ex culpa.
§ 2. Poena lege vel praecepto statuta is
tenetur, qui legem vel praeceptum deliberate violavit; qui vero id egit ex
omissione debitae diligentiae, non punitur, nisi lex vel praeceptum aliter
caveat.
§ 3. Posita externa violatione, imputabilitas
praesumitur, nisi aliud appareat.
Can. 1322 - Qui habitualiter rationis usu
carent, etsi legem vel praeceptum violaverint dum sani videbantur, delicti in
incapaces habentur.
Can. 1323 - Nulli poenae est obnoxius qui, cum
legem vel praeceptum violavit:
1° sextum decimum aetatis annum nondum
explevit;
2° sine culpa ignoravit se legem vel
praeceptum violare; ignorantiae autem inadvertentia et error
aequiparantur
3° egit ex vi physica vel ex casu fortuito,
quem praevidere vel cui praeviso occurrere non potuit;
4° metu gravi, quamvis relative tantum,
coactus egit, aut ex necessitate vel gravi incommodo, nisi tamen actus sit
intrinsece malus aut vergat in animarum damnum;
5° legitimae tutelae causa contra iniustum sui
vel alterius aggressorem egit, debitum servans moderamen;
6° rationis usu carebat, firmis praescriptis
Cann. 1324, § 1, n. 2 et 1325;
7° sine culpa putavit aliquam adesse ex
circumstantiis, de quibus in nn. 4 vel 5.
Can. 1324 - § 1. Violationis auctor non
eximitur a poena, sed poena lege vel praecepto statuta temperari debet vel in
eius locum paenitentia adhiberi,si delictum patratum sit:
1° ab eo, qui rationis usum imperfectum tantum
habuerit;
2° ab eo qui rationis usu carebat propter
ebrietatem aliamve similem mentis perturbationem, quae culpabilis
fuerit;
3° ex gravi passionis aestu, qui non omnem
tamen mentis deliberationem et voluntatis consensum praecesserit et impedierit,
et dummodo passio ipsa ne fuerit voluntarie excitata vel nutrita;
4° a minore, qui aetatem sedecim annorum
explevit;
5° ab eo, qui metu gravi, quamvis relative
tantum, coactus est, aut ex necessitate vel gravi incommodo, si delictum sit
intrinsece malum vel in animarum damnum vergat;
6° ab eo, qui legitimae tutelae causa contra
iniustum sui vel alterius aggressorem egit, nec tamen debitum servavit
moderamen;
7° adversus aliquem graviter et iniuste
provocantem;
8° ab eo, qui per errorem, ex sua tamen culpa,
putavit aliquam adesse ex circumstantiis, de quibus in Can. 1323, nn. 4 vel
5;
9° ab eo, qui sine culpa ignoravit poenam legi
vel praecepto esse adnexam;
10° ab eo, qui egit sine plena imputabilitate,
dummodo haec gravis permanserit.
§ 2. Idem potest iudex facere, si qua alia
adsit circumstantia, quae delicti gravitatem deminuat.
§ 3. In circumstantiis, de quibus in § 1, reus
poena latae sententiae non tenetur.
Can. 1325 - Ignorantia crassa vel supina vel
affectata numquam considerari potest in applicandis praescriptis Cann. 1323 et
1324; item ebrietas aliaeve mentis perturbationes,