Can. 204 - § 1. Christifideles sunt qui, utpote per baptismum Christo
incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi
sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti, secundum propriam
cuiusque condicionem, ad mission emexercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae
in mundo adimplendam concredidit.
§ 2. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit
in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata.
Can. 205 - Plene in communione Ecclesiae catholicae his in terris sunt
illi baptizati, qui in eius compage visibili cum Christo iunguntur, vinculis
nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
Can. 206 - § 1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni,
qui nempe, Spiritu Sancto movente, explicita voluntate ut eidem incorporentur
expetunt, ideoque hoc ipso voto, sicut et vita fidei, spei et caritatis quam
agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.
§ 2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia quae, dum eos advitam ducendam
evangelicam invitat eosque ad sacros ritus celebrandos introducit, eisdem varias
iam largitur praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
Can. 207 - § 1. Ex divina institutione, inter christifideles sunt in
Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici
nuncupantur.
§ 2. Ex utraque hac parte habentur christifideles, qui professione consiliorum
evangelicorum per vota aut alia sacra ligamina, ab Ecclesia agnita et sancita,
suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt;
quorum status, licet ad hierarchicam Ecclesiae structuram non spectet, ad eius
tamen vitam et sanctitatem pertinet.
Can. 208 - Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione,
vera viget quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam
cuiusque condicionem et munus, ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
Can. 209 - § 1. Christifideles obligatione adstringuntur, sua quoque
ipsorum agendi ratione, ad communionem semper servandam cum Ecclesia.
§ 2. Magna cum diligentia officia adimpleant, quibus tenentur erga Ecclesiam
tum universam, tum particularem ad quam, secundum iuris praescripta, pertinent.
Can. 210 - Omnes christifideles, secundum propriam condicionem, ad sanctam
vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem
promovendam vires suas conferre debent.
Can. 211 - Omnes christifideles officium habent et ius allaborandi ut
divinum salutis nuntium ad universos homines omnium temporum ac totius orbis
magis magisque perveniat.
Can. 212 - § 1. Quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes,
tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles,
propriae responsabilitatis conscii, christiana oboedientia prosequi tenentur.
§ 2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales,
suaque optata Ecclesiae Pastoribus patefaciant.
§ 3. Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est,
immo et aliquando officium, ut sententiam suam de hisquae ad bonum Ecclesiae
pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque integritate
ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et personarum dignitate,
ceteris christifidelibus notam faciant.
Can. 213 - Ius est christifidelibus ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis,
praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant.
Can. 214 - Ius est christifidelibus, ut cultum Deo persolvant iuxta praescripta
proprii ritus a legitimis Ecclesiae Pastoribus approbati, utque propriam vitae
spiritualis formam sequantur, doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
Can. 215 - Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur
consociationes ad fines caritatis vel pietatis, aut ad vocationem christianam
in mundo fovendam, utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
Can. 216 - Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent,
ius habent ut propriis quoque inceptis, secundum suum quisque statum et condicionem,
apostolicam actionem promoveant vel sustineant; nullum tamen inceptum nomen
catholicum sibi vindicet, nisi consensus accesserit competentis auctoritatis
ecclesiasticae.
Can. 217 - Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae
congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad
maturitatem humanae personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum
et vivendum rite instruantur.
Can. 218 - Qui disciplinis sacris incumbunt iusta libertate fruuntur
inquirendi necnon mentem suam prudenter in iis aperiendi, inquibus peritia gaudent,
servato debito erga Ecclesiae magisterium obsequio.
Can. 219 - Christifideles omnes iure gaudent ut a quacumque coactione
sint immunes in statu vitae eligendo.
Can. 220 - Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere,
nec ius cuiusque personae ad propriam intimitatem tuendam violare.
Can. 221 - § 1. Christifidelibus competit ut iura, quibus in Ecclesia
gaudent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico
ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti
vocentur, iudicentur servatis iuris praescriptis, cum aequitate applicandis.
§ 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis plectantur.
Can. 222 - § 1. Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi
Ecclesiae, ut eidem praesto sint quae ad cultum divinum, ad opera apostolatus
et caritatis atque ad honestam ministrorum sustentationem necessaria sunt.
§ 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon, praecepti
Domini memores, ex propriis reditibus pauperibus subveniendi.
Can. 223 - § 1. In iuribus suis exercendis christifideles tum singuli
tum in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae
necnon iurium aliorum atque suorum erga alios officiorum.
§ 2. Ecclesiasticae auctoritati competit, intuitu boni communis, exercitium
iurium, quae christifidelibus sunt propria, moderari.
Can. 224 - Christifideles laici, praeter eas obligationes et iura, quae
cunctis christifidelibus sunt communia et ea quae in aliis canonibus statuuntur,
obligationibus tenentur et iuribus gaudent quae in canonibus huius tituli recensentur.
Can. 225 - § 1. Laici, quippe qui uti omnes christifideles ad apostolatum
a Deo per baptismum et confirmationem deputentur, generali obligatione tenentur
et iure gaudent, sive singuli sive in consociationibus coniuncti, allaborandi
ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur
et accipiatur; quae obligatio eo vel magis urget iis in adiunctis, in quibus
nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
§ 2. Hoc etiam peculiari adstringuntur officio, unusquisque quidem secundum
propriam condicionem, ut rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuant
atque perficiant, et ita specialiter in iisdem rebus gerendis atque in muneribus
saecularibus exercendis Christi testimonium reddant.
Can. 226 - § 1. Qui in statu coniugali vivunt, iuxta propriam vocationem,
peculiari officio tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi
Dei allaborandi.
§ 2. Parentes, cum vitam filiis contulerint, gravissima obligatione tenentur
et iure gaudent eos educandi; ideo parentum christianorum imprimis est christianam
filiorum educationem secundum doctrinam ab Ecclesia traditam curare.
Can. 227 - Ius est christifidelibus laicis, ut ipsis agnoscatur ea in
rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen
libertate utentes, curent ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et
ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam, caventes tamen ne
in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam uti doctrinam Ecclesiae proponant.
Can. 228 - § 1. Laici qui idonei reperiantur, sunt habiles ut a sacris
Pastoribus ad illa officia ecclesiastica et munera assumantur, quibus ipsi secundum
iuris praescripta fungi valent. § 2. Laici debita scientia, prudentia et honestate
praestantes, habiles sunt tamquam periti aut consiliarii, etiam in consiliis
ad normam iuris, ad Ecclesiae Pastoribus adiutorium praebendum.
Can. 229 - § 1. Laici, ut secundum doctrinam christianam vivere valeant,
eandemque et ipsi enuntiare atque, si opus sit, defendere possint, utque in
apostolatu exercendo partem suam habere queant, obligatione tenentur et iure
gaudent acquirendi eiusdem doctrinae cognitionem, propriae uniuscuiusque capacitati
et condicioni aptatam.
§ 2. Iure quoque gaudent pleniorem illam in scientiis sacris acquirendi cognitionem,
quae in ecclesiasticis universitatibus facultatibusve aut in institutis scientiarium
religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo.
§ 3. Item, servatis praescriptis quoad idoneitatem requisitam statutis, habiles
sunt ad mandatum docendi scientias sacras a legitima auctoritate ecclesiastica
recipiendum.
Can. 230 - § 1. Viri laici, qui aetate dotibusque pollent Episcoporum
conferentiae decreto statutis, per ritum liturgicum praescriptum ad ministeria
lectoris et acolythi stabiliter assumi possunt; quae tamen ministeriorum collatio
eisdem ius non confert ad sustentationem remunerationemve ab Ecclesia praestandam.
§ 2. Laici ex temporanea deputatione in actionibus liturgicis munus lectoris
implere possunt; item omnes laici muneribus commentatoris, cantoris aliisve
ad normam iuris fungi possunt.
§ 3. Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam
laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere,
videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, baptismum
conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescriptas.
Can. 231 - § 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae
servitio addicuntur, obligatione tenentur ut aptam acquirant formationem ad
munus suum debite implendum requisitam, utque hoc munus conscie impense et diligenter
adimpleant.
§ 2. Firmo praescripto Can. 230, § 1, ius habent ad honestam remunerationem
suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis,
necessitatibus propriis ac familiae providere valeant; itemque iis ius competit
ut ipsorum praevidentiae et securitati sociali et assistentiae sanitariae, quam
dicunt, debite prospiciatur.
Can. 232 - Ecclesia officium est atque ius proprium et exclusivum eos
instituendi , qui ad ministeria sacra deputantur.
Can. 233 - § 1. Universae communitati christianae officium incumbit fovendarum
vocationum, ut necessitatibus ministerii sacri in tota Ecclesia sufficienter
provideatur; speciatim hoc officio tenentur familiae christianae, educatores
atque peculiari ratione sacerdotes, praesertim parochi. Episcopi dioecesani,
quorum maxime est de vocationibus provehendis curam habere, populum sibi commissum
de momento ministerii sacri deque ministrorum in Ecclesia necessitate edoceant,
atque incepta ad vocationes fovendas, operibus praesertim ad hoc institutis,
suscitent ac sustentent.
§ 2. Solliciti sint insuper sacerdotes, praesertim vero Episcopi dioecesani,
ut qui maturioris aetatis viri ad ministeria sacra sese vocatos aestiment, prudenter
verbo opereque adiuventur ac debite praeparentur.
Can. 234 - § 1. Serventur, ubi exsistunt, atque foveantur seminaria minora
aliave instituta id genus, in quibus nempe, vocationum fovendarum gratia, provideatur
ut peculiaris formatia religiosa una expedire iudicaverit Episcopus dioecesanus,
seminarii minoris similisve instituti erectioni prospiciat.
§ 2. Nisi certis in casibus adiuncta suadeant, iuvenes quibus animus est ad
sacerdotium ascendere, ea ornentur humanistica et scientifica formatione, qua
iuvenes in sua quisque regione ad studia superiora peragenda praeparantur.
Can. 235 - § 1. Iuvenes, qui ad sacerdotium accedere intendunt, ad formationem
spiritualem convenientem et ad officia propria instituantur in seminario maiore
per totum formationis tempus, aut, si adiuncta de iudicio Episcopi dioecesani
id postulent, per quattuor saltem annos.
§ 2. Qui extra seminarium legitime morantur, ab Episcopo dioecesano commendentur
pio et idoneo sacerdoti, qui invigilet ut ad vitam spiritualem et ad disciplinam
sedulo efformentur.
Can. 236 - Aspirantes ad diaconatum permanentem secundum Episcoporum
conferentiae praescripta ad vitam spiritualem alendam informentur atque ad officia
eidem ordini propria rite adimplenda instruantur:
1° iuvenes per tres saltem annos in aliqua domo peculiari degentes nisi graves
ob rationes Episcopus dioecesanus aliter statuerit;
2° maturioris aetatis viri, sive caelibes sive coniugati, ratione ad tres annos
protracta et ab eadem Episcoporum conferentia definita.
Can. 237 - § 1. In singulis dioecesibus sit seminarium maius, ubi id
fieri possit atque expediat; secus concredantur alumni, qui ad sacra ministeria
sese praeparent, alieno seminario aut erigatur seminarium interdioecesanum.
§ 2. Seminarium interdioecesanum ne erigatur nisi prius approbatio Apostolicae
Sedis, tum ipsius seminarii erectionis tum eiusdem statutorum, obtenta fuerit,
et quidem ab Episcoporum conferentia, si agatur de seminario pro universo eius
territorio, secus ab Episcopis quorum interest.
Can. 238 - § 1. Seminaria legitime erecta ipso iure personalitate iuridica
in Ecclesia gaudent.
§ 2. In omnibus negotiis pertractandis personam seminarii gerit eius rector,
nisi de certis negotiis auctoritas competens aliud statuerit.
Can. 239 - § 1. In quolibet seminario habeantur rector, qui ei praesit,
et si casus ferat vice- rector, oeconomus, atque si alumni in ipso seminario
studiis se dedant, etiam magistri, qui varias disciplinas tradant apta ratione
inter se compositas.
§ 2. In quolibet seminario unus saltem adsit spiritus director, relicta libertate
alumnis adeundi alios sacerdotes, qui ad hoc munus ab Episcopo deputati sint.
§ 3. Seminarii statutis provideantur rationes, quibus curam rectoris, in disciplina
praesertim servanda, participent ceteri moderatores, magistri, immo et ipsi
alumni.
Can. 240 - § 1. Praeter confessarios ordinarios, alii regulariter ad
seminarium accedant confessarii, atque, salva quidem seminarii disciplina, integrum
semper sit alumnis quemlibet confessarium sive in seminario sive extra illud
adire. § 2. In decisionibus ferendis de alumnis ad ordines admittendis aut e
seminario dimittendis, numquam directoris spiritus et confessariorum votum exquiri
potest.
Can. 241 - § 1. Ad seminarium maius ab Episcopo dioecesano admittantur
tantummodo ii qui, attentis eorum dotibus humanis et moralibus, spiritualibus
et intellectualibus, eorum valetudine physica et psychica necnon recta voluntate,
habiles aestimantur qui ministeriis sacris perpetuo sese dedicent.
§ 2. Antequam recipiantur, documenta exhibere debent de susceptis baptismo et
confirmatione aliaque quae secundum praescripta institutionis sacerdotalis Rationis
requiruntur.
§ 3. Si agatur de iis admittendis, qui ex alieno seminario vel instituto religioso
dimissi fuerint, requiritur insuper testimonium respectivi superioris praesertim
de causa eorum dimissionis vel discessus.
Can. 242 - § 1. In singulis nationibus habeatur institutionis sacerdotalis
Ratio, ab Episcoporum conferentia attentis quidem normis a suprema Ecclesiae
auctoritate latis, statuenda et a Sancta Sede approbanda novis quoque adiunctis,
approbante item Sancta Sede, accommodanda, qua institutionis in seminario tradendae
definiantur summa principia atque normae generales necessitatibus pastoralibus
uniuscuiusque regionis vel provinciale, aptatae.
§ 2. Normae Rationis, de qua in § 1, serventur in omnibus seminariis, tum dioecesanis
tum interdioecesanis.
Can. 243 - Habeat insuper unumquodque seminarium ordinationem propriam,
ab Episcopo dioecesano aut, si de seminario interdioecesano agatur, ab Episcopis
quorum interest, probatam, qua normae institutionis sacerdotalis Rationis adiunctis
particularibus accommodentur, ac pressius determinentur praesertim disciplinae
capita quae ad alumnorum cotidianam vitam et totius seminarii ordinem spectant.
Can. 244 - Alumnorum in seminario formatio spiritualis et institutio
doctrinalis harmonice componantur, atque ad id ordinentur, ut iidem iuxta uniuscuiusque
indolem una cum debita maturitate humana spiritum Evangelii et arctam cum Christo
necessitudinem acquirant.
Can. 245 - § 1. Per formationem spiritualem alumni idonei fiant ad ministerium
pastorale fructuose exercendum et ad spiritum missionalem efformentur, discentes
ministerium expletum semper in fide viva et in caritate ad propriam sanctificationem
conferre; itemque illas excolere discant virtutes quae in hominum consortione
pluris fiunt, ita quidem ut ad aptam conciliationem inter bona humana et supernaturalia
pervenire valeant.
§ 2. Ita formentur alumni ut, amore Ecclesiae Christi imbuti, Pontifici Romano
Petri successore humili et filiali caritate devinciantur, proprio Episcopo tamquam
fidi cooperatores adhaereant et sociam cum fratribus operam praestent; per vitam
in seminario communem atque per amicitiae coniunctionisque necessitudinem cum
aliis excultam praeparentur ad fraternam unionem cum dioecesano presbyterio,
cuius in Ecclesiae servitio erunt consortes.
Can. 246 - § 1. Celebratio Eucharistica centrum sit totius vitae seminarii,
ita ut cotidie alumni, ipsam Christi caritatem participantes, animi robur pro
apostolico labore et pro vita sua spirituali praesertim ex hoc ditissimo fonte
hauriant.
§ 2. Efformentur ad celebrationem liturgiae horarum, qua Dei ministri, nomine
Ecclesiae pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum deprecantur.
§ 3. Foveantur cultus Beatae Mariae Virginis etiam per mariale rosarium, oratio
mentalis aliaque pietatis exercitia, quibus alumni spiritum orationis acquirant
atque vocationis suae robur consequantur.
§4. Ad sacramentum paenitentiae frequenter accedere assuescant alumni, et commendatur
ut unusquisque habeat moderatorem suae vitae spiritualis libere quidem electum,
cui confidenter conscientiam aperire possit.
§ 5 Singulis annis alumni exercitiis spiritualibus vacent.
Can. 247 - § 1. Ad servandum statum caelibatus congrua educatione praeparentur,
eumque ut peculiare Dei donum in honore habere discant.
§ 2. De officiis et oneribus quae ministris sacris Ecclesiae propria sunt, alumni
debite reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate reticita.
Can. 248 - Institutio doctrinalis tradenda eo spectat, ut alumni, una
cum cultura generali necessitatibus loci ac temporis consentanea, amplam atque
solidam acquirant in disciplinis sacris doctrinam, ita ut, propria fide ibi
fundata et inde nutrita, Evangelii doctrinam hominibus sui temporis apte, ratione
eorundem ingenio accommodata, nuntiare valeant.
Can. 249 - Institutionis sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non
tantum accurate linguam patriam edoceantur, sed etiam linguam latinam bene calleant
necnon congruam habeant cognitionem alienarum linguarum, quarum scientia ad
eorum formationem aut ad ministerium pastorale exercendum necessaria vel utilis
videatur.
Can. 250 - Quae in ipso seminario philosophica et theologica studia ordinantur,
aut successive aut coniuncte peragi possunt, iuxta institutionis sacerdotalis
Rationem; eadem completum saltem sexennium complectantur, ita quidem ut tempus
philosophicis disciplinis dedicandum integrum biennium, studiis vero theologicis
integrum quadriennium adaequet.
Can. 251 - Philosophica institutio, quae innixa sit oportet patrimonio
philosophico perenniter valido, et rationem etiam habeat philosophicae investigationis
progredientis aetatis, ita tradatur, ut alumnorum formationem humanam perficiat,
mentis aciem provehat, eosque ad studia theologica peragenda aptiores reddat.
Can. 252 - § 1. Institutio theologica, in lumine fidei, sub Magisterii
ductu, ita impertiatur, ut alumni integram doctrinam catholicam, divina Revelatione
innixam, cognoscant, propriae vitae spiritualis reddant alimentum eamque, in
ministerio exercendo rite annuntiare ac tueri valeant.
§ 2. In sacra Scriptus peculiari diligentia erudiantur alumni, ita ut totius
sacrae Scripturae conspectum acquirant.
§ 3. Lectiones habeantur theologiae dogmaticae, verbo Dei scripto una sacra
Traditione semper innixae, quarum ope alumni mysteria salutis, s. Thoma praesertim
magistro, intimius penetrare addiscant, itemque lectiones theologiae moralis
et pastoralis, iuris canonici, liturgiae, historiae ecclesiasticae, necnon aliarum
disciplinarum, auxiliarium atque specialium, ad normam praescriptorum institutionis
sacerdotalis Rationis.
Can. 253 - § 1. Ad magistri munus in disciplinis philosophicis, theologicis
et iuridicis, ab Episcopo aut ab Episcopis, quorum interest, iitantum nominentur
qui, virtutibus praestantes, laurea doctorali aut licentia potiti sunt in universitate
studiorum aut facultate a Sancta Sede recognita.
§ 2. Curetur ut distincti totidem nominentur magistri qui doceant sacram Scripturam,
theologiam dogmaticam, theologiam moralem, liturgiam, philosophiam, ius canonicum,
historiam ecclesiasticam, aliasque, quae propria methodo tradendae sunt, disciplinas.
§ 3. Magister qui a munere suo graviter deficiat, ab auctoritate, de qua in
§ 1, amoveatur.
Can. 254 - § 1. Magistri in disciplinis tradendis de intima universae
doctrinae fidei unitate et harmonia iugiter solliciti sint, ut unam scientiam
alumni se discere experiantur; quo aptius id obtineatur, adsit in seminario
qui integram studiorum ordinationem moderetur.
§ 2. Ita alumni edoceantur, ut et ipsi habiles fiant ad quaestiones aptis investigationibus
propriis et scientifica methodo examinandas habeantur igitur exercitationes,
in quibus, sub moderamine magistrorum, alumni proprio labore studia quaedam
persolvere discant.
Can. 255 - Licet universa alumnorum in seminario formatio pastoralem
finem persequatur, institutio stricte pastoralis in eodem ordinetur, qua alumni
principia et artes addiscant quae, attentis quoque loci ac temporis necessitatibus,
ad ministerium Dei populum docendi, sanctificandi et regendi exercendum pertineant.
Can. 256 - § 1. Diligenter instruantur alumni in iis quae peculiari ratione
ad sacrum ministerium spectant, praesertim in arte catechetica et homiletica
exercenda, in cultu divino peculiarique modo in sacramentis celebrandis, in
commercio cum hominibus, etiam noncatholicis vel non credentibus, habendo, in
paroecia administranda atque in ceteris muneribus adimplendis.
§ 2. Edoceantur alumni de universae Ecclesiae necessitatibus, ita ut sollicitudinem
habeant de vocationibus promovendis, de quaestionibus missionalibus, oecumenicis
necnon de aliis, socialibus quoque, urgentoribus.
Can. 257 - § 1. Alumnorum institutioni ita provideatur, ut non tantum
Ecclesiae particularis in cuius servitio incardinentur, sed universae quoque
Ecclesiae sollicitudinem habeant, atque paratos se exhibeant Ecclesiis particularibus,
quarum gravis urgeat necessitas, sese devovere.
§ 2. Curet Episcopus dioecesanus ut clerici, a propria Ecclesia particulari
ad Ecclesiam particularem alterius regionis transmigrare intendentes, apte praeparentur
ad ibidem sacrum ministerium exercendum, ut scilicet et linguam regionis addiscant,
et eiusdem institutorum, condicionum socialium, usuum et consuetudinem intellegentiam
habeant.
Can. 258 - Ut apostolatus exercendi artem in opere ipso etiam addiscant,
alumni, studiorum curriculo decurrente, praeserti, vero feriarum tempore, praxi
pastorali initientur per opportunas, sub moderamine semper sacerdotalis periti,
exercitationes, alumnorum aetati et locorum condicioni aptatas, de iudicio Ordinarii
determinandas.
Can. 259 - § 1. Episcopo dioecesano aut, si de seminario interdioecesano
agatur, Episcopis quorum interest, competit quae ad seminarii superius regimen
et administrationem spectant, decernere.
§ 2. Episcopus dioecesanus aut, si de seminario interdioecesano agatur, Episcopi
quorum interest, frequenter seminarium ipsi visitent, in formationem suorum
alumnorum necnon in institutionem, quae in eodem tradatur, philosophicam et
theologicam invigilent, et de alumnorum vocatione, indole, pietate ac profectu
cognitionem sibi comparent, maxime intuitu sacrarum ordinationum conferendarum.
Can. 260 - Rectori, cuius est cotidianum moderamen curare seminarii,
ad normam quidem institutionis sacerdotalis Rationis ac seminarii ordinationis,
omnes in propriis muneribus adimplendis obtemperare debent.
Can. 261 - § 1. Seminarii rector itemque, sub eiusdem auctoritate, moderatores
et magistri pro parte sua curent ut alumni normas Ratione institutionis sacerdotalis
necnon seminarii ordinatione praescriptas adamussim servent.
§ 2. Sedulo provideant seminarii rector atque studiorum moderatur ut magistri
suo munere rite fungantur, secundum praescripta Rationis institutionis sacerdotalis
ac seminarii ordinationis.
Can. 262 - Exemptum a regimine paroeciali seminarium esto: et pro omnibusqui
in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo praescripto
Can. 985, obeat seminarii rector eiusve delegatus.
Can. 263 - Episcopus dioecesanus vel, si de seminario interdioecesano
agatur, Episcopi quorum interest, pro parte ab eis communi consilio determinata,
curare debent ut provideatur seminarii constitutioni et conservationi, alumnorum
sustentationi necnon magistrorum remunerationi aliisque seminarii necessitatibus.
Can. 264 - § 1. Ut seminarii necessitatibus provideatur, praeter stipem
de qua in Can. 1266, potest Episcopus in dioecesi tributum imponere.
§ 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt cunctae personae iuridicae ecclesiasticae
etiam privatae, quae sedem in dioecesi habeant, nisi solis eleemosynis sustententur
aut in eis collegium discentium vel docentium ad commune Ecclesiae bonum promovendum
actu habeantur; huiusmodi tributum debet esse generale, reditibus eorum qui
eidem obnoxii sunt proportionatum, atque iuxta necessitates seminarii determinatum.
Can. 265 - Quemlibet clericum oportet esse incardinatum aut alicui Ecclesiae
particulari vel praelaturae personali, aut alicui instituto vitae consecratae
vel societati hac facultate praeditis, ita ut clerici acephali seu vagi minime
admittantur.
Can. 266 - § 1. Per receptum diaconatum aliquis fit clericus et incardinatur
Ecclesiae particulari vel praelaturae personali pro cuius servitio promotus
est.
§ 2. Sodalis in instituto religioso a votis perpetuis professus aut societati
clericali vitae apostolicae definitive incorporatus, per receptum diaconatum
incardinatur tamquam clericus eidem instituto aut societati, nisi ad societates
quod attinet aliter ferant constitutiones.
§ 3. Sodalis instituti saecularis per receptum diaconatum incardinatur Ecclesiae
particulari pro cuius servitio promotus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae
ipsi instituto incardinetur.
Can. 267 - § 1. Ut clericus iam incardinatus alii Ecclesiae particulari
valide incardinetur, ab Episcopo dioecesano obtinere debet litteras ab eodem
subscriptas excardinationis; et pariter ab Episcopo dioecesano Ecclesiae particularis
cui se incardinari desiderat, litteras ab eodem subscriptas incardinationis.
§ 2. Excardinatio ita concessa effectum non sortitur nisi incardinatione obtenta
in alia Ecclesia particulari.
Can. 268 - § 1. Clericus qui a propria Ecclesia particulari in aliam
legitime transmigraverit, huic Ecclesiae particulari, transacto quinquennio,
ipso iure incardinatur, si talem voluntatem in scriptis manifestaverit tum Episcopo
dioecesano Ecclesiae hospitis tum Episcopo dioecesano proprio, neque horum alteruter
ipsi contrariam scripto mentem intra quattuor menses a receptis litteris significaverit.
§ 2. Per admissionem perpetuam aut definitivam in institutum vitae consecratae
aut in societatem vitae apostolicae, clericus qui, ad normam Can. 266, § 2,
eidem instituto aut societati incardinatur, a propria Ecclesia particulari excardinatur.
Can. 269 - Ad incardinationem clerici Episcopus dioecesanus ne deveniat
nisi:
1° necessitas aut utilitas suae Ecclesiae particularis id exigat, et salvis
praescriptis honestam sustentationem clericorum respicientibus;
2° ex legitimo documento sibi constiterit de concessa excardinatione, et habuerit
praeterea ab Episcopo dioecesano excardinanti, sub secreto si opus sit, de clerici
vita, moribus ac studiis opportuna testimonia;
3° clericus eidem Episcopo dioecesano scripto declaraverit se novae Ecclesiae
particularis servitio velle addici ad normam iuris.
Can. 270 - Excardinatio licite concedi potest iustis tantum de causis,
quales sunt Ecclesiae utilitas aut bonum ipsius clerici; denegari autem nonpotest
nisi exstantibus gravibus causis; licet tamen clerico, qui se gravatum censuerit
et Episcopum receptorem invenerit, contra decisionem recurrere.
Can. 271 - § 1. Extra casum verae necessitatis Ecclesiae particularis
propriae, Episcopus dioecesanus ne deneget licentiam transmigrandi clericis,
quos paratos scit atque aptos aestimet qui regiones petant gravi cleri inopia
laborantes, ibidem sacrum ministerium peracturi; prospiciat vero ut per conventionem
scriptam cum Episcopo dioecesano loci, quem petunt, iura et officia eorundem
clericorum stabiliantur.
§ 2. Episcopus dioecesanus licentiam ad aliam Ecclesiam particularem transmigrandi
concedere potest suis clericis ad tempus praefinitum, etiam pluries renovandum,
ita tamen ut iidem clerici propriae Ecclesiae particulari incardinati maneant,
atque in eandem redeuntes omnibus gaudeant iuribus, quae haberent si in ea sacro
ministerio addicti fuissent.
§ 3. Clericus qui legitime in aliam Ecclesiam particularem transierit propriae
Ecclesiae manens incardinatus, a proprio Episcopo dioecesano iusta de causa
revocari potest, dummodo serventur conventiones cum altero Episcopo initae atque
naturalis aequitas; pariter, iisdem condicionibus servatis, Episcopus dioecesanus
alterius Ecclesiae particularis iusta de causa poterit eidem clerico licentiam
ulterioris commorationis in suo territorio denegare.
Can. 272 - Excardinationem et incardinationem, itemque licentiam ad aliam
Ecclesiam particularem transmigrandi concedere nequit Administrator dioecesanus,
nisi post annum a vacatione sedis episcopalis, et cum consensu collegii consultorum.
Can. 273 - Clerici speciali obligatione tenentur Summo Pontifici et
suo quisque Ordinario reverentiam et oboedientiam exhibendi.
Can. 274 - § 1. Soli clerici obtinere possunt officia ad quorum exercitium
requiritur potestas ordinis aut potestas regiminis ecclesiastici.
§ 2. Clerici, nisi legitimo impedimento excusentur, munus, quod ipsis a suo
Ordinario commissum fuerit, suscipere ac fideliter adimplere tenentur.
Can. 275 - § 1. Clerici, quippe qui omnes ad unum conspirent opus, ad
aedificationem nempe Corporis Christi, vinculo fraternitatis et orationis inter
se uniti sint, et cooperationem inter se prosequantur, iuxta iuris particularis
praescripta.
§ 2. Clerici missionem agnoscant et promoveant, quam pro sua quisque parte laici
in Ecclesia et in mundo exercent.
Can. 276 - § 1. In vita sua ducenda ad sanctitatem persequendam peculiari
ratione tenentur clerici, quippe qui, Deo in ordinis receptione novo titulo
consecrati, dispensatores sint mysteriorum Dei in servitium Eius populi.
§ 2. Ut hanc perfectionem persequi valeant:
1° imprimis ministerii pastoralis officia fideliter et indefesse adimpleant;
2° duplici mensa sacrae Scripturae et Eucharistiae vitam suam spiritualem nutriant;
enixe igitur sacerdotes invitantur ut cotidie Sacrificium eucharisticum offerant,
diaconi vero ut eiusdem oblationem cotidie participent;
3° obligatione tenentur sacerdotes necnon diaconi ad presbyteratum aspirantes
cotidie liturgiam horarum persolvendi secundum proprius et probatos liturgicos
libros; diaconi autem permanentes eandem persolvant pro parte ab Episcoporum
conferentia definita;
4° pariter tenentur ad vacandum recessibus spiritualibus, iuxta iuris particularis
praescripta;
5° sollicitantur ut orationi mentali regulariter incumbant, frequenter ad paenitentiae
sacramentum accedant, Deiparam Virginem peculiari veneratione colant, aliisque
mediis sanctificationis utantur communibus et particularibus.
Can. 277 - § 1. Clerici obligatione tenentur servandi perfectam perpetuamque
propter Regnum coelorum continentiam, ideoque ad coelibatum adstringuntur, quod
est peculiare Dei donum, quo quidem sacri ministri indiviso corde Christo facilius
adhaerere possunt atque Dei hominumque servitio liberius sese dedicare valent.
§ 2. Debita cum prudentia clerici se gerant cum personis, quarum frequentatio
ipsorum obligationem ad continentiam servandam in discrimen vocare aut in fidelium
scandalum vertere possit.
§ 3. Competit Episcopo dioecesano ut hac de re normas statuat magis determinatas
utque de huius obligationis observantia in casibus particularibus iudicium ferat.
Can. 278 - § 1. Ius est clericis saecularibus sese consociandi cum aliis
ad fines statui clericali congruentes prosequendos.
§ 2. Magni habeant clerici saeculares praesertim illas consociationes quae,
statutis a competenti auctoritate recognitis, per aptam et convenienter approbatam
vitae ordinationem et fraternum iuvamen, sanctitatem suam in ministerii exercitio
fovent, quaeque clericorum inter se et cum proprio Episcopo unioni favent.
§ 3. Clerici abstineant a constituendis aut participandis consociationibus,
quarum finis aut actio cum obligationibus statui clericali propriis componi
nequeunt vel diligentem muneris ipsis ab auctoritate ecclesiastica competenti
commissi adimpletionem praepedire possunt.
Can. 279 - § 1. Clerici studia sacra, recepto etiam sacerdotio, prosequantur,
et solidam illam doctrinam, in sacra Scriptura fundatam, a maioribus traditam
et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, uti documentis praesertim Conciliorum
ac Romanorum Pontificum determinatur, devitantes profanas vocum novitates et
falsi nominis scientiam
§ 2. Sacerdotes, iuxta iuris praescripta, praelectiones pastorales post ordinationem
sacerdotalem instituendas frequentent atque, statutis eodem iure temporibus,
aliis quoque intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut conferentiis,
quibus ipsis praebeatur occasio pleniorem scientiarum sacrarum et methodorum
pastoralium cognitionem acquirendi.
§ 3. Aliarum quoque scientiarum, earum praesertim quae cum sacris conectuntur,
cognitionem prosequantur, quatenus praecipue administerium pastorale exercendum
confert.
Can. 280 - Clericis valde commendatur quaedam vitae communis consuetudo;
quae quidem, ubi viget, quantum fieri potest, servanda est.
Can. 281 - § 1. Clerici, cum ministerio ecclesiastico se dedicant, remunerationem
merentur quae suae condicioni congruat, ratione habite tum ipsius muneris naturae,
tum locorum temporumque condicionum, quaque ipsi possint necessitatibus vitae
suae necnon aequae retributioni eorum, quorum servitio, egent, providere.
§ 2. Item providendum est ut gaudeant illa sociali assistentia, qua eorum necessitatibus,
si infirmate, invaliditate vel senectute laborent, apte prospiciatur.
§ 3. Diaconi uxorati, qui plene ministerio ecclesiastico sese devovent, remunerationem
merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere valeant; qui vero
ratione professionis civilis, quam exercent aut exercuerunt, remunerationem
obtineant, ex perceptis inde reditibus sibi suaeque familiae necessitatibus
consulant.
Can. 282 - § 1. Clerici vitae simplicitatem colant et ab omnibus quae
vanitatem sapiunt se abstineant.
§ 2. Bona, quae occasione exercitii ecclesiastici officii ipsis obveniunt, quaeque
supersunt, provisa ex eis honesta sustentatione et omnium officiorum proprii
status adimpletione, ad bonum Ecclesiae operaque caritatis impendere velint.
Can. 283 - § 1. Clerici, licet officium residentiale non habeant, a sua
tamen dioecesi per notabile tempus iure particulari determinandum, sine licentia
saltem praesumpta Ordinarii proprii, ne discedant.
§ 2. Ipsis autem competit ut debito et sufficienti quotannis gaudeant feriarum
tempore, iure universali vel particulari determinato.
Can. 284 - Clerici decentem habitum ecclesiasticum, iuxta normas ab Episcoporum
conferentia editas atque legitimas locorum consuetudines, deferant.
Can. 285 - § 1. Clerici ab iis omnibus, quae statum suum dedecent, prorsus
abstineant, iuxta iuris particularis praescripta.
§ 2. Ea quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, clerici
vitent.
§ 3. Officia publica, quae participationem in exercitio civilis potestatis secumferunt,
clerici asssumere vetantur.
§4. Sine licentia sui Ordinarii, ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium
aut officia saecularia, quae secum feruntonus redendarum rationum; a fideiubendo,
etiam de bonis propriis, inconsulto proprio Ordinario, prohibentur; item a subscribendis
syngraphis, quibus nempe obligatio solvendae pecuniae, nulla definita causa,
subscipitur, abstineant.
Can. 286 - Prohibentur clerici per se vel per alios, sive in propriam
sive in aliorum utilitatem, negotiationem aut mercaturam exercere, nisi de licentia
legitimae auctoritatis ecclesiasticae.
Can. 287 - § 1. Clerici pacem et concordiam iustitia innixam inter homines
servandam quam maxime semper foveant.
§ 2. In factionibus politicis atque in regendis consociationibus syndicalibus
activam partem ne habeant, nisi iudicio competentis auctoritatis ecclesiasticae,
Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune promovendum id requirant.
Can. 288 - Diaconi permanentes praescriptis Cann. 284, 285, §§ 3 et 4,
286, 287, § 2 non tenentur, nisi ius particulare aliud statuat.
Can. 289 - § 1. Cum servitium militare statui clericali minus congruat,
clerici itemque candidati ad sacros ordines militiam ne capessant voluntarii,
nisi de sui Ordinarii licentia. §
2. Clerici utantur exemptionibus, quas ab exercendis muneribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis, in eorum favorem leges et conventiones vel consuetudines concedunt nisi in casibus particularibus aliter Ordinarius proprius decreverit.
Can. 290 - Sacra ordinatio, semel valide recepta, numquam irrita fit.
Clericus tamen statum clericalem amittit:
1° sententia iudicali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis
declaratur;
2° poena dimissionis legitime irrogata;
3° rescripto Apostolicae Sedis; quod vero rescriptum diaconis ob graves tantum
causas, presbyteris ob gravissimas causas ac Apostolica Sede conceditur.
Can. 291 - Praeter casus de quibus in Can. 290, n. 1, amissio status
clericalis non secumfert dispensationem ab obligatione caelibatus, quae ab uno
tantum Romano Pontifice conceditur.
Can. 292 - Clericus qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum
eo amittit iura statui clericali propria, nec ullis iam adstringitur obligationibus
status clericalis, firmo praescripto Can. 291; potestatem ordinis exercere prohibetur,
salvo praescripto Can. 976; eo ipso privatur omnibus officiis, numeribus muneribus
e potestate qualibet delegata.
Can. 293 - Clericus qui statum clericalem amisit, nequit denuo inter
clericos adscribi, nisi per Apostolicae Sedis rescriptum.
Can. 294 - Ad aptam presbyterorum distributionem promovendam aut ad
peculiaria opera pastoralia vel missionalia pro variis regionibus aut diversis
coetibus socialibus perficienda, praelaturae personales quae presbyteris et
diaconis cleri saecularis constent, ab Apostolica Sede, auditis quarum interest
Episcoporum conferentiis, erigi possunt.
Can. 295 - § 1. Praelatura personalis regitur statutis ab Apostolica
Sede conditis eique praeficitur Praelatus ut Ordinarius proprius, ciu ius est
nationale vel internationale seminarium erigere necnon alumnos incardinare,
eosque titulo servitii praelaturae ad ordines promovere.
§ 2. Praelatus prospicere debet sive spirituali institutioni illorum, quos titulo
praedicto promoverit, sive eorundem decorae sustentationi.
Can. 296 - Conventionibus cum praelatura initis, laici operibus apostolicis
praelaturae personalis sese dedicare possunt; modus vero huius organicae cooperationis
atque praecipua officia et iura cum illa coniuncta in statutis apte determinentur.
Can. 297 - Statuta pariter definiant rationes praelaturae personalis
cum Ordinariis locorum, in quorum Ecclesiis particularibus ipsa praelatura sua
opera pastoralia vel missionalia, praevio consensu Episcopi dioecesani, exercet
vel exercere desiderat.
Can. 298 - § 1. In Ecclesia habentur consociationes distinctae ab institutis
vitae consecratae et societatibus vitae apostolicae, in quibus christifideles,
sive clerici sive laici sive clerici et laici simul, communi opera contendunt
ad perfectiorem vitam fovendam, aut ad alia apostolatus opera, scilicet ad evangelizationis
incepta, ad pietatis vel caritatis opera exercenda et ad ordinem temporalem
christiano spiritu animandum.
§ 2. Christifideles sua nomina dent iis praesertim consociationibus, quae a
competenti auctoritate ecclesiastica aut erectae aut laudatae vel commendatae
sint.
Can. 299 - § 1. Integrum est christifidelibus, privata inter se conventione
inita, consociationes constituere ad fines de quibus in Can. 298, § 1 persequendos,
firmo praescripto Can. 301, § 1.
§ 2. Huiusmodi consociationes, etiamsi ab auctoritate ecclesiastica laudentur
vel commendentur, consociationes privatae vocantur.
§ 3. Nulla christifidelium consociatio privata in Ecclesia agnoscitur, nisi
eius statuta ab auctoritate competenti recognoscantur.
Can. 300 - Nulla consociatio nomen "catholicae" sibi assumat, nisi de
consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae, ad normam Can. 312.
Can. 301 - § 1. Unius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere
christifidelium consociationes, quae sibi proponant doctrinam christianam nomine
Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere, vel quae alios intendant fines,
quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur.
§ 2. Auctoritas ecclesiastica competens, si id expedire iudicaverit, christifidelium
consociationes quoque erigere potest ad alios fines spirituales directe vel
indirecte prosequendos, quorum consecutioni per privatorum incepta non satis
provisum sit.
§ 3. Christifidelium consociationes quae a competenti auctoritate ecclesiastica
eriguntur, consociationes publicae vocantur.
Can. 302 - Christifidelium consociationes clericales eae dicuntur, quae
sub moderamine sunt clericorum, exercitium ordinis sacri assumunt atque uti
tales a competenti auctoritate agnoscuntur.
Can. 303 - Consociationes, quarum sodales, in saeculo spiritum alicuius
instituti religiosi participantes, sub altiore eiusdem instituti moderamine,
vitam apostolicam ducunt et ad perfectionem christianam contendunt, tertii ordines
dicuntur aliove congruenti nomine vocantur.
Can. 304 - § 1. Omnes christifidelium consociationes, sive publicae sive
privatae, quocumque titulo seu nomine vocantur, sua habeant statuta, quibus
definiantur consociationis finis seu obiectum sociale, sedes, regimen et condiciones
ad partem in iisdem habendam requisitae, quibusque determinentur agendi rationes,
attentis quidem temporis et loci necessitate vel utilitate.
§ 2. Titulum seu nomen sibi eligant, temporis et loci usibus accommodatum, maxime
ab ipso fine, quem intendunt, selectum.
Can. 305 - § 1. Omnes christifidelium consociationes subsunt vigilantiae
auctoritatis ecclesiasticae competentis, cuius est curare ut in iisdem integritas
fidei ac morum servetur, et invigilare ne in disciplinam ecclesiasticam abusus
irrepant, cui itaque officium et ius competunt ad normam iuris et statutorum
easdem invisendi; subsunt etiam eiusdem auctoritatis regimini secundum praescripta
canonum, qui sequuntur.
§ 2. Vigilantiae Sanctae Sedis subsunt consociationes cuiuslibet generis; vigilantiae
Ordinarii loci subsunt consociationes dioecesanae necnon aliae consociationes,
quatenus in dioecesi operam exercent.
Can. 306 - Ut quis consociationis iuribus atque privilegiis, indulgentiis
aliisque gratiis spiritualibus eidem consociationi concessis fruatur, necesse
est et sufficit ut secundum iuris praescripta et propria consociationis statuta,
in eandem valide receptus sit et ab eandem non sit legitime dimissus.
Can. 307 - § 1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris ac statutorum
uniuscuiusque consociationis.
§ 2. Eadem persona adscribi potest pluribus consociationibus.
§ 3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus, ad normam iuris
proprii, de consensu sui Superioris nomen dare.
Can. 308 - Nemo legitime adscriptus a consociatione dimittatur, nisi
iusta de causa ad normam iuris et statutorum.
Can. 309 - Consociationibus legitime constitutis ius est, ad normam iuris
et statutorum, edendi peculiares normas ipsam consociationem respicientes, celebrandi
comitia, designandi moderatores, officiales, ministros atque bonorum administratores.
Can. 310 - Consociatio privata quae uti persona iuridica non fuerit constituta,
qua talis subiectum esse non potest obligationum et iurium; christifideles tamen
in ea consociati coniunctim obligationes contrahere atque uti condomini et compossessores
iura et bona acquirere et possidere possunt; quae iura et obligationes per mandatarium
seu procuratorem exercere valent.
Can. 311 - Sodales institutorum vitae consecrate qui consociationibus
suo instituto aliquo modo unitis praesunt aut assistunt, curent ut eadem consociationes
operibus apostolatus in dioecesi exsistentibus adiutorium praebeant, cooperantes
praesertim, sub directione Ordinarii loci, cum consociationibus quae ad apostolatum
in dioecesi exercendum ordinantur.
Can. 312 - § 1. Ad erigendas consociationes publicas auctoritas competens
est:
1° pro consociationibus universalibus atque internationalibus Sancta Sedes;
2° pro consociationibus nationalibus, quae scilicet ex ipsa erectione destinantur
ad actionem in tota natione exercendam, Episcoporum conferentia in suo territorio;
3° pro consociationibus dioecesanis, Episcopus dioecesanus in suo territorio,
non vero Administrator dioecesanus, iis tamen consociationibus exceptis quarum
erigendarum ius ex apostolico privilegio aliis reservatum est.
§ 2. Ad validam erectionem consociationis aut sectionis consociationis in dioecesi,
etiamsi id vi privilegii apostolici fiat, requiritur consensus Episcopi dioecesani
scripto datus; consensus tamen ab Episcopo dioecesano praestitus pro erectione
domus instituti religiosi valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia
ei adnexa consociationem quae illius instituti sit propria.
Can. 313 - Consociatio publica itemque consociationum publicarum confoederatio
ipso decreto quo ab auctoritate ecclesiastica ad normam Can. 312 competenti
erigitur, persona iuridica constituitur et missionem recipit, quatenus requiritur,
ad fines quos ipsa sibi nom ineEcclesiae persequendos proponit.
Can. 314 - Cuiuslibet consociationis publicae statuta, eorumque recognitio
vel mutatio, approbatione indigent auctoritatis ecclesiasticae cui competit
consociationis erectio ad normam Can. 312, § 1.
Can. 315 - Consociationes publicae incepta propriae indoli congrua sua
sponte suscipere valent, eaedemque reguntur ad normam statutorum, sub altiore
tamen directione auctoritatis ecclesiasticae, de qua in Can. 312, § 1.
Can. 316 - § 1. Qui publice fidem catholicam abiecerit vel a communione
ecclesiastica defecerit vel excomm unicatione irrogata aut declarata irretitus
sit, valide in consociationespublicas recipi nequit.
§ 2. Qui legitime adscripti in casum inciderint de quo in § 1, praemissa monitione,
a consociatione dimittantur, servatis eius statutis et salvo iure recursus ad
auctoritatem ecclesiasticam, de qua in Can. 312, § 1.
Can. 317 - § 1. Nisi aliud in statutis praevideatur, auctoritatis ecclesiasticae,
de qua in Can. 312, § 1, est consociationis publicae moderatorem ab ipsa consociatione
publica electum confirmare aut praesentatum instituere aut iure proprio nominare;
cappellanum vero seu assistentem ecclesiasticum, auditis ubi id expediat consociationis
officialibus maioribus, nominat auctoritas ecclesiastica.
§ 2. Norma in § 1 statuta valet etiam pro consociationibus a sodalibus institutorum
religiosorum vi apostolici privilegii extra proprias ecclesias vel domos erectis;
in consociationibus vero a sodalibus institutorum religiosorum in propria ecclesia
vel domo erectis, nominatio aut confirmatio moderatoris et cappellani pertinet
ad Superiorem instituti, ad normam statutorum.
§ 3. In consociationibus quae non sunt clericales, laici exercere valent munus
moderatoris; cappellanus seu assistens ecclesiasticus ad illud munus ne assumatur,
nisi aliud in statutis caveatur.
§4. In publicis christifidelium consociationibus quae directe ad apostolatum
exercendum ordinantur, moderatores ne ii sint, qui in factionibus politicis
officium directionis adimplent.
Can. 318 - § 1. In specialibus adiunctis, ubi graves rationes id requirant,
potest ecclesiastica auctoritas, de qua in Can. 312, § 1, designare commissarium,
qui eius nomine consociationem ad tempus moderetur.
§ 2. Moderatorem consociationis publicae iusta de causa removere potest qui
eum nominavit aut confirmavit, auditis tamen tum ipso moderatore tum consociationis
officialibus maioribus ad normam statutorum; cappellanum vero removere potest,
ad normam Cann. 192-195, qui eum nominavit.
Can. 319 - § 1. Consociatio publica legitime erecta, nisi aliud cautum
sit, bonaquae possidet ad normam statutorum administrat sub superiore directione
auctoritatis ecclesiasticae de qua in Can. 312, § 1, cui quotannis administrationis
rationem reddere debet.
§ 2. Oblationum quoque et eleemosynarum, quas collegerit, eidem auctoritati
fidelem erogationis rationem reddere debet.
Can. 320 - § 1. Consociationes a Sancta Sede erectae nonnisi ab eadem
supprimi possunt.
§ 2. Ob graves causas ab Episcoporum conferentia supprimi possunt consociationes
ab eadem erectae; ab Episcopo dioecesano consociationes a se erectae, et etiam
consociationes ex apostolico indulto a sodalibus institutorum religiosorum de
consensu Episcopi dioecesani erectae.
§ 3. Consociatio publica ac auctoritate competenti ne supprimatur, nisi auditis
eius moderatore aliisque officialibus maioribus
Can. 321 - Consociationes privata christifideles secundum statutorum
praescripta dirigunt et moderantur.
Can. 322 - § 1. Consociatio christifidelium privata personalitatem iuridicam
acquirere potest per decretum formale auctoritatis ecclesiasticae competentis,
de qua Can. 312.
§ 2. Nulla christifidelium consociatio privata personalitatem iuridicam acquirere
potest, nisi eius statuta ab auctoritate ecclesiastica, de qua in Can. 312,
§ 1, sint probata; statutorum vero probatio consociationis naturam privatam
non immutat.
Can. 323 - § 1. Licet christifidelium consociationes privatae autonomia
gaudeant ad normam Can. 321, subsunt vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae
ad normam Can. 305, itemque eiusdem auctoritatis regimini.
§ 2. Ad auctoritatem ecclesiasticam etiam spectat, servata quidem autonomia
consociationibus privatis propria, invigilare et curare ut virium dispersio
vitetur, earumque apostolatus exercitium ad bonum commune ordinetur.
Can. 324 - § 1. Christifidelium consociatio privata libere sibi moderatorem
et officiales designat, ad normam statutorum.
§ 2. Christifidelium consociatio privata consiliarium spiritualem, si quemdam
exoptet, libere sibi eligere potest inter sacerdotes ministerium legitime in
dioecesi exercentes; qui tamen indiget confirmatione Ordinarii loci.
Can. 325 - § 1. Christifidelium consociatio privata ea bona quae possidet
libere administrat, iuxta statutorum praescripta, salvo iure auctoritatis ecclesiasticae
competentis vigilandi ut bona fines associationis adhibeantur.
§ 2. Eadem subest loci Ordinarii auctoritati ad normam Can. 1301 quod attinet
ad administrationem erogationemque bonorum, quae ipsi ad pias causas donata
aut relicta sint.
Can. 326 - § 1. Extinguitur christifidelium consociatio privata ad normam
statutorum; supprimi etiam potest a competenti auctoritate, si eius actio in
grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae, aut scandalo est
fidelium.
§ 2. Destinatio bonorum consociationis extinctae ad normam statutorum determinanda
est, salvis iuribus quaesitis atque oblatorum voluntate.
Can. 327 - Christifideles laici magni faciant consociationes ad spirituales
fines, de quibus in Can. 298, constitutas, eas speciatim quae rerum temporalium
ordinem spiritu christiano animare sibi proponunt atque hoc modo intimam inter
fidem et vitam magnopere fovent unionem.
Can. 328 - Qui praesunt consociationibus laicorum, iis etiam quae vi
privilegii apostolici erectae sunt, curent ut suae cum aliis christifidelium
consociationibus, ubi id expediat, cooperentur, utque variis operibus christianis,
praesertim in eodem territorio exsistentibus, libenter auxilio sint.
Can. 329 - Moderatores consociationum laicorum curent, ut sodales consociationis
ad apostolatum laicis proprium exercendum debite efformentur.
Can. 330 - Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
Can. 331 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum,
Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his
in terris Pastor; qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali
in Ecclesia gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet.
Can. 332 - § 1. Plenam et supremam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex
obtinet legitima electione ab ipso acceptata una cum episcopali consecratione.
Quare, eandem potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad summum pontificatum,
qui episcopali charactere insignitus est. Quod si charactere episcopali electus
careat, statim ordinetur Episcopus.
§ 2. Si contingat ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur
ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero ut a quopiam acceptetur.
Can. 333 - § 1. Romanus Pontifex, vi sui muneris, non modo in universam
Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes Ecclesias particulares earumque
coetus ordinariae potestatis obtinet principatum, quoquidem insimul roboratur
atque vindicatur potestas propria, ordinaria et immediata, qua in Ecclesias
particulares suae curae commissas Episcopi pollent.
§ 2. Romanus Pontifex, in munere supremi Ecclesia Pastoris explendo, communione
cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi
ius tamen est, iuxta Ecclesiae necessitates, determinare modum, sive personalem
sive collegialem, huius muneris exercendi.
§ 3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque
recursus.
Can. 334 - In eius munere exercendo, Romano Pontifici praesto sunt Episcopi,
qui eidem cooperatricem operam navare valent variis rationibus, inter quas est
synodus Episcoporum. Auxilio praetera ei sunt Patres Cardinales, necnon aliae
personae itemque varia secundum temporum necessitates instituta; quae personae
omnes et instituta, nomine et auctoritate ipsius, munus sibi commissum explent
in bonum omnium Ecclesiarum, iuxta normas iure definitas.
Can. 335 - Sede romana vacante aut prorsus impedita, nihil innovetur
in Ecclesiae universae regimine: serventur autem leges speciales pro iisdem
adiunctis latae.
Can. 336 - Collegium Episcoporum, cuius caput est Summus Pontifex cuiusque
membra sunt Episcopi vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione
cum Collegii capite et membris, et in quo corpus apostolicum continuo perseverat,
una cum capite suo, et numquam sine hoc capite, subiectum quoque supremae et
plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit.
Can. 337 - § 1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum
sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico.
§ 2. Eandem potestatem exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem,
quae uti talis a Romano Pontifice sit indicta aut libere recepta, ita ut verus
actus collegialis efficiatur.
§ 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere
modos, quibus Episcoporum Collegium munus suum quoad universam Ecclesiam collegialiter
exerceat.
Can. 338 - § 1. Unius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare,
eidem per se vel per se vel per alios praesidere, item Concilium transferre,
suspendere vel dissolvere, eiusque decreta approbare.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio tractandas determinare atque
ordinem in Concilio servandam constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus
Patres Concilii alias addere possunt, ab eodem Romano Pontifice probandas.
Can. 339 - § 1. Ius est et officium omnibus et solis Episcopis qui membra
sint Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo
intersint.
§ 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper alii aliqui, qui episcopali dignitate
non sint insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est
eorum partes in Concilio determinare. Can. 340 - Si contingat Apostolicam
Sedem durante Concilii celebratione vacare, ipso iure hoc intermittitur, donec
novus Summus Pontifex illud continuari iusserit aut dissolverit.
Can. 341 - § 1. Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent
nisi una cum Concilii Patribus a Romano Pontifice approbata, ab eodem fuerint
confirmata et eius iussu promulgata. § 2. Eadem confirmatione et promulgatione,
vim obligandi ut habeant, egent decreta quae ferat Collegium Episcoporum, cum
actionem proprie collegialem ponit iuxta alium a Romano Pontifice inductum vel
libere receptum modum.
Can. 342 - Synodus Episcoporum coetus est Episcoporum qui, ex diversis
orbis regionibus selecti, statutis temporibus una conveniuntut arctam coniuntionem
inter Romanum Pontificem et Episcopos foveant, utque eidem Romano Pontifici
ad incolumitatem incrementumque fidei et morum, ad disciplinam ecclesiasticam
servandam et firmandam consiliis adiutricem operam praestent, necnon quaestiones
ad actionem Ecclesiae in mundo spectantes perpendant.
Can. 343 - Synodi Episcoporum est de quaestionibus pertractandis disceptare
atque expromere optata, non vero easdem dirimere de iisque ferre decreta, nisi
certis in casibus potestate deliberativa eandem instruxerit Romanus Pontifex,
cuius est in hoc casu decisiones synodi ratas habere.
Can. 344 - Synodus Episcoporum directe subest auctoritati Romani Pontificis,
cuius quidem est:
1° synodum convocare, quotiescumque id ipsi opportunum videatur, locumque designare
ubi coetus habendi sint;
2° sodalium, qui ad normam iuris peculiaris eligendi sunt, electionem ratam
habere aliosque sodales designare et nominare;
3° argumenta quaestionum pertractandarum statuere opportuno tempore ad normam
iuris peculiaris ante synodi celebrationem;
4° rerum agendarum ordinem definire;
5° synodo per se aut per alios praeesse;
6° synodum ipsam concludere, transferre, suspendere et dissolvere.
Can. 345 - Synodus Episcoporum congregari potest aut in coetum generalem,
in quo scilicet res tractantur ad bonum Ecclesiae universae directe spectantes,
qui quidem coetus est sive ordinarius sive extraordinarius, aut etiam in coetum
specialem, in quo nempe aguntur negotia quae directe ad determinatam determinatasve
regiones attinent.
Can. 346 - § 1. Synodus Episcoporum quae in coetum generalem ordinarium
congregatur, constat sodalibus quorum plerique sunt Episcopi, electi pro singulis
coetibus ab Episcoporum conferentiis secundum rationem iure peculiari synodi
determinatam; alii vi eiusdem iuris deputantur; alii a Romano Pontifice directe
nominantur; quibus accedunt aliqui sodales institutorum religiosorum clericalium,
qui ad normam eiusdem iuris peculiaris eliguntur.
§ 2. Synodus Episcoporum in coetum generalem extraordinarium congregata ad negotia
tractanda quae expeditam requirant definitionem, constat sodalibus quorum plerique,
Episcopi, a iure peculiari synodi deputantur ratione officii quod adimplent,
alii vero a Romano Pontifice directe nominantur; quibus accedunt aliqui sodales
institutorum religiosorum clericalium ad normam eiusdem iuris electi.
§ 3. Synodus Episcoporum, quae in coetum specialem congregatur, constat sodalibus
delectis praecipue ex iis regionibus pro quibus convocata est, ad normam iuris
peculiaris, quo synodus regitur.
Can. 347 - § 1. Cum synodi Episcoporum coetus a Romano Pontifice concluditur,
explicit munus in eadem Episcopis aliisque sodalibus commissum.
§ 2. Sede Apostolica post convocatam synodum aut inter eius celebrationem vacante,
ipso iure suspenditur synodi coetus, itemque munus sodalibus in eodem commissum,
donec novus Pontifex coetum aut dissolvendum aut continuandum decreverit.
Can. 348 - § 1. Synodi Episcoporum habetur secretaria generalis permanens,
cui praeest Secretarius generalis, a Romano Pontifice nominatus, cuique praesto
est consilium secretariae, constans Episcopis, quorum alii, ad normam iuris
peculiaris, ab ipsa synodo Episcoporum eliguntur, alii a Romano Pontifice nominantur,
quorum vero omnium munus explicit, ineunte novo coetu generali.
§ 2. Pro quolibet synodi Episcoporum coetu praetera unus aut plures secretarii
speciales constituuntur qui a Romano Pontifice nominantur, atque in officio
ipsis commisso permanent solum usque ad expletum synodi coetum.
Can. 349 - S. R. E. Cardinales peculiare Collegium constituunt, cui
competit ut electioni Romani Pontificis provideat ad normam iuris peculiaris;
Cardinales item Romano Pontifici adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quaestiones
maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis
officiis, quibus funguntur, eidem Romano Pontifici praestando in cura praesertim
cotidiana universae Ecclesiae.
Can. 350 - § 1. Cardinalium Collegium in tres ordines distribuitur: episcopalem,
ad quem pertinent Cardinales quibus a Romano Pontifice titulus assignatur Ecclesiae
suburbicariae, necnon Patriarchae orientales qui in Cardinalium Collegium relati
sunt; presbyteralem et diaconalem.
§ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut
diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.
§ 3. Patriarchae orientales in Cardinalium Collegium assumpti in titulum habent
suam patriarchalem sedem.
§4. Cardinalis Decanus in titulum habet dioecesim Ostiensem, unacum alia Ecclesia
quam in titulum iam habeat.
§ 5 Per optionem in Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam, possunt,
servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine presbyterali
transire ad alium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad aliam diaconiam
et, si per integrum decennium in ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem
presbyteralem.
§ 6. Cardinalis ex ordine diaconali transiens per optionem ad ordinem presbyteralem,
locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad Cardinalatum
assumpti sunt.
Can. 351 - § 1. Qui Cardinales promoveantur, libere a Romano Pontifice
seliguntur viri, saltem in ordine presbyteratus constituti, doctrina, moribus,
pietate necnon rerum agendarum prudentia egregie praestantes; qui nondum sunt
Episcopi, consecrationem episcopalem recipere debent.
§ 2. Cardinales creantur Romani Pontificis decreto, quod quidem coram Cardinalium
Collegio publicatur; inde a publicatione facta officiis tenentur atque iuribus
gaudent lege definitis.
§ 3. Promotus ad cardinalitiam dignitatem, cuius creationem Romanus Pontifex
annuntiaverit, nomen autem in pectore sibi reservans, nullis interim tenetur
Cardinalium officiis nullisque eorum gaudet iuribus; postquam autem a Romano
Pontifice eius nomen publicatum fuerit, iisdem tenetur officiis fruiturque iuribus,
sed iure praecedentiae gaudet a die reservationis in pectore.
Can. 352 - § 1. Cardinalium Collegio praeest Decanus, eiusque impediti
vices sustinet Subdecanus; Decanus, vel Subdecanus, nulla in ceteros Cardinales
gaudet potestate regiminis, sed ut primus inter pares habetur.
§ 2. Officio Decani vacante, Cardinales titulo Ecclesiae suburbicariae decorati,
iique soli, praesidente Subdecano si adsit, aut antiquiore ex ipsis, e coetus
sui gremio unum eligant qui Decanum Collegii agat; eius nomen ad Romanum Pontificem
deferant, cui competit electum probare.
§ 3. Eadem ratione de qua in § 2, praesidente ipso Decano, eligitur Subdecanus;
Subdecani quoque electionem probare Romano Pontifici competit.
§4. Decanus et Subdecanus, si in Urbe domicilium non habeant, illud ibidem acquirant.
Can. 353 - § 1. Cardinales collegiali actione supremo Ecclesiae Pastori
praecipue auxilio sunt in Consistoriis, in quibus iussu Romani Pontificis eoque
praesidente congregantur; Consistoria habentur ordinaria aut extraordinaria.
§ 2. In Consistorium ordinarium, convocantur omnes Cardinales, saltem in Urbe
versantes, ad consultationem de quibusdam negotiis gravibus, communis tamen
contigentibus, aut ad actus quosdam maxime sollemnes peragendos.
§ 3. In Consistorium extraordinarium, quod celebratur cum peculiares Ecclesiae
necessitates vel graviora negotia tractanda id suadeant, convocantur omnes Cardinales.
§4. Solum Consistorium ordinarium, in quo aliquae sollemnitates celebrantur,
potest esse publicum, cum scilicet praeter Cardinales admittuntur Praelati,
legati societatum civilium aliive ad illud invitati.
Can. 354 - Patres Cardinales dicasteriis aliisve institutis permanentibus
Romanae Curiae et Civitatis Vaticanae praepositi, qui septuagesimum quintum
aetatis annum expleverint, rogantur ut renuntiationem ab officio exhibeant Romano
Pontifici qui, omnibus perpensis, providebit.
Can. 355 - § 1. Cardinali Decano competit electum Romanum Pontificem
in Episcopum ordinare, si electus ordinatione indigeat; impedito Decano, idem
ius competit Subdecano, eoque impedito, antiquiori Cardinali ex ordine episcopali.
§ 2. Cardinalis Proto-diaconus nomen novi electi Summi Pontificis populo annuntiant;
item pallia Metropolitis imponit eorumve procuratoribus tradit, vice Romani
Pontificis.
Can. 356 - Cardinales obligatione tenentur cum Romano Pontifice sedulo
cooperandi; Cardinales itaque quovis officio in Curia fungentes, qui non sint
Episcopi dioecesani, obligatione tenentur residendi in Urbe; Cardinales qui
alicuius dioecesis curam habent ut Episcopi dioecesani, Urbem petant quoties
a Romano Pontifice convocentur.
Can. 357 - § 1. Cardinales, quibus Ecclesia suburbicaria aut ecclesia
in Urbe in titulum est assignata, postquam in eiusdem venerunt possessionem,
earundem dioecesium et ecclesiarum bonum consilio et patrocinio promoveant,
nulla tamen in easdem potestate regiminis pollentes, ac nulla ratione sese in
iis interponentes, quae ad earum bonorum administrationem, ad disciplinam aut
ecclesiarum servitium spectant.
§ 2. Cardinales extra Urbem et extra propriam dioecesim degentes, in iis quae
ad sui personam pertinent exempti sunt a potestate regiminis Episcopi dioecesis
in qua commorantur.
Can. 358 - Cardinali, cui a Romano Pontifice hoc munus committitur ut
in aliqua sollemni celebratione vel personarum coetu eius personam sustineat,
uti "Legatus a latere," scilicet tamquam eius alter ego, sicuti et illi cui
adimplendum concreditur tamquam ipsius "misso speciali" certum munus pastorale,
ea tantum competunt quae ab ipso Romano Pontifice eidem demandantur.
Can. 359 - Sede Apostolica vacante, Cardinalium Collegium ea tantum in
Ecclesia gaudet potestate, quae in peculiari lege eidem tribuitur.
Can. 360 - Curia Romana, qua negotia Ecclesiae universae Summus Pontifex
expedire solet et qua nomine et auctoritate ipsius munus explet in bonum et
in servitium Ecclesiarum, constat Secretaria Status seu Papali, Consilio pro
publicis Ecclesiae negotiis, Congregationibus, Tribunalibus, aliisque Institutis,
quorum omnium constitutio et competentia lege peculiari definiuntur.
Can. 361 - Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt
non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu
aliud appareat, Secretaria Status, Consilium pro publicis Ecclesiae negotiis,
aliaque Romanae Curiae Instituta.
Can. 362 - Romano Pontifici ius est nativum et independens Legatos suos
nominandi ac mittendi sive ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel
regionibus, sive simul ad Civitates et ad publicas Auctoritates, itemque eos
transferendi et revocandi, servatis quidem normis iuris internationalis, quod
attinet ad missionem et revocationem Legatorum apud Res Publicas constitutorum.
Can. 363 - § 1. Legatis Romani Pontificis officium committitur ipsius
Romani Pontificis stabili modo gerendi personam apud Ecclesias particulares
aut etiam apud Civitates et publicas Auctoritates, ad quas missi sunt.
§ 2. Personam gerunt Apostolicae Sedis ii quoque, qui in pontificam Missionem
ut Delegati aut Observatores deputantur apud Consilia internationalia aut apud
Conferentias et Conventus.
Can. 364 - Praecipuum munus Legati pontifici est ut firmiora et efficaciora
in dies reddantur unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias
particulares intercedunt. Ad pontificium ergo Legatum pertinet pro sua dicione:
1° ad Apostolicam Sedem notitias mittere de condicionibus in quibus versantur
Ecclesiae particulares, deque omnibus quae ipsam vitam Ecclesiae et bonum animarum
attingant;
2° Episcopis actione et consilio adesse, integro quidem manente eorundem legitimae
potestatis exercitio;
3° crebras fovere relationes cum Episcoporum conferentia, eidem omnimodam operam
praebendo;
4° ad nominationem Episcoporum quod attinet, nomina candidatorum Apostolicae
Sedi transmittere vel proponere necnon processum informativum de promovendis
instruere, secundum normas ab Apostolica Sede datas;
5° anniti ut promoveantur res quae ad progressum et consociatam populorum operam
spectant;
6° operam conferre cum Episcopis, ut opportuna foveantur commercia inter Ecclesiam
catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo et religiones
non christianas;
7° ea quae pertinent ad Ecclesiae et Apostolicae Sedis missionem, consociata
cum Episcopis actione, apud moderatores Civitatis tueri;
8° exercere praeterea facultates et cetera explere mandata quae ipsi ab Apostolica
Sede committantur.
Can. 365 - § 1. Legati pontificii, qui simul legationem apud Civitates
iuxta iuris internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est:
1° promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et Auctoritates
Rei Publicae;
2° quaestiones pertractare quae ad relationes inter Ecclesiam et Civitatem pertinent;
et peculiari modo agere de concordatis aliisque huiusmodi conventionibus conficiendis
et ad effectum deducendis.
§ 2. In negotiis, de quibus in § 1, expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus
pontificius sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae exquirere
ne omittat, eosque de negotiorum cursu certiores faciat.
Can. 366 - Attenta peculiari Legati muneris indole:
1° sedes Legationis pontificae a potestate regiminis Ordinarii loci exempta
est, nisi agatur de matrimoniis celebrandis;
2° Legato pontificio fas est, praemonitis, quantum fieri potest, locorum Ordinariis,
in omnibus ecclesiis suae legationis liturgicas celebrationes, etiam in pontificalibus,
peragere.
Can. 367 - Pontificii Legati munus non exspirat vacante Sede Apostolica,
nisi aliud in litteris pontificiis statuatur; cessat autem expleto mandato,
revocatione eidem intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.
Can. 368 - Ecclesiae particulares, in quibus una et unica Ecclesia catholica
exsistit, sunt imprimis dioeceses, quibus nisi aliud constet, assimilantur praelatura
territorialis et abbatia territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura
apostolica necnon administratio apostolica stabiliter erecta.
Can. 369 - Dioecesis est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione
presbyterii pascenda concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per
Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata, Ecclesiam particularem
constituat, in qua vere inest et operatur una sancta catholica et apostolica
Christi Ecclesia.
Can. 370 - Praelatura territorialis aut abbatia territorialis est certa
populi Dei portio, territorialiter quidem circumscripta, cuius cura, specialia
ob adiuncta, committitur alicui Praelato aut Abbati, qui eam, ad instar Episcopi
dioecesani, tamquam proprius eius pastor regat.
Can. 371 - § 1. Vicariatur apostolicus vel praefectura apostolica est
certa populi Dei portio quae, ob peculiaria adiuncta, in dioecesim nondum est
constituta, quaeque pascenda committitur Vicario apostolico aut Praefecto apostolico,
qui eam nomine Summi Pontificis regant.
§ 2. Adminitratio apostolica est certa populi Dei portio, quae ob speciales
et graves omnino rationes a Summo Pontifice in dioecesim non erigitur, et cuius
cura pastoralis committitur Administratori apostolico, qui eam nomine Summi
Pontificis regat.
Can. 372 - § 1. Pro regula habeatur ut portio populi Dei quae dioecesim
aliamve Ecclesiam particularem constituat, certo territorio circumscribatur,
ita ut omnes comprehendat fideles in territorio habitantes.
§ 2. Attamen, ubi de iudicio supremae Ecclesiae auctoritatis, auditis Episcoporum
conferentiis quarum interest, utilitas id suadeat, in eodem territorio erigi
possunt Ecclesiae particulares ritu fidelium aliave simili ratione distinctae.
Can. 373 - Unius supremae auctoritatis est Ecclesias particulares erigere;
quae legitime erectae, ipso iure personalitate iuridica gaudent.
Can. 374 - § 1. Quaelibet dioecesis aliave Ecclesia particularis dividatur
in distinctas partes seu paroecias.
§ 2. Ad curam pastoralem per communem actionem fovendam plures paroeciae viciniores
coniungi possunt in peculiares coetus, uti sunt vicariatus foranei.
Can. 375 - § 1. Episcopi, qui ex divina institutione in Apostolorum
locum succedunt per Spiritum Sanctum qui datus est eis, in Ecclesia Pastores
constituuntur, ut sint et ipsi doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes et
gubernationis ministri.
§ 2. Episcopi ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi
munera quoque docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica
communione cum Collegii capite et membris exercere possunt.
Can. 376 - Episcopi vocantur dioecesani, quibus scilicet alicuius dioecesis
cura commissa est; ceteri titulares appellantur.
Can. 377 - § 1. Episcopos libere Summus Pontifex nominat, aut legitime
electos confirmat.
§ 2. Singulis saltem trienniis Episcopi provinciae ecclesiasticae vel, ubi adiuncta
id suadeant, Episcoporum conferentiae, communi consilio et secreto elenchum
componant presbyterorum etiam sodalium institutorum vitae consecrate, ad episcopatum
aptiorum eumque Apostolicae Sedi transmittant, firmo manente iure uniuscuiusque
Episcopi Apostolicae Sedi nomina presbyterorum, quos episcopali munere dignos
et idoneus putet, seorsim patefaciendi.
§ 3. Nisi aliter legitime statutum fuerit, quoties nominandus est Episcopus
dioecesanus aut Episcopus coadiutor, ad ternos, qui dicuntur, Apostolicae Sedi
proponendos, pontificii Legati est singillatim requirere et cum ipsa Apostolica
Sede communicare, una cum suo voto, quid suggerant Metropolita et Suffraganei
provinciae, ad quam providenda dioecesis pertinet vel quacum in coetum convenit,
necnon conferentiae Episcoporum praeses; pontificius Legatus, insuper, quosdam
e collegio consultorum et capitulo cathedrali audiat et, si id expedire iudicaverit,
sententiam quoque aliorum ex utroque clero necnon laicorum sapientia praestantium
singillatim et secreto exquirat.
§4. Nisi aliter legitime provisum fuerit, Episcopus dioecesanus, qui auxiliarem
suae dioecesi dandum aestimet, elenchum trium saltem presbyterorum ad hoc officium
aptiorum Apostolicae Sedi proponat.
§ 5 Nulla in posterum iura et privilegia electionis, nominationis praesentationis
vel designationis Episcoporum civilibus auctoritatibus conceduntur.
Can. 378 - § 1. Ad idoneitatem candidatorum Episcopatus requiritur ut
quis sit:
1° firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo, sapientia, prudentia et
virtutibus humanis excellens, ceterisque dotibus praeditus quae ipsum aptum
efficiant ad officium de quo agitur explendum;
2° bona exsistimatione gaudens;
3° annos natus saltem triginta quinque;
4° a quinquennio saltem in presbyteratus ordine constitutus; 5° laurea doctoris
vel saltem licentia in sacra Scriptura, theologia aut iure canonico potius in
instituto studiorum superiorum a Sede Apostolica probato, vel saltem in iisdem
disciplinis vere peritus.
§ 2. Iudicium definitivum de promovendi idoneitate ad Apostolicam Sedem pertinet.
Can. 379 - Nisi legitimo detineatur impedimento, quicumque ad Episcopatum
promotus debet intra tres menses ab acceptis apostolicis litteris consecrationem
episcopalem recipere, et quidem antequam officii sui processionem capitat.
Can. 380 - Antequam canonicam possessionem sui officii capiat, promotus
fidei professionem emittat atque iusiurandum fidelitatis erga Apostolicam Sedem
praestet secundum formulam ab eadem Apostolica Sede probatam.
Can. 381 - § 1. Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis
competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris
pastoralis requiritur, exceptis causis quae iure aut Summi Pontificis decreto
supremae aut alii auctoritati ecclesiasticae reserventur.
§ 2. Qui praesunt aliis communitatibus fidelium, de quibus in Can. 368, Episcopo
dioecesano in iure aequiparantur, nisi ex rei natura aut iuris praescripto aliud
appareat.
Can. 382 - § 1. Episcopus promotus in exercitium officii sibi commissi
sese ingerere nequit, ante captam dioecesis canonicam possessionem; exercere
tamen valet officia, quae in eadem dioecesi tempore promotionis iam retinebat,
firmo praescripto Can. 409, § 2.
§ 2. Nisi legitimo detineatur impedimento, promotus ad officium Episcopi dioecesani
debet canonicam suae dioecesis possessionem capere, si iam non sit consecratus
Episcopus, intra quattuor mense a receptis apostolicis litteris; si iam sit
consecratus, intra duos menses ab iidem receptis.
§ 3. Canonicam dioecesis possessionem capit Episcopus simul ac in ipsa dioecesi,
per se vel per procuratorem, apostolicas litteras collegio consultorum ostenderit,
praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat, aut, in dioecesibus noviter
erectis, simul ac clero populoque in ecclesia cathedrali praesenti earundem
litterarum communicationem procuraverit, presbytero inter praesentes seniore
in acta referente.
§4. Valde commendatur ut captio canonicae possessionis cum actu liturgico in
ecclesia cathedrali fiat, clero et populo adstantibus.
Can. 383 - § 1. In exercendo munere pastoris, Episcopus dioecesanus sollicitum
se praebeat erga omnes christifideles qui suae curae committuntur, cuiusvis
sint aetatis, condicionis vel nationis, tum in territorio habitantes tum in
eodem ad tempus versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam qui ob
vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui valeant necnon
ad eos qui a religionis praxi defecerint.
§ 2. Fideles diversi ritus in sua dioecesi si habeat, eorum spiritualibus necessitatibus
provideat sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem ritus, sive per Vicarium
episcopalem.
§ 3. Erga fratres, qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sint,
cum humanitate et caritate se gerat, oecumenismum quoque fovens prout ab Ecclesia
intellegitur.
§4. Commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos, ut et ipsis caritas eluceat
Christi, cuius testis coram omnibus Episcopus esse debet.
Can. 384 - Episcopus dioecesanus peculiari sollicitudine prosequatur
presbyteros quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tutetur
et curet ut ipsi obligationes suo statui proprias rite adimpleant iisdemque
praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem
fovendam egeant; item curet ut eorum honestae sustentationi atque assistentiae
sociali, ad normam iuris, prospiciatur.
Can. 385 - Episcopus dioecesanus vocationes ad diversa ministeria et
ad vitam consecratam quam maxime foveat, speciali cura vocationibus sacerdotalibus
et missionalibus adhibita.
Can. 386 - § 1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus
dioecesanus fidelibus proponere et illustrare tenetur, per se ipse frequenter
praedicans; curet etiam ut praescripta canonum de ministerio verbi, de homilia
praesertim et catechetica institutione sedulo serventur, ita ut universa doctrina
christiana omnibus tradatur.
§ 2. Integritatem et unitatem fidei credendae mediis, quae aptiora videantur,
firmiter tueatur, iustam tamen libertatem agnoscens in veritatibus ulterius
perscrutandis.
Can. 387 - Episcopus dioecesanus, cum memor sit se obligatione teneri
exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate,
omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum uniuscuiusque
propriam vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, iugiter
annitatur ut christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione in
gratia crescant utque paschale mysterium cognoscant et vivant.
Can. 388 - § 1. Episcopus dioecesanus, post captam dioecesis possessionem,
debet singulis diebus dominicis aliisque diebus festis de praecepto in sua regione
Missam pro populo sibi commisso applicare.
§ 2. Episcopus Missam pro populo diebus, die quibus in, § 1, per se ipse celebrare
et applicare debet; si vero ab hac celebratione legitime impediatur, iisdem
diebus per alium, vel aliis diebus per se ipse applicet.
§ 3. Episcopus cui praeter propriam dioecesim aliae, titulo etiam administrationis,
sunt commissae, obligationi satisfacit unam Missam pro universo populo sibi
commisso applicando.
§4. Episcopus qui obligationi, de qua in §§ 1-3, non satisfecerit, quam primum
pro populo tot Missas applicet quot omiserit.
Can. 389 - Frequenter praesit in ecclesia cathedrali aliave ecclesia
suae dioecesis sanctissimae Eucharistiae celebrationi, in festis praesertim
de praecepto aliisque sollemnitatibus.
Can. 390 - Episcopus dioecesanus in universa sua dioecesi pontificalia
exercere potest; non vero extra propriam dioecesim sine expresso vel saltem
rationabiliter praesumpto Ordinarii loci consensu.
Can. 391 - § 1. Episcopi dioecesani est Ecclesiam particularem sibi commissam
cum potestate legislativa, exsecutiva et iudiciali regere, ad normam iuris.
§ 2. Potestatem legislativam exercet ipse Episcopus; potestatem exsecutivam
exercet sive per se sive per Vicarios generales aut episcopales ad normam iuris;
potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et iudices ad
normam iuris.
Can. 392 - § 1. Ecclesiae universae unitatem cum tueri debeat, Episcopus
disciplinam cunctae Ecclesiae communem promovere et ideo observantiam omnium
legum ecclesiasticarum urgere tenetur.
§ 2. Advigilet ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim
circa ministerium verbi, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum
Dei et Sanctorum, necnon bonorum administrationem.
Can. 393 - In omnibus negotiis iuridicis dioecesis, Episcopus dioecesanus
eiusdem personam gerit.
Can. 394 - § 1. Varias apostolatus rationes in dioecesi foveat Episcopus,
atque curet ut in universa dioecesi, vel in eiusdem particularibus districtibus,
omnia apostolatus opera, servata uniuscuiusque propria indole, sub suo moderamine
coordinentur.
§ 2. Urgeat officium, quo tenentur fideles ad apostolatum pro sua cuiusque condicione
et aptitudine exercendum, atque ipsos adhortetur ut varia opera apostolatus,
secundum necessitates loci et temporis, participent et iuvent.
Can. 395 - § 1. Episcopus dioecesanus, etiamsi coadiutorem aut auxiliarem
habeat, tenetur lege personalis in dioecesi residentiae.
§ 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, vel Conciliorum, Episcoporum
synodi, Episcoporum conferentiae, quibus interesse debet, aliusve officii sibi
legitime commissi, a dioecesi aequa de causa abesse potest non ultra mensem,
sive continuum sive intermissum, dummodo cautum sit ne ex eius absentia dioecesis
quidquam detrimenti capiat.
§ 3. A dioecesi ne absit diebus Nativitatis, Hebdomadae Sanctae et Resurrectionis
Domini, Pentecostes et Corporis et Sanguinis Christi, nisi ex gravi urgentique
causa.
§4. Si ultra sex menses Episcopus a dioecesis illegitime abfuerit, de eius absentia
Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat quod si agatur de Metropolita,
idem faciat antiquior suffraganeus.
Can. 396 - § 1. Tenetur Episcopus obligatione dioecesis vel ex toto vel
ex parte quotannis visitandae, ita ut singulis saltem quinquenniis universam
dioecesim, ipse per se vel, si legitime fuerit impeditus, per Episcopum coadiutorem,
aut per auxiliarem, aut per Vicarium generalem vel episcopalem, aut per alium
presbyterum visitet.
§ 2. Fas est Episcopo sibi eligere quos maluerit clericos in visitatione comites
atque adiutores, reprobato quocumque contrario privilegio vel consuetudine.
Can. 397 - § 1. Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae,
instituta catholica, res et loca sacra, quae intra dioecesis ambitum continentur.
§ 2. Sodales institutorum religiosorum iuris pontificii eorumque domos Episcopus
visitare potest in casibus tantum iure expressis.
Can. 398 - Studeat Episcopus debita cum diligentia pastoralem visitationem
absolvere; caveat ne superfluis sumptibus cuiquam gravis onerosusve sit.
Can. 399 - § 1. Episcopus dioecesanus tenetur singulis quinquenniis relationem
Summo Pontifici exhibere super statu dioecesis sibi commissae, secundum formam
et tempus ab Apostolica Sede definita.
§ 2. Si annus pro exhibenda relatione determinatus ex toto vel ex parte inciderit
in primum biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a conficienda
et exhibenda relatione abstinere potest.
Can. 400 - § 1. Episcopus dioecesanus, eo anno quo relationem Summo Pontifici
exhibere tenetur, nisi aliter ab Apostolica Sede statutum fuerit, ad Urbem,
Beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturus, accedat et Romano
Pontifici se sistat.
§ 2. Episcopus praedictae obligationi per se ipse satisfaciat, nisi legitime
sit impeditus; quo in casu eidem satisfaciat per coadiutorem, si quem habeat,
vel auxiliarem, aut per idoneum sacerdotem sui presbyterii, qui in sua dioecesi
resideat.
§ 3. Vicarius apostolicus huic obligationi satisfacere potest per procuratorem
etiam in Urbe degentem; Praefectus apostolicus hac obligatione non tenetur.
Can. 401 - § 1. Episcopus dioecesanus, qui septuagesimum quintum aetatis
annum expleverit, rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Summo Pontifici,
qui omnibus inspectis adiunctis providebit.
§ 2. Enixe rogatur Episcopus dioecesanus, qui ob infirmam valetudinem aliamve
gravem causam officio suo adimplendo minus aptus evaserit, ut renuntiationem
ab officio exhibeat.
Can. 402 - § 1. Episcopus, cuius renuntiatio ab officio acceptata fuerit,
titulum emeriti suae dioecesis retinet, atque habitationis sedem, si id exoptet,
in ipsa dioecesi servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta
ab Apostolica Sede aliter provideatur.
§ 2. Episcoporum conferentia curare debet ut congruae et dignae Episcopi renuntiantis
sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur
dioecesis cui ipse inservivit.
Can. 403 - § 1. Cum pastorales dioecesis necessitates id suadeant, unus
vel plures Episcopi auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur Episcopus
auxiliaris iure successionis non gaudet.
§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, Episcopo dioecesano
dari potest Episcopus auxiliaris specialibus instructus facultatibus.
§ 3. Sancta Sedes, si magis opportunum id ipsi videatur, ex officio constituere
potest Episcopum coadiutorem, qui et ipse specialibus instruitur facultatibus;
Episcopus coadiutor iure successionis gaudet.
Can. 404 - § 1. Episcopus coadiutor officii sui possessionem capit, cum
litteras apostolicas nominationis, per se vel per procuratorem, ostenderit Episcopo
dioecesano atque collegio consultorum, praesente curiae cancellario, qui rem
in acta referat.
§ 2. Episcopus auxiliaris officii sui possessionem capit, cum litteras apostolicas
nominationis ostenderit Episcopo dioecesano, praesente curiae cancellario, qui
rem in acta referat.
§ 3. Quod si Episcopus dioecesanus plene sit impeditus, sufficit ut tum Episcopus
coadiutor, tum Episcopus auxiliaris litteras apostolicas nominationis ostendant
collegio consultorum, praesente curiae cancellario.
Can. 405 - § 1. Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris, obligationes
et iura habent quae determinantur praescriptis canonum qui sequuntur, atque
in litteris suae nominationis definiuntur.
§ 2. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, de quo in Can. 403, § 2, Episcopo
dioecesano in universo dioecesis regimine adstant atque eiusdem absentis vel
impedit vices supplent.
Can. 406 - § 1. Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris, de
quo in Can. 403, § 2, ab Episcopo dioecesano Vicarius generalis constituatur;
insuper ipsi prae ceteris Episcopus dioecesanus committat quae ex iure mandatum
speciale requirant.
§ 2. Nisi in litteris apostolicis aliud provisum fuerit et firmo praescripto
§ 1, Episcopus dioecesanus auxiliarem vel auxiliares suos constituat Vicarios
generales vel saltem Vicarios episcopales, ab auctoritate sua, aut Episcopi
coadiutoris vel Episcopi auxiliaris de quo in Can. 403, § 2, dumtaxat dependentes.
Can. 407 - § 1. Ut quam maxime praesenti et futuro dioecesis bono faveatur,
Episcopus dioecesanus, coadiutor atque Episcopus auxiliaris de quo in Can. 403,
§ 2, in rebus maioris momenti sese invicem consulant.
§ 2. Episcopus dioecesanus in perpendendis causis maioris momenti, praesertim
indolis pastoralis, Episcopos auxiliares prae ceteris consulere velit.
§ 3. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, quippe qui in partem sollicitudinis
Episcopi dioecesani vocati sint, munia sua ita exerceant, ut concordi cum ipso
opera et animo procedant.
Can. 408 - § 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, iusto impedimento
non detenti, obligantur ut, quoties Episcopus dioecesanus id requirat, pontificalia
et alias functiones obeant, ad quas Episcopus dioecesanus tenetur.
§ 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor aut auxiliaris
potest exercere, Episcopus dioecesanus habitualiter alii ne committat.
Can. 409 - § 1. Vacante sede episcopali, Episcopus coadiutor statim fit
Episcopus dioecesis pro qua fuerat constitutus, dummodo possessionem legitime
ceperit.
§ 2. Vacante sede episcopali, nisi aliud a competenti auctoritate statutum fuerit,
Episcopus auxiliaris, donec novus Episcopus possessionem sedis ceperit, omnes
et solas servat potestates et facultates quibus sede plena, tamquam Vicarius
generalis vel tamquam Vicarius episcopalis, gaudebat; quod si ad munus Administratoris
dioecesani, qui regimini dioecesis praeest.
Can. 410 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur,
sicut et ipse Episcopus dioecesanus, residendi in dioecesi; a qua praeterquam
ratione alicuius officii extra dioecesim implendi aut feriarum causa, quae ultra
mensem ne protrahantur, nonnisi ad breve tempus discedant.
Can. 411 - Episcopo coadiutori et auxiliari, ad renuntiationem ab officio
quod attinet, applicantur praescripta Cann. 401 et 402, § 2.
Can. 412 - Sedes episcopalis impedita intellegitur, si captivitate,
relegatione, exsilio aut inhabilitate Episcopus dioecesanus plane a munere pastorali
in dioecesi procurando praepediatur, ne per litteras quidem valens cum dioecesanis
communicare.
Can. 413 - § 1. Sede impedita, regimen dioecesis, nisi aliter Sancta
Sedes pro providerit, competit Episcopo coadiutori, si adsit; eo deficiente
aut impedito, alicui Episcopo auxiliari aut Vicario generali vel episcopali
aliive sacerdoti, servato personarum ordine statuto in elencho ab Episcopo dioecesano
quam primum a capta dioecesis possessione componendo; qui elenchus cum Metropolitana
communicandus singulis saltem triennis renoventur atque a cancellario sub secreto
servetur.
§ 2. Si deficiat aut impediatur Episcopus coadiutor atque elenchus, de quo in
§ 1, non suppetat, collegii consultorum est sacerdote meligere, qui dioecesim
regat.
§ 3. Qui dioecesis regimen, ad normam §§ 1 vel 2, susceperit, quam primum Sanctam
Sedem moneat de sede impedita ac de suspecto munere.
Can. 414 - Quilibet ad normam Can. 423 vocatus ut ad interim dioecesis
curam pastoralem gerat pro tempore quo sedes impeditur tantum, in cura pastorali
dioecesis exercenda tenetur obligationibus atque potestate gaudet, quae iure
Administratori dioecesano competunt.
Can. 415 - Si Episcopus dioecesanus poena ecclesiastica a munere exercendo
prohibeatur, Metropolita aut, si is deficiat vel de eodem agatur, suffraganeus
antiquior promotione ad Sanctam Sedem statim reccurat, ut ipsa provideat.
Can. 416 - Sedes episcopalis vacat Episcopi dioecesani morte, renuntiatione
a Romano Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.
Can. 417 - Vim habent omnia quae gesta sunt a Vicario generali aut Vicario
episcopali, donec certam de obitu Episcopi dioecesani notitiam iidem acceperint,
itemque quae ab Episcopo dioecesano aut a Vicario generali vel episcopali gesta
sunt, donec certam de memoratis actibus pontificiis notitiam receperint.
Can. 418 - § 1. A certa translationis notitia, Episcopus intra duos menses
debet dioecesim ad quam petere eiusque canonicam possessionem capere autem captae
possessionis dioecesis novae, dioecesis a qua vacat.
§ 2. A certa translationis notitia usque ad canonicam novae dioecesis possessionem,
Episcopus translatus in dioecesi a qua:
1° Administratoris dioecesani potestatem obtinet eiusdemque obligationibus tenetur,
cessante qualibet Vicarii generalis et Vicarii episcopalis potestate, salvo
tamen Can. 409, § 2;
2° integram percipit remunerationem officio propriam.
Can. 419 - Sede vacante, regimen dioecesis, usque ad constitutionem Administratoris
dioecesani, ad Episcoporum auxiliarem, et si plures sint, ad eum qui promotione
si antiquior devolvitur deficiente autem Episcopo auxiliari, ad collegium consultorum,
nisi a Sancta Sede aliter provisum fuerit. Qui ita regimen dioecesis assumit,
sine mora convocet collegium competens ad deputandum Administratorem dioecesanum.
Can. 420 - In vicariatu vel praefectura apostolica, sede vacante, regimen
assumit Pro- Vicarius vel Pro-Praefectus ad hunc tantum effectum a Vicario vel
a Praefecto immediate post captam possessionem nominatus, nisi aliter a Sancta
Sede statutum fuerit.
Can. 421 - § 1. Intra octo dies ab accepta vacationis sedis episcopalis
notitia, Administrator dioecesanus, qui nempe dioecesim ad interim regat, eligendus
est a collegio consultorum, firmo praescripto Can. 502, § 3.
§ 2. Si intra praescriptum tempus Administrator dioecesanus, quavis de causa,
non fuerit legitime electus, eiusdem deputatio devolvitur ad Metropolitam, et
si vacans sit ipsa Ecclesia metropolitana aut metropolitana simul et suffraganea,
ad Episcopum suffraganeum promotione antiquiorem.
Can. 422 - Episcopus auxiliaris et, si is deficiat, collegium consultorum
quantocius de morte Episcopi, itemque electus in Administratorem dioecesanum
de sua electione Sedem Apostolicam certiorem faciant.
Can. 423 - § 1. Unus deputetur Administrator dioecesanus, reprobata contraria
consuetudine; secus electio irrita est.
§ 2. Administrator dioecesanus ne simul sit oeconomus; quare si oeconomus dioecesis
in Administratorem electus fuerit, alium pro tempore oeconomum eligat consilium
a rebus oeconomicis.
Can. 424 - Administrator dioecesanus eligatur ad normam Cann. 165-178.
Can. 425 - § 1. Valide ad munus Administratoris dioecesani deputari tantum
potest sacerdos qui trigesimum quintum aetatis annum expleverit et ad eandem
vacantem sedem non fuerit iam electus, nominatus vel praesentatus.
§ 2. In Administratorem dioecesanum eligatur sacerdos, qui sit doctrina et prudentia
praestans.
§ 3. Si praescriptae in § 1 condiciones posthabitae fuerint, Metropolita aut,
si ipsa Ecclesia metropolitana vacans fuerit, Episcopus suffraganeus promotione
antiquior, agnita rei veritate, Administratorem pro ea vice deputet; actus autem
illius qui contra praescripta § 1 sit electus, sunt ipso iure nulli.
Can. 426 - Qui, sede vacante, ante deputationem Administratoris dioecesani,
dioecesim regat, potestate gaudet quam ius Vicario generali agnoscit.
Can. 427 - § 1. Administrator dioecesanus tenetur obligationibus et gaudet
potestate Episcopi dioecesani, iis excludis quae ex rei natura aut ipso iure
excipiuntur.
§ 2. Administrator dioecesanus, acceptata electione, potestatem obtinet, quin
requiratur ullius confirmatio, firma obligatione de qua in Can. 833, n. 4.
Can. 428 - § 1. Sede vacante nihil innoventur.
§ 2. Illi quid ad interim dioecesis regimen curant, vetantur quidpiam agere
quod vel dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod affere possit;
speciatim prohibentur ipsi, ac proinde alii quicumque, quominus sive per se
sive per alium curiae dioecesanae documenta quaelibet subtrahant vel destruant,
aut in iis quidquam immutent.
Can. 429 - Administrator dioecesanus obligatione tenetur residendi in
dioecesi et applicandi Missam pro populo ad normam Can. 388.
Can. 430 - § 1. Munus Administratoris dioecesani cessat per captam a
novo Episcopo dioecesis possessionem.
§ 2. Administratoris dioecesani remotio Sanctae Sedi reservatur renuntiatio
quae forte ab ipso fiat, authentica forma exhibenda est collegio ad electionem
competenti, neque acceptatione eget; remoto aut renuntiante Administratore dioecesano,
aut eodem defuncto, alius eligatur Administrator dioecesanus ad normam Can.
421.
Can. 431 - § 1. Ut communis diversarum dioecesium vicinarum, iuxta personarum
et locorum adiuncta, actio pastoralis promoveatur, utque Episcoporum dioecesanorum
inter se relationes aptius foveantur, Ecclesiae particulares viciniores componantur
in provincias ecclesiasticas certo territorio circumscriptas.
§ 2. Dioeceses exemptae deinceps pro regula ne habeantur; itaque singulae dioeceses
aliaeque Ecclesiae particulares intra territorium alicuius provinciae ecclesiasticae
exsistentes huic provinciae ecclesiasticae adscribi debent.
§ 3. Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis,
provincias ecclesiasticas constituere, supprimere aut innovare.
Can. 432 - § 1. In provincia ecclesiastica auctoritate, ad normam iuris,
gaudent concilium provinciale atque Metropolita.
§ 2. Provincia ecclesiastica ipso iure personalitate iuridica gaudet.
Can. 433 - § 1. Si utilitas id suadeat, praesertim in nationibus ubi
numerosiores adsunt Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae vicinores,
proponente Episcoporum conferentia, a Sancta Sede in regiones ecclesiasticas
coniungi possunt.
§ 2. Regio ecclesiastica in personam iuridicam erigi potest.
Can. 434 - Ad conventum Episcoporum regionis ecclesiasticae pertinet
cooperationem et actionem pastoralem communem in regione fovere quae tamen in
canonibus huius Codicis conferentiae Episcoporum tribuuntur potestates, eidem
conventui non competunt, nisi quaedam specialiter a Sancta Sede ei concessa
fuerint.
Can. 435 - Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita, qui est Archiepiscopus
dioecesis cui praeficitur; quod officium cum sede episcopali, a Romano Pontifice
determinata aut probata, coniunctum est.
Can. 436 - § 1. In dioecesibus suffraganeis Metropolitae competit:
1° vigilare ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur, et de abusibus,
si qui habeantur, Romanum Pontificem certiorem facere;
2° canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata,
si eam suffraganeus neglexerit;
3° deputare Administratorem dioecesanum, ad normam Cann. 421, § 2 et 425, §
3.
§ 2. Ubi adiuncta id postulent, Metropolita ab Apostolica Sede instrui potest
peculiaribus muneribus et potestate in iure particulari determinandis.
§ 3. Nulla alia in dioecesibus suffraganeis competit Metropolitis potestas regiminis;
potest vero in omnibus ecclesiis, Episcopo dioecesano praemonito, si ecclesia
sit cathedralis, sacras exercere functiones, uti Episcopus in propria dioecesi.
Can. 437 - § 1. Metropolita obligatione tenetur, intra tres menses a
recepta consecratione episcopali, aut, si iam consecratus fuerit, a provisione
canonica, per se aut per procuratorem a Romano Pontifice petendi pallium, quo
quidem significatur potestas qua, in communione cum Ecclesia Romana, Metropolita
in Propria provincia iure instruitur.
§ 2. Metropolita, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra quamlibet
ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne
accedente quidem Episcopi dioecesani assensu.
§ 3. Metropolita, si ad aliam sedem metropolitanam transferatur, novo indiget
pallio.
Can. 438 - Patriarchae et Primatis titulus, praeter praerogativam honoris,
nullam in Ecclesia latina secumfert regiminis potestatem, nisi de aliquibus
ex privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.
Can. 439 - § 1. Concilium plenarium, pro omnibus scilicet Ecclesiis
particularibus eiusdem conferentiae Episcoporum, celebretur quoties id ipsi
Episcoporum conferentiae, approbante Apostolica Sede, necessarium aut utile
videatur.
§ 2. Norma in, § 1 statuta valet etiam de concilio provinciali celebrando in
provincia ecclesiastica, cuius termini cum territorio nationis coincidunt.
Can. 440 - § 1. Concilium provinciale, pro diversis Ecclesiis particularibus
eiusdemprovinciae ecclesiasticae, celebretur quoties id, de iudicio maioris
partis Episcoporum dioecesanorum provinciae, opportunum videatur, salvo Can.
439, § 2.
§ 2. Sede metropolitana vacante, concilium provinciale ne convocetur.
Can. 441 - Episcoporum conferentiae est:
1° convocare concilium plenarium;
2° locum ad celebrandum concilium intra territorium conferentiae Episcoporum
eligere;
3° inter Episcopos dioecesanos concilii plenarii eligere praesidem, ab Apostolica
Sede approbandum;
4° ordinem agendi et quaestiones tractandas determinare, concilii plenarii initium
ac periodum indicere, illud transferre, prorogare et absolvere.
Can. 442 - § 1. Metropolitae, de consensu maioris partis Episcoporum
suffraganeorum, est:
1° convocare concilium provinciale;
2° locum ad celebrandum concilium provinciale intra provinciae territorium eligere;
3° ordinem agendi et quaestiones tractandas determinare, concilii provincialis
initium et periodum indicere, illud transferre, prorogare et absolvere.
§ 2. Metropolitae, eoque legitime impedito, Episcopi suffraganei ab aliis Episcopis
suffraganeis electi est concilio provinciali praeesse.
Can. 443 - § 1. Ad concilia particularia convocandi sunt atque in eisdem
ius habent suffragii deliberativi:
1° Episcopi dioecesani;
2° Episcopi coadiutores et auxiliares;
3° alii Episcopi titulares qui peculiari munere sibi ab Apostolica Sede aut
ab Episcoporum conferentia demandato in territorio funguntur.
§ 2. Ad concilia particularia vocari possunt alii Episcopi titulares etiam emeriti
in territorio degentes; qui quidem ius habent suffragii deliberativi.
§ 3. Ad concilia particularia vocandi sunt cum suffragio tantum consultivo:
1° Vicarii generales et Vicarii episcopales omnium in territorio Ecclesiarum
particularium;
2° Superiores maiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae
numero tum pro viris tum pro mulieribus ab Episcoporum conferentia aut a provinciae
Episcopis determinando, respective electi ab omnibus Superioribus maioribus
institutorum et societatum, quae in territorio sedem habent;
3° Rectores universitatum ecclesiasticarum et catholicarum atque decani facultatum
theologiae et iuris canonici, quae in territorio sedem habent;
4° Rectores aliqui seminariorum maiorum, numero ut in n. 2 determinando, electi
a rectoribus seminariorum quae in territorio sita sunt.
§4. Ad concilia particularia vocari etiam possunt, cum suffragio tantum consultivo,
presbyteri aliique christifideles, ita tamen ut eorum numerus non excedat dimidiam
partem eorum de quibus in §§ 1-3.
§ 5 Ad concilia provincialia praeterea invitentur capitula cathedralia, itemque
consilium presbyterale et consilium pastorale uniuscuiusque Ecclesiae particularis,
ita quidem ut eorum singula duos ex suis membris mittant, collegialiter ab iisdem
designatos; qui tamen votum habent tantum consultivum.
§ 6. Ad concilia particularia, si id iudicio Episcoporum conferentiae pro concilio
plenario aut Metropolitae una cum Episcopis suffraganeis pro concilio provinciali
expediat, etiam alii ut hospites invitari poterunt.
Can. 444 - § 1. Omnes qui ad concilia particularia convocantur, eisdem
interesse debent, nisi iusto detineantur impedimento, de quo concilii praesidem
certiorem facere tenentur. § 2. Qui ad concilia particularia convocantur et
in eis suffragium habent deliberativum, si iusto detineantur impedimento, procuratorem
mittere possunt; qui procurator votum habet tantum consultivum.
Can. 445 - Concilium particulare pro suo territorio curat ut necessitatibus
pastoralibus populi Dei provideatur atque potestate gaudet regiminis, praesertim
legislativa, ita ut, salvo semper iure universali Ecclesiae, decernere valeat
quae ad fidei incrementum, ad actionem pastoralem communem ordinandam et ad
moderandos mores et disciplinam ecclesiasticam communem servandam, inducendam
aut tuendam opportuna videantur.
Can. 446 - Absoluto concilio particulari, praeses curet ut omnia acta
concilii ad Apostolicam Sedem transmittantur; decreta a concilio edicta ne promulgentur,
nisi postquam ab Apostolica Sede recognita fuerint ipsius concilii est definire
modum promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.
Can. 447 - Episcoporum conferentia, institutum quidem permanens, est
coetus Episcoporum alicuius nationis vel certi territorii, munera quaedam pastoralia
coniunctim pro christifidelibus sui territorii exercentium, ad maius bonum provehendum,
quod hominibus praebet Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et rationes
temporis et loci adiunctis apte accommodatas, ad normam iuris.
Can. 448 - § 1. Episcoporum conferentia regula generali comprehendit
praesules omnium Ecclesiarum particularum eiusdem nationis, ad normam Can. 450.
§ 2. Si vero, de iudicio Apostolicae Sedis, auditis quorum interest Episcopis
dioecesanis, personarum aut rerum adiuncta id suadeant, Episcoporum conferentia
erigi potest pro territorio minoris aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum
comprehendat Episcopus aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio
constitutarum vel praesules Ecclesiarum particularium in diversis nationibus
exstantium; eiusdem Apostolicae Sedis est pro earundem singulis peculiares normas
statuere.
Can. 449 - § 1. Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum
interest Episcopis, Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut innovare.
§ 2. Episcoporum conferentia legitime erecta ipso iure personalitate iuridica
gaudet.
Can. 450 - § 1. Ad Episcoporum conferentiam ipso iure pertinent omnes
in territorio Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati, itemque Episcopi
coadiutores, Episcopi auxiliares atque ceteri Episcopi titulares peculiari munere,
sibi ab Apostolica Sede vel ab Episcoporum conferentia demandato, in eodem territorio
fungentes; invitari quoque possunt Ordinarii alterius ritus, ita tamen ut votum
tantum consultivum habeant, nisi Episcoporum conferentiae statuta aliud decernant.
§ 2. Ceteri Episcopi titulares necnon Legatus Romani Pontificis non sunt de
iure membra Episcoporum conferentiae.
Can. 451 - Quaelibet Episcoporum conferentia sua conficiat statuta, ab
Apostolica Sede recognoscenda, in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae
conventus plenarii habendi, et provideantur consilium Episcoporum permanens
et secretaria generalis conferentiae fini consequendo efficacius consulant.
Can. 452 - § 1. Quaelibet Episcoporum conferentia sibi eligat praesidem,
determinet quisnam, praeside legitime impedito, munere pro-praesidis fungatur,
atque secretarium generalem designet, ad normam statutorum.
§ 2. Praeses conferentiae, atque eo legitime impedito pro-praeses, non tantum
Episcoporum conferentiae conventibus generalibus, sed etiam consilio permanenti
praeest.
Can. 453 - Conventus plenarii Episcoporum conferentiae habeantur semel
saltem singulis annis, et praetera quoties id postulent peculiaria adiuncta,
secundum statutorum praescripta.
Can. 454 - § 1. Suffragium deliberativum in conventibus plenariis Episcoporum
conferentiae ipso iure competit Episcopis dioecesanis eisque qui iure ipsis
aequiparantur, necnon Episcopis coadiutoribus.
§ 2. Episcopis auxiliaribus ceterisque Episcopis titularibus qui ad Episcoporum
conferentiam pertinent, suffragium competit deliberativum aut consultivum, iuxta
statutorumconferentiae praescripta; firmum tamen sit eis solis, de quibus in
§ 1, competere suffragium deliberativum, cum agitur de statutis conficiendis
aut immutandis.
Can. 455 - § 1. Episcoporum conferentia decreta generalia ferre tantummodo
potest in causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae
Sedis mandatum sive motu proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae id statuerit.
§ 2. Decreta de quibus in § 1, ut valide ferantur in plenario conventu, per
duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo
fruentes ad conferentiam pertinent, proferri debent, atque vim obligandi non
obtinent, nisi ab Apostolica Sede recognita, legitime promulgata fuerint.
§ 3. Modus promulgationis et tempus a quo decreta vim suam exserunt, ab ipsa
Episcoporum conferentia determinantur.
§4. In casibus in quibus nec ius universale nec peculiare Apostolicae Sedis
mandatum potestatem, de qua in § 1, Episcoporum conferentiae concessit, singuli
Episcopi dioecesani competentia integra manet, nec conferentia eiusve praeses
nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum
dederint.
Can. 456 - Absoluto conventu plenario Episcoporum conferentiae, relatio
de actis conferentiae necnon eius decreta a praeside ad Apostolicam Sedem transmittantur,
tum ut in eiusdem notitiam acta perferantur, tum ut decreta, si quae sint, ab
eadem recognosci possint.
Can. 457 - Consilii Episcoporum permanentis est curae, ut res in plenario
conventu conferentiae agendae praeparentur et decisiones in conventu plenario
statutae debite exsecutioni mandentur; eiusdem etiam est alia negotia peragere,
quae ipsi ad normam statutorum committuntur.
Can. 458 - Secretariae generalis est:
1° relationem componere actorum et decretorum conventus plenarii conferentiae
necnon actorum consilii Episcoporum permanentis, et eadem cum omnibus conferentiae
membris communicare itemque alia acta conscribere, quae ipsi a conferentiae
praeside aut a consilio permanenti componenda committuntur;
2° communicare cum Episcoporum conferentiis finitimis acta et documenta quae
a conferentia in plenario conventu aut a consilio Episcoporum permanenti ipsis
transmitti statuuntur.
Can. 459 - § 1. Foveantur relationes inter Episcoporum conferentias,
praesertim viciniores, ad maius bonum promovendum ac tuendum.
§ 2. Quoties vero actiones aut rationes a conferentiis ineuntur formam internationalem
praeseferentes, Apostolica Sedes audiatur oportet.
Can. 460 - Synodus dioecesana est coetus delectorum sacerdotum aliorumque
christifidelium Ecclesiae particularis, qui in bonum totius communitatis dioecesanae
Episcopo dioecesano adiutricem operam praestant, ad normam canonum qui sequuntur.
Can. 461 - § 1. Synodus dioecesana in singulis Ecclesiis particularibus
celebretur cum, iudicio Episcopi dioecesani et audito consilio presbyterali,
adiuncta id suadeant.
§ 2. Si Episcopus plurium dioecesium curam habet, aut unius curam habet uti
Episcopus proprius, alterius vero uti Administrator, unam synodum dioecesanam
ex omnibus dioecesibus sibi commissis convocare potest.
Can. 462 - § 1. Synodum dioecesanam convocat solus Episcopus dioecesanus,
non autem qui ad interim dioecesi praeest. § 2. Synodo dioecesanae praeest Episcopus
dioecesanus, qui tamen Vicarium generalem aut Vicarium episcopalem pro singulis
sessionibus synodi ad hoc officium implendum delegare potest.
Can. 463 - § 1. Ad synodum dioecesanam vocandi sunt uti synodi sodales
eamque participandi obligatione tenentur:
1° Episcopus coadiutor atque Episcopi auxiliares;
2° Vicarii generales et Vicarii episcopales, necnon Vicarius iudicialis;
3° canonici ecclesiae cathedralis;
4° membra consilii presbyteralis;
5° christifideles laici, etiam sodales institutorum vitae consecratae, a consilio
pastorali eligendi, modo et numero ab Episcopo dioecesano determinandis, aut,
ubi hoc consilium non exstet, ratione ab Episcopo dioecesano determinata;
6° rector seminarii dioecesani maioris;
7° vicarii foranei;
8° unus saltem presbyter ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus
qui curam animarum inibi habeant; item eligendus est alius presbyter qui, eodem
impedito, in eius locum substituatur;
9° aliqui Superiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae,
quae in dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo dioecesano
determinatis.
§ 2. Ad synodum dioecesanam ab Episcopo dioecesano vocari uti synodi sodales
possunt alii quoque, sive clerici, sive institutorum vitae consecratae sodales,
sive christifideles laici.
§ 3. Ad synodum dioecesanam Episcopus dioecesanus, si id opportunum duxerit,
invitare potest uti observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum vel
communitatum ecclesialium, quae non sunt in plena cum Ecclesia catholica communione.
Can. 464 - Synodo sodalis, si legitimo detineatur impedimento, non potest
mittere procuratorem qui ipsius nomine eidem intersit; Episcopum vero dioecesanum
de hoc impedimento certiorem faciat.
Can. 465 - Propositae quaestiones omnes liberae sodalium disceptationi
in synodi sessionibus subiciantur.
Can. 466 - Unus in synodo dioecesana legislator est Episcopus dioecesanus,
aliis synodi sodalibus voto tantummodo consultivo gaudentibus unus ipse synodalibus
declarationibus et decretis subscribit, quae eius auctoritate tantum publici
iuris fieri possunt.
Can. 467 - Episcopus dioecesanus textus declarationum ac decretorum synodalium
communicet cum Metropolita necnon cum Episcoporum conferentia.
Can. 468 - § 1. Episcopo dioecesano competit pro suo prudenti iudicio
synodum dioecesanam suspendere necnon dissolvere.
§ 2. Vacante vel impedita sede episcopali, synodus dioecesana ipso iure intermittitur,
donec Episcopus dioecesanus, qui succedit, ipsam continuari decreverit aut eandem
extinctam declaraverit.
Can. 469 - Curia dioecesana constat illis institutis et personis, quae
Episcopo operam praestant in regimine universae dioecesis, praesertim in actione
pastorali dirigenda, in administratione dioecesis curanda, necnon in potestate
iudiciali exercenda.
Can. 470 - Nominatio eorum, qui officia in curia dioecesana exercent,
spectat ad Episcopum dioecesanum.
Can. 471 - Omnes qui ad officia in curia admittuntur debent:
1° promissionem emittere de munere fideliter adimplendo, secundum rationem iure
vel ab Episcopo determinatam;
2° secretum servare intra fines et secundum modum iure aut ab Episcopo determinatos.
Can. 472 - Circa causas atque personas quae in curia ad exercitium potestatis
iudicalis pertinent, serventur praescripta Libri VII "De processibus" de iis
autem quae ad administrationem dioecesis spectant, serventur praescripta canonum
qui sequuntur.
Can. 473 - § 1. Episcopus dioecesanus curare debet ut omnia negotia quae
ad universae dioecesis administrationem pertinent, debite coordinentur et ad
bonum portionis populi Dei sibi commissae aptius procurandum ordinentur.
§ 2. Ipsius Episcopi dioecesani est coordinare actionem pastoralem Vicariorum
sive generalium sive episcopalium; ubi id expendiat, nominari potest Moderator
curiae, qui sacerdos sit oportet, cuius est sub Episcopi auctoritate ea coordinare
quae ad negotia administrativa tractanda attinent, itemque curare ut ceteri
curiae addicti officium sibi commissum rite adimpleant.
§ 3. Nisi locorum adiuncta iudicio Episcopi aliud suadeant, Moderator curiae
nominetur Vicarius generalis aut, si plures sint, unus ex Vicariis generalibus.
§4. Ubi id expedire iudicaverit, Episcopus, ad actionem pastoralem aptius fovendam,
constituere potest consilium episcopale, constans scilicet Vicariis generalibus
et Vicariis episcopalibus.
Can. 474 - Acta curiae quae effectum iuridicum habere nata sunt, subscribi
debent ab Ordinario a quo emanant, et quidem ad validitatem, ac simul a curiae
cancellario vel notario; cancellarius vero Moderatorem curiae de actis certiorem
facere tenetur.
Can. 475 - § 1. In unaquaque dioecesi constituendus est ab Episcopo
dioecesano Vicariu generalis, qui potestate ordinaria ad normam canonum qui
sequuntur instructus, ipsum in universae dioecesis regimine adiuvet.
§ 2. Pro regula generali habeatur ut unus constituatur Vicarius generalis, nisi
dioecesis amplitudo vel incolarum numerus aut aliae rationes pastorales aliud
suadeant.
Can. 476 - Quoties rectum dioecesis regimen id requirat, constitui etiam
possunt ab Episcopo dioecesano unus vel plures Vicarii episcopales, qui nempe
aut in determinata dioecesis parte aut in certo negotiorum genere aut quoad
fideles determinati ritus vel certi personarum coetus, eadem gaudent potestate
ordinaria, quae iure universali Vicario generali competit, ad normam canonum
qui sequuntur.
Can. 477 - § 1. Vicarius generalis et episcopalis libere ab Episcopo
dioecesano nominantur et ab ipso libere removeri possunt, firmo praescripto
Can. 406; Vicarius episcopalis, qui non sit Episcopus auxiliaris nominetur tantum
ad tempus, in ipso constitutionis actu determinandum.
§ 2. Vicario generali absente vel legitime impedito, Episcopus dioecesanus alium
nominare potest, qui eius vices suppleat eadem norma applicatur pro Vicario
episcopali.
Can. 478 - § 1. Vicarius generalis et episcopalis sint sacerdotes annos
nati non minus triginta, in iure canonico aut theologia doctores vel licentiati
vel saltem in iisdem disciplinis vere periti, sana doctrina, probitate, prudentia
ac rerum gerendarum experientia commendati.
§ 2. Vicarii generalis et episcopalis munus componi non potest cum munere canonici
paenitentiarii, neque committi consanguineis Episcopi usque ad quartum gradum.
Can. 479 - § 1. Vicario generali, vi officii, in universa dioecesi competit
potestas exsecutiva quae ad Episcopum dioecesanum iure pertinet, ad ponendos
scilicet omnes actus administrativos, iis tamen exceptis quos Episcopus sibi
reservaverit vel qui ex iure requirant speciale Episcopi mandatum.
§ 2. Vicario episcopali ipso iure eadem competit potestas de qua in § 1, sed
quoad determinatam territorii partem aut negotiorum genus aut fideles determinati
ritus vel coetus tantum pro quibus constitutus est, iis causis exceptis quas
Episcopus sibi aut Vicario generali reservaverit, aut quae ex iure requirunt
speciale Episcopi mandatum.
§ 3. Ad Vicarium generalem atque ad Vicarium episcopalem, intra ambitum eorum
competentiae, pertinent etiam facultates habituales ab Apostolica Sede Episcopo
concessae, necnon rescriptorum exsecutio, nisi aliud expresse cautum fuerit
aut electa fuerit industria personae Episcopi dioecesani.
Can. 480 - Vicarius generalis et Vicarius episcopalis de praecipuis negotiis
et gerendis et gestis Episcopo dioecesano referre debent, nec umquam contra
voluntatem et mentem Episcopi dioecesani agant.
Can. 481 - § 1. Exspirat potestas Vicarii generalis et Vicarii episcopalis
expleto tempore mandati, renuntiatione, itemque, salvis Cann. 406 et 409, remotione
eisdem ab Episcopo dioecesano intimata, atque sedis episcopalis vacatione.
§ 2. Suspenso munere Episcopi dioecesani, suspenditur potestas Vicarii generalis
et Vicarii episcopalis, nisi episcopali dignitate aucti sint.
Can. 482 - § 1. In qualibet curia constituatur cancellarius, cuius praecipuum
munus, nisi aliter iure particulari statuatur, est curare ut acta curiae redigantur
et expediantur, atque eadem in curiae archivo custodiantur.
§ 2. Si necesse videatur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii.
§ 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt eo ipso notarii et secretarii
curiae.
Can. 483 - § 1. Praeter cancellarium, constitui possunt alii notarii,
quorum quidem scriptura seu subscriptio publicam fidem facit quod attinet sive
ad quaelibet acta, sive ad acta iudicialia dumtaxat, sive ad acta certae causae
aut negotii tantum.
§ 2. Cancellarius et notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores;
in causis quibus fama sacerdotis in discrimen vocari possit, notarius debet
esse sacerdos.
Can. 484 - Officium notariorum est:
1° conscribere acta et instrumenta circa decreta, dispositiones, obligationes
vel alia quae eorum operam requirunt;
2° in scriptis fideliter redigere quae geruntur, eaque cum significatione loci,
diei, mensis et anni subsignare;
3° acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere
et eorum exempla cum autographo conformia declarare.
Can. 485 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio removeri possunt
ab Episcopo dioecesano, non autem ab Administratore dioecesano, nisi de consensu
collegii consultorum.
Can. 486 - § 1. Documenta omnia, quae dioecesim vel paroecias respiciunt,
maxima cura custodiri debent.
§ 2. In unaquaque curia erigatur, in loco tuto, archivum seu tabularium dioecesanum,
in quo instrumenta et scripturae quae ad negotia dioecesana tum spiritualia
tum temporalia spectant, certo ordine disposita et diligenter clausa custodiantur.
§ 3. Documentorum, quae in archivo continentur, conficiatur inventarium seu
catalogus, cum brevi singularum scripturarum synopsi.
Can. 487 - § 1. Archivum clausum sit oportet eiusque clavem habeant solum
Episcopus et cancellarius; nemini licet illud ingredi nisi de Episcopi aut Moderatoris
curiae simul et cancellarii licentia.
§ 2. Ius est iis quorum interest, documentorum, quae natura sua sunt publica
quaeque ad statum suae personae pertinent, documentum authenticum scriptum vel
photostaticum per se vel per procuratorem recipere.
Can. 488 - Ex archivo non licet efferre documenta, nisi ad breve tempus
tantum atque de Episcopi aut insimul Moderatoris curiae et cancellarii consensu.
Can. 489 - § 1. Sit in curia dioecesana archivum quoque secretum, aut
saltem in communi archivo armarium seu scrinium, omnino clausum et obseratum,
quod de loco amoveri nequeat, in quo scilicet documenta secreto servanda cautissime
custodiantur.
§ 2. Singulis annis destruantur documenta causarum criminalium in materia morum,
quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio sententia condemnatoria absolutae
sunt, retento facti brevi summario cum textu sententiae definitivae.
Can. 490 - § 1. Archivi secreti clavem habeat tantummodo Episcopus.
§ 2. Sede vacante, archivum vel armarium secretum ne aperiatur, nisi in casu
verae necessitatis, ab ipso Administratore dioecesano.
§ 3. Ex archivo vel armario secreto documenta ne efferantur.
Can. 491 - § 1. Curet Episcopus dioecesanus ut acta et documenta archivorum
quoque ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, aliarumque in
suo territorio exstantium diligenter serventur, atque inventaria seu catalogi
conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo, alterum
in archivo dioecesano serventur.
§ 2. Curet etiam Episcopus dioecesanus ut in dioecesi habeatur archivum historicum
habentia in eodem diligenter custodiantur et systematice ordinentur.
§ 3. Acta et documenta, de quibus in §§ 1 et 2, ut inspiciantur aut efferantur,
serventur normae ab Episcopo dioecesano statutae.
Can. 492 - § 1. In singulis dioecesibus constituatur consilium a rebus
oeconomicis, cui praesidet ipse Episcopus dioecesanus eiusve delegatus, et quod
constat tribus saltem christifidelibus, in re oeconomica necnon in iure civili
vere peritis et integritate praestantibus, ab Episcopo nominatis.
§ 2. Membra consilii a rebus oeconomicis ad quinquennium nominentur, sed expleto
hoc tempore ad alia quinquennia assumi possunt.
§ 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur personae quae cum Episcopo usque
ad quartum gradum consanguinitatis vel affinitatis coniunctae sunt.
Can. 493 - Praeter munera ipsi commissa in Libro V "De bonis Ecclesiae
temporalibus," consilii a rebus oeconomicis est quotannis, iuxta Episcopi dioecesani
indicationes, rationem apparare quaestuum et erogationum quae pro universo dioecesis
regimine anno venturo praevidentur, necnon, anno exeunte, rationem accepti et
expensi probare.
Can. 494 - § 1. In singulis dioecesibus ab Episcopo, auditis collegio
consultorum atque consilio a rebus oeconomicis, nominetur oeconomus, qui sit
in re oeconomica vere peritus et probitate prorsus praestans.
§ 2. Oeconomus nominetur ad quinquennium, sed expleto hoc tempore ad alia quinquennia
nominari potest; durante munere, ne amoveatur nisi ob gravem causam ab Episcopo
aestimandam, auditis collegio consultorum atque consilio a rebus oeconomicis.
§ 3. Oeconomi est, secundum rationem a consilio a rebus oeconomicis definitam,
bona dioecesis sub auctoritate Episcopi administrare atque ex quaestu dioecesis
constituto expensas facere, quas Episcopus aliive ab ipso deputati legitime
ordinaverint.
§4. Anno vertente, oeconomus consilio a rebus oeconomicis rationem accepti et
expensi reddere debet.
Can. 495 - § 1. In unaquaque dioecesi constituatur consilium presbyterale,
coetus scilicet sacerdotum, qui tamquam senatus sit Episcopi, presbyterium repraesentans,
cuius est Episcopum in regimine dioecesis ad normam iuris adiuvare, ut bonum
pastorale portionis populi Dei ipsi commissae quam maxime provehatur.
§ 2. In vicariatibus et praefecturis apostolicis Vicarius vel Praefectus constituant
consilium ex tribus saltem presbyteris missionariis, quorum sententiam, etiam
per epistolam, audiant in gravioribus negotiis.
Can. 496 - Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopus
dioecesano approbata, attentis normis ab Episcoporum conferentia prolatis.
Can. 497 - Ad designationem quod attinet sodalium consilii presbyteralis:
1° dimidia circiter pars libere eligatur a sacerdotibus ipsis, ad normam canonum
qui sequuntur, necnon statutorum;
2° aliqui sacerdotes, ad normam statuorum, esse debent membra nata, qui scilicet
ratione officii ipsis demandati ad consilium pertineant;
3° Episcopo dioecesano integrum est aliquos libere nominare.
Can. 498 - § 1. Ius electionis tum activum tum passivum ad consilium
presbyterale constituendum habent:
1° omnes sacerdotes saeculares in dioecesi incardinati;
2° sacerdotes saeculares in dioecesi non incardinati, necnon sacerdotes sodales
alicuius instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, qui in dioecesi
commorantes, in eiusdem bonum aliquod officium exercent.
§ 2. Quatenus statuta id provideant, idem ius electionis conferri potest aliis
sacerdotibus, qui domicilium aut quasi-domicilium in dioecesi habent.
Can. 499 - Modus eligendi membra consilii presbyteralis statutis determinandus
est, ita quidem ut, quatenus id fieri possit, sacerdotes presbyterii repraesententur,
ratione habita maxime diversorum ministeriorum variarumque dioecesis regionum.
Can. 500 - § 1. Episcopi dioecesani est consilium presbyterale convocare,
eidem praesidere atque quaestiones in eodem tractandas determinare auta membris
propositas recipere.
§ 2. Consilium presbyterale gaudet voto tantum consultivo; Episcopus dioecesanus
illud audiat in negotiis maioris momenti, eius autem consensu eget solummodo
in casibus iure expresse definitis.
§ 3. Consilium presbyterale numquam agere valet sine Episcopo dioecesano, ad
quem solum etiam cura spectat ea divulgandi quae ad normam § 2 statuta sunt.
Can. 501 - § 1. Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus,
in statutis determinatum, ita tamen ut integrum consilium vel aliqua eius pars
intra quinquennium renovetur.
§ 2. Vacante sede, consilium presbyterale cessat eiusque munera implentura collegio
consultorum; intra annum a capta possessione Episcopus debet consilium presbyterale
noviter constituere.
§ 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum dioecesis commissum non adimpleat
aut eodem graviter abutatur, Episcopus dioecesanus facta consultatione cum Metropolita,
aut si de ipsa sede metropolitana agatur cum Episcopo suffraganeo promotione
antiquiore, illud dissolvere potest, sed intra annum debet noviter constituere.
Can. 502 - § 1. Inter membra consilii presbyteralis ab Episcopo dioecesano
libere nominantur aliqui sacerdotes, numero non minore quam sex nec maiore quam
duodecim, qui collegium consultorum ad quinquennium constituant, cui competunt
munera iure determinata; expleto tamen quinquennio munera sua propria exercere
pergit usquedum novum collegium constituatur.
§ 2. Collegio consultorum praeest Episcopus dioecesanus; sede autem impedita
aut vacante, is qui ad interim Episcopi locum tenet aut, si constitutus nondum
fuerit, sacerdos ordinatione antiquior in collegio consultorum.
§ 3. Episcoporum conferentia statuere potest ut munera collegii consultorum
capitulo cathedrali committantur.
§4. In vicariatu et praefectura apostolica munera collegii consultorum competunt
consilio missionis, de quo in Can. 495, § 2, nisi aliud iure statuatur.
Can. 503 - Capitulum canonicorum, sive cathedrale sive collegiale, est
sacerdotum collegium, cuius est functiones liturgicas sollemniores in ecclesia
cathedrali aut collegiali persolvere; capituli cathedralis praeterea est munera
adimplere, quae iure aut ab Episcopo dioecesano ei committuntur.
Can. 504 - Capituli cathedralis erectio, innovatio aut suppressio Sedi
Apostolicae reservantur.
Can. 505 - Unumquodque capitulum, sive cathedrale sive collegiale, sua
habeat statuta, per legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano
probata; quae statuta ne immutentur neve abrogentur nisi approbante eodem Episcopo
dioecesano.
Can. 506 - § 1. Statuta capituli, salvis semper fundationis legibus,
ipsam capituli constitutionem et numerum canonicorum determinent; definiant
quaenam a capitulo et a singulis canonicis ad cultum divinum necnon administerium
persolvendum sint peragenda; decernant conventus in quibus capituli negotia
agantur atque, salvis quidem iuris universalis praescriptis, condiciones statuant
ad validitatem liceitatemque negotiorum requisitas.
§ 2. In statutis etiam definiantur emolumenta, tum stabilia tum occasione perfuncti
muneris solvenda necnon, attentis normis a Sancta Sede latis, quaenam sint canonicorum
insignia.
Can. 507 - § 1. Inter canonicos habeatur qui capituli praesit, atque
alia etiam constituantur officia ad normam statuorum, ratione quoque habita
usus in regione vigentis.
§ 2. Clericis ad capitulum non pertinentibus, committi possunt alia officia,
quibus ipsi, ad normam statuorum, canonicis auxilium praebeant.
Can. 508 - § 1. Paenitentiarius canonicus tum ecclesiae cathedralis tum
ecclesiae collegialis vi officii habet facultatem ordinariam, quam tamen aliis
delegare non potest, absolvendi in foro sacramentali a censuris latae sententiae
non declaratis, Apostolicae Sedi non reservatis, in dioecesi extraneos quoque,
dioecesanos autem etiam extra territorium dioecesis.
§ 2. Ubi deficit capitulum, Episcopus dioecesanus sacerdotem constituat ad idem
munus implendum.
Can. 509 - § 1. Episcopi dioecesani, audito capitulo, non autem Administratoris
dioecesani, est omnes et singulos conferre canonicatus, tum in ecclesia cathedrali
tum in ecclesia collegiali, revocato quolibet contrario privilegio; eiusdem
Episcopi est confirmare electum ab ipso capitulo, qui eidem praesit.
§ 2. Canonicatus Episcopus dioecesanus conferat tantum sacerdotibus doctrina
vitaeque integritate praestantibus, qui laudabiliter ministerium exercuerunt.
Can. 510 - § 1. Capitulo canonicorum ne amplius uniantur paroeciae; quae
unitae alicui capitulo exstent, ab Episcopo dioecesano a capitulo separentur.
§ 2. In ecclesia, quae simul sit paroecialis et capitularis, designetur parochus,
sive inter capitulares delectus, sive non qui parochus omnibus obstringitur
officiis atque gaudet iuribus et facultatibus quae ad normam iuris propria sunt
parochi.
§ 3. Episcopi dioecesani est certas statuere normas, quibus officia pastoralia
parochi atque munera capitulo propria debite componantur, cavendo ne parochus
capitularibus nec capitulum paroecialibus functionibus impedimento sit; conflictus,
si quidam habeantur, dirimat Episcopus dioecesanus, qui imprimis curet ut fidelium
necessitatibus pastoralibus apte prospiciatur.
§4. Quae ecclesiae, paroeciali simul et capitulari, conferantur eleemosynae,
praesumuntur datae paroeciae, nisi aliud constet.
Can. 511 - In singulis dioecesibus, quatenus pastoralia adiuncta id
suadeant, constituatur consilium pastorale, cuius est sub auctoritate Episcopi
ea quae opera pastoralia in dioecesi spectant investigare, perpendere atque
de eis conclusiones practicas proponere.
Can. 512 - § 1. Consilium pastorale constat christifidelibus qui in plena
communione sint cum Ecclesia catholica, tum clericis, tum membris institutorum
vitae consecratae, tum praesertim laicis, quique designantur modo ab Episcopo
dioecesano determinato.
§ 2. Christifideles, qui deputantur ad consilium pastorale, ita seligantur ut
per eos universa populi Dei portio, quae dioecesim constituat, revera configuretur,
ratione habita diversarum dioecesis regionum, condicionum socialium et professionum,
necnon partis quam sive singuli sive cum aliis coniuncti in apostolatu habent.
§ 3. Ad consilium pastorale ne deputentur nisi christifideles certa fide, bonis
moribus et prudentia praestantes.
Can. 513 - § 1. Consilium pastorale constituitur ad tempus, iuxta praescripta
statuorum, quae ab Episcopo dantur.
§ 2. Sede vacante, consilium pastorale cessat.
Can. 514 - § 1. Consilium pastorale, quod voto gaudet tantum consultivo,
iuxta necessitates apostolatus convocare eique praeesse ad solum Episcopum dioecesanum
pertinet; ad quem etiam unice spectat,quae in consilio pertractata sunt publici
iuris facere.
§ 2. Saltem semel in anno convocetur.
Can. 515 - § 1. Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia
particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi
dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori.
§ 2. Paroecias erigere, supprimere aut eas innovare unius est Episcopi dioecesani,
qui paroecias ne erigat aut supprimat, neve eas notabiliter innovet, nisi audito
consilio presbyterali. § 3. Paroecia legitime erecta personalitate iuridica
ipso iure gaudet.
Can. 516 - § 1. Nisi aliud iure caveatur, paroeciae aequiparatur quasi-paroecia,
quae est certa in Ecclesia particulari communitas christifidelium, sacerdoti
uti pastori proprio commissa, ob peculiaria adiuncta in paroeciam nondum erecta.
§ 2. Ubi quaedam communitates in paroeciam vel quasi-paroeciam erigi non possint,
Episcopus dioecesanus alio modo earundem pastorali curae prospiciat.
Can. 517 - § 1. Ubi adiuncta id requirant, paroeciae aut diversarum simul
paroeciarum cura pastoralis committi potest pluribus in solidum sacerdotibus,
ea tamen lege, ut eorundem unus curae pastoralis exercendae sit moderator, qui
nempe actionem coniunctam dirigat atque de eadem coram Episcopo respondeat.
§ 2. Si ob sacerdotum penuriam Episcopus dioecesanus aestimaverit participationem
in exercitio curae pastoralis paroeciae concredendam esse diacono aliive personae
sacerdotali charactere non insignitae aut personarum communitati, sacerdotem
constituat aliquem qui, potestatibus et facultatibus parochi instructus, curam
pastoralem moderetur.
Can. 518 - Paroecia regula generali sit territorialis, quae scilicet
omnes complectatur christifideles certi territorii; ubi vero id expediat, constituantur
paroeciae personales, ratione ritus, linguae, nationis christifidelium alicuius
territorii atque alia etiam ratione determinatae.
Can. 519 - Parochus est pastor proprius paroeciae sibi commissae, cura
pastorali communitatis sibi concreditae fungens sub auctoritate Episcopi dioecesani,
cuius in partem ministerii Christi vocatus est, ut pro eadem communitate munera
exsequatur docendi, sanctificandi et regendi, cooperantibus etiam aliis presbyteris
vel diaconis atque operam conferentibus christifidelibus laicis, ad normam iuris.
Can. 520 - § 1. Persona iuridica ne sit parochus; Episcopus autem dioecesanus,
non vero Administrator dioecesanus, de consensu competentis Superioris, potest
paroeciam committere instituto religioso clericali vel societati clericali vitae
apostolicae, eam erigendo etiam in ecclesia instituti aut societatis, hac tamen
lege ut unus presbyter sit paroeciae parochus, aut, si cura pastoralis pluribus
in solidum committatur, moderator, de quo in Can. 517, § 1.
§ 2. Paroeciae commissio, de qua in § 1, fieri potest sive in perpetuum sive
ad certum praefinitum tempus; in utroque casu fiat mediante conventione scripta
inter Episcoporum dioecesanum et competentem Superiorem instituti vel societatis
inita, qua inter alia expresse et accurate definiantur, quae ad opus explendum,
ad personas eidem addicendas et ad oeconomicas spectent.
Can. 521 - § 1. Ut quis valide in parochum assumatur, oportet sit in
sacro presbyteratus ordine constitutus.
§ 2. Sit praeterea sana doctrina et morum probitate praestans, animarum zelo
aliisque virtutibus praeditus, atque insuper qualitatibus gaudeat quae ad paroeciam,
de qua agitur, curandam iure sive universali sive particulari requiruntur.
§ 3. Ad officium parochi alicui conferendum, oportet de eius idoneitate, modo
ab Episcopo dioecesano determinato, etiam per examen, certo constet.
Can. 522 - Parochus stabilitate gaudeat oportet ideoque ad tempus indefinitum
nominetur; ad certum tempus tantum ab Episcopo dioecesano nominari potest, si
id ab Episcoporum conferentia per decretum admissum fuerit.
Can. 523 - Firmo praescripto Can. 682, § 1, parochi officii provisio
Episcopo dioecesano competit et quidem libera collatione, nisi cuidam sit ius
praesentationis aut electionis.
Can. 524 - Vacantem paroeciam Episcopus dioecesanus conferat illi quem,
omnibus perpensis adiunctis, aestimet idoneum ad paroecialem curam in eadem
implendam, omni personarum acceptione remota ut iudicium de idoneitate ferat,
audiat vicarium foraneum aptasque investigationes peragat, auditis, si casus
ferat, certis presbyteris necnon christifidelibus laicis.
Can. 525 - Sede vacante aut impedita, ad Administratorem dioecesanum
aliumve dioecesim ad interim regentem pertinet:
1° institutionem vel confirmationem concedere presbyteris, qui ad paroeciam
legitime praesentati aut electi fuerint;
2° parochos nominare, si sedes ab anno vacaverit aut impedita sit.
Can. 526 - § 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat;
ob penuriam tamen sacerdotum aut alia adiuncta, plurium vicinarum paroeciarum
cura eidem parocho concredi potest.
§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus aut moderator ad normam
Can. 517, § 1, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario
privilegio.
Can. 527 - § 1. Qui ad curam pastoralem paroeciae gerendam promotus est,
eandem obtinet et exercere tenetur a momento captae possessionis.
§ 2. Parochum in possessionem mittit loci Ordinarius aut sacerdos ab eodem delegatus,
servato modo lege particulari aut legitima consuetudine recepto; iusta tamen
de causa potest idem Ordinarius ab eo modo dispensare; quo in casu intimatio
dispensatio paroeciae notificata locum tenet captae possessionis. § 3. Loci
Ordinarius praefiniat tempus intra quod paroeciae possessio capi debeat; quo
inutiliter praeterlapso, nisi iustum obstiterit impedimentum, paroeciam vacare
declarare potest.
Can. 528 - § 1. Parochus obligatione tenetur providendi ut Dei verbum
integre in paroecia degentibus annuntietur quare curet ut christifideles laici
in fidei veritatibus edoceantur, praesertim homilia diebus dominicis et festis
de praecepto habenda necnon catechetica institutione tradenda, atque foveat
opera quibus spiritus evangelicus, etiam ad iustitiam socialem quod attinet,
promoveatur peculiarem curam habeat de puerorum iuvenumque educatione catholica
omni ope satagat, associata etiam sibi christifidelium opera, ut nuntius evangelicus
ad eos quoque perveniat, qui a religione colenda recesserint aut veram fidem
non profiteantur.
§ 2. Consulat parochus ut sanctissima Eucharistia centrum sit congregationis
fidelium paroecialis; allaboret ut christifideles per devotam sacramentorum
celebrationem, pascantur, peculiarique modo ut frequenter ad sanctissimae Eucharistiae
et paenitentiae sacramenta accedant; annitatur item ut iidem ad orationem etiam
in familiis peragendam ducantur atque conscie et actuose partem habeant in sacra
liturgia, quam quidem, sub auctoritate Episcopi dioecesani, parochus in sua
paroecia moderari debet et, ne abusus irrepant, invigilare tenetur.
Can. 529 - § 1. Officium pastoris sedulo ut adimpleat, parochus fideles
suae curae commissos cognoscere satagat; ideo familias visitet, fidelium sollicitudines,
angores et luctus praesertim participans eosque in Domino confortans necnon,
si in quibusdam defecerint, prudenter corrigens; aegrotos, praesertim morti
proximos, effusa caritate adiuvet, eos sollicite sacramentis reficiendo eorumque
animas Deo commendando; peculiari diligentia prosequatur pauperes, afflictos,
solitarios, e patria exsules itemque pecularibus difficultatibus gravatos; allaboret
etiam ut coniuges et parentes ad officia propria implenda sustineantur et in
familia vitae christianae incrementum foveat.
§ 2. Partem quam christifideles laici in missione Ecclesiae propriam habent,
parochus agnoscat et promoveat, consociationes eorundem ad fines religionis
fovendo. Cum proprio Episcopo et cum dioecesis presbyterio cooperetur, allaborans
etiam ut fideles communionis paroecialis curam habeant, iidemque tum dioecesis
tum Ecclesiae universae membra se sentiant operaque ad eandem communionem promovendam
participent vel sustineant.
Can. 530 - Functiones specialiter parocho commissae sunt quae sequuntur:
1° administratio baptismi;
2° administratio sacramenti confirmationis iis qui in periculo mortis versantur,
ad normam Can. 883, n. 3;
3° administratio Viatici necnon unctionis infirmorum, firmo praescripto Can.
1003, §§ 2 et 3, atque apostolicae benedictionis impertiti;
4° assistentia matrimoniis et benedictio nuptiarum;
5° persolutio funerum;
6° fontis baptismalis tempore paschali benedictio, ductur processionum extra
ecclesiam, necnon benedictiones extra ecclesiam solemnes;
7° celebratio eucharistica sollemnior diebus dominicis et festis de praecepto.
Can. 531 - Licet paroeciale quoddam munus alius expleverit, oblationes
quas hac occasione a christifidelibus recipit ad massam paroecialem deferat,
nisi de contraria offerentis voluntate constet quoad oblationes voluntarias;
Episcopo dioecesano, audito consilio presbyterali, competit statuere praescripta,
quibus destinationi harum oblationum necnon remunerationi clericorum idem munus
implentium provideatur.
Can. 532 - In omnibus negotiis iuridicis parochus personam gerit paroeciae,
ad normam iuris curet ut bona paroeciae administrentur ad normam Cann. 1281-1288.
Can. 533 - § 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali
prope ecclesiam; in casibus tamen particularibus, si iusta adsit causa, loci
Ordinarius permittere potest ut alibi commoretur, praesertim in domo pluribus
presbyteris communi, dummodo paroecialium perfunctioni munerum rite apteque
sit provisum.
§ 2. Nisi gravis obstet ratio, parocho, feriarum gratia, licet quotannis a paroecia
abesse ad summum per unum mensem continuum aut intermissum; quo in feriarum
tempore dies non computantur, quibus semel in anno parochus spirituali recessui
vacat; parochus autem, ut ultra hebdomadam a paroecia absit, tenetur de hoc
loci Ordinarium monere.
§ 3. Episcopi dioecesani est normas statuere quibus prospiciatur ut, parochi
absentia durante, curae provideatur paroeciae per sacerdotem debitis facultatibus
instructum.
Can. 534 - § 1. Parochus, post captam paroeciae possessionem, obligatione
tenetur singulis diebus dominicis atque festis in sua dioecesi de praecepto
Missam pro populo sibi commisso applicandi; qui vero ab hac celebratione legitime
impediatur, iisdem diebus per alium aut aliis diebus per se ipse applicet.
§ 2. Parochus, qui plurium paroeciarum curam habet, diebus de quibus in § 1,
unam tantum Missam pro universo sibi commisso populo applicare tenetur.
§ 3. Parochus qui obligationi de qua in §§ 1 et 2 non satisfecerit, quam primum
pro populo tot Missas applicet, quot omiserit.
Can. 535 - § 1. In unaquaque paroecia habeantur libri paroeciales, liber
scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum, aliique secundum Episcoporum
conferentiae aut Episcopi dioecesani praescripta; prospiciat parochus ut iidem
libri accuratea conscribantur atque diligenter asserventur.
§ 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque confirmatio, necnon quae pertinent
ad statum canonicum christifidelium, ratione matrimonii, salvo quidem praescripto
Can. 1133, ratione adoptionis, itemque ratione suspecti ordinis sacri, professionis
perpetuae in instituto religioso emissae necnon mutati ritus; eaeque adnotationes
in documento accepti baptismi semper referantur.
§ 3. Unicuique paroecia sit proprium sigillum; testimonia quae destatu canonico
christifidelium dantur, sicut et acta omnia quae momentum iuridicum habere possunt,
ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur.
§4. In unaquaque paroeciae habeatur tabularium seu archivum, in quo libri paroeciales
custodiantur, una cum Episcoporum epistulis aliisque documentis, necessitatis
utilitatisve causa servandis; quae omnia, ab Episcopo dioecesano eiusve delegato,
visitationis vel alio opportuno tempore inspicienda, parochus caveat ne ad extraneorum
manus perveniant. § 5. Libri paroeciales antiquiores quoque diligenter custodiantur,
secundum praescripta iuris particularis.
Can. 536 - § 1. Si, de iudicio Episcopi dioecesani, audito consilio presbyterali,
opportunum sit, in unaquaque paroecia constituatur consilium pastorale, cui
parochus praeest et in quo christifideles una cum illis qui curam pastoralem
vi officii sui in paroecia participant, ad actionem pastoralem fovendam suum
adiutorium praestent.
§ 2. Consilium pastorale voto gaudet tantum consultivo et regitur normis ab
Episcopo dioecesano statutis.
Can. 537 - In unaquaque paroecia habeatur consilium a rebus oeconomicis,
quod praeterquam iure universali, regitur normis ab Episcopo dioecesano latis
et in quo christifideles, secundum easdem normas selecti, parocho in administratione
bonorum paroecia adiutorio sint, firmo praescripto Can. 532.
Can. 538 - § 1. Parochus ab officio cessat amotione aut translatione
ab Episcopo dioecesano ad normam iuris peracta, renuntiatione iusta de causa
ab ipso parocho facta et, ut valeat, ab eodem Episcopo acceptata, necnon lapsu
temporis si, iuxta iuris particularis de quo in Can. 522 praescripta, ad tempus
determinatum constitutus fuerit.
§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi aut in societate vitae apostolicae
incardinatus, ad normam Can. 682, § 2 amovetur.
§ 3. Parochus, expleto septuagesimo quinto aetatis anno, rogatur ut renuntiationem
ab officio exhibeat Episcopo dioecesano, qui, omnibus personae et loci inspectis
adiunctis, de eadem acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae
sustentationi et habitationi ab Episcopo dioecesano providendum est, attentis
normis ab Episcoporum conferentia statutis.
Can. 539 - Cum vacat paroecia aut cum parochus ratione captivitatis,
exsilii vel relegationis, inhabilitatis vel infirmae valetudinis aliusve causae
a munere pastorali in paroecia exercendo praepeditur, ab Episcopo dioecesano
quam primum deputetur administrator paroecialis, sacerdos scilicet qui parochi
vicem suppleat ad normam Can. 540.
Can. 540 - § 1. Administrator paroecialis iisdem adstringitur officiis
iisdemque gaudet iuribus ac parochus, nisi ab Episcopo dioecesano aliter statuatur.
§ 2. Administratori paroeciali nihil agere licet, quod praeiudicium afferat
iuribus parochi autdamno esse possit bonis paroecialibus.
§ 3. Administrator paroecialis post expletum munus parocho rationem reddat.
Can. 541 - § 1. Vacante paroecia itemque parocho a munere pastorali exercendo
impedito, ante administratoris paroecialis constitutionem, paroeciae regimen
interim assumat vicarius paroecialis; si plures sint, is qui sit nominatione
antiquior, et si vicarii desint,parochus iure particulari definitus.
§ 2. Qui paroeciae regimen ad normam § 1 assumpserit, loci Ordinarium de paroeciae
vacatione statim certiorem faciat.
Can. 542 - Sacerdotes quibus in solidum, ad normam Can. 517, § 1, alicuius
paroeciae autdiversarum simul paroeciarum cura pastoralis committitur:
1° praediti sint oportet qualitatibus, de quibus in Can. 521;
2° nominentur vel instituantur ad normam praescriptorum Cann. 522 et 524;
3° curam pastoralem obtinent tantum a momento captae possessionis; eorundem
moderator in possessionem mittitur ad normam praescriptorum Can. 527, § 2; pro
ceteris vero sacerdotibus fidei professio legitime facta locum tenet captae
possessionis.
Can. 543 - § 1. Si sacerdotibus in solidum cura pastoralis alicuius paroeciae
aut diversarum simul paroeciarum committatur, singuli eorum, iuxta ordinationem
ab iisdem statutam, obligatione tenentur munera et functiones parochi persolvendi
de quibus in Cann. 528, 529 et 530; facultas matrimoniis assistendi, sicuti
et potestates omnes dispensandi ipso iure parocho concessae, omnibus competunt,
exercendae tamen sunt sub directione moderatoris.
§ 2. Sacerdotes omnes qui ad coetum pertinent:
1° obligatione tenentur residentiae;
2° communi consilio ordinationem statuant, qua eorum unus Missam pro populo
celebret, ad normam Can. 534;
3° solus moderator in negotiis iuridicis personam gerit paroeciae aut paroeciarum
coetui commissarum.
Can. 544 - Cum cesset ab officio aliquis sacerdos e coetu, de quo in
Can. 517, § 1, vel coetus moderator, itemque cum eorundem aliquis inhabilis
fiat ad munus pastorale exercendum, non vacat paroecia vel paroeciae, quarum
cura coetui committitur; Episcopi autem dioecesani est alium nominare moderatorem;
antequam vero ab Episcopo alius nominetur, hoc munus adimpleat sacerdos eiusdem
coetus nominatione antiquior.
Can. 545 - § 1. Quoties ad pastoralem paroeciae curam debite adimplendam
necesse aut opportunum sit, parocho adiungi possunt unus aut plures vicarii
paroeciales, qui, tamquam parochi cooperatores eiusque sollicitudinis participes,
communi cum parocho consilio etstudio, atque sub eiusdem auctoritate operam
in ministerio pastorali praestent.
§ 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive ut opem ferat in universo ministerio
pastoraliexplendo, et quidem aut pro tota paroecia aut pro determinata paroeciae
parte aut pro certo paroeciae christifidelium coetu, sive etiam ut operam impendat
in certum ministerium in diversis simul paroeciis persolvendum.
Can. 546 - Ut quis valide vicarius paroecialis nominetur, oportet sit
in sacro presbyteratus ordine constitutus.
Can. 547 - Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus dioecesanus,
auditis, si opportunum id iudicaverit, parocho aut parochis paroeciarum pro
quibus constituitur, necnon vicario foraneo, firmo praescripto Can. 682, § 1.
Can. 548 - § 1. Vicarii paroecialis obligationes et iura, praeterquam
canonibus huius capitis, statutis dioecesanis necnon litteris Episcopi dioecesani
definiuntur, specialius autem mandato parochi determinantur.
§ 2. Nisi aliud expresse litteris Episcopi dioecesani caveatur, vicarius paroecialis
rationeofficii obligatione tenetur parochum in universo paroeciali ministerio
adiuvandi, excepta quidem applicatione Missae pro populo, itemque, si res ferat
ad normam iuris, parochi vicem supplendi.
§ 3. Vicarius paroecialis regulariter de inceptis pastoralibus prospectis et
susceptis ad parochum referat, ita ut parochus et vicarius aut vicarii, coniunctis
viribus, pastorali curae providere valeant paroeciae, cuius simul sunt sponsores.
Can. 549 - Absente parocho, nisi aliter Episcopus dioecesanus providerit
ad normam Can. 533, § 3, et nisi Administrator paroecialis constitutus fuerit,
serventur praescripta Can. 541, § 1; vicarius hoc in casu omnibus etiam obligationibus
tenetur parochi, excepta obligatione applicandi Missam pro populo.
Can. 550 - § 1. Vicarius paroecialis obligatione tenetur residendi in
paroecia aut, si pro diversis simul paroeciis constitutus est, in earum aliqua;
loci tamen Ordinarius, iusta de causa, permittere potest ut alibi resideat,
praesertim in domo pluribus presbyteris communi, dummodo pastoralium perfunctio
munerum nullum exinde detrimentum capiat.
§ 2. Curet loci Ordinarius ut inter parochum et vicarios aliqua vitae communis
consuetudo in domo paroeciali, ubi id fieri possit, provehatur.
§ 3. Ad tempus feriarum quod attinet, vicarius paroecialis eodem gaudet iure
ac parochus.
Can. 551 - Ad oblationes quod attinet, quas occasione perfuncti ministerii
pastoralis christifideles vicario faciunt, serventur praescripta Can. 531.
Can. 552 - Vicarius paroecialis ab Episcopo dioecesano aut ab Administratore
dioecesano amoveri potest, iusta de causa, firmo praescripto Can. 682, § 2.
Can. 553 - § 1. Vicarius foraneus, qui etiam decanus vel archipresbyter
vel alio nomine vocatur, est sacerdos qui vicariatui foraneo praeficitur.
§ 2. Nisi aliud iure particulari statuatur, vicarius foraneus nominatur ab Episcopo
dioecesano, auditis pro suo prudenti iudicio sacerdotibus qui in vicariatu de
quo agitur ministerium exercent.
Can. 554 - § 1. Ad officium vicarii foranei, quod cum officio parochi
certae paroeciae non ligatur, Episcopus seligat sacerdotem quem, inspectis loci
ac temporis adiunctis, idoneum iudicaverit.
§ 2. Vicarius foraneus nominetur ad certum tempus, iure particulare determinatum.
§ 3. Vicarium foraneum iusta de causa, pro suo prudenti arbitrio, Episcopus
dioecesanus ab officio libere amovere potest.
Can. 555 - § 1. Vicario foraneo, praeter facultates iure particulari
ei legitime tributas, officium et ius est:
1° actionem pastoralem in vicariatu communem promovendi et coordinandi;
2° prospiciendi ut clerici sui districtus vitam ducant proprio statui congruam
atque officiis suis diligenter satisfaciant;
3° providendi ut religiosae functiones secundum sacrae liturgiae praescripta
celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis, maxime in
celebratione eucharistica et custodia sanctissimi Sacramenti, accurate serventur,
ut recte conscribantur et debite custodiantur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica
sedulo administrentur; denique ut domus paroecialis debita diligentia curetur.
§ 2. In vicariatu sibi concredito vicarius foraneus:
1° operam det ut clerici, iuxta iuris particularis praescripta, statutis temporibus
intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut conferentiis, ad normam
Can. 279, § 2;
2° curet ut presbyteris sui districtus subsidia spiritualia praesto sint, itemque
maxime sollicitus sit de iis, qui in difficilioribus versantur circumstantiis
aut problematibus anguntur.
§ 3. Curet vicarius foraneus ut parochi sui districtus, quos graviter aegrotantes
noverit, spiritualibus ac materialibus auxiliis necareant, utque eorum qui decesserint,
funera digne celebrentur; provideat quoque ne, occasione aegrotationis vel mortis,
libri, documenta, sacra supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertine depereant
aut asportentur.
§4. Vicarius foraneus obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo
dioecesano factam, sui districtus paroecias visitare.
Can. 556 - Ecclesiarum rectores hic intelleguntur sacerdotes, quibus
cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec sit paroecialis nec capitularis,
nec adnexa domui communitatis religiosae aut societatis vitae apostolicae, quae
in eadem officia celebret.
Can. 557 - § 1. Ecclesiae rector libere nominatur ab Episcopo dioecesano,
salvo iure eligendi aut praesentandi, si cui legitime competat; quo in casu
Episcopi dioecesani est rectorem confirmare vel instituere.
§ 2. Etiam si ecclesia pertineat ad aliquod clericale institutum religiosum
iuris pontificii, Episcopo dioecesano competit rectorem a Superiore praesentatum
instituere.
§ 3. Rector ecclesiae, quae coniuncta sit cum seminario aliove collegio quod
a clericis regitur, est rector seminarii vel collegii, nisi aliter Episcopus
dioecesanus constituerit.
Can. 558 - Salvo praescripto Can. 262, rectori non licet functiones paroeciales
de quibus in Can. 530, nn. 1-6, in ecclesia sibi commissa peragere, nisi consentiente
aut, si res ferat, delegante parocho.
Can. 559 - Potest rector in ecclesia sibi commissa liturgicas celebrationes
etiam sollemnes peragere, salvis legitimis fundationis legibus, atque dummodo
de iudicio loci Ordinarii nullo modo ministerio paroeciali noceant.
Can. 560 - Loci Ordinarius, ubi id opportunum censeat, potest rectori
praecipere ut determinatas in ecclesia sua pro populo celebret functiones etiam
paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis christifidelium coetibus ibidem
liturgicas celebrationes peracturis.
Can. 561 - Sine rectoris aliusve legitimi superioris licentia, nemini
licet in ecclesia Eucharistiam celebrare, sacramenta administrare aliasve sacras
functiones peragere; quae licentia danda aut deneganda est ad normam iuris.
Can. 562 - Ecclesiae rector, sub auctoritate loci Ordinarii servatisque
legitimis statutis et iuribus quaesitis, obligatione tenetur prospiciendi ut
sacrae unctiones secundum normas liturgicas et canonum praescripta digne in
ecclesia celebrentur, onera fideliter adimpleantur, bona diligenter administrentur,
sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori provideatur,
neve quidpiam fiat quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo
modo non congruat.
Can. 563 - Rectorem ecclesiae, etsi ab aliis electum aut praesentatum,
loci Ordinarius ex iusta causa, pro suo prudenti arbitrio ab officio amovere
potest, firmo praescripto Can. 682, § 2.
Can. 564 - Cappellanus est sacerdos, cui stabili modo committitur cura
pastoralis, saltem ex parte, alicuius communitatis aut peculiaris coetus christifidelium,
ad normam iuris universalis et particularis exercenda.
Can. 565 - Nisi iure aliud caveatur aut cuidam specialia iura legitime
competant, cappellanus nominatur ab Ordinario loci, cui etiam pertinet praesentatum
instituere aut electum confirmare.
Can. 566 - § 1. Cappellanus omnibus facultatibus instructus sit oportet
quas recta cura pastoralis requirit. Praeter eas quae iure particulari aut speciali
delegatione conceduntur, cappellanus vi officii facultate gaudet audiendi confessiones
fidelium suae curae commissorum, verbi Dei eis praedicandi, Viaticum et unctionem
infirmorum administrandi necnon sacramentum confirmationis eis conferendi, qui
in periculo mortis versentur. § 2. In valetudinariis, carceribus et itineribus
maritimis, cappellanus praeterea facultatem habet, his tantum in locis exercendam,
a censuris latae sententiae non reservatis neque declaratis absolvendi, firmo
tamen praescripto Can. 976.
Can. 567 - § 1. Ad nominationem cappellani domus instituti religiosi
laicalis, Ordinarius loci ne procedat, nisi consulto Superiore, cui ius est,
audita communitate, quemdam sacerdotem proponere.
§ 2. Cappellani est liturgicas functiones celebrare aut moderari; ipsi tamen
non licet in regimine interno instituti sese immiscere.
Can. 568 - Pro iis qui ob vitae condicionem ordinaria parochorum cura
frui non valent, uti sunt migrantes, exsules, profugi, nomades, navigantes,
constituantur, quatenus fieri possit, cappellani.
Can. 569 - Cappellani militum legibus specialibus reguntur.
Can. 570 - Si communitatis aut coetus sedi adnexa est ecclesia non paroecialis,
cappellanus sit rector ipsius ecclesiae, nisi cura communitatis aut ecclesiae
aliud exigat.
Can. 571 - In exercitio sui pastoralis muneris, cappellanus debitam cum
parocho servet coniunctionem.
Can. 572 - Quod attinet ad amotionem cappellani, servetur praescriptum
Can. 563.
Can. 573 - § 1. Vita consecrata per consiliorum evangelicorum professionem
est stabilis vivendi forma qua fideles, Christum sub actione Spiritus Sancti
pressius sequentes, Deo summe dilecto totaliter dedicantur ut, in Eius honorem
atque Ecclesiae aedificationem mundique salutem novo et peculiari titulo dediti,
caritatis perfectionem in servitio Regni Dei consequantur et, praeclarum in
Ecclesia signum effecti, caelestem gloriam praenuntient.
§ 2. Quam vivendi formam in institutis vitae consecratae, a competenti Ecclesiae
auctoritate canonice erectis, libere assumunt christifideles, qui per vota aut
alia sacra ligamina iuxta proprias institutorum leges, consilia evangelica castitatis,
paupertatis et oboedientiae profitentur et per caritatem, ad quam ducunt, Ecclesiae
eiusque mysterio speciali modo coniunguntur.
Can. 574 - § 1. Status eorum, qui in huiusmodi institutis consilia evangelica
profitentur, ad vitam et sanctitatem Ecclesiae pertinet, et ideo ab omnibus
in Ecclesia fovendus et promovendus est.
§ 2. Ad hunc statum quidam christifideles specialiter a Deo vocantur, ut in
vita Ecclesiae peculiari dono fruantur et, secundum finem et spiritum instituti,
eiusdem missioni salvificae prosint.
Can. 575 - Consilia evangelica in Christi Magistri doctrina et exemplis
fundata, donum sunt divinum, quod Ecclesia a Domino accepit Eiusque gratia semper
conservat.
Can. 576 - Competentis Ecclesiae auctoritatis est consilia e interpretari,
eorundem praxim legibus moderati atque stabiles inde vivendi formas canonica
approbatione constituere itemque,pro parte sua, curare ut instituta secundum
spiritum fundatorum et sanas traditiones crescant et floreant.
Can. 577 - Permulta in Ecclesia sunt instituta vitae consecratae, quae
donationes habent differentes secundum gratiam quae data est eis: Christum,
enim, pressius sequuntur sive orantem, sive Regnum Dei annuntiantem, sive hominibus
benefacientem, sive cum eis in saeculo conversantem, semper autem voluntatem
Patris facientem.
Can. 578 - Fundatorum mens atque proposita a competenti auctoritate ecclesiastica
sanctia circa naturam, finem, spiritum et indolem instituti, necnon eius sanae
traditiones, quae omnia patrimonium eiusdem instituti constituunt, ab omnibus
fideliter servanda sunt.
Can. 579 - Episcopi dioecesani, in suo quisque territorio, instituta
vitae consecrate formali decreto erigere possunt, dummodo Sedes Apostolica consulta
fuerit.
Can. 580 - Aggregatio alicuius instituti vitae consecratae ad aliud reservatur
competenti auctoritati instituti aggregantis, salva semper canonica autonomia
instituti aggregati.
Can. 581 - Dividere institutum in partes, quocumque nomine veniant, novas
erigere, erectas coniungere vel aliter circumscribere ad competentem instituti
auctoritatem pertinet, ad normam constitutionum.
Can. 582 - Fusiones et uniones institutorum vitae consecratae uni Sedi
Apostolicae reservantur; eidem quoque reservantur confoederationes et foederationes.
Can. 583 - Immutationes in institutis vitae consecratae ea afficientes,
quae a Sede Apostolica approbata fuerunt, absque eiusdem licentia fieri nequeunt.
Can. 584 - Institutum supprimere ad unam Sedem Apostolicam spectat, cui
etiam reservatur de eius bonis temporalibus statuere.
Can. 585 - Instituti partes supprimere ad auctoritatem competentem eiusdem
instituti pertinet.
Can. 586 - § 1. Singulis institutis iusta autonomia vitae, praesertim
regiminis, agnoscitur, qua gaudeant in Ecclesia propria disciplina atque integrum
servare valeant suum patrimonium, de quo in Can. 578.
§ 2. Ordinariorum locorum est hanc autonomiam servare ac tueri.
Can. 587 - § 1. Ad propriam singulorum institutorum vocationem et identitatem
fidelius tuendam, in cuiusvis instituti codice fundamentali seu constitutionibus
contineri debent, praeter ea quae in Can. 578 servanda statuuntur, normae fundamentales
circa instituti regimen et sodalium disciplinam, membrorum incorporationem atque
institutionem, necnon proprium sacrorum ligaminum obiectum.
§ 2. Codex huiusmodi a competenti auctoritate Ecclesiae approbatur et tantummodo
cum eiusdem consensu mutari potest.
§ 3. In hoc codice elementa spiritualia et iuridica apte componantur; normae
tamen absque necessitate ne multiplicentur.
§4. Ceterae normae a competenti instituti auctoritate statuae apte in aliis
codicibus colligantur, quae tamen iuxta exigentias locorum et temporum congrue
recognosci et aptari possunt.
Can. 588 - § 1. Status vitae consecratae, suapte natura, non est nec
clericalis nec laicalis.
§ 2. Institutum clericale illud dicitur quod, ratione finis seu propositi a
fundatore intenti vel vi legitimae traditionis, sub moderamine est clericorum,
exercitium ordinis sacri assumit, et qua tale ab Ecclesiae auctoritate agnoscitur.
§ 3. Institutum vero laicale illud appellatur quod, ab Ecclesiae auctoritate
qua tale agnitum, vi eius naturae, indolis et finis munus habet proprium, a
fundatore vel legitima traditione definitum, exercitium ordinis sacri non includens.
Can. 589 - Institutum vitae consecratae dicitur iuris pontificii, si
a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem formale decretum approbatum est; iuris
vero dioecesani, si ab Episcopo dioecesano erectum, approbationis decretum a
Sede Apostolica non est consecutum.
Can. 590 - § 1. Instituta vitae consecratae, utpote ad Dei totiusque
Ecclesiae servitium speciali modo dicata, supremae eiusdem auctoritati peculiari
ratione subduntur.
§ 2. Singuli sodales Summo Pontifici, tamquam supremo eorum Superiori, etiam
ratione sacri vinculi oboedientiae parere tenentur.
Can. 591 - Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus
provideatur, Summus Pontifex, ratione sui in universam Ecclesiam primatus, intuitu
utilitatis communis, instituta vitae consecratae ab Ordinariorum loci regimine
eximere potest sibique soli vel alii ecclesiasticae auctoritati subicere.
Can. 592 - § 1. Quo melius institutorum communio cum Sede Apostolica
foveatur, modo et tempore ab eadem statutis, quilibet supremus Moderatur brevem
conspectum status et vitae instituti eidem Apostolicae Sedi mittat.
§ 2. Cuiuslibet instituti Moderatores promoveant notitiam documentorum Sanctae
Sedis, quae sodales sibi concreditos respiciunt, eorumque observantiam curent.
Can. 593 - Firmo praescripto Can. 586, instituta iuris pontificii quoad
regimen internum et disciplinam immediate et exclusive potestati Sedes Apostolicae
subiciuntur.
Can. 594 - Institutum iuris dioecesani, firmo Can. 586, permanet sub
speciali cura Episcopi dioecesani.
Can. 595 - § 1. Episcopi sedis principis est constitutiones approbare
et immutationes in eas legitime introductas confirmare, salvis iis in quibus
Apostolica Sedes manus apposuerit, necnon negotia maiora totum institutum respicientia
tractare, quae potestatem internae auctoritatis superent, consultis tamen ceteris
Episcopis dioecesanis, si institutum ad plures dioeceses propagatum fuerit.
§ 2. Episcopus dioecesanus potest dispensationes a constitutionibus concedere
in casibus particularibus.
Can. 596 - § 1. Institutorum Superiores et capitula in sodales ea gaudent
potestate, quae iure universali et constitutionibus definitur.
§ 2. In institutis autem religiosis clericalibus iuris pontificii pollent insuper
potestate ecclesiastica regiminis pro foro tam externo quam interno.
§ 3. Potestati de qua in § 1 applicantur praescripta Cann. 131, 133 et 137-144.
Can. 597 - § 1. In vitae consecratae institutum admitti potest quilibet
catholicus, recta intentione praeditus, qui qualitates habeat iure universali
et proprio requisitas nulloque detineatur impedimento.
§ 2. Nemo admitti potest sine congrua praeparatione.
Can. 598 - § 1. Unumquodque institutum, attentis indole et finibus propriis,
in suis constitutionibus definiat modum quo consilia evangelica castitatis,
paupertatis et oboedientiae, pro sua vivendi ratione, servanda sunt.
§ 2. Sodales vero omnes debent non solum consilia evangelica fideliter integreque
servare, sed etiam secundum ius proprium instituti vitam componere atque ita
ad perfectionem sui status contendere.
Can. 599 - Evangelicum castitatis consilium propter Regnum coelorum assumptum,
quod signum est mundi futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso corde,
obligationem secumfert continentiae perfectae in caelibatu.
Can. 600 - Evangelicum consilium paupertatis ad imitationem Christi,
qui propter nos egenus factus est cum esset dives, praeter vitam re et spiritu
pauperem, operose in sobrietate ducendam et a terrenis divitiis alienam, secumfert
dependentiam et limitationem in usu et dispositione bonorum ad normam iuris
proprii singulorum institutorum.
Can. 601 - Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris
in sequela Christi usque ad mortem oboedientis suspectum, obligat ad submissionem
voluntatis erga legitimos Superiores, vices Dei gerentes, cum secundum proprias
constitutiones praecipiunt.
Can. 602 - Vita fraterna, unicuique instituto propria, qua sodales omnes
in peculiarem veluti familiam in Christo coadunantur, ita definiatur ut cunctis
mutuo adiutorio evadat ad suam cuiusque vocationem adimplendam. Fraterna autem
communione, in caritate radicata et fundate, sodales exemplo sint universalis
in Christo reconciliationis.
Can. 603 - § 1. Praeter vitae consecratae instituta, Ecclesia agnoscit
vitam eremiticam seu anachoreticam, qua christifideles arctiore a mundo secessu,
solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi
salutem vitam devovent.
§ 2. Eremita, uti Deo deditus in vita consecrata, iure agnoscitur si tria evangelica
consilia, voto vel alio sacro ligamine firmata, publice profiteatur in manu
Episcopi dioecesani et propriam vivendi rationem sub ductu eiusdem servet.
Can. 604 - § 1. Hisce vitae consecratae formis accedit ordo virginum
quae, sanctum propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo
dioecesano iuxte probatum ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio
mystice desponsantur et Ecclesiae servitio dedicantur.
§ 2. Ad suum propositum fidelius servandum et ad servitium Ecclesiae, proprio
statui consonum, mutuo adiutorio perficiendum, virgines consociari possunt.
Can. 605 - Novas formas vitae consecratae approbare uni Sedi Apostolicae
reservatur. Episcopi dioecesani autem nova vitae consecratae dona a Spiritu
Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant iidemque adiuvent promotores
ut proposita meliore quo fiere potest modo exprimant aptisque statutis protegant,
adhibitis praesertim generalibus normis in hac parte contentis.
Can. 606 - Quae de institutis vitae consecratae eorumque sodalibus statuuntur,
pari iure de utroque sexu valent, nisi ex contexu sermonis vel ex rei natura
aliud constet.
Can. 607 - § 1. Vita religiosa, utpote totius personae consecratio,
mirabile in Ecclesia manifestat conubium a Deo conditum, futuri saeculo signum.
Ita religiosus plenam suam consummat donationem veluti sacrificium Deo oblatum,
quo tota ipsius exsistentia fit continuus Dei cultus in caritate.
§ 2. Institutum religiosum est societas in qua sodales secundum ius proprium
vota publica perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nuncupant
atque vitam fraternam in communi ducunt.
§ 3. Testimonium publicum a religiosis Christo et Ecclesiae reddendum illam
secumfert a mundo separationem, quae indoli et fini uniuscuiusque instituti
est propria.
Can. 608 - Communitas religiosa habitare debet in domo legitime constituta
sub auctoritate Superioris ad normam iuris designati; singulae domus habeant
oratorium, in quo Eucharistia celebretur et asservetur ut vere sit centrum communitatis.
Can. 609 - § 1. Instituti religiosi domus eriguntur ab auctoritate competenti
iuxta constitutiones, praevio Episcopi dioecesani consensu in scripti dato.
§ 2. Ad erigendum monasterium monialium requiritur insuper licentia Apostolicae
Sedis.
Can. 610 - § 1. Domorum erectio fit prae oculis habita utilitate Ecclesiae
et instituti atque in tuto positis iis quae ad vitam religiosam sodalium rite
agendam requiruntur, iuxta proprios instituti fines et spiritum.
§ 2. Nulla domus erigatur nisi iudicari prudenter possit fore ut congrue sodalium
necessitatibus provideatur.
Can. 611 - Consensus Episcopi dioecesani ad erigendam domum religiosam
alicuius instituti secumfert ius:
1° vitam ducendi secundum indolem et fines proprios instituti;
2° opera instituto propria exercendi ad normam iuris, salvis condicionibus in
consensu appositis;
3° pro institutis clericalibus habendi ecclesiam, salvo praescripto Can. 1215,
§ 3, et sacra ministeria peragendi, servatis de iure servandis.
Can. 612 - Ut domus religiosa ad opera apostolica destinetur diversa
ab illis pro quibus constituta est, requiritur consensus Episcopi dioecesani;
non vero, si agatur de conversione, quae, salvis fundationis legibus, ad internum
regimen et disciplinam dumtaxat referatur.
Can. 613 - § 1. Domus religiosa canonicorum regularium et monachorum
sub proprii Moderatoris regimine et cura sui iuris est, nisi constitutiones
aliter ferant.
§ 2. Moderator domus sui iuris est de iure Superior maior.
Can. 614 - Monasteria monialium cuidam virorum instituto consociata propriam
vitae rationem et regimen iuxta constitutiones obtinent. Mutua iura et obligationes
ita definiantur ut ex consociatione spirituale bonum proficere possit.
Can. 615 - Monasterium sui iuris, quod praeter proprium Moderatorem alium
Superiorem maiorem non habet, neque alicui religiosorum instituto ita consociatum
est ut eiusdem Superior vera potestate constitutio constitutionibus determinata
in tale monasterium gaudeat, ad normam iuris peculiari vigilantiae Episcopi
dioecesani comittitur.
Can. 616 - § 1. Domus religiosa legitime erecta supprimi potest a supremo
Moderatore ad normam constitutionum, consulto Episcopo dioecesano. De bonis
domus suppressae provideat ius proprium instituti, salvis fundatorum vel offerentium
voluntatibus et iuribus legitime quaesitis.
§ 2. Suppressio unicae domus instituti ad Sanctam Sedem pertinet, cui etiam
reservatur de bonis in casu statuere.
§ 3. Supprimere domum sui iuris, de qua in Can. 613, est capituli generalis,
nisi constitutiones aliter ferant.
§4. Monialium monasterium sui iuris supprimere ad Sedem Apostolicam pertinet,
servatis ad bona quod attinet praescriptis constitutionum.
Can. 617 - Superiores suum munus adimpleant suamque potestatem exerceant
ad normam iuris universalis et proprii.
Can. 618 - Superiores in spiritu servitii suam potestatem a Deo per ministerium
Ecclesiae receptam exerceant. Voluntati igitur Dei in munere explendo dociles,
ipsi subditos regant uti filios Dei, ac promoventes cum reverentia personae
humanae illorum voluntariam oboedientiam, libenter eos audiant necnon eorum
conspirationem in bonum instituti et Ecclesiae foveant, firma tamen ipsorum
auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.
Can. 619 - Superiores suo officio sedulo incumbant et una cum sodalibus
sibi commissis studeant aedificare fraternam in Christo communitatem, in qua
Deus ante omnia quaeratur et diligatur. Ipsi igitur nutriant sodales frequenti
verbi Dei pabulo eosque adducant ad sacrae liturgiae celebrationem. Eis exemplo
sint in virtutibus colendis et in observantia legum et traditionum proprii instituti;
eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sollicite
curent ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillamines, patientes
sint erga omnes.
Can. 620 - Superiores maiores sunt, qui totum regunt institutum, vel
eius provinciam, vel partem eidem aequiparatam, vel domum sui iuris, itemque
eorum vicarii. His accedunt Abbas Primas et Superior congregationis monasticae,
qui tamen non habent omnem potestatem, quam ius universale Superioribus maioribus
tribuit.
Can. 621 - Plurium domorum coniunctio quae sub eodem Superiore partem
immediatam eiusdem instituti constituat et ab auctoritate legitima canonice
erecta sit, nomine venit provinciae.
Can. 622 - Supremus Moderator potestatem obtinet in omnes instituti provincias,
domos et sodales, exercendam secundum ius proprium; ceteri Superiores ea gaudent
intra fines sui muneris.
Can. 623 - Ut sodales ad munus Superioris valide nominentur aut eligantur,
requiritur congruum tempus post professionem perpetuam vel definitivam, a iure
proprio vel, si agatur de Superioribus maioribus, a constitutionibus determinandum.
Can. 624 - § 1. Superiores ad certum et conveniens temporis spatium iuxte
naturam et necessitatem instituti constituantur, nisi pro supremo Moderatore
et pro Superioribus domus sui iuris constitutiones aliter ferant.
§ 2. Ius proprium aptis normis provideat, ne Superiores, ad tempus definitum
constituti, diutius sine intermissione in regiminis officiis versentur.
§ 3. Possunt tamen durante munere ab officio amoveri vel in aliud transferri
ob causas iure proprio statutas.
Can. 625 - § 1. Supremus instituti Moderator electione canonica designetur
ad normam constitutionum.
§ 2. Electionibus Superioris monasterii sui iuris, de quo in Can. 615, et supremi
Moderatoris instituti iuris dioecesani praeest Episcopus sedis principis.
§ 3. Ceteri Superiores ad normam constitutionum constituantur; ita tamen ut,
si eligantur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero
a Superiore nominentur, apta consultatio praecedat.
Can. 626 - Superiores in collatione officiorum et sodales in electionibus
normas iuris universalis et proprii servent, abstineant a quovis abusu et acceptione
personarum, et, nihil praeter Deum et bonum instituti prae oculis habentes,
nominent aut eligant quos in Domino vere dignos et aptos sciant. Caveant praetera
in electionibus a suffragiorum procuratione sive directe sive indirecte, tam
pro seipsis quam pro aliis.
Can. 627 - § 1. Ad normam constitutionum, Superiores proprium habeant
consilium, cuius opera in munere exercendo utantur oportet.
§ 2. Praeter casus in iure universali praescriptos, ius proprium determinet
casus in quibus consensus vel consilium ad valide agendum requirantur ad normam
Can. 127 exquirendum.
Can. 628 - § 1. Superiores qui iure proprio instituti ad hoc munus designatur,
statis temporibus domos et sodales sibi commissios iuxta normas eiusdem iuris
proprii visitent.
§ 2. Episcopi dioecesani ius et officium est visitare etiam quoad disciplinam
religiosam:
1° monasteria sui iuris de quibus in Can. 615;
2° singulas domos instituti iuris dioecesani in proprio territorio sitas.
§ 3. Sodales fiducialiter agant cum visitatore, cui legitime interroganti respondere
tenentur secundum veritatem in caritate; nemini vero fas est quoquo modo sodales
ab hac obligatione avertere, aut visitationis scopum aliter impedire.
Can. 629 - In sua quisque domo Superiores commorentur, nec ab eadem discedant,
nisi ad normam iuris proprii.
Can. 630 - § 1. Superiores sodalibus debitam agnoscant libertatem circa
paenitentiae sacramentum et conscientiae moderamen, salva tamen instituti disciplina.
§ 2. Solliciti sint Superiores ad normam iuris proprii, ut sodalibus idonei
confessarii praesto sint, apud quos frequenter confiteri possint.
§ 3. In monasteriis monialium, in domibus formationis et in communitatibus numerosioribus
laicalibus habeantur confessarii ordinarii ab Ordinario loci probati, collatis
consiliis cum communitate, nulla tamen acta obligatione ad illos accedendi.
§4. Subditorum confessiones Superiores ne audiant, nisi sponte sua sodales id
petant.
§ 5 Sodales cum fiducia Superiores adeant, quibus animum suum libere ac sponte
aperire possunt. Vetantur autem Superiores eos quoquo modo inducere ad conscientiae
manifestationem sibi peragendam.
Can. 631 - § 1. Capitulum generale, quod supremam auctoritatem ad normam
constitutionum in instituto obtinet, ita efformetur ut totum institutum repraesentans,
verum signum eiusdem unitatis in caritate evadat. Eius praecipue est: patrimonium
instituti de quo in Can. 578, tueri et accommodatam renovationem iuxta ipsum
promovere, Moderatorem supremum eligere, maiora negotia tractare, necnon normas
edicere, quibus omnes parere tenentur.
§ 2. Composito et ambitus potestatis capituli definiantur in constitutionibus;
ius proprium ulterius determinet ordinem servandum in celebratione capituli,
praesertim quod ad electiones et rerum agendarum rationes attinet.
§ 3. Iuxta normas in iure proprio determinatas, non modo provinciae et communitates
locales, sed etiam quillibet sodalis optata sua et suggestiones capitulo generali
libere mittere potest.
Can. 632 - Ius proprium accurate determinet quae pertineant ad alia instituti
capitula et ad alias coadunationes, nempe ad eorum naturam, auctoritatem, compositionem,
modum procedendi et tempus celebrationis.
Can. 633 - § 1. Organa participationis vel consultationis munus sibi
commissum fideliter expleant ad normam iuris universalis et proprii, eademque
suo modo curam et participationem omnium sodalium pro bono totius instituti
vel communitatis exprimant.
§ 2. In his mediis participationis et consultationis instituendis et adhibendis
sapiens servetur discretio, atque modus eorum agendi indoli et fini instituti
sit conformis.
Can. 634 - § 1. Instituta, provinciae et domus, utpote personae iuridicae
ipso iure, capaces sunt acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona
temporalia, nisi haec capacitas in constitutionibus excludatur vel coarctetur.
§ 2. Vitent tamen quamlibet speciem luxus, immoderati lucri et bonorum cummulationis.
Can. 635 - § 1. Bona temporalia institutorum religiosorum, utpote ecclesiastica,
reguntur praescriptis Libri V "De bonis Ecclesiae temporalibus," nisi aliud
expresse caveatur.
§ 2. Quodlibet tamen institutum aptas normas statuat de usu et administratione
bonorum, quibus paupertas sibi propria foveatur, defendatur et exprimatur.
Can. 636 - § 1. In quolibet instituti et similiter in qualibet provincia
quae a Superiore maiore regitur, habeatur oeconomus, a Superiore maiore distinctus
et ad normam iuris proprii constitutus, qui administrationem bonorum gerat sub
directione respectivi Superioris. Etiam in communitatibus localibus instituatur,
quantum fieri potest, oeconomus a Superiore locali distinctus.
§ 2. Tempore et modo iure proprio statutis, oeconomi et alii administratores
auctoritati competenti peractae administrationis rationem reddant.
Can. 637 - Monasteria sui iuris, de quibus in Can. 615, Ordinario loci
rationem administrationis reddere debent semel in anno; Loci Ordinario insuper
ius esto cognoscendi de rationibus oeconomicis domus religiosae iuris dioecesani.
Can. 638 - § 1. Ad ius proprium pertinet, intra ambitum iuris universalis,
determinare actus qui finem et modum ordinariae administrationis excedant, atque
ea statuere quae ad valide ponendum actum extraordinariae administrationis necessaria
sunt.
§ 2. Expensas et actus iuridicos ordinariae administrationis valide, praeter
Superiores, faciunt, intra fines sui muneris, officiales quoque, qui in iure
proprio ad hoc designantur.
§ 3. Ad validitatem alienationis et cuiuslibet negotii in quo condicio patrimonalis
personae iuridicae peior fieri potest, requiritur licentia in scripto data Superioris
competentis cum consensu sui consilii. Si tamen agatur de negotio quod summam
a Sancta Sede pro cuiusque regione definitam superet, itemque de rebus ex voto
Ecclesiae donatis aut de rebus pretiosis artis vel historiae causa, requiritur
insuper ipsius Sanctae Sedis licentia.
§4. Pro monasteriis sui iuris, de quibus in Can. 615, et institutis iuris dioecesani
accedat necesse est consensus Ordinarii loci in scriptis praestitus.
Can. 639 - § 1. Si persona iuridica debita et obligationes contraxerit
etiam cum Superiorem licentia, ipsa tenetur de eisdem respondere.
§ 2. Si sodalis cum licentia Superioris contraxerit de suis bonis, ipse respondere
debet, si vero de mandato Superioris negotium instituti gesserit, institutum
respondere debet.
§ 3. Si contraxerit religiosus sine ulla Superiorum licentia, ipse respondere
debet, non autem persona iuridica.
§4. Firmum tamen esto, contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu verum
est, semper posse actionem instituti.
§ 5 Caveant Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo
constet ex consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra tempus non
nimis longum per legitimam amortizationem reddi summam capitalem.
Can. 640 - Instituta, ratione habita singulorum locorum, testimonium
caritatis et paupertatis quasi collectivum reddere satagant et pro viribus ex
propriis bonis aliquid conferant ad Ecclesiae necessitatibus et egenorum sustentationi
subveniendum.
Can. 641 - Ius candidatos admittendi ad novitiatum pertinet ad Superiores
maiores ad normam iuris proprii.
Can. 642 - Superiores vigilanti cura eos tantum admittant qui, praeter
aetatem requisitam, habeant valetudinem, aptam indolem et sufficientes maturitatis
qualitates ad vitam instituti propriam amplectendam; quae valetudo, indoles
et maturitas comprobentur adhibitis etiam, si opus fuerit, peritis, firmo praescripto
Can. 220.
Can. 643 - § 1. Invalide ad novitiatum admittitur:
1° qui decimum septimum aetatis annum nondum compleverit;
2° coniux, durante matrimonio;
3° qui sacro vinculo cum aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur
vel in aliqua societate vitae apostolicae incorporatus est, salvo praescripto
Can. 684;
4° qui institutum ingreditur vi, metu gravi aut dolo inductus, vel is quem Superior
eodem modo inductus recipit;
5° qui celaverit suam incorporationem in aliquo instituto vitae consecratae
aut in aliqua societate vitae apostolicae.
§ 2. Ius proprium potest alia impedimenta etiam ad validitatem admissionis constituere
vel condiciones apponere.
Can. 644 - Superiores ad novitiatum ne admittant clericos saeculares
inconsulto proprio ipsorum Ordinario, nec aere alieno gravatos qui ad solvendum
pares non sint.
Can. 645 - § 1. Candidati, antequam ad novitiatum admittantur, testimonium
baptismatis et confirmationis necnon status liberi exhibere debent.
§ 2. Si agatur de admittendis clericis iisve qui in aliud institutum vitae consecratae,
in societatem vitae apostolicae vel in seminarium admissi fuerint, requiritur
insuper testimonium respective Ordinarii loci vel Superioris maioris instituti,
vel societatis, vel rectoris seminarii.
§ 3. Ius proprium exigere potest alia testimonia de requisita idoneitate candidatorum
et de immunitate ab impedimentis.
§4. Superiores alias quoque informationes, etiam sub secreto, petere possunt,
si ipsis necessarium visum fuerit.
Can. 646 - Novitiatus, quo vita in instituto incipitur, ad hoc ordinatur,
ut novitii vocationem divinam, et quidem instituti propriam, melius agnoscant,
vivendi modum instituti experiantur eiusque spiritu mentem et cor informent,
atque ipsorum propositum et idoneitas comprobentur.
Can. 647 - § 1. Domus novitiatus erectio, translatio et suppressio fiant
per decretum scripto datum supremi Moderatoris instituti de consensu sui consilii.
§ 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in domo ad hoc rite designata.
In casibus particularibus et ad modum exceptionis, ex concessione Moderatoris
supremi de consensu sui consilii, candidatus novitiatum peragere potest in alia
instituti domo sub moderamine alicuius probati religiosi, qui vices magistri
novitiorum gerat.
§ 3. Superior maior permittere potest ut novitiorum coetus, per certa temporis
spatia, in alia instituti domo, a se designata, commoretur.
Can. 648 - § 1. Novitiatus, ut validus sit, duodecim menses in ipsa novitiatus
communitate peragendos complecti debet, firmo praescripto Can. 647, § 3.
§ 2. Ad novitiorum institutionem perficiendam, constitutiones, praeter tempus
de quo in, § 1, unum vel plura exercitationis apostolicae tempora extra novitiatus
communitatem peragenda statuere possunt.
§ 3. Novitiatus ultra biennium ne extendatur.
Can. 649 - § 1. Salvis praescriptis Can. 647, § 3 et Can. 648, § 2, absentia
a domo novitiatus quae tres menses, sive continuos sive intermissos, superet,
novitiatum invalidum reddit. Absentia quae quindecim dies superet, suppleri
debet.
§ 2. De venia competentis Superioris maioris, prima professio anticipari potest,
non ultra quindecim dies.
Can. 650 - § 1. Scopus novitiatus exigit ut novitii sub directione magistri
efformentur iuxta rationem institutionis iure proprio definiendam.
§ 2. Regimen novitiorum, sub auctoritate Superiorum maiorum, uni magistro reservatur.
Can. 651 - § 1. Novitiorum magister sit sodalis instituti qui vota perpetua
professus sit et legitime designatus.
§ 2. Magistro, si opus fuerit, cooperatores dari possunt, qui ei subsint quoad
moderamen novitiatus et institutionis rationem.
§ 3. Novitiorum institutioni praeficiantur sodales sedulo praeparati qui, aliis
oneribus non impediti, munus suum fructose et stabili modo absolvere possint.
Can. 652 - § 1. Magistri eiusque cooperatorum est novitiorum vocationem
discernere et comprobare, eosque gradatim ad vitam perfectionis instituti propriam
rite ducendam efformare.
§ 2. Novitii ad virtutes humanas et christianas excolendas adducantur; per orationem
et sui abnegationem in pleniorem perfectionis viam introducantur; ad mysterium
salutis contemplandum et sacras Scripturas legendas et meditandas instruantur;
ad Dei cultum in sacra liturgia excolendum praeparentur; rationem addiscant
vitam ducendi Deo hominibusque in Christo per consilia evangelica consecratam;
de instituti indole et spiritu, fine et disciplina, historia et vita edoceantur
atque amore erga Ecclesiam eiusque sacros Pastores imbuantur.
§ 3. Novitii, propriae responsabilitatis conscii, ita cum magistro suo active
collaborent ut gratiae divinae vocationis fideliter respondeant.
§4. Curent instituti sodales, ut in opere institutionis novitiorum pro parte
sua cooperentur vitae exemplo et oratione.
§ 5 Tempus novitiatus, de quo in Can. 648, § 1, in opus formationis proprie
impendatur, ideoque novitii ne occupentur in studiis et muniis, quae huic formationi
non directe inserviunt.
Can. 653 - § 1. Novitius institutum libere deserere potest; competens
autem instituti auctoritas potest eum dimittere.
§ 2. Exacto novitiatu, si idoneus iudicetur, novitius ad professionem temporariam
admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit de eius idoneitate, potest
probationis tempus a Superiore maiore ad normam iuris proprii, non tamen ultra
sex menses prorogari.
Can. 654 - Professione religiosa sodales tria consilia evangelica observanda
voto publico assumunt, Deo per Ecclesiae ministerium consecrantur et instituto
incorporantur cum iuribus et officiis iure definitis.
Can. 655 - Professio temporaria ad tempus iure proprio definitum emittatur,
quod neque triennio brevius neque sexennio longius sit.
Can. 656 - Ad validitatem professionis temporariae requiritur ut:
1° qui eam emissurus est, decimum saltem octavum aetatis annum compleverit;
2° novitiatus valide peractus sit;
3° habeatur admissio a competenti Superiore cum voto sui consilii ad normam
iuris libere facta;
4° sit expressa et absque vi, metu gravi aut dolo emissa;
5° a legitimo Superiore per se vel per alium recipiatur.
Can. 657 - § 1. Expleto tempore ad quod professio emissa fuerit, qui
sponte petat et idoneus iudicetur, ad renovationem professionis vel ad professionem
perpetuam admittatur, secus discedat.
§ 2. Si opportunum vero videatur, periodus professionis; temporariae a competenti
Superiore, iuxta ius proprium, prorogari potest, ita tamen ut totum tempus,
quo sodalis votis temporariis adstringitur, non superet novennium.
§ 3. Professio perpetua anticipari potest ex iusta causa, non tamen ultra trimestre.
Can. 658 - Praeter condiciones de quibus in Can. 656, nn. 2, 4 et 5 aliasque
iure proprio appositas, ad validitatem professionis perpetuae requiritur:
1° vigesimus primus saltem aetatis annus completus;
2° praevia professio temporaria saltem per triennium, salvo praescripto Can.
657, § 3.
Can. 659 - § 1. In singulis institutis, post primam professionem omnium
sodalium institutio perficiatur ad vitam instituti propriam plenius ducendam
et ad eius missionem aptius prosequendam.
§ 2. Quapropter ius proprium rationem definire debet huius institutionis eiusdemque
durationis, attentis Ecclesiae necessitatibus atque hominum temporumque condicionibus,
prout a fine est indole instituti exigitur.
§ 3. Institutio sodalium, qui ad sacros ordines suscipiendos praeparantur, iure
universali regitur et propria instituti ratione studiorum.
Can. 660 - § 1. Institutio sit systematica, captui sodalium accommodata,
spiritualis et apostolica, doctrinalis simul ac practica, titulis etiam congruentibus,
tam ecclesiasticis quam civilibus, pro opportunitate obtentis.
§ 2. Perdurante tempore huius institutionis, sodalibus officia et opera ne committantur,
quae eam impediant.
Can. 661 - Per totam vitam religiosi formationem suam spiritualem, doctrinalem
et practicam sedulo prosequantur; Superiores autem eis adiumenta et tempus ad
hoc procurent.
Can. 662 - Religiosi sequelam Christi in Evangelio propositam et in
constitutionibus proprii instituti expressam tamquam supremam vitae regulam
habeant.
Can. 663 - § 1. Rerum divinarum contemplatio et assidua cum Deo in oratione
unio omnium religiosorum primum et praecipuum sit officium.
§ 2. Sodales cotidie pro viribus Sacrificium eucharisticum participent, sanctissimum
Corpus Christi recipiant et ipsum Dominum in Sacramento praesentem adorent.
§ 3. Lectioni sacra iuris proprii praescripta liturgiam horarum digne celebrent,
firma pro clericis obligatione de qua in Can. 276, § 2, n. 3, et alia pietatis
exercitia peragant.
§4. Speciali cultu Virginem Deiparam, omnis vitae consecratae exemplum et tutamen,
etiam per mariale rosarium prosequantur.
§ 5 Annua sacri recessus tempora fideliter servent.
Can. 664 - In animi erga Deum conversione insistant religiosi, conscientiam
etiam cotidie examinent et ad paenitentiae sacramentum frequenter accedant.
Can. 665 - § 1. Religiosi in propria domo religiosa habitent vitam communem
servantes, nec ab ea discedant nisi de licentia sui Superioris. Si autem agatur
de diuturna a domo absentia, Superior maior, de consensu sui consilii atque
iusta de causa, sodali concedere potest ut extra domum instituti degere possit,
non tamen ultra annum, nisi causa infirmitatis curandae, ratione studiorum aut
apostolatus exercendi nomine instituti.
§ 2. Sodalis, qui e domo religiosa illegitime abest cum animo sese subducendi
a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem quaeratur et adiuvetur ut redeat
et in sua vocatione perseveret.
Can. 666 - In usu mediorum communicationis socialis servetur necessaria
discretio atque vitentur quae sunt vocationi propriae nociva et castitati personae
consecratae periculosa.
Can. 667 - § 1. In omnibus domibus clausura indoli et missioni instituti
accomodata servetur secundum determinationes proprii iuris, aliqua parte domus
religiosae solis sodalibus semper reservata.
§ 2. Strictior disciplina clausurae in monsteriis ad vitam contemplativam ordinatis
servanda est.
§ 3. Monasteria monialium, quae integre ad vitam contemplativam ordinantur,
clausuram papalem, iuxta normas scilicet ab Apostolica Sede datas, observare
debent. Cetera monialium monasteria clausuram propriae indoli accomodatam et
in constitutionibus definitam servent.
§4. Episcopus dioecesanus facultatem habet ingrediendi, iusta de causa, intra
clausuram monasteriorum monialium, quae sita sunt in sua dioecesi, atque permittendi,
gravi de causa et assistente Antistita, ut alii in clausuram admittantur, ac
moniales ex ipsa egrediantur ad tempus vere necessarium.
Can. 668 - § 1. Sodales ante primam professionem suorum bonorum administrationem
cedant cui maluerint et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorum usu et usufructu
libere disponant. Testamentum autem, quod etiam in iure civili sit validum,
saltem ante professionem perpetuam condant.
§ 2. Ad has dispositiones iusta de causa mutandas et ad quemlibet actum ponendum
circa bona temporalia, licentia Superioris competentis ad normam iuris proprii
indigent.
§ 3. Quidquid religiosus propria acquirit industria vel ratione instituti, acquirit
instituto. Quae ei ratione pensionis, subventionis vel assecurationis quoquo
modo obveniunt, instituto acquiruntur, nisi aliud iure proprio statuatur.
§4. Qui ex instituti natura plene bonis suis renuntiare debet, illam renuntiationem,
forma, quantum fieri potest, etiam iure civili valida, ante professionem perpetuam
faciat a die emissae professionis valituram. Idem faciat professus a votis perpetuis,
qui ad normam iuris proprii bonis suis pro parte vel totaliter de licentia supremi
Moderatoris renuntiare velit.
§ 5 Professus, qui ob instituti naturam plene bonis suis renuntiaverit, capacitatem
acquirendi et possidendi amittit, ideoque actus voto paupertatis contrarios
invalide ponit. Quae autem ei post renuntiationem obveniunt, instituto cedunt
ad normam iuris proprii.
Can. 669 - § 1. Religiosi habitum instituti deferant, ad normam iuris
proprii confectum, in signum suae consecrationis et in testimonium paupertatis.
§ 2. Religiosi clerici instituti, quod proprium non habet habitum, vestem clericalem
ad normam Can. 284 assumant.
Can. 670 - Institutum debet sodalibus suppeditare omnia quae ad normam
constitutionum necessaria sunt ad suae vocationis finem assequendum.
Can. 671 - Religiosus munera et officia extra proprium institutum ne
recipiat absque licentia legitimi Superioris.
Can. 672 - Religiosi adstringuntur praescriptis Cann. 277, 285, 286,
287 et 289, et religiosi clerici insuper praescriptis Can. 279, § 2 in institutis
laicalibus iuris pontificii, licentia de qua in Can. 285, § 4, concedi potest
a proprio Superiore maiore.
Can. 673 - Omnium religiosorum apostolatus primum in eorum vitae consecratae
testimonio consistit, quod oratione et paenitentia fovere tenentur.
Can. 674 - Instituta, quae integre ad contemplationem ordinantur, in
Corpore Christi mystico praeclaram semper partem obtinent: Deo enim eximium
laudis sacrificium offerunt, populum Dei uberrimis sanctitatis fructibus collustrant
eumque exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Qua de
causa, quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas, sodales horum institutorum
advocari nequeunt ut in variis ministeriis pastoralibus operam adiutricem praestent.
Can. 675 - § 1. In institutis operibus apostolatus deditis, apostolica
actio ad ipsam eorundem naturam pertinet. Proinde, tota vita sodalium spiritu
apostolico imbuatur, tota vero actio apostolica spiritu religioso informetur.
§ 2. Actio apostolica ex intima cum Deo unione semper procedat eandemque confirmet
et foveat.
§ 3. Actio apostolica, nomine et mandato Ecclesiae exercenda, in eius communione
peragatur.
Can. 676 - Laicalia instituta, tum virorum tum mulierum, per misericordiae
opera spiritualia et corporalia munus pastorale Ecclesiae eucharisticae est
sacerdos vel diaconus; in peculiaribus adiuntis, in suae vocationis gratia fideliter
permaneant.
Can. 677 - § 1. Superiores et sodales missionem et opera instituti propria
sacerdoti summam maiorem expetere; ipsi tamen fas est stipem necessitatibus,
prudenter accommodent, novis etiam et opportunis mediis adhibitis.
§ 2. Instituta autem, si quas habeant associationes christifidelium sibi coniunctas,
speciali cura adiuvent, ut genuino spiritu suae familiae imbuantur.
Can. 678 - § 1. Religiosi subsunt potestati Episcoporum, quos devoto
obsequio ac reverentia prosequi tenentur, in iis quae curam animarum, exercitium
publicum cultus divini et alia apostolatus opera respiciunt.
§ 2. In apostolatu externo religiosi propriis quoque Superioribus maiores; integram
stipem receptam transmittere debet, nisi certo obligationem ipsi Episcopi, si
casus ferat, urgere ne omittant.
§ 3. In operibus apostolatus religiosorum ordinandis Episcopi dioecesani et
Superiores religiosi collatis consiliis procedant oportet.
Can. 679 - Episcopus dioecesanus, urgente gravissima causa, sodali instituti
religiosi prohibere potest quominus in dioecesi commoretur, si eius Superior
maior monitus prospicere neglexerit, re tamen ad Sanctam Sedem statim delata.
Can. 680 - Inter varia instituta, et etiam inter eadem et clerum saecularem,
ordinata foveatur cooperatio necnon, sub moderamine Episcopi dioecesani, omnium
operum et actionum apostolicarum coordinatio, salvis indole, fine singulorum
institutorum et legibus fundationis.
Can. 681 - § 1. Opera quae ab Episcopo dioecesano committuntur religiosis,
eiusdem Episcopi auctoritati et directioni subsunt, firmo iure Superiorum religiosorum
ad normam Can. 678, §§ 2 et 3.
§ 2. In his casibus ineatur conventio scripta inter Episcopum dioecesanum et
competentem instituti Superiorem, qua, inter alia, expresse et accurate definiantur
quae ad opus explendum, ad sodales eidem addicendos et ad oeconomicas spectent.
Can. 682 - § 1. Si de officio ecclesiastico in dioecesi alicui sodali
religioso conferendo agatur, ab Episcopo dioecesano religiosus nominatur, praesentante
vel saltem assentiente competenti Superiore.
§ 2. Religiosus ab officio commisso amoveri potest ad nutum sive auctoritatis
committentis, monito Superiore religioso, sive Superioris, monito committente,
non requisito alterius consensu.
Can. 683 - § 1. Ecclesias et oratoria, quibus christifideles habitualiter
accedunt, scholas aliaque opera religionis vel caritatis sive spiritualis sive
temporalis religiosis commissa, Episcopus dioecesanus visitare potest, sive
per se sive per alium, tempore visitationis pastoralis et etiam in casu necessitatis;
non vero scholas, quae exclusive pateant propriis instituti alumnis.
§ 2. Quod si forte abusus deprehenderit, frustra Superiore religioso monito,
propria auctoritate ipse per se providere potest.
Can. 684 - § 1. Sodalis a votis perpetuis nequit a proprio ad aliud
institutum religiosum transire, nisi ex concessione supremi Moderatoris utriusque
instituti et de consensu sui cuiusque consilii.
§ 2. Sodalis, post peractam probationem quae ad tres saltem annos protrahenda
est, ad professionem perpetuam in novo instituto admitti potest. Si autem sodalis
hanc professionem emittere renuat vel ad eam emittendam a competentibus Superioribus
non admittatur, ad pristinum institutum redeat, nisi indultum saecularizationis
obtinuerit.
§ 3. Ut religiosus a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem instituti vel foederationis
aut confoederationis transire possit, requiritur et sufficit consensus Superioris
maioris utriusque monasterii et capituli monasterii recipientis, salvis aliis
requisitis iure proprio statutis nova professio non requiritur.
§4. Ius proprium determinet tempus et modum probationis, quae professioni sodalis
in novo instituto praemittenda est.
§ 5 Ut ad institutum saeculare aut ad societatem vitae apostolicae vel ex illis
ad institutum religiosum fiat transitus, requiritur licentia Sanctae Sedis,
cuius mandatis standum est.
Can. 685 - § 1. Usque ad emissionem professionis in novo instituto, manentibus
votis, iura et obligationes quae sodalis in priore instituto habebat, suspenduntur;
ab incepta tamen probatione, ipse ad observantiam iuris proprii novi instituti
tenetur.
§ 2. Per professionem in novo instituto sodalis eidem incorporatur, cessantibus
votis, iuribus et obligationibus praecedentibus.
Can. 686 - § 1. Supremus Moderator, de consensu sui consilii, sodali
a votis perpetuis professo, gravi de causa concedere potest indultum exclaustrationis,
non tamen ultra triennium, praevio consensu Ordinarii loci in quo commorari
debet, si agitur de clerico. Indultum prorogare vel illud ultra triennium concedere
Sanctae Sedi vel, si de institutis iuris dioecesani agitur, Episcopo dioecesano
reservatur.
§ 2. Pro monialibus indultum exclaustrationis concedere unius Apostolicae Sedis
est.
§ 3. Petente supremo Moderatore de consensu sui consilii, exclaustratio imponi
potest a Sancta Sede pro sodale instituti iuris pontificii vel ab Episcopo dioecesano
pro sodale instituti iuris dioecesani, ob graves causas, servata aequitate et
caritate.
Can. 687 - Sodalis exclaustratus exoneratus habetur ab obligationibus,
quae cum nova suae vitae condicione componi nequeunt, itemque sub dependentia
et cura manet suorum Superiorum et etiam Ordinarii loci, praesertim si de clerico
agitur. Habitum instituti deferre potest, nisi aliud in indulto statuatur. Voce
tamen activa et passiva caret.
Can. 688 - § 1. Qui expleto professionis tempore ab instituto egredi
voluerit, illud derelinquere potest.
§ 2. Qui perdurante professione temporaria, gravi de causa, petit ut institutum
derelinquat, indultum discendi consequi potest in instituto iuris pontificii
a supremo Moderatore de consensu sui consilii; in institutis autem iuris dioecesani
et in monasteriis, de quibus in Can. 615, indultum, ut valeat, confirmari debet
ab Episcopo domus assignationis.
Can. 689 - § 1. Sodalis, expleta professione temporaria, si iustae causae
affuerint a competenti Superiore maiore, audito suo consilio, a subsequenti
professione emittenda excludi potest.
§ 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem contracta, quae,
de iudicio peritorum, sodalem, de quo in § 1, reddit ineptum ad vitam in instituto
ducendam, causam constituit eum non admittendi ad professionem renovendam ad
perpetuam emittendam, nisi ob neglentiam instituti vel ob laborem in instituto
peractum infirmitas contracta fuerit.
§ 3. Si vero religiosus, perdurantibus votis temporariis, amens evaserit, etsi
novam professionem emittere non valeat, ab instituto tamen dimitti non potest.
Can. 690 - § 1. Qui, expleto novitiatu vel post professionem, legitime
ab instituto egressus fuerit, a Moderatore supremo de consensu sui consilii
rursus admitti potest sine onere repetendi erga sodales instituti amittit presbyter;
revocata autem eadem probationem praeviam professioni temporariae et tempus
votorum ante professionem perpetuam praemittendum, ad normam Cann. 655 et 657.
§ 2. Eadem facultate gaudet Superior monasterii sui iuris cum consensu sui consilii.
Can. 691 - § 1. Professus a votis perpetuis indultum discedendi ab instituto
ne petat, nisi ob gravissimas causas coram Domino perpensas; petitionem suam
deferat supremo instituti Moderatori, qui eam una cum voto suo suique consilii
auctoritati competenti transmittat.
§ 2. Huiusmodi indultum in institutis iuris pontificii Sedi Apostolicae reservatur;
in institutis vero iuris dioecesani, id etiam Episcopus dioecesis, in qua domus
assignationis sita est, concedere potest.
Can. 692 - Indultum discedendi legitime concessum et sodali notificatum,
nisi in actu notificationis ab ipso sodale reiectum fuerit, ipso iure secumfert
dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis.
Can. 693 - Si sodalis sit clericus, indultum non conceditur priusquam
inveniat Episcopum qui eum in dioecesi incardinet vel saltem ad experimentum
recipiat. Si ad experimentum recipiatur, transacto quinquennio, ipso iure dioecesi
incardinatur, nisi Episcopus eum recusaverit.
Can. 694 - § 1. Ipso facto dimissus ab instituto habendus est sodalis
qui:
1° a fide catholica notorie defecerit;
2° matrimonium contraxerit vel, etiam civiliter tantum, attentaverit.
§ 2. His in casibus Superior maior cum suo consilio, nulla mora interposita,
collectis probationibus, declarationem facti emittat, ut iuridice constet de
dimissione.
Can. 695 - § 1. Sodalis dimitti debet ob delicta de quibus in Cann. 1397,
1398 et 1395, nisi in delictis, de quibus in Can. 1395, § 2, Superior censeat
dimissionem non esse omnino necessariam et emendationi sodalis atque restitutioni
iustitiae et reparationi scandali satis alio modo consuli posse.
§ 2. Hisce in casibus, Superior maior, collectis probationibus circa facta et
imputabilitatem, sodali dimittendo accusationem atque probationes significet,
data eidem facultate sese defendendi. Acta omnia a Superiore maiore et a notario
subscripta, una cum responsionibus sodalis scripto redactis et ab ipso sodale
subscriptis, supremo Moderatori transmittantur.
Can. 696 - § 1. Sodalis dimitti etiam potest ob alias causas, dummodo
sint graves, externae, imputabiles et iuridice comprobatae, uti sunt: habitualis
neglectus obligationum vitae consecratae; iteratae violationes sacrorum vinculorum;
pertinax inoboedientia legitimis praescriptis Superiorum in materia gravi; grave
scandalum ex culpabili modo agendi sodalis ortum; pertinax sustentatio vel diffusio
doctrinarum ab Ecclesiae magisterio damnatarum; publica adhaesio ideologiis
materialismo vel atheismo infectis; illegitima absentia, de qua in Can. 665,
§ 2, per semestre protracta; aliae causae similis gravitatis iure proprio instituti
forte determinatae.
§ 2. Ad dimissionem sodalis a votis temporariis, etiam causae minoris gravitatis
in iure proprio statutae sufficiunt.
Can. 697 - In casibus de quibus in Can. 696, si Superior maior, audito
suo consilio, censuerit processum dimissionis esse inchoandum:
1° probationes colligat vel compleat;
2° sodalem scripto vel coram duobus testibus moneat cum explicita comminatione
subsecuturae dimissionis nisi resipiscat, clare significata causa dimissionis
et data sodali plena facultate sese defendendi quod si monitio incassum cedat,
ad alteram monitionem, spatio saltem quindecim dierum interposito, procedat;
3° si haec quoque monitio incassum ceciderit et Superior maior cum suo consilio
censuerit de incorrigibilitate satis constare et defensiones sodalis insufficientes
esse, post quindecim dies ab ultima monitione frustra elapsos, acta omnia ab
ipso Superiore maiore et a notario subscripta una cum responsionibus sodalis
ab ipso sodale subscriptis supremo Moderatori transmittat.
Can. 698 - In omnibus casibus, de quibus in Cann. 695 et 696, firmum
semper manet ius sodalis cum supremo Moderatore communicandi et illi directe
suas defensiones exhibendi.
Can. 699 - § 1. Supremus Moderator cum suo consilio, quod ad validitatem
saltem quattuor membris constare debet, collegialiter procedat ad probationes,
argumenta et defensiones accurate perpendenda, et si per secretam suffragationem
id decisum fuerit, decretum dimissionis ferat, expressis ad validitatem saltem
summarie motivis in iure et in facto.
§ 2. In monasteriis sui iuris, de quibus in Can. 615, dimissionem decernere
pertinet ad Episcopum dioecesanum, cui Superior acta a consilio suo recognita
submittat.
Can. 700 - Decretum dimissionis vim non habet, nisi a Sancta Sede confirmatum
fuerit, cui decretum et acta omnia transmittenda sunt; si agatur de instituto
iuris dioecesani, confirmatio spectat ad Episcopum dioecesis ubi sita est domus,
cui religiosus adscriptus est. Decretum vero, ut valeat, indicare debet ius,
quo dimissus gaudet, recurrendi intra decem dies a recepta notificatione ad
auctoritatem competentem. Recursus effectum habet suspensivum.
Can. 701 - Legitima dimissione ipso facto cessant vota necnon iura et
obligationes ex professione promanantia. Si tamen sodalis sit clericus, sacros
ordines exercere nequit, donec Episcopum inveniat qui eum post congruam probationem
in dioecesi, ad normam Can. 693, recipiat vel saltem exercitium sacrorum ordinum
permittat.
Can. 702 - § 1. Qui ex instituto religioso legitime egrediantur vel ab
eo legitime dimissi fuerint, nihil ab eo eodem repetere possunt ob quamlibet
operam in eo praestitam.
§ 2. Institutum tamen aequitatem et evangelicam caritatem servet erga sodalem,
qui ab eo separatur.
Can. 703 - In casu gravis scandali exteritoris vel gravissimi nocumenti
instituto imminentis, sodalis statim a Superiore maiore vel, si periculum sit
in mora, a Superiore locali cum consensu sui consilii e domo religiosa eici
potest. Superior maior, si opus sit, dimissionis processum ad normam iuris instituendum
curet, aut rem Sedi Apostolicae deferat.
Can. 704 - De sodalibus, qui ab instituto sunt quoquo modo separati,
fiat mentio in relatione Sedi Apostolicae mittenda, de qua in Can. 592, § 1.
Can. 705 - Religiosus ad episcopatum evectus instituti sui sodalis remanet,
sed vi voti oboedientiae uni Romano Pontifici obnoxius est, et obligationibus
non adstringitur, quas ipse prudenter iudicet cum sua condicione componi non
posse.
Can. 706 - Religiosus de quo supra:
1° si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniant
habet usum, usumfructum et administrationem proprietatem vero Episcopus dioecesanus
aliique, de quibus in Can. 381, § 2, acquirunt Ecclesiae particulari; ceteri,
instituto vel Sanctae Sedi, prout institutum capax est possidendi vel minus;
2° si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat,
recuperat usum usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant,
sibi plene acquirit;
3° in utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniant non intuitu personae,
disponere debet secundum offerentium voluntatem.
Can. 707 - § 1. Religiosus Episcopus emeritus habitationis sedem sibi
eligere potest etiam extra domos sui instituti, nisi aliud a Sede Apostolica
provisum fuerit.
§ 2. Quoad eius congruam et dignam sustentationem, si cuidam dioecesi inserviverit,
servetur Can. 402, § 2, nisi institutum proprium talem sustentationem providere
voluerit; secus Sedes Apostolica aliter provideat.
Can. 708 - Superiores maiores utiliter in conferentiis seu consiliis
consociari possunt ut, collatis viribus, allaborent sive ad finem singulorum
institutorum plenius assequendum, salvis semper eorum autonomia, indole proprioque
spiritu, sive ad communia negotia pertractanda, sive ad congruam coordinationem
et cooperationem cum Episcoporum conferentiis et etiam cum singulis Episcopis
instaurandam.
Can. 709 - Conferentiae Superiorum maiorum sua habeant statuta a Sancta
Sede approbata, a qua unice, etiam in personam iuridicam, erigi possunt et sub
cuius supremo moderamine manent.
Can. 710 - Institutum saeculare est institutum vitae consecratae, in
quo christifideles in saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt
atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus conferre student.
Can. 711 - Instituti saecularis sodalis vi suae consecrationis propriam
in populo Dei canonicam condicionem, sive laicalem sive clericalem, non mutat,
servatis iuris praescriptis quae instituta vitae consecratae respiciunt.
Can. 712 - Firmis praescriptis Cann. 598-601, constitutiones statuant
vincula sacra, quibus evangelica consilia in instituto assumuntur, et definiant
obligationes quas eadem vincula inducunt, servata tamen in vitae ratione semper
propria instituti saecularitate.
Can. 713 - § 1. Sodales horum institutorum propriam consecrationem in
actuositate apostolica exprimunt et exercent, iidemque, ad instar fermenti,
omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis Christi.
§ 2. Sodales laici, munus Ecclesiae evangelizandi, in saeculo et ex saeculo,
participant sive per testimonium vitae christianae et fidelitatis erga suam
consecrationem, sive per adiutricem quam praebent operam ad ordinandas secundum
Deus res temporales atque ad mundum virtute Evangelii informandum. Suam etiam
cooperationem, iuxta propriam vitae rationem saecularem, in communitatis ecclesialis
servitium offerunt.
§ 3. Sodales clerici per vitae consecratae testimonium, praesertim in presbyterio,
peculiari caritate apostolica confratribus adiutorio sunt, et in populo Dei
mundi sanctificationem suo sacro ministerio perficiunt.
Can. 714 - Sodales vitam in ordinariis mundi condicionibus vel soli,
vel in sua quisque familia, vel in vitae fraternae coetu, ad normam constitutionum
ducant.
Can. 715 - § 1. Sodales clerici in dioecesi incardinati ab Episcopo dioecesano
dependent, salvis iis quae vitam consecratam in proprio instituto respiciunt.
§ 2. Qui vero ad normam Can. 266, § 3 instituto incardinantur, si ad opera instituti
propria vel ad regimen instituti destinentur, ad instar religiosorum ab Episcopo
dependent.
Can. 716 - § 1. Sodales omnes vitam instituti, secundum ius proprium,
actuose participent.
§ 2. Eiusdem instituti sodales communionem inter se servent, sollicite curantes
spiritus unitatem et genuinam fraternitatem.
Can. 717 - § 1. Constitutiones proprium regiminis modum praescribant,
tempus quo Moderatores suo officio fungantur et modum quo iidem designantur
definiant.
§ 2. Nemo in Moderatorem supremum designetur, qui non sit definitive incorporatus.
§ 3. Qui regimini instituti praepositi sunt, curent ut eiusdem spiritus unitas
servetur et actuosa sodalium participatio promoveatur.
Can. 718 - Administratio bonorum instituti, quae paupertatem evangelicam
exprimere et fovere debet, regitur normis Libri V "De bonis Ecclesiae temporalibus"
necnon iure proprio instituti. Item ius proprium definiat obligationes praesertim
oeconomicas instituti erga sodales, qui pro ipso operam impendunt.
Can. 719 - § 1. Sodales, ut vocationi suae fideliter respondeant eorumque
actio apostolica ex ipsa unione cum Christo procedat, sedulo orationi vacent,
sacrarum Scripturarum lectioni apto modo incumbant, annua recessus tempora servent
atque alia spiritualia exercitia iuxta ius proprium peragant.
§ 2. Eucharistiae celebratio, quantum fieri potest cotidiana, sit totius eorum
vitae consecratae fons et robur.
§ 3. Libere ad sacramentum paenitentiae accedant, quod frequenter recipiant.
§4. Necessarium conscientiae moderamen libere obtineant atque huius generis
consilia a suis etiam Moderatoribus, si velint, requirant.
Can. 720 - Ius admittendi in institutum, vel ad probationem vel ad sacra
vincula sive temporaria sive perpetua aut definitiva assumenda ad Moderatores
maiores cum suo consilio ad normam constitutionum pertinet.
Can. 721 - § 1. Invalide admittitur ad initialem probationem:
1° qui maiorem aetatem nondum attigerit;
2° qui sacro vinculo in aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur,
aut in societate vitae apostolicae incorporatus est;
3° coniux durante matrimonio.
§ 2. Constitutiones possunt alia admissionis impedimenta etiam ad validitatem
statuere vel condiciones apponere.
§ 3. Praetera, ut quis recipiatur, habeat oportet maturitatem, quae ad vitam
instituti propriam recte ducendam est necessaria.
Can. 722 - § 1. Probatio initialis eo ordinetur, ut candidati suam divinam
vocationem et quidem instituti propriam aptius cognoscant iidemque in spiritu
et vivendi modo instituti exerceantur.
§ 2. Ad vitam secundum evangelica consilia ducendam candidati rite instituantur
atque ad eandem integre in apostolatum convertendam edoceantur, eas adhibentes
evangelizationis formas, quae instituti fini, spiritui et indoli magis respondeant.
§ 3. Huius probationis modus et tempus ante sacra vincula in instituto primum
suscipienda, biennio non brevius, in constitutionibus definiantur.
Can. 723 - § 1. Elapso probationis initialis tempore, candidatus qui
idoneus iudicetur, tria consilia evangelica, sacro vinculo firmata, assumat
vel ab instituto discedat.
§ 2. Quae prima incorporatio, quinquennio non brevior, ad normam constitutionum
temporaria sit.
§ 3. Huius incorporationis tempore elapso, sodalis, qui idoneus iudicetur, admittatur
ad incorporationem perpetuam vel definitivam, vinculis scilicet temporariis
semper renovandis.
§4. Incorporatio definitiva, quoad certos effectus iuridicos in constitutionibus
statuendos, perpetuae aequiparatur.
Can. 724 - § 1. Institutio post vincula sacra primum assumpta iugiter
secundum constitutiones est protrahenda.
§ 2. Sodales in rebus divines et humanis pari gressu instituantur de continua
vero eorum spirituali formatione seriam habeant curam instituti Moderatores.
Can. 725 - Institutum sibi associare potest, aliquo vinculo in constitutionibus
determinato, alios christifideles, qui ad evangelicam perfectionem secundum
spiritum instituti contendant eiusdemque missionem participent.
Can. 726 - § 1. Elapso tempore incorporationis temporariae, sodalis institutum
libere derelinquere valet vel a sacrorum vinculorum renovatione iusta de causa
a Moderatore maiore, audito suo consilio, excludi potest.
§ 2. Sodalis temporariae incorporationis id sponte petens, indultum discedendi
a supremo Moderatore de consensu sui consilii gravi de causa obtinere valet.
Can. 727 - § 1. Sodalis perpetue incorporatus, qui institutum derelinquere
velit, indultum discedendi, re coram Domino serio perpensa, a Sede Apostolica
per Moderatorem supremum petat, si institutum est iuris pontifici secus etiam
ab Episcopo dioecesano, prout in constitutionibus definitur.
§ 2. Si agatur de clerico instituto incardinato, servetur praescriptum Can.
693. Can. 728 - Indulto discedendi legitime concesso, cessant omnia vincula
necnon iura et obligationes ab incorporatione promanantia.
Can. 729 - Sodalis ab instituto dimittitur ad normam Cann. 694 et 695
constitutiones praeterea determinent alias causas dimissionis, dummodo sint
proportionate graves, externae, imputabiles et iuridice comprobatae, atque modus
procedendi servetur in Cann. 697-700 statutus. Dimisso applicatur praescriptum
Can. 701.
Can. 730 - Ut sodalis instituti saecularis ad aliud institutum saeculare
transeat, serventur praescripta Cann. 684, §§ 1, 2, 4, et 685; ut vero ad institutum
religiosum vel ad societatem vitae apostolicae aut ex illis ad institutum saeculare
fiat transitus, licentia requiritur Sedis Apostolicae, cuius mandatis standum
est.
Can. 731 - § 1. Institutis vitae consecratae accedunt societates vitae
apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis
proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam
vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt.
§ 2. Inter has sunt societates in quibus sodales, aliquo vinculo constitutionibus
definito, consilia evangelica assumunt.
Can. 732 - Quae in Cann. 578-597, et 606 statuuntur, societatibus vitae
apostolicae applicantur, salva tamen uniuscuiusque societatis natura societatibus
vero, de quibus in Can. 731, § 2, etiam Cann. 598-602 applicantur.
Can. 733 - § 1. Domus erigitur et communitas localis constituitur a competenti
auctoritate societatis, praevio consensu Episcopi dioecesani in scriptis dato,
qui etiam consuli debet, cum agitur de eius suppressione.
§ 2. Consensus ad erigendam domum secumfert ius habendi saltem oratorium, in
quo sanctissima Eucharistia celebretur et asservetur.
Can. 734 - Regimen societatis a constitutionibus determinatur, servatis,
iuxta naturam uniuscuiusque societatis, Cann. 617-633.
Can. 735 - § 1. Sodalium admissio, probatio, incorporatio et institutio
determinantur iure proprio cuiusque societatis.
§ 2. Ad admissionem in societatem quod attinet, serventur condiciones in Cann.
642-645 statutae.
§ 3. Ius proprium determinare debet rationem probationis et institutionis fini
et indoli societatis accommodatam, praesertim doctrinalem, spiritualem et apostolicam,
ita ut sodales vocationem divinam agnoscentes ad missionem et vitam societatis
apte praeparentur.
Can. 736 - § 1. In societatibus clericalibus clerici ipsi societati incardinantur,
nisi aliter ferant constitutiones.
§ 2. In iis quae ad rationem studiorum et ad ordines suscipiendos pertinent,
serventur normae clericorum saecularium, firma tamen § 1.
Can. 737 - Incorporatio secumfert ex parte sodalium obligationes et iura
in constitutionibus definita, ex parte autem societatis, curam sodales ad finem
propriae vocationis perducendi, iuxta constitutiones.
Can. 738 - § 1. Sodales omnes subsunt propriis Moderatoribus ad normam
constitutionum in iis quae vitam internam et disciplinam societatis respiciunt.
§ 2. Subsunt quoque Episcopo dioecesano in iis quae cultum publicum, curam animarum
aliaque apostolatus opera respiciunt, attentis Cann. 679-683.
§ 3. Relationes sodalis dioecesi incardinati cum Episcopo proprio constitutionibus
vel particularibus conventionibus definiuntur.
Can. 739 - Sodales, praeter obligationes quibus, uti sodales, obnoxii
sunt secundum constitutiones, communibus obligationibus clericorum adstringuntur,
nisi ex natura rei vel ex contextu sermonis aliud constet.
Can. 740 - Sodales habitare debent in domo vel in communitate legitime
constituta et servare vitam communem, ad normam iuris proprii, quo quidem etiam
absentiae a domo vel communitate reguntur.
Can. 741 - § 1. Societates et, nisi aliter ferant constitutiones, earum
partes et domus, personae sunt iuridicae et, qua tales, capaces bona temporalia
acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi, ad normam praescriptorum
Libri V "De bonis Ecclesiae temporalibus," Cann. 636, 638 et 639, necnon iuris
proprii.
§ 2. Sodales capaces quoque sunt, ad normam iuris proprii, bona temporalia acquirendi,
possidendi, administrandi de iisque disponendi, sed quidquid ipsis instituto
societatis obveniat, societati acquiritur.
Can. 742 - Egressus et dimissio sodalis nondum definitive incorporati
reguntur constitutionibus cuiusque societatis.
Can. 743 - Indultum discedendi a societate, cessantibus iuribus et obligationibus
ex incorporatione promanantibus, firmo praescripto Can. 693, sodalis definitive
incorporatus a supremo Moderatore cum consensu eius consilii obtinere potest,
nisi id iuxta constitutiones Sanctae Sedi reservetur.
Can. 744 - § 1. Supremo quoque Moderatori cum consensu sui consilii pariter
reservatur licentiam concedere sodali definitive incorporato ad aliam societatem
vitae apostolicae transeundi, suspensis interim iuribus et obligationibus propriae
societatis, firmo tamen iure redeundi ante definitivam incorporationem in novam
societatem.
§ 2. Ut transitus fiat ad institutum vitae consecratae vel ex eo ad societatem
vitae apostolicae, licentia requiritur Sanctae Sedis, cuius mandatis standum
est.
Can. 745 - Supremus Moderator cum consensu sui consilii sodali definitive
incorporato concedere potest indultum vivendi extra societatem, non tamen ultra
triennium, suspensis iuribus et obligationibus quae cum ipsius nova condicione
componi non possunt; permanet tamen sub cura Moderatorum. Si agitur de clerico,
requiritur praetera consensus Ordinarii loci in quo commorari debet, sub cuius
cura et dependentia etiam manet.
Can. 746 - Ad dimissionem sodalis definitive incorporati serventur, congrua
congruis referendo, Cann. 694-704.