Can. 1 - Canones huius Codicis unam Ecclesiam latinam respiciunt.
Can. 2 - Codex plerumque non definit ritus, qui in actionibus liturgicis
celebrandis sunt servandi; quare leges liturgicae hucusque vigentes vim suam
retinent, nisi earum aliqua Codicis canonibus sit contraria.
Can. 3 - Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum nationibus aliisve
societatibus politicis conventiones non abrogant neque iis derogant; eadem idcirco
perinde ac in praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis
minime obstantibus.
Can. 4 - Iura quaesita, itemque privilegia quae, ab Apostolica Sede ad
haec usque tempora personis sive physicis sive iuridicis concessa, in usu sunt
nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse revocentur.
Can. 5 - § 1. Vigentes in praesens contra horum praescripta canonum consuetudines
sive universales sive particulares, quae ipsis canonibus huius Codicis reprobantur,
prorsus suppressae sunt, nec in posterum reviviscere sinantur; ceterae quoque
suppressae habeantur, nisi expresse Codice aliud caveatur, aut centenariae sint
vel immemorabiles, quae quidem, si de iudicio Ordinarii pro locorum ac personarum
adiunctis submoveri nequeunt, tolerari possunt.
§ 2. Consuetudines praeter ius hucusque vigentes, sive universales sive particulares,
servantur.
Can. 6 - § 1. Hoc Codice vim obtinente, abrogantur:
1° "Codex Iuris Canonici" anno 1917 promulgatus;
2° aliae quoque leges, sive universales sive particulares, praescriptis huius
Codicis contrariae, nisi de particularibus aliud expresse caveatur;
3° leges poenales quaelibet, sive universales sive particulares a Sede Apostolica
latae, nisi in ipso hoc Codice recipiantur;
4° ceterae quoque leges disciplinares universales materiam respicientes, quae
hoc Codice ex integro ordinatur.
§ 2. Canones huius Codicis, quatenus ius vetus referunt, aestimandi sunt ratione
etiam canonicae traditionis habita.
Can. 7 - Lex instituitur cum promulgatur.
Can. 8 - § 1. Leges ecclesiasticae universales promulgantur per editionem
in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali, nisi in casibus particularibus
alius promulgandi modus fuerit praescriptus, et vim suam exserunt tantum expletis
tribus mensibus a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei illico
ligent aut in ipsa lege brevior aut longior vacatio specialiter et expresse
fuerit statuta.
§ 2. Leges particulares promulgantur modo a legislatore determinato et obligare
incipiunt post mensem a die promulgationis, nisi alius terminus in ipsa lege
statuatur.
Can. 9 - Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi nominatim in eisde
praeteritis caveatur.
Can. 10 - Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt,
quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.
Can. 11 - Legibus mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia
catholica vel in eandem recepti, quique sufficienti rationis usu gaudent et,
nisi aliud iure expresse caveatur, septimum aetatis annum expleverunt.
Can. 12 - § 1. Legibus universalibus tenentur ubique terrarum omnes pro
quibus latae sunt.
§ 2. A legibus autem universalibus, quae in certo territorio non vigent, eximuntur
omnes qui in eo territorio actu versantur. § 3. Legibus conditis pro peculiari
territorio ii subiciuntur proquibus latae sunt, quique ibidem domicilium vel
quasi-domicilium habent et simul actu commorantur, firmo praescripto Can. 13.
Can. 13 - § 1. Leges particulares non praesumuntur personales, sed territoriales
nisi aliud constet.
§ 2. Peregrini non adstringuntur:
1° legibus particularibus sui territorii quamdiu ab eo absunt, nisi aut earum
transgressio in proprio territorio noceat, aut leges sint personales;
2° neque legibus territorii in quo versantur, iis exceptis quae ordini publico
consulunt, aut actuum sollemnia determinant, aut res immobiles in territorio
sitas respiciunt.
§3. Vagi obligantur legibus tam universalibus quam particularibus quae vigent
in loco in quo versantur.
Can. 14 - Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non
urgent; in dubio autem facti Ordinarii ab eis dispensare possunt, dummodo, si
agatur de dispensatione reservata, concedi soleat ab auctoritate cui reservatur.
Can. 15 - § 1. Ignorantia vel error circa leges irritantes vel inhabilitantes
earundem effectum non impediunt, nisi aliud expresse statuatur.
§2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut
circa factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum non notorium
praesumitur, donec contrarium probetur.
Can. 16 - § 1. Leges authentice interpretatur legislator et is cui potestas
authentice interpretandi fuerit ab eodem commissa.
§2. Interpretatio authentica per modum legis exhibita eandem vim habet ac lex
ipsa et promulgari debet; si verba legis in se certa declaret tantum, valet
retrorsum; si legem coarctet vel extendataut dubiam explicet, non retrotrahitur.
§3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi
in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque afficit
res pro quibus data est.
Can. 17 - Leges ecclesiasticae intellegendae sunt secundum propriam verborum
significationem in textu et contextu consideratam; quae si dubia et obscura
manserit, ad locos parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias
et ad mentem legislatoris est recurrendum.
Can. 18 - Leges quae poenam statuunt aut liberum iurium exercitum coarctant
aut exceptionem a lege continent, strictae subsunt interpretationi.
Can. 19 - Si certa de re desit expressum legis sive universalis sive
particularis praescriptum; aut consuetudo, causa, nisi sit poenalis, dirimenda
est attentis legibus latis in similibus, generalibus iuris principiis cum aequitate
canonica servatis, iurisprudentia et praxi Curiae Romanae, communi constantique
doctorum sententia.
Can. 20 - Lex posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse
edicat aut illi sit directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris
materiam; sed lex universalis minime derogat iuri particulari aut speciali,
nisi aliud in iure expresse caveatur.
Can. 21 - In dubio revocatio legis praeexistentis non praesumitur, sed
leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quantum fieri potest, conciliandae.
Can. 22 - Leges civiles ad quas ius Ecclesiae remittit, in iure canonico
iisdem cum effectibus serventur, quatenus iuri divino non sint contrariae et
nisi aliud iure canonico caveatur.
Can. 23 - Ea tantum consuetudo a communitate fidelium introducta vim
legis habet, quae a legislatore approbata fuerit, ad normam canonum qui sequuntur.
Can. 24 - § 1. Nulla consuetudo vim legis obtinere potest, quae sit iuri
divino contraria.
§2. Nec vim legis obtinere potest consuetudo contra aut praeter ius canonicum,
nisi sit rationabilis; consuetudo autem quae in iure expresse reprobatur, non
est rationabilis.
Can. 25 - Nulla consuetudo vim legis obtinet, nisi a communitate legis
saltem recipiendae capaci cum animo iuris inducendi servata fuerit.
Can. 26 - Nisi a competendi legislatore specialiter fuerit probata, consuetudo
vigenti iuri canonico contraria aut quae est praeter legem canonicam, vim legis
obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos et completos servata
fuerit; contra legem vero canonicam, quae clausulam contineat futuras consuetudines
prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria aut immemorabilis.
Can. 27 - Consuetudo est optima legum interpres.
Can. 28 - Firmo praescripto Can. 5, consuetudo, sive contra sive praeter
legem per contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed, nisi expressam
de iis mentionem faciat, lex non revocat consuetudines centenarias aut immemorabiles,
nec lex universalis consuetudines particulares.
Can. 29 - Decreta generalia, quibus a legislatore competenti pro communitate
legis recipiendae capaci communia feruntur praescripta, proprie sunt leges et
reguntur praescriptis canonum de legibus.
Can. 30 - Qui potestate exsecutiva tantum gaudet, decretum generale,
de quo in Can. 29, ferre non valet, nisi in casibus particularibus ad normam
iuris id ipsi a legislatore competenti expresse fuerit concessum et servatis
condicionibus in actu concessionis statutis.
Can. 31 - § 1. Decreta generalia exsecutoria, quibus nempe pressius determinantur
modi in lege applicanda servandi aut legum observantia urgetur, ferre valent,
intra fines suae competentiae, qui potestate gaudent exsecutiva.
§2. Ad decretorum promulgationem et vacationem quod attinet, de quibus in §
1, serventur praescripta Can. 8.
Can. 32 - Decreta generalia exsecutoria eos obligant qui tenentur legibus,
quarum eadem decreta modos applicationis determinant aut observantiam urgent.
Can. 33 - § 1. Decreta generalia exsecutoria, etiamsi edantur in directoriis
aliusve nominis documentis, non derogant legibus, et eorum praescripta quae
legibus sint contraria omni vi carent.
§2. Eadem vim habere desinunt revocatione explicita aut implicita ab auctoritate
competenti facta, necnon cessante lege ad cuius exsecutionem data sunt; non
autem cessant resoluto iure statuentis nisi contrarium expresse caveatur.
Can. 34 - § 1. Instructiones, quae nempe legum praescripta declarant
atque rationes in iisdem exsequendis servandas evolunt et determinant, ad usum
eorum dantur quorum est curare ut leges exsecutioni mandentur, eosque in legum
exsecutione obligant; eas legitime edunt, intra fines suae competentiae, qui
potestate exsecutiva gaudent.
§2. Instructionum ordinationes legibus non derogant, et si quae cum legum praescriptis
componi nequeant, omni vi carent.
§3. Vim habere desinunt instructiones non tantum revocatione explicita aut implicita
auctoritatis competentis, quae eas edidit, eiusve superioris, sed etiam cessante
lege ad quam declarandam vel exsecutioni mandandam datae sunt.
Can. 35 - Actus administrativus singularis, sive est decretum aut praeceptum
sive est rescriptum, elici potest, intra fines suae competentiae, abeo qui potestate
exsecutiva gaudet, firmo praescripto Can. 76, § 1.
Can. 36 - § 1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam
verborum significationem et communem loquendi usum; in dubio, qui ad lites referuntur
aut ad poenas comminandas infligendasve attinent aut personae iura aliis quaesita
laedunt aut adversantur legi incommodum privatorum, strictae subsunt interpretationi;
ceteri omnes, latae.
§2. Actus administrativus non debet ad alios casus praeter expressos extendi.
Can. 37 - Actus administrativus, qui forum externum respicit, scripto
est consignandus; item, si fit in forma commissoria, actus huius exsecutionis.
Can. 38 - Actus administrativus, etiam si agatur de rescripto "Motu proprio"
dato, effectu caret quatenus ius quaesitum laedit aut legi consuetudinive probatae
contrarium est, nisi auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addiderit.
Can. 39 - Condiciones in actu administrativo tunc tantum ad validitatem
censentur adiectae, cum per particulas "si," "nisi," "dummodo" exprimuntur.
Can. 40 - Exsecutor alicuius actus administrativi invalide suo munere
fungitur, antequam litteras receperit earumque authenticitatem et integritatem
recognoverit, nisi praevia earundem notitia ad ipsum auctoritate eundem actum
edentis transmissa fuerit.
Can. 41 - Exsecutor actus administrativi cui committitur merum exsecutionis
ministerium, exsecutionem huius actus denegare non potest, nisi manifesto appareat
eundem actum esse nullum aut alia ex gravi causa sustineri non posse aut condiciones
in ipso actu administrativo appositas non esse adimpletas; si tamen actus administrativi
exsecutio adiunctorum personae aut loci ratione videatur inopportuna, exsecutor
exsecutionem intermittat; quibus in casibus statim certiorem faciat auctoritatem
quae actum edidit.
Can. 42 - Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam;
si autem condiciones essentiales in litteris appositas non impleverit ac substantialem
procedendi formam non servaverit, irrita est exsecutio.
Can. 43 - Actus administrativi exsecutor potest alium pro suo prudenti
arbitrio sibi substituere, nisi substitutio prohibita fuerit, aut electa industria
personae, aut substituti persona praefinita; hisce autem in casibus exsecutori
licet alteri committere actus praeparatorios.
Can. 44 - Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris
successore in officio, nisi fuerit electa industria personae.
Can. 45 - Exsecutori fas est, si quoquo modo in actus administrativi
exsecutione erraverit, eundem actum iterum exsecutioni mandare.
Can. 46 - Actus administrativus non cessat resoluto iure statuentis,
nisi aliud iure expresse caveatur.
Can. 47 - Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum
auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo legitime
notificatur personae pro qua datus est.
Can. 48 - Decretum singulare intellegitur actus administrativus a competenti
auctoritate exsecutiva editus, quo secundum iuris normas pro casu particulari
datur decisio aut fit provisio, quae natura sua petitionem ab aliquo factam
non supponunt.
Can. 49 - Praeceptum singulare est decretum quo personae aut personis
determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et legitime imponitur,
praesertim ad legis observantiam urgendam.
Can. 50 - Antequam decretum singulare ferat, auctoritas necessarias notitias
et probationes exquirat, atque, quantum fieri potest, eos audiat quorum iura
laedi possint.
Can. 51 - Decretum scripto feratur expressis, saltem summarie, si agaturde
decisione, motivis.
Can. 52 - Decretum singulare vim habet tantum quoad res de quibus datum
est; eas vero ubique obligat, nisi aliud constet.
Can. 53 - Si decreta inter se sint contraria, peculiare, in iis quae
peculariter exprimuntur, praevalet generali; si aeque sint pecularia aut generalia,
posterius tempore obrogat priori, quatenus ei contrarium est.
Can. 54 - § 1. Decretum singulare, cuius applicatio committitur exsecutori,
effectum habet a momento exsecutionis; secus a momento quo personae auctoritate
ipsius decernentis intimatur.
§ 2. Decretum singulare, ut urgeri possit, legitimo documento ad normam iuris
intimandum est.
Can. 55 - Firmo praescripto Cann. 37 et 51 cum gravissima ratio obstet
ne scriptus decreti textus tradatur, decretum intimatum habetur si ei, cui destinatur,
coram notario vel duobus testibus legatur, actis redactis, ab omnibus praesentibus
subscribendis.
Can. 56 - Decretum pro intimato habetur, si is cui destinatur, rite vocatus
ad decretum accipiendum vel audiendum, sine iusta causa non comparuerit vel
subscribere recusaverit.
Can. 57 - § 1. Quoties lex iubeat decretum ferri vel ab eo, cuius interest,
petitio vel recursus ad decretum obtinendum legitime proponatur, auctoritas
competens intra tres menses a recepta petitione vel recursu provideat, nisi
alius terminus lege praescribatur.
§ 2. Hoc termino transacto, si decretum nondum datum fuerit, responsum praesumitur
negativum, ad propositionem ulterioris recursus quod attinet.
§ 3. Responsum negativum praesumptum non eximit competentem auctoritatem ab
obligatione decretum ferendi, immo et damnum forte illatum, ad normam Can. 128,
reparandi.
Can. 58 - § 1. Decretum singulare vim habere desinit legitima revocatione
ab auctoritate competendi facta necnon cessante lege ad cuius exsecutionem datum
est.
§ 2. Praeceptum singulare, legitimo documento non impositum, cessat resoluto
iure praecipientis.
Can. 59 - § 1. Rescriptum intellegitur actus administrativus a competenti
auctoritate exsecutiva in scriptis elicitus, quo suapte natura, ad petitionem
alicuius, conceditur privilegium, dispensatio aliave gratia.
§ 2. Quae de rescriptis statuuntur praescripta, etiam de licentiae concessione
necnon de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo valent, nisi aliud constet.
Can. 60 - Rescriptum quodlibet impetrari potest ab omnibus qui expresse
non prohibentur.
Can. 61 - Nisi aliud constet, rescriptum impetari potest pro alio, etiam
praeter eius assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, salvis clausulis
contrariis.
Can. 62 - Rescriptum in quo nullus datur exsecutor, effectum habet a
momento quo datae sunt litterae; cetera, a momento exsecutionis.
Can. 63 - § 1. Validitati rescripti obstat subreptio seu reticentia veri,
si in precibus expressa non fuerint quae secundum legem, stilum et praxim canonicam
ad validitatem sunt experimenda, nisi agatur de rescripto gratiae, quod "Motu
proprio" darum sit.
§ 2. Item validitati rescripti obstat obreptio seu exposito falsi, sine una
quidem causa motiva proposita sit vera.
§ 3. Causa motiva in rescriptis quorum nullus est exsecutor, vera sit oportet
tempore quo rescriptum datum est; in ceteris, tempore exsecutionis.
Can. 64 - Salvo iure Paenitentiariae pro foro interno, gratia a quovis
dicasterio Romanae Curiae denegata, valide ab alio eiusdem Curiae dicasterio
aliave competenti auctoritate infra Romanum Pontificem concedi nequit, sine
assensu dicasterii quocum agi coeptum est.
Can. 65 - § 1. Salvis praescriptis §§ 2 et 3, nemo gratiam a proprio
Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat, nisi facta denegationis mentione;
Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario denegationis
rationibus.
§ 2. Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata, ab alio Vicario
eiusdem Episcopi, etiam habitis a Vicario denegante denegationis rationibus,
valide concedi nequit.
§ 3. Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata et postea,
nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo dioecesano impetrata, invalida
est; gratia autem ab Episcopo dioecesano denegata nequit valide, etiam facta
denegationis mentione, ab eius Vicario generali vel Vicario episcopali, non
consentiente Episcopo, impetrari.
Can. 66 - Rescriptum non fit irritum ob errorem in nomine personae cui
datur vel a qua editur, aut loci in quo ipsa residet, aut rei dequa agitur,
dummodo iudicio Ordinarii nulla sit de ipsa persona vel de re dubiatio.
Can. 67 - § 1. Si contingat ut de una eademque re duo rescripta inter
se contraria impetrentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur, praevalet
generali.
§ 2. Si sint aeque peculiaria aut generalia, prius tempore praevalet posteriori,
nisi in altero fiat mentio expressa de priore, aut nisi prior impetrator dolo
vel notabili neglegentia sua rescripto usus non fuerit.
§ 3. In dubio num rescriptum irritum sit necne, recurratur ad rescribentem.
Can. 68 - Rescriptum Sedis Apostolicae in quo nullus datur exsecutor,
tunc tantum debet Ordinario impetrantis praesentari, cum id in iisdem litteris
praecipitur, aut de rebus agitur publicis, aut comprobari condiciones oportet.
Can. 69 - Rescriptum, cuius praesentationi nullum est definitum tempus,
potest exsecutori exhiberi quovis tempore, modo absit fraus et dolus.
Can. 70 - Si in rescripto ipsa concessio exsecutori committatur, ipsius
est pro suo prudenti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare.
Can. 71 - Nemo uti tenetur rescripto in sui dumtaxat favorem concesso,
nisi aliunde obligatione canonica ad hoc teneatur.
Can. 72 - Rescripta ab Apostolica Sede concessa, quae exspiraverint,
ab Episcopo dioecesano iusta de causa semel prorogari possunt, non tamen ultra
tres menses.
Can. 73 - Per legem contrariam nulla rescripta revocantur, nisi aliud
in ipsa lege caveatur.
Can. 74 - Quamvis gratia oretenus sibi concessa quis in foro interno
uti possit, tenentur illam pro foro externo probare, quoties id legitime ab
eo petatur.
Can. 75 - Si rescriptum contineat privilegium vel dispensationem, serventur
insuper praescripta canonum qui sequuntur.
Can. 76 - § 1. Privilegium, seu gratia in favorem certarum personarum
sive physicarum sive iuridicarum per peculiarem actum facta, concedi potest
a legislatore necnon ab auctoritate exsecutiva cui legislator hanc potestatem
concesserit.
§ 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi
privilegii.
Can. 77 - Privilegium interpretandum est ad normam Can. 36, § 1; sed
ea semper adhibenda est interpretatio, qua privilegio aucti aliquam revera gratiam
consequantur.
Can. 78 - § 1. Privilegium praesumitur perpetuum, nisi contrarium probetur.
§ 2. Privilegium personale, quod scilicet personam sequitur, cum ipsa extinguitur.
§ 3. Privilegium reale cessat per absolutum rei vel loci interitum; privilegium
vero locale, si locus intra quinquaginta annos restituatur, reviviscit.
Can. 79 - Privilegium cessat per revocationem competentis auctoritatis
ad normam Can. 47, firmo praescripto Can. 81.
Can. 80 - § 1. Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec
a competendi auctoritate fuerit accepta.
§ 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare
potest.
§ 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae, aut ratione dignitatis loci
vel rei, singulae personae renuntiare nequeunt; nec ipsi personae iuridicae
integrum est privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedat in Ecclesiae
praeiudicium.
Can. 81 - Resoluto iure concedentis, privilegium non extinguitur, nisi
datum fuerit cum clausula "ad beneplacitum nostrum" vel alia aequipollenti.
Can. 82 - Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis haud
onerosum non cessat; quod vero in aliorum gravamen cedit, amittitur, si accedat
legitima praescriptio.
Can. 83 - § 1. Cessat privilegium elapso tempore vel expleto numero casuum
pro quibus concessum fuit, firmo praescripto Can. 142, § 2.
§ 2. Cessat quoque, si temporis progressu rerum adiuncta ita iudicio auctoritatis
competentis immutata sint, ut noxium evaserit aut eius usus illicitus fiat.
Can. 84 - Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, privilegio
ipso privari meretur; quare, Ordinarius, frustra monito privilegiario, graviter
abutentem privet privilegio quod ipse concessit; quod si privilegium concessum
fuerit ab Apostolica Sede, eandem Ordinarius certiorem facere tenetur.
Can. 85 - Dispensatio, seu legis mere ecclesiasticae in casu particulari
relaxatio, concedi potest ab iis qui potestate gaudent exsecutiva intra limites
suae competentiae, necnon ab illis quibus potestas dispensandi explicite vel
implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae delegationis.
Can. 86 - Dispensationi obnoxiae non sunt leges quatenus ea definiunt,
quae institutorum aut actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva.
Can. 87 - § 1. Episcopus dioecesanus fideles, quoties id ad eorundem
spirituale bonum conferre iudicet, dispensare valet in legibus disciplinaribus
tam universalibus quam particularibus pro suo territorio vel suis subditis a
suprema Ecclesiae auctoritate latis, non tamen in legibus processualibus aut
poenalibus, nec in iis quarum dispensatio Apostolicae Sedis aliive auctoritati
specialiter reservatur.
§ 2. Si difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum
gravis damni, Ordinarius quicumque dispensare valet in iisdem legibus, etiam
si dispensatio reservatur Sanctae Sedi, dummodo agatur de dispensatione quam
ipsa in iisdem adiunctis concedere solet, firmo praescripto Can. 291.
Can. 88 - Ordinarius loci in legibus dioecesanis atque, quoties id ad
fidelium bonum conferre iudicet, in legibus a Concilio plenario vel provinciali
aut ab Episcoporum conferentia latis dispensare valet.
Can. 89 - Parochus aliique presbyteri aut diaconi a lege universali et
particulari dispensare non valent, nisi haec potestas ipsis expresse concessa
sit.
Can. 90 - § 1. A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili
causa, habita ratione adiuctorum casus et gravitatis legis a qua dispensatur;
alias dispensatio illicita est, nisi ab ipso legislatore eiusve superiore data
sit, etiam invalida.
§ 2. Dispensatio in dubio de sufficientia causae valide et licite conceditur.
Can. 91 - Qui gaudet potestate dispensandi eam exercere valet, etiam
extra territorium exsistens, in subditos, licet a territorio absentes, atque,
nisi contrarium expresse statuatur, in peregrinos quoque in territorio actu
degentes, necnon erga seipsum.
Can. 92 - Strictae subest interpretationi non solum dispensatio ad normam
Can. 36, § 1, sed ipsamet potestas dispensandi ad certum casum concessa.
Can. 93 - Dispensatio quae tractum habet successivum cessat iisdem modis
quibus privilegium, necnon certa ac totali cessatione causae motivae.
Can. 94 - § 1. Statuta, sensu proprio, sunt ordinationes quae in universitatibus
sive personarum sive rerum ad normam iuris conduntur, et quibus definiuntur
earundem finis, constitutio, regimen atque agendi rationes.
§ 2. Statutis universitatis personarum obligantur solae personae quae legitime
eiusdem membra sunt; statutis rerum universitatis, iiqui eiusdem moderamen curant.
§ 3. Quae statutorum praescripta vi potestatis legislativae condita et promulgata
sunt, reguntur praescriptis canonum de legibus.
Can. 95 - § 1. Ordines sunt regulae seu normae quae servari debent in
personarum conventibus, sive ab auctoritate ecclesiastica indictis sive a christifidelibus
libere convocatis, necnon aliis celebrationibus, et quibus definiuntur quae
ad constitutionem, moderamen et rerum agendarum rationes pertinent.
§ 2. In conventibus celebrationibusve, ii regulis ordinis tenentur, qui in iisdem
partem habent.
Can. 96 - Baptismo homo Ecclesiae Christi incorporatur et in eadem constituitur
persona, cum officiis et iuribus quae christianis, attenta quidem eorum condicione,
sunt propria, quatenus in ecclesiastica sunt communione et nisi obstet lata
legitima sanctio.
Can. 97 - § 1. Persona quae duodevigesimum aetatis annum explevit, maior
est; infra hanc aetatem, minor.
§ 2. Minor, ante plenum septennium, dicitur infans et censetur non sui compos,
expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur.
Can. 98 - § 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati obnoxia manet parentum
vel tutorum, iis exceptis in quibus minores lege divina aut iure canonico ab
eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum eorumque potestatem
quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi iure canonico aliud
caveatur, aut Episcopus dioecesanus in certibus casibus iusta de causa per nominationem
alius tutoris providendum aestimaverit.
Can. 99 - Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos
et infantibus assimilatur.
Can. 100 - Persona dicitur: "incola," in loco ubi est eius domicilium;
"advena," in loco ubi quasi-domicilium habet; "peregrinus," si versetur extra
domicilium et quasi-domicilium quod adhuc retinet; "vagus," si nullibi domicilium
habeat vel quasi-domicilium.
Can. 101 - § 1. Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo
cum filius natus est, domicilium, aut, eo deficiente, quasi-domicilium habuerunt
parentes vel, si parentes non habuerint idem domicilium vel quasi-domicilium,
mater.
§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus;
si de exposito, est locus in quo inventus est.
Can. 102 - § 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae
aut saltem dioecesis commoratione, quae aut coniuncta sit cum animo ibi perpetuo
manendi si nihil inde avocet, aut ad quinquennium completum sit protracta.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea commoratione in territorio alicuius paroeciae
aut saltem dioecesis, quae aut coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem per
tres menses si nihil inde avocet, aut ad tres menses reapse sit protracta.
§ 3. Domicilium vel quasi-domicilium in territorio paroeciae dicitur paroeciale;
in territorio dioecesis, etsi non in parochia, dioecesanum.
Can. 103 - Sodales institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae
domicilium acquirunt in loco ubi sita est domus cui adscribuntur; quasi-domicilium
in domo ubi, ad normam Can. 102, § 2, commorantur.
Can. 104 - Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium;
legitime separationis ratione vel alia iusta de causa, uterque habere potest
proprium domicilium vel quasi-domicilium.
Can. 105 - § 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium
illius, cuius potestati subicitur. Infantia egressus potest etiam quasi-domicilium
proprium acquirere; atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus, etiam
proprium domicilium.
§ 2. Quicumque alia ratione quam minoritate, in tutelam vel curatelam legitime
traditus est alterius, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.
Can. 106 - Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessione a loco
cum animo non revertendi, salvo praescripto Can. 105.
Can. 107 - § 1. Tum per domicilium tum per quasi-domicilium suum quisque
parochum et Ordinarium sortitur.
§ 2. Proprius vagi parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci
in quo vagus actu commoratur.
§ 3. Illius quoque qui non habet nisi domicilium vel quasi-domicilium dioecesanum,
parochus proprius est parochus loci in quo actu commoratur.
Can. 108 - § 1. Consanguinitas computatur per lineas et gradus.
§ 2. In linea recta tot sunt gradus quot generationes, seu quot personae, stipite
dempto.
§ 3. In linea obliqua tot sunt gradus quot personae in utraque simul linea,
stipite dempto.
Can. 109 - § 1. Affinitur oritur ex matrimonio valido, etsi non consummato,
atque viget inter virum et mulieris consanguineos, itemque mulierem inter et
viri consanguineos.
§ 2. Ita computantur ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et
gradu sint affines mulieris, et vice versa.
Can. 110 - Filii, qui ad normam legis civilis adoptati sint, habentur
ut filii eius vel eorum qui eos adoptaverint.
Can. 111 - § 1. Ecclesiae latinae per receptum baptismum adscribitur
filius parentum, qui ad eam pertineant vel, si alteruter ad eam nonpertineat,
ambo concordi voluntate optaverint ut proles in Ecclesia latina baptizaretur;
quodsi concors voluntas desit, Ecclesiae rituali ad quam pater petinet adscribitur.
§ 2. Quilibet baptizandus qui partum decimum aetatis annum expleverit, libere
potest eligere ut in Ecclesia latina vel in alia Ecclesia rituali sui iuris
baptizetur; quo in casu, ipse ad eam Ecclesiam pertinet quam elegerit.
Can. 112 - § 1. Post receptum baptismum, alii Ecclesiae ritualis sui
iuris adscribuntur:
1° qui licentiam ab Apostolica Sede obtinuerit;
2° coniux qui, in matrimonio ineundo vel eo durante, ad Ecclesiam ritualem sui
iuris alterius coniugis se transire declaraverit; matrimonio autem soluto, libere
potest ad latinam Ecclesiam redire;
3° filii eorum, de quibus in nn. 1 et 2, ante decimum quartum aetatis annum
completum itemque, in matrimonio mixto, filii partis catholicae quae ad aliam
Ecclesiam ritualem legitime transierit; adepta vero hac aetate, iidem possunt
ad latinam Ecclesiam redire.
§ 2. Mos, quamvis diuturnus, sacramenta secundum ritum alicuius Ecclesiae ritualis
sui iuris recipiendi, non secumfert adscriptionem eidem Ecclesiae.
Can. 113 - § 1. Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes, moralis personae
rationem habent ex ipsa ordinatione divina.
§ 2. Sunt etiam in Ecclesia, praeter personas physicas, personae iuridicae,
subiecta scilicet in iure canonico obligationum et iurium quae ipsarum indoli
congruunt.
Can. 114 - § 1. Personae iuridicae constituuntur aut ex ipso iuris praescripto
aut ex speciali competentis auctoritatis concessione per decretum data, universitates
sive personarum sive rerum in finem missioni Ecclesiae congruentem, qui singulorum
finem transcendit, ordinatae.
§ 2. Fines, de quibus in § 1, intelleguntur qui ad opera pietatis, apostolatus
vel caritatis sive spiritualis sive temporalis attinent.
§ 3. Auctoritas Ecclesiae competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi
iis personarum aut rerum universitatibus, quae finem persequuntur reapse utilem
atque, omnibus perpensis, mediis gaudent quae sufficere posse praevidentur ad
finem praestitutum assequendum.
Can. 115 - § 1. Personae iuridicae in Ecclesia sunt aut universitates
personarum aut universitates rerum.
§ 2. Universitas personarum, quae quidem nonnisi ex tribus saltem personis constitui
potest, est collegialis, si eius actionem determinant membra, in decisionibus
ferendis concurrentia, sive aequali iure sive non, ad normam iuris et statutorum;
secus est non collegialis.
§ 3. Universitas rerum seu fundatio autonoma constat bonis seu rebus, sive spiritualibus
sive materialibus, eamque, ad normam iuris et statutorum, moderantur sive una
vel plures personae physicae sive collegium.
Can. 116 - § 1. Personae iuridicae publicae sunt universitates personarum
seu rerum, quae ab ecclesiastica auctoritate competenti constituuntur ut intra
fines sibi praestitutos nomine Ecclesiae, ad normam praescriptorum iuris, munus
proprium intuitu boni publici ipsis commissum expleant; ceterae personae iuridicae
sunt privatae.
§ 2. Personae iuridicae publicae hac personalitate donantur sive ipso iure sive
speciali competentis auctoritatis decreto eandem expresse concedenti; personae
iuridicae privatae hac personalitate donantur tantum per speciale competentis
auctoritatis decretum eandem personalitatem expresse concedens.
Can. 117 - Nulla personarum vel rerum universitas personalitatem iuridicam
obtinere intendens, eandem consequi valet nisi ipsius statuta a competenti auctoritate
sint probata.
Can. 118 - Personam iuridicam publicam repraesentant, eius nomine agentes,
ii quibus iure universali vel particulari aut propriis statutis haec competentia
agnoscitur; personam iuridicam privatam, ii quibus eadem competentia per statuta
tribuitur.
Can. 119 - Ad actus collegiales quod attinet, nisi iure vel statutis
aliud caveatur:
1° si agatur de electionibus, id vim habet iuris, quod, praesente quidem maiore
parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori eorum qui
sunt praesentes; post duo inefficacia scrutinia, suffragatio fiat super duobus
candidatis qui maiorem suffra giorumpartem obtinuerint, vel, si sunt plures,
super duobus aetate senioribus; post tertium scrutinium, si paritas maneat,
ille electus habeatur qui senior sit aetate;
2° si agatur de aliis negotiis, id vim habet iuris, quod, praesente quidem maiore
parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori eorum qui
sunt praesentes; quod si post duo scrutinia suffragia aequalia fuerint, praeses
suo voto paritatem dirimere potest;
3° quod autem omnes uti singulos tangit, ab omnibus approbari debet.
Can. 120 - § 1. Personae iuridica natura sua perpetua est; extinguitur
tamen si a competenti auctoritate legitime supprimantur aut per centum annorum
spatium agere desierit; persona iuridica privata insuper extinguitur, si ipsa
consociatio ad normam statutorum dissolvatur, aut si, de iudicio auctoritatis
competentis, ipsa fundatio ad normam statutorum esse desierit.
§ 2. Si vel unum ex personae iuridicae collegialis membris supersit, et personarum
universitas secundum statuta esse non desierit, exercitium omnium iurium universitatis
illi membro competit.
Can. 121 - Si universitates sive personarum sive rerum, quae sunt personae
iuridicae publicae, ita coniungantur ut ex iisdem una constituatur universitas
personalitae iuridica et ipsa pollens, nova haec persona iuridica bona iuraque
patrimonialia prioribus propria obtinet atque onera suscipit, quibus eaedem
gravabantur; ad destinationem autem praesertim bonorum et ad onerum adimpletionem
quod attinet, fundatorum oblatorumque voluntas atque iura quaesita salva esse
debent.
Can. 122 - Si universitas, quae gaudet personalitate iuridica publica,
ita dividatur ut aut illius pars alii personae iuridicae uniatur aut ex parte
dismembrata distincta persona iuridica publica erigatur, auctoritas ecclesiastica,
cui divisio competat, curare debet per se vel per exsecutorem, servatis quidem
in primis tum fundatorum ac oblatorum voluntate tum iuribus quaesitis tum probatis
statutis:
1° ut communia, quae dividi possunt, bona atque iura patrimonialia necnon aes
alienum aliaque onera dividantur inter personas iuridicas, de quibus agitur,
debita cum proportione ex aequo et bono, ratione habita omnium adiunctorum et
necessitatum utriusque;
2° ut usus et ususfructus communium bonorum, quae divisioni obnoxia non sunt,
utrique personae iuridicae cedant, oneraque iisdempropria utrique imponantur,
servata item debita proportione ex aequo et bono definienda.
Can. 123 - Extincta persona iuridica publica, destinatio eiusdem bonorum
iuriumque patrimonialium itemque onerum regitur iure et statutis, quae, si sileant,
obveniunt personae iuridicae immediate superiori, salvis semper fundatorum vel
oblatorum voluntate necnon iuribus quaesitis; extincta persona iuridica privata,
eiusdem bonorum et onerum destinatio statutis regitur.
Can. 124 - § 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur ut a persona
habili sit positus, atque in eodem adsint quae actum ipsum essentialiter constituunt,
necnon sollemnia et requisita iure ad validitatem actus imposita.
§ 2. Actus iuridicus quoad sua elementa externa rite positus praesumitur validus.
Can. 125 - § 1. Actus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui
ipsa nequaquam resistere potuit, pro infecto habetur. § 2. Actus positus ex
metu gravi, iniuste incusso, aut ex dolo, valet, nisi aliud iure caveatur; sed
potest per sententiam iudicis rescindi, sive ad instantiam partis laesae eiusve
in iure successorum sive ex officio.
Can. 126 - Actus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versetur circa
id quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua
non, irritus est; secus valet, nisi aliud iure caveatur, sed actus ex ignorantia
aut ex errore initus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.
Can. 127 - § 1. Cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere
consensu aut consilio alicuius collegii vel personarum coetus, convocari debet
collegium vel coetus ad normam Can. 166, nisi, cum agatur de consilio tantum
exquirendo, aliter iure particulari aut proprio cautum sit; ut autem actus valeant
requiritur ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum qui sunt praesentes
aut omnium exquiratur consilium.
§ 2. Cum iure statuatur ad actus ponendos Superiorem indigere consensu aut consilio
aliquarum personarum, uti singularum:
1° si consensus exigatur, invalidus est actus Superioris consensum earum personarum
non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;
2° si consilium exigatur, invalidus est actus Superioris easdem personas non
audientis; Superior, licet nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem
votum, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda,
ab earundem voto, praesertim concordi, ne discedat.
§ 3. Omnes quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam
suam sincere proferendi atque, si negotiorum gravitas id postulate, secretum
sedulo servandi; quae quidem obligatio a Superiore urgeri potest.
Can. 128 - Quicunque illegitime actu iuridico, immo quovis alio actu
dolo vel culpa posito, alteri damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum
reparandi.
Can. 129 - § 1. Potestatis regiminis, quae quidem ex divina institutione
est in Ecclesia et etiam potestas iurisdictionis vocatur, ad normam praescriptorum
iuris, habilis sunt qui ordine sacro sunt insigniti.
§ 2. In exercitio eiusdem potestatis, christifideles laici ad normam iuris cooperari
possunt.
Can. 130 - Potestas regiminis de se exercetur pro foro externo, quandoque
tamen pro solo foro interno, ita quidem ut effectus quos eius exercitium natum
est habere pro foro externo, in hoc foro non recognoscantur, nisi quatenus id
determinatis pro casibus iure statuatur.
Can. 131 - § 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui
officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur.
§ 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
§ 3. Ei qui delegatum se asserit, onus probandae delegationis incumbit.
Can. 132 - § 1. Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate
delegata.
§ 2. Attamen nisi in eius concessione aliud expresse caveatur aut electa sit
industria personae, facultas habitualis Ordinario concessa non perimitur resoluto
iure Ordinarii cui concessa est, etiamsi ipse eam exsequi coeperit, sed transit
ad quemvis Ordinarium qui ipsi in regimine succedit.
Can. 133 - § 1. Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati
sui fines excedit, nihil agit.
§ 2. Fines sui mandati excercere non intellegitur delegatus qui aliomodo ac
in mandato determinatur, ea peragit ad quae delegatus est, nisi modus ab ipso
delegante ad validitatem fuerit praescriptus.
Can. 134 - § 1. Nomine Ordinarii in iure intelleguntur, praeter Romanum
Pontificem, Episcopi dioecesani aliique qui, etsi ad interim tantum, praepositi
sunt alicui Ecclesiae particulari vel communitati eidem aequiparatae ad normam
Can. 368, necnon qui in iisdem generali gaudent potestate exsecutiva ordinaria,
nempe Vicarii generales et episcopales; itemque, pro suis sodalibus, Superiores
maiores clericalium institutorum religiosorum iuris pontificii et clericalium
societatum vitae apostolicae iuris pontificii, qui ordinaria saltem potestate
exsecutiva pollent.
§ 2. Nomine Ordinarii loci intelleguntur omnes qui in § 1 recensentur, exceptis
Superioribus institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae.
§ 3. Quae in canonibus nominatim Episcopo dioecesano, in ambitu potestatis exsecutivae
tribuuntur, intelleguntur competere dumtaxat Episcopo dioecesano aliisque ipsi
in Can. 381, § 2 aequiparatis, exclusis Vicario generali et episcopali, nisi
de speciali mandato.
Can. 135 - § 1. Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam
et iudicialem.
§ 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto, et ea qua in
Ecclesia gaudet legislator infra auctoritatem supremam, valide delegari nequit,
nisi aliud iure explicite caveatur; a legislatore inferiore lex iuri superiori
contraria valide ferri nequit.
§ 3. Potestas iudicialis, qua gaudent iudices aut collegia iudicialia, exercenda
est modo iure praescripto, et delegari nequit, nisi ad actus cuivis decreto
aut sententia praeparatorios perficiendos.
§4. Ad potestatis exsecutivae exercitium quod attinet, serventur praescripta
canonum qui sequuntur.
Can. 136 - Potestatem exsecutivam aliquis, licet extra territorium exsistens,
exercere valet in subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliud ex rei natura
aut ex iuris praescripto constet; in peregrinos in territorio actu degentes,
si agatur defavoribus concedendis aut de exsecutioni mandandis sive legibus
universalibus sive legibus particularibus, quibus ipsi ad normam Can. 13, §
2, n. 2 tenentur.
Can. 137 - § 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest tum ad
actum tum ad universitatem casuum, nisi aliud iure expresse caveatur.
§ 2. Potestas exsecutiva ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive
ad actum sive ad universitatem casuum, nisi electa fuerit industria personae
aut subdelegatio fuerit expresse prohibita.
§ 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem ordinariam
habente, si ad universitatem casuum delegata sit, in singulis tantum casibus
subdelegari potest; si vero ad actum aut ad actus determinatos delegata sit,
subdelegari nequit, nisi de expressa delegantis concessione.
§4. Nulla potestas subdelegata iterum subdelegari potest, nisi id expresse a
delegante concessum fuerit.
Can. 138 - Potestas exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem
casuum delegata, late interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen
delegata potestas est, ea quoque intelleguntur concessa sine quibus eadem potestas
exerceri nequit.
Can. 139 - § 1. Nisi aliud iure statuatur, eo quod quis aliquam auctoritatem,
etiam superiorem, competentem adeat, non suspenditur alius auctoritatis competentis
exsecutiva potestas, sive haec ordinaria est sive delegata.
§ 2. Causae tamen ad superiorem auctoritatem delatae ne se immisceat inferior,
nisi ex gravi urgetique causa; quo in casu statim superiorem de re moneat.
Can. 140 - § 1. Pluribus in solidum ad idem negotium agendum delegatis,
qui prius negotium tractare inchoaverit alios ab eodem agendo excludit, nisi
postea impeditus fuerit aut in negotio peragendo ulterius procedere noluerit.
§ 2. Pluribus collegialiter ad negotium agendum delegatis, omnes procedere debent
ad normam Can. 119, nisi in mandato aliud cautum sit.
§ 3. Potestas exsecutiva pluribus delegata, praesumitur iisdem delegata in solidum.
Can. 141 - Pluribus successive delegatis, ille negotium expediat, cuius
mandatum anterius est, nec postea revocatum fuit.
Can. 142 - § 1. Potestas delegata extinguitur: expleto mandato; elapso
tempore vel exhausto numero casuum pro quibus concessa fuit; cessante causa
finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata necnon
renuntiatione delegati deleganti significata et eo acceptata; non autem resoluto
iure delegantis, nisi id ex appositis clausulis appareat.
§ 2. Actus tamen ex potestate delegat, quae exercetur pro solo foro interno,
per inadvertentiam positus, elapso concessionis tempore, validus est.
Can. 143 - § 1. Potestas ordinaria extinguitur amisso officio cui adnectitur.
§ 2. Nisi aliud iure caveatur, suspenditur potestas ordinaria, si contra privationem
vel amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus interponitur.
Can. 144 - § 1. In errore communi de facto aut de iure, itemque in dubio
positivo et probabili sive iuris sive facti, supplet Ecclesia, pro foro tam
externo quam interno, potestatem regiminis exsecutivam.
§ 2. Eadem norma applicatur facultatibus de quibus in Cann. 882, 883, 966, et
1111, § 1.
Can. 145 - § 1. Officium ecclesiasticum est quodlibet munus ordinatione
sive divina sive ecclesiastica stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum.
§ 2. Obligationes et iura singulis officiis ecclesiasticis propria definiuntur
sive ipso iure quo officium constituitur, sive decreto auctoritatis competentis
quo constituitur simul et confertur.
Can. 146 - Officium ecclesiasticum sine provisione canonica valide obtineri
nequit.
Can. 147 - Provisio officii ecclesiastici fit: per liberam collationem
ab auctoritate ecclesiastica competenti; per institutionem ab eadem datam, si
praecesserit praesentatio; per confirmationem vel admissionem ab eadem factam,
si praecesserit electio vel postulatio; tandem per simplecem electionem et electi
acceptationem, si electio non egeat confirmatione.
Can. 148 - Auctoritati, cuius est officia erigere, innovare et supprimere,
eorundem provisio quoque competit, nisi aliud iure statuatur.
Can. 149 - § 1. Ut ad officum ecclesiasticum quis promoveatur, debet
esse in Ecclesiae communione necnon idoneus, scilicet iis qualitatibus praeditus,
quae iure universali vel particulari aut lege fundationis ad idem officium requiritur.
§ 2. Provisio officii ecclesiastici facta illi qui caret qualitatibus requisitis,
irrita tantum est, si qualitates iure universali vel particulari aut lege fundationis
ad validitatem provisionis expresse exigantur; secus valida est, sed rescindi
potest per decretum auctoritatis competentis aut per sententiam tribunalis administrativi.
§ 3. Provisio officii simoniace facta ipso iure irrita est.
Can. 150 - Officium secumferens plenam animarum curam, ad quam adimplendam
ordinis sacerdotalis exercitium requiritur, ei qui sacerdotio nondum auctus
est valide conferri nequit.
Can. 151 - Provisio officii animarum curam secumferentis, sine gravi
causa ne differatur.
Can. 152 - Nemini conferantur duo vel plura officia incompatibilia, videlicet
quae una simul ab eodem adimpleri nequeunt.
Can. 153 - § 1. Provisio officii de iure non vacantis est ipso facto
irrita, nec subsequenti vacatione convalescit.
§ 2. Si tamen agatur de officio quod de iure ad tempus determinatum confertur,
provisio intra sex menses ante expletum hoc tempus fieri potest, et effectum
habet a die officii vacationis.
§ 3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum parit iuridicum
effectum.
Can. 154 - Officium de iure vacans, quod forte adhuc ab aliquo illegitime
possidetur, conferri potest, dummodo rite declaratum fuerit eam possessionem
non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
Can. 155 - Qui, vicem alterius neglegentis vel impediti supplens, officium
confert, nullam inde potestatem acquirit in personam cui collatum est, sed huius
condicio iuridica perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam
peracta fuisset.
Can. 156 - Cuiuslibet officii provisio scripto consignetur.
Can. 157 - Nisi aliud explicite iure statuatur. Episcopi dioecesani est libera collatione providere officiis ecclesiasticis in propria Ecclesia particulari.
Can. 158 - § 1. Praesentatio ad officium ecclesiasticum ab eo, cui ius
praesentandi competit, fieri debet auctoritati cuius est ad officium de quo
agitur institutionem dare, et quidem, nisi aliud legitime cautum sit, intra
tres menses ab habita vacationis officii notitia.
§ 2. Si ius praesentationis cuidam collegio aut coetui personarum competat,
praesentandus designetur servatis Cann. 165 - 179 praescriptis.
Can. 159 - Nemo invitus praesentetur; quare qui praesentandus proponitur,
mentem suam rogatus, nisi intra octiduum utile recuset, praesentari potest.
Can. 160 - § 1. Qui iure praesentationis gaudet, unum aut etiam plures,
et quidem tum una simul tum successive, praesentare potest.
§ 2. Nemo potest seipsum praesentare; potest autem collegium aut coetus personarum
aliquem suum sodalem praesentare.
Can. 161 - § 1. Nisi aliud iure statuatur, potest qui aliquem praesentaverit
non idoneum repertum, altera tantum vice, intra mensem, alium candidatum praesentare.
§ 2. Si praesentatus ante institutionem factam renuntiaverit aut de vita decesserit,
potest qui iure praesentandi pollet, intra mensem ab habita renuntiationis aut
mortis notitia, ius suum rursus exercere.
Can. 162 - Qui intra tempus utile, ad normam Can. 158, § 1 et Can. 161
praesentationem non fecerit, itemque qui bis praesentaverit non idoneum repertum,
pro eo casu ius praesentationis amittit, atque auctoritati, cuius est institutionem
dare, competit libere providere officio vacanti, assentiente tamen proprio provisi
Ordinario.
Can. 163 - Auctoritas, cui ad normam iuris competit praesentatum instituere,
instituat legitime praesentatum quem idoneum reppererit et qui acceptaverit;
quod si plures legitime praesentati idonei repertisint, eorundem unum instituere
debet.
Can. 164 - Nisi aliud iure provisum fuerit, in electionibus canonicis
serventur praescripta canonum qui sequuntur.
Can. 165 - Nisi aliud iure aut legitimis collegii vel coetus statutis
cautum sit, si cui collegio aut coetui personarum sit ius eligendi ad officium,
electio ne differatur ultra trimestre utile computandum ab habita notitia vacationis
officii; quo termino inutiliter elapso, auctoritas ecclesiastica, cui ius confirmandae
electionis vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.
Can. 166 - § 1. Collegii aut coetus praeses convocet omnes ad collegium
aut ad coetum pertinentes; convocatio autem, quando personalis esse debet, valet,
si fiat in loco domicilii vel quasi-domicilii aut in loco commorationis.
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet; attamen
ad eiusdem instantiam, probata quidem praeteritione et absentia, electio, etiam
si confirmata fuerit, a competenti auctoritate rescindi debet, dummodo iuridice
constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.
§ 3. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est
ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerint.
Can. 167 - § 1. Convocatione legitima facta, suffragium ferendi ius habent
praesentes die et loco in eadem convocatione determinatis, exclusa, nisi aliud
statutis legitime caveatur, facultate ferendi suffragia sive per epistolam sive
per procuratorem.
§ 2. Si quis ex electoribus praesens in ea domo sit, in qua fit electio, sed
electioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium eius scriptum
a scrutatoribus exquiratur.
Can. 168 - Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio
suffragii, non potest nisi unicum suffragium ferre.
Can. 169 - Ut valida sit electio, nemo ad suffragium admitti potest,
qui ad collegium vel coetum non pertineat.
Can. 170 - Electio, cuius libertas quoquo modo reapse impedita fuerit,
ipso iure invalida est.
Can. 171 - § 1. Inhabiles sunt ad suffragium ferendum:
1° incapax actus humani;
2° carens voce activa;
3° poena excommunicationis innodatus sive per sententiam iudicialem sive per
decretum quo poena irrogatur vel declaratur;
4° qui ab Ecclesiae communione notorie defecit.
§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio
valet, nisi constet, eo dempto, electum non rettulisse requisitum suffragiorum
numerum.
Can. 172 - § 1. Suffragium, ut validum sit, esse debet:
1° liberum; ideoque invalidum est suffragium eius, qui metu gravi aut dolo,
directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut diversas
personas disiunctive;
2° secretum, certum, absolutum, determinatum.
§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habeantur.
Can. 173 - § 1. Antequam incipiat electio, deputentur e gremio collegii
aut coetus duo saltem scrutatores.
§ 2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant
an schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur
palamque faciant quot quisque rettulerit.
§ 3. Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actum.
§4. Omnia electionis acta ab eo qui actuarii munere fungitur accurate describantur,
et saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii
tabulario diligenter asserventur.
Can. 174 - § 1. Electio, nisi aliud iure aut statutis caveatur, fieri
etiam potest per compromissum, dummodo nempe electores, unanimi et scripto consensu,
in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea
vice transferant, qui nomine omnium ex recepta facultate eligant.
§ 2. Si agatur de collegio aut coetu ex solis clericis constanti, compromissarii
in sacris debent esse constituti; secus electio est invalida.
§ 3. Compromissarii debent iuris praescripta de electione servare atque, ad
validitatem electionis, condiciones compromisso appositas, iuri non contrarias,
observare; condiciones autem iuri contrariae pro non appositis habeantur.
Can. 175 - Cessat compromissum et ius suffragium ferendi redit ad compromittentes:
1° revocatione a collegio aut coetu facta, re integra;
2° non impleta aliqua condicione compromisso apposita; 3° electione absoluta,
si fuerit nulla.
Can. 176 - Nisi aliud iure aut statutis caveatur, is electus habeatur
et a collegii aut coetus praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum
rettulerit, ad normam Can. 119, n. 1.
Can. 177 - § 1. Electio illico intimanda est electo, qui debet intra
octiduum utile a recepta intimatione significare collegii aut coetus praesidi
utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet.
§ 2. Si electus non acceptaverit, omne ius ex electione amittit nec subsequenti
acceptatione convalescit, sed rursus eligi potest; collegium autem aut coetus
intra mensem a cognita non- acceptatione ad novam electionem procedere debet.
Can. 178 - Electus, acceptata electione, quae confirmatione non egeat,
officium pleno iure statim obtinet; secus non aquirit nisi ius ad rem.
Can. 179 - § 1. Electus, si electio confirmatione indigeat, intra octiduum
utilea die acceptate electionis confirmationem ab auctoritate competenti petere
per se vel per alium debet; secus omni iure privatur, nisi probaverit se a petenda
confirmatione iusto impedimento detentum fuisse.
§ 2. Competens auctoritas, si electum repperit idoneum ad normam Can. 149, §
1, et electio ad normam iuris fuerit peracta, confirmationem denegare nequit.
§ 3. Confirmatio in scriptis dari debet.
§4. Ante intimatam confirmationem, electo non licet sese immiscere administrationi
officii sive in spiritualibus sive in temporalibus et actus ab eo forte positi
nulli sunt.
§ 5 Intimata confirmatione, electus pleno iure officium obtinet, nisi aliud
iure caveatur.
Can. 180 - § 1. Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac
praeferant impedimentum canonicum obstet, super quo dispensatio concedi possit
ac soleat, suis ipsi suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti
auctoritate postulare.
§ 2. Compromissarii postulare nequeunt, nisi id in compromisso fuerit expressum.
Can. 181 - § 1. Ut postulatio vim habeat, requiruntur saltem duae tertiae
partes suffragiorum.
§ 2. Suffragium pro postulatione exprimi debet per verbum: "postulo," aut aequivalens;
formula: "eligo vel postulo," aut aequipollens, valet pro electione, si impedimentum
non exsistat, secus pro postulatione.
Can. 182 - § 1. Postulatio a praeside intra octiduum utile mitti debet
ad auctoritatem competentem ad quam pertinet electionem confirmare cuius est
dispensationem de impedimento concedere, aut si hanc potestatem non habeat,
eandem ab auctoritate superiore petere; si non requiritur confirmatio, postulatio
mitti debet ad auctoritatem competentem ut dispensatio concedatur.
§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non fuerit, ipso facto nulla
est, et collegium vel coetus pro ea vice privatur iure eligendi aut postulandi
nisi probetur praesidem a mittenda postulatione iusto fuisse detentum impedimento
aut dolo vel neglegentia ab eadem tempore opportuno mittenda abstinuisse. §
3. Postulato nullum ius acquiritur ex postulatione; eam admittendi auctoritas
competens obligatione non tenetur.
§4. Factam auctoritati competenti postulationem electores revocare non possunt,
nisi auctoritate consentiente.
Can. 183 - § 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione, ius
eligendi ad collegium vel coetum redit.
§ 2. Quod si postulatio admissa fuerit, id significetur postulato, qui respondere
debet ad normam Can. 177, § 1.
§ 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.
Can. 184 - § 1. Amittitur officium ecclesiasticum lapsu temporis praefiniti,
expleta aetate iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione.
§ 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis a qua fuit collatum, officium ecclesiasticum
non amittitur, nisi aliud iure caveatur.
§ 3. Officii amissio, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat,
quibus aliquod ius in officii provisionem competit.
Can. 185 - Ei, qui ob impletam aetatem aut renuntiationem acceptatam
officium amittit, titulus emeriti conferri potest.
Can. 186 - Lapsu temporis praefiniti vel adimpleta aetate, amissio officii
effectum habet tantum a momento, quo a competenti auctoritate scripto intimatur.
Can. 187 - Quisquis sui compos potest officio ecclesiastico iusta de
causa renuntiare.
Can. 188 - Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso, dolo vel errore
substantiali aut simoniace facta, ipso iure irrita est.
Can. 189 - § 1. Renuntiatio, ut valeat, sive acceptatione eget sive non,
auctoritati fieri debet cui provisio ad officium de quo agitur pertinet, et
quidem scripto vel oretenus coram duobus testibus.
§ 2. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet.
§ 3. Renuntiatio quae acceptatione indiget, nisi intra tres menses acceptetur,
omni vi caret; quae acceptatione non indiget effectum sortitur communicatione
renuntiantis ad normam iuris facta.
§4. Renuntiatio, quamdiu effectum sortita non fuerit, a renuntiante revocari
potest; effectu secuto revocari nequit, sed qui renuntiavit, officium alio ex
titulo consequi potest.
Can. 190 - § 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet
providendi officio quod amittitur et simul officio quod comittitur.
§ 2. Si translatio fiat invito officii titulari, gravis requiritur causa et,
firmo semper iure rationes contrarias exponendi, servetur modus procedendi iure
praescriptus.
§ 3. Translatio, ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.
Can. 191 - § 1. In translatione, prius officium vacat per possessionem
alterius officii canonice habitam, nisi aliud iure cautum aut a competenti auctoritate
praescriptum fuerit.
§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec alterius
possessionem canonice obtinuerit.
Can. 192 - Ab officio quis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti
legitime edito, servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis, sive ipso
iure ad normam Can. 194.
Can. 193 - § 1. Ab officio quod alicui confertur ad tempus indefinitum,
non potest quis amoveri nisi ob graves causas atque servato procedendi modo
iure definito.
§ 2. Idem valet, ut quis ab officio, quod alicui ad tempus determinatum confertur,
ante hoc tempus elapsum amoveri possit, firmo praescripto Can. 624, § 3.
§ 3. Ab officio quod, secundum iuris praescripta, alicui confertur ad prudentem
discretionem auctoritatis competentis, potest quis iusta ex causa, de iudicio
eiusdem auctoritatis, amoveri.
§4. Decretum amotionis, ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.
Can. 194 - § 1. Ipso iure ab ecclesiastico amovetur:
1° qui statum clericalem amiserit;
2° qui a fide catholica aut a communione Ecclesiae publice defecerit;
3° clericus qui matrimonium etiam civile tantum attentaverit.
§ 2. Amotio, de qua in nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem auctoritatis
competentis declaratione constet.
Can. 195 - Si quis, non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis
competentis ab officio amoveatur quo eiusdem subsistentiae providetur, eadem
auctoritas curet ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi
aliter provisum sit.
Can. 196 - § 1. Privatio ab officio, in poenam scilicet delicti, ad
normam iuris tantummodo fieri potest.
§ 2. Privatio effectum sortitur secundum praescripta canonum de iure poenali.
Can. 197 - Praescriptionem, tamquam modum iuris subiectivi acquirendi
vel amittendi necnon ab obligationibus sese liberandi, Ecclesia recipit prout
est in legislatione civili respectivae nationis salvis exceptionibus quae in
canonibus huius Codicis statuuntur.
Can. 198 - Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum
initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti, salvo praescripto
Can. 1362.
Can. 199 - Praescriptioni obnoxia non sunt:
1° iura et obligationes quae sunt legis divinae naturalis aut positivae;
2° iura quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;
3° iura et obligationes quae spiritualem christifidelium vitam directe respiciunt;
4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;
5° stipes et onera Missarum;
6° provisio officii ecclesiastici quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri
requirit;
7° ius visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut christifideles a nulla
auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
Can. 200 - Nisi aliud expresse iure caveatur, tempus supputetur ad normam
canonum qui sequuntur.
Can. 201 - § 1. Tempus continuum intellegitur quod nullam patitur interruptionem.
§ 2. Tempus utile intellegitur quod ita ius suum exercenti aut per sequenti
competit, ut ignoranti aut agere non valenti noncurrat.
Can. 202 - § 1. In iure, dies intellegitur spatium constans 24 horis
continuo supputandis, et incipit a media nocte, nisi aliud expresse caveatur;
hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 et annus spatium 365 dierum, nisi
mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in calendario.
§ 2. Prout sunt in calendario semper sumendi sunt mensis et annus, si tempus
est continuum.
Can. 203 - § 1. Dies a quo non computatur in termino, nisi huius initium
coincidat cum inito diei aut aliud expresse in iure caveatur.
§ 2. Nisi contrarium statuatur, dies ad quem computatur in termino, qui, si
tempus constet uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadis,
finitur expleto ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri
careat, expleto ultimo die mensis.