Can. 834 - § 1. Munus sanctificandi Ecclesia peculiari modo adimplet
per sacram liturgiam, quae quidem habetur ut Iesu Christi muneris sacerdotalis
exercitatio, in qua hominum sanctificatio per signa sensibilia significatur
ac modo singulis proprio efficitur, atque a mystico Iesu Christi Corpore, Capite
nempe et membris, integer cultus Dei publicus exercetur.
§ 2. Huiusmodi cultus tunc habetur, cum defertur nomine Ecclesiae a personis
legitimedeputatis et per actus ab Ecclesiae auctoritate probatos.
Can. 835 - § 1. Munus sanctificandi exercent imprimis Episcopi, qui sunt
magni sacerdotes, mysteriorum Dei praecipui dispensatores atque totius vitae
liturgicae in Ecclesia sibi commissa moderatores, promotores atque custodes.
§ 2. Illud quoque exercent presbyteri, qui nempe, et ipsi Christi sacerdotii
participes, ut eius ministri sub Episcopi auctoritate, ad cultum divinum celebrandum
et populum sanctificandum consecrantur.
§ 3. Diaconi in cultu divino celebrando partem habent, ad normam iuris praescriptorum.
§4. In munere sanctificandi propriam sibi partem habent ceteri quoque christifideles
actuose liturgicas celebrationes, eucharisticam praesertim, suo modo participando;
peculiari modo idem munus participant parentes vitam coniugalem spiritu christiano
ducendo et educationem christianam filiorum procurando.
Can. 836 - Cum cultus christianus, in quo sacerdotium commune christifidelium
exercetur, opus sit quod a fide procedit et eadem innititur, ministri sacri
eandem e xcitare et illustraresedulo curent, ministerio praesertim verbi, quo
fides nascitur et nutritur.
Can. 837 - § 1. Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes
Ecclesiae ipsius, quae est "unitatis sacramentum," scilicet plebs sancta sub
Episcopis adunata et ordinata; quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent
illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius attingunt diverso
modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis.
§ 2. Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem secumferant,
ubi id fieri potest, cum frequentia et actuosa participatione christifidelium
celebrentur.
Can. 838 - § 1. Sacrae liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice
pendet: quae quidem est penes Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, penes Episcopum
dioecesanum.
§ 2. Apostolicae Sedis est sacram liturgiam Ecclesiae universae ordinare, libros
liturgicos edere eorumque versiones in linguas vernaculas recognoscere, necnon
advigilare ut ordinationes liturgicae ubique fideliter observentur.
§ 3. Ad Episcoporum conferentias spectat versiones librorum liturgicorum in
linguas vernaculas, convenienter intra limites in ipsis libris liturgicis definitos
aptatas, parare, easque edere, praevia recognitione Sanctae Sedis.
§4. Ad Episcopum dioecesanum in Ecclesia sibi commissa pertinet, intra limites
suae competentiae, normas de re liturgica dare, quibus omnes tenentur.
Can. 839 - § 1. Aliisve quoque mediis munus sanctificationis peragit
Ecclesia, sive orationibus, quibus Deum deprecatur ut christifideles sanctificati
sint in veritate, sive paenitentiae et caritatis operibus, quae quidem magnopere
ad Regnum Christi in animis radicandum et roborandum adiuvant et ad mundi salutem
conferunt.
§ 2. Curent locorum Ordinarii ut orationes necnon pia et sacra exercitia populi
christiani normis Ecclesiae plene congruant.
Can. 840 - Sacramenta Novi Testamenti, a Christo Domino instituta et
Ecclesiae concredita, utpote actiones Christi et Ecclesiae, signa exstant ac
media quibus fides exprimitur et roboratur, cultus Deo redditur et hominum sanctificatio
efficitur, atque ideo ad communionem ecclesiasticam inducendam, firmandam et
manifestandam summopere conferunt; quapropter in iis celebrandis summa veneratione
debitaque diligentia uti debent tum sacri ministri tum ceteri christifideles.
Can. 841 - Cum sacramenta eadem sint pro universa Ecclesia et ad divinum
depositum pertineant, unius supremae Ecclesiae auctoritatis est probare et definire
quae ad eorum validitatem sunt requisita, atque eiusdem aliusve auctoritatis
competentis, ad normam Can. 838, §§ 3 et 4, est decernere quae ad eorum celebrationem,
administrationem et receptionem licitam necnon ad ordinem in eorum celebratione
servandum spectant.
Can. 842 - § 1. Ad cetera sacramenta valide admitti nequit, qui baptismum
non recepit. § 2. Sacramenta baptismi, confirmationis et sanctissimae Eucharistiae
ita inter se coalescunt, ut ad plenam initiationem christianam requirantur.
Can. 843 - § 1. Ministri sacri denegare non possunt sacramenta iis qui
opportune eadem petant, rite sint dispositi, nec iure ab iis recipiendis prohibeantur.
§ 2. Animarum pastores ceterique christifideles, pro suo quisque ecclesiastico
munere, officium habent curandi ut qui sacramenta petunt debita evangelizatione
necnon catechetica institutione ad eadem recipienda praeparentur, attentis normis
a competenti auctoritate editis.
Can. 844 - § 1. Ministri catholici sacramenta licite administrant solis
christifidelibus catholicis, qui pariter eadem a solis ministris catholicis
licite recipiunt, salvis huius canonis §§ 2, 3 et 4, atque Can. 861, § 2 praescriptis.
§ 2. Quoties necessitas id postulet aut vera spiritualis utilitas id suadeat,
et dummodo periculum vitetur erroris vel indifferentismi, licet christifidelibus
quibus physice aut moraliter impossibile sit accedere ad ministrum catholicum,
sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum recipere a ministris
non catholicis, in quorum Ecclesia valida exsistunt praedicta sacramenta.
§ 3. Ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis
infirmorum administrant membris Ecclesiarum orientalium quae plenam cum Ecclesia
catholica communionem non habent, si sponte id petant et rite sint disposita;
quod etiam valet quoad membra aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae,
ad sacramenta quod attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales
versantur.
§4. Si adsit periculum mortis aut, iudicio Episcopi dioecesani aut Episcoporum
conferentiae, alia urgeat gravis necessitas, ministri catholici licite eadem
sacramenta administrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia
non habentibus, qui ad suae communitatis ministrum accedere nequeant atque sponte
id petant, dummodo quoad eadem sacramenta fidem catholicam manifestent et rite
sint dispositi.
§ 5 Pro casibus de quo in §§ 2, 3 et 4, Episcopus dioecesanus aut Episcoporum
conferentia generales normas ne ferant, nisi post consultationem cum auctoritate
competenti saltem locali Ecclesiae vel communitatis non catholicae, cuius interest.
Can. 845 - § 1. Sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, quippe
quae characterem imprimant, iterari nequeunt.
§ 2. Si, diligenti inquisitione peracta, prudens adhuc dubium supersit num sacramenta
de quibus in § 1 revera aut valide collata fuerint, sub condicione conferantur.
Can. 846 - § 1. In sacramentis celebrandis fideliter serventur libri
liturgici a competenti auctoritate probati; quapropter nemo in iisdem quidpiam
proprio marte addat, demat aut mutet.
§ 2. Minister sacramenta celebret secundum proprium ritum.
Can. 847 - § 1. In administrandis sacramentis, in quibus sacra olea adhibenda
sunt, minister uti debet oleis ex olivis aut aliis ex plantis expressis atque,
salvo praescripto Can. 999, n. 2, ab Episcopo consecratis vel benedictis, et
quidem, recenter; veteribus ne utatur, nisi adsit necessitas.
§ 2. Parochus olea sacra a proprio Episcopo impetret eaque decenti custodia
diligenter asservet.
Can. 848 - Minister, praeter oblationes a competenti auctoritate definitas,
pro sacramentorum administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur
auxilio sacramentorum ratione paupertatis.
Can. 849 - Baptismus, ianua sacramentorum, in re vel saltem in voto ad salutem necessarius, quo homines a peccatis liberantur, in Dei filios regenerantur atque indelebili charactere Christo configurati Ecclesiae incorporantur, valide confertur tantummodo per lavacrum aquae verae cum debita verborum forma.
Can. 850 - Baptismus minstratur secundum ordinem in probatis liturgicis
libris praescriptum, excepto casu necessitatis urgentis, in quo ea tantum observari
debent, quae ad validitatem sacramenti requirantur.
Can. 851 - Baptismi celebratio debite praeparetur oportet; itaque:
1° adultus, qui baptismum recipere intendit, ad catechumenatum admittatur et,
quatenus fieri potest, per varios gradus ad initiationem sacramentalem perducatur,
secundum ordinem initiationis ab Episcoporum conferentia aptatum et peculiares
normas ab eadem editas;
2° infantis baptizandi parentes, itemque qui munus patrini sunt suscepturi,
de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus
rite edoceantur; parochus per se vel per alios curet ut ita pastoralibus monitionibus,
immo et communi precatione, debite parentes instruantur, plures adunando familias
atque, ubi fieri possit, eas visitando.
Can. 852 - § 1. Quae in canonibus de baptismo adulti habentur praescripta,
applicantur omnibus qui, infantia egressi, rationis usum assecuti sunt.
§ 2. Infanti assimilatur, etiam ad baptismum quod attinet, qui non est sui compos.
Can. 853 - Aqua in baptismo conferendo adhibenda, extra casum necessitatis,
benedicta sit oportet, secundum librorum liturgicorum praescripta.
Can. 854 - Baptismus conferatur sive per immersionem sive per infusionem,
servatis Episcoporum conferentiae praescriptis.
Can. 855 - Curent parentes, patrini et parochus ne imponatur nomen a
sensu christiano alienum.
Can. 856 - Licet baptismus quolibet die celebrari possit, commendatur
tamen ut ordinarie die dominica aut, si fieri possit, in vigilia Paschatis,
celebretur.
Can. 857 - § 1. Extra casum necessitatis, proprius baptismi locus est
ecclesia aut oratorium.
§ 2. Pro regula habeatur ut adultus baptizetur in propria ecclesia paroeciali,
infans vero in ecclesia paroeciali parentum propria, nisi iusta causa aliud
suadeat.
Can. 858 - § 1. Quaevis ecclesia paroecialis baptismalem fontem habeat,
salvo iure cumulativo aliis ecclesiis iam quaesito.
§ 2. Loci Ordinarius, audito loci parocho, potest ad fidelium commoditatem permittere
aut iubere, ut fons baptismalis habeatur etiam in alia ecclesia aut oratorio
intra paroeciae fines.
Can. 859 - Si ad ecclesiam paroecialem aut ad aliam ecclesiam vel oratorium,
de quo in Can. 858, § 2, baptizandus, propter locorum distantiam aliave adiuncta,
sine gravi incommodo accedere vel transferri nequeat, baptismus conferri potest
et debet in alia propinquiore ecclesia vel oratorio, aut etiam alio in loco
decenti.
Can. 860 - § 1. Praeter casum necessitatis, baptismus ne conferatur in
domibus privatis, nisi loci Ordinarius gravi de causa id permiserit.
§ 2. In valetudinariis, nisi aliter Episcopus dioecesanus statuerit, baptismus
ne celebretur, nisi in casu necessitatis vel alia ratione pastorali cogente.
Can. 861 - § 1. Minister ordinarius baptismi est Episcopus, presbyter
et diaconus, firmo praescripto Can. 530, n. 1.
§ 2. Absente aut impedito ministro ordinario, licite baptismus confert catechista
aliusve ad hoc munus ab Ordinario loci deputatus, immo, in casu necessitatis,
quilibet homo debita intentione motus solliciti sint animarum pastores, praesertim
parochus, ut christifideles de recto baptizandi modo edoceantur.
Can. 862 - Excepto casu necessitatis, nemini licet, sine debita licentia,
in alieno territorio baptismum conferre, ne suis quidem subditis.
Can. 863 - Baptismum adultorum, saltem eorum qui aetatem quattuordecim
annorum expleverunt, ad Episcopum dioecesanum deferatur ut, si id expedire iudicaverit,
ab ipso administretur.
Can. 864 - Baptismi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
Can. 865 - § 1. Ut adultus baptizari possit, oportet voluntatem baptismum
recipiendi manifestaverit, de fidei veritatibus obligationibusque christianis
sufficienter sit instructus atque in vita christiana per catechumenatum sit
probatus; admoneatur etiam ut de peccatis suis doleat.
§ 2. Adultus, qui in periculo mortis versatur, baptizari potest si, aliquam
de praecipuis fidei veritatibus cognitionem habens, quovis modo intentionem
suam baptismum recipiendi manifestaverit et promittat se christianae religionis
mandata esse servaturum.
Can. 866 - Adultus qui baptizatur, nisi gravis obstet ratio, statim post
baptismum confirmetur atque celebrationem eucharisticam, communionem etiam recipiendo,
participet.
Can. 867 - § 1. Parentes obligatione tenentur curandi ut infantes intra
priores hebdomadas baptizentur; quam primum post nativitatem, immo iam ante
eam, parochum adeant ut sacramentum pro filio petant et debite ad illud praeparentur.
§ 2. Si infans in periculo mortis versetur, sine ulla mora baptizetur.
Can. 868 - § 1. Ut infans licite baptizetur, oportet:
1° parentes, saltem eorum unus aut qui legitime eorundem locum tenet, consentiant;
2° spes habeatur fundata eum in religione catholica educatum iri quae si prorsus
deficiat, baptismus secundum praescripta iuris particularis differatur, monitis
de ratione parentibus.
§ 2. Infans parentum catholicorum, immo et non catholicorum, in periculo mortis
licite baptizatur, etiam invitis parentibus.
Can. 869 - § 1. Si dubitetur num quis baptizatus fuerit, aut baptismus
valide collatus fuerit, dubio quidem post seriam investigationem permanente,
baptismus eidem sub condicione conferatur.
§ 2. Baptizati in communitate ecclesiali non catholica non sunt sub condicione
baptizandi, nisi, inspecta materia et verborum forma in baptismo collato adhibitis
necnon attenta intentione baptizati adulti et ministri baptizantis, seria ratio
adsit de baptismi validitate dubitandi.
§ 3. Quod si, in casibus de quibus in §§ 1 et 2, dubia remaneat baptismi collatio
aut validitas, baptismus ne conferatur nisi postquam baptizando, si sit adultus,
doctrina de baptismi sacramento exponatur, atque eidem aut, si de infante agitur,
eius parentibus rationes dubiae validitatis baptismi celebrati declarentur.
Can. 870 - Infans expositus aut inventus, nisi re diligenter investigata
de eius baptismo constet, baptizetur.
Can. 871 - Fetus abortivi, si vivant, quatenus fieri potest, baptizentur.
Can. 872 - Baptizando, quantum fieri potest, detur patrinus, cuius est
baptizando adulto in initiatione christiana adstare, et baptizandum infantem
una cum parentibus ad baptismum praesentare itemque operam dare ut baptizatus
vitam christianam baptismo congruam ducat obligationesque eidem inhaerentes
fideliter adimpleat.
Can. 873 - Patrinus unus tantum vel matrina una vel etiam unus et una
assumantur.
Can. 874 - § 1. Ut quis ad munus patrini suscipiendum admittatur, oportet:
1° ab ipso baptizando eiusve parentibus aut ab eo qui eorum locum tenet aut,
his deficientibus, a parocho vel ministro sit designatus atque aptitudinem et
intentionem habeat hoc munus gerendi;
2° decimum sextum aetatis annum expleverit, nisi alia aetas ab Episcopo dioecesano
statuta fuerit vel exceptio iusta de causa parocho aut ministro admittenda videatur;
3° sit catholicus, confirmatus et sanctissimum Eucharistiae sacramentum iam
receperit, idemque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam;
4° nulla poena canonica legitime irrogata vel declarata sit innodatus;
5° non sit pater aut mater baptizandi.
§ 2. Baptizatus ad communitatem ecclesialem non catholicam pertinens, nonnisi
una cum patrino catholico, et quidem ut testis tantum baptismi, admittatur.
Can. 875 - Qui baptismum administrat curet ut, nisi adsit patrinus,
habeatur saltem testis quo collatio baptismi probari possit.
Can. 876 - Ad collatum baptismum comprobandum, si nemini fiat praeiudicium,
sufficit declaratio unius testis omni exceptione maioris, aut ipsius baptizati
iusiurandum, si ipse in aetate adulta baptismum receperit.
Can. 877 - § 1. Parochus loci, in quo baptismus celebratur, debet nomina
baptizatorum, mentione facta de ministro, parentibus, patrinis necnon, si adsint,
testibus, de loco ac die collati baptismi, in baptizatorum libro sedulo et sine
ulla mora referre, simul indicatis die et loco nativitatis.
§ 2. Si de filio agatur e matre non nupta nato, matris nomen inserendum est,
si publice de eius maternitate constet aut ipsa sponte sua, Codex plerumque
non definit ritus, qui in actionibus liturgicis inscribendum est, si eius paternitas
probatur aliquo publico documento aut ipsius declaratione coram parocho et duobus
testibus facta; in ceteris casibus, inscribatur baptizatus, nulla facta de patris
aut parentum nomine indicatione.
§ 3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem
si ita fiat in actu civili regionis, parentum naturalium ad normam §§ 1 et 2,
attentis Episcoporum conferentiae praescriptis.
Can. 878 - Si baptismus neque a parocho neque eo praesente administratus
fuerit, minister baptismi, quicumque est, de collato baptismo certiorem facere
debet parochum paroeciae in qua baptismus administratus est, ut baptismum adnotet
ad normam Can. 877, § 1.
Can. 879 - Sacramentum confirmationis, quod characterem imprimit et quo baptizati, iter initiationis christianae prosequentes, Spiritus Sancti dono ditantur atque perfectius Ecclesiae vinculantur, eosdem roborat arctiusque obligat ut verbo et opere testes sint Christi fidemque diffundant et defendant.
Can. 880 - § 1. Sacramentum confirmationis confertur per unctionem chrismatis
in fronte, quae fit manus impositione atque per verba in probatis liturgicis
libris praescripta.
§ 2. Chrisma in sacramento confirmationis adhibendum debet esse ab Episcopo
consecratum, etiamsi sacramentum a presbytero ministretur.
Can. 881 - Expedit ut confirmationis sacramentum in ecclesia, et quidem
intra Missam, celebretur; ex causa tamen iusta et rationabili, extra Missam
et quolibet loco digno celebrari potest.
Can. 882 - Confirmationis minister ordinarius est Episcopus; valide
hoc sacramentum confert presbyter quoque hac facultate vi iuris universalis
aut peculiaris concessionis competentis auctoritatis instructus.
Can. 883 - Ipso iure facultate confirmationem ministrandi gaudent:
1° intra fines suae dicionis, qui iure Episcopo dioecesano aequiparantur;
2° quoad personam de qua agitur, presbyter qui, vi officii vel mandati Episcopi
dioecesani, infantia egressum baptizat aut iam baptizatum in plenam Ecclesiae
catholicae communionem admittit;
3° quoad eos qui in periculo mortis versantur, parochus, immo quilibet presbyter.
Can. 884 - § 1. Episcopus dioecesanus confirmationem administret per
se ipse aut curet ut per alium Episcopum administretur; quod si necessitas id
requirat, facultatem concedere potest uni vel pluribus determinatis presbyteris,
qui hoc sacramentum administrent.
§ 2. Gravi de causa, Episcopus itemque presbyter, vi iuris aut peculiaris concessionis
competentis auctoritatis facultate confirmandi donatus, possunt in singulis
casibus presbyteros, ut et ipsi sacramentum administrent, sibi sociare.
Can. 885 - § 1. Episcopus dioecesanus obligatione tenetur curandi ut
sacramentum confirmationis subditis rite et rationabiliter petentibus conferatur.
§ 2. Presbyter, qui hac facultate gaudet, eadem uti debet erga eos in quorum
favorem facultas concessa est.
Can. 886 - § 1. Episcopus in sua dioecesi sacramentum confirmationis
legitime administrat etiam fidelibus non subditis, nisi obstet expressa proprii
ipsorum Ordinarii prohibitio.
§ 2. Ut in aliena dioecesi confirmationem licite administret, Episcopus indiget,
nisi agatur de suis subditis, licentia saltem rationabiliter praesumpta Episcopi
dioecesani.
Can. 887 - Presbyter facultate confirmationem ministrandi gaudens, in
territorio sibi designato hoc sacramentum extraneis quoque licite confert, nisi
obstet proprii eorum Ordinarii vetitum; illud vero in alieno territorio nemini
valide confert, salvo praescripto Can. 883, n. 3.
Can. 888 - Intra territorium in quo confirmationem conferre valent, ministri
in locis quoque exemptis eam ministrare possunt.
Can. 889 - § 1. Confirmationis recipiendae capax est omnis et solus
baptizatus, non confirmatus.
§ 2. Extra periculum mortis, ut quis licite confirmationem recipiat, requiritur,
si rationis usu polleat, ut sit apte institutus, rite dispositus et promissiones
baptismales renovare valeat.
Can. 890 - Fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi;
curent parentes, animarum pastores, praesertim parochi, ut fideles ad illud
recipiendum rite instruantur et opportuno tempore accedant.
Can. 891 - Sacramentum confirmationis conferatur fidelibus circa aetatem
discretionis, nisi Episcoporum conferentia aliam aetatem determinaverit, aut
adsit periculum mortis vel, de iudicio ministri, gravis causa aliud suadeat.
Can. 892 - Confirmando, quantum id fieri potest, adsit patrinus, cuius
est curare ut confirmatus tamquam verus Christi testis se gerat obligationesque
eidem sacramento inhaerentes fideliter adimpleat.
Can. 893 - § 1. Ut quis patrini munere fungatur, condiciones adimpleat
oportet, de quibus in Can. 874.
§ 2. Expedit ut tamquam patrinus assumatur qui idem munus in baptismo suscepit.
Can. 894 - Ad collatam confirmationem probandam serventur praescripta
Can. 876.
Can. 895 - Nomina confirmatorum, facta mentione ministri, parentum et
patrinorum, loci et diei collatae confirmationis in librum confirmatorum Curiae
dioecesanae adnotentur, vel, ubi id praescripserit Episcoporum conferentia aut
Episcopus dioecesanus, in librum in archivo paroeciali conservandum; parochus
debet de collata confirmatione monere parochum loci baptismi, ut adnotatio fiat
in libro baptizatorum, ad normam Can. 535, § 2.
Can. 896 - Si parochus loci praesens non fuerit, eundem de collata confirmatione
minister per se vel per alium quam primum certiorem faciat.
Can. 897 - Augustissimum Sacramentum est sanctissima Eucharistia, in
qua ipsemet Christus Dominus continetur, offertur et sumitur, et qua continuo
vivit et crescit Ecclesia. Sacrificium eucharisticum, memoriale mortis et resurrectionis
Domini, in quo Sacrificium crucis in saecula perpetuatur, totius cultus et vitae
christianae est culmen et fons, quo significatur et efficitur unitas populi
Dei et corporis Christi aedificatio perficitur. Cetera enim sacramenta et omnia
ecclesiastica apostolatus opera cum sanctissima Eucharistia cohaerent et ad
eam ordinantur.
Can. 898 - Christifideles maximo in honore sanctissimam Eucharistiam
habeant, actuosam in celebratione augustissimi Sacrificii partem habentes, devotissime
et frequenter hoc sacramentum recipientes, atque summa cum adoratione idem colentes;
animarum pastores doctrinam de hoc sacramento illustrantes, fideles hanc obligationem
sedulo edoceant.
Can. 899 - § 1. Eucharistica celebratio actio est ipsius Christi et
Ecclesiae, in qua Christus Dominus, ministerio sacerdotis, semetipsum, sub speciebus
panis et vini substantialiter praesentem, Deo Patri offert atque fidelibus in
sua oblatione sociatis se praebet ut cibum spiritualem.
§ 2. In eucharistica Synaxi populus Dei in unum convocatur, Episcopo aut, sub
eius auctoritate, presbytero praeside, personam Christi gerente, atque omnes
qui intersunt fideles, sive clerici sive laici, suo quisque modo pro ordinum
et liturgicorum munerum diversitate, participando concurrunt.
§ 3. Celebratio eucharistica ita ordinetur, ut omnes participantes exinde plurimos
capiant fructus, ad quos obtinendos Christus Dominus Sacrificium eucharisticum
instituit.
Can. 900 - § 1. Minister, qui in persona Christi sacramentum Eucharistiae
conficere valet, est solus sacerdos valide ordinatus.
§ 2. Licite Eucharistiam celebrat sacerdos lege canonica non impeditus, servatis
praescriptis canonum qui sequuntur.
Can. 901 - Integrum est sacerdoti Missam applicare pro quibusvis, tum
vivis tum defunctis.
Can. 902 - Nisi utilitas christifidelium aliud requirat aut suadeat,
sacerdotes Eucharistiam concelebrare possunt, integra tamen pro singulis libertate
manente Eucharistiam individuali modo celebrandi, non vero eo tempore, quo in
eadem ecclesia aut oratorio concelebratio habetur.
Can. 903 - Sacerdos ad celebrandum admittatur etiamsi rectori ecclesiae
sit ignotus, dummodo aut litteras commendatitias sui Ordinarii vel sui Superioris,
saltem intra annum datas, exhibeat, aut prudenter existimari possit eundem a
celebratione non esse impeditum.
Can. 904 - Sacerdotes, memoria semper tenentes in mysterio Sacrificii
eucharistici opus redemptionis continuo exerceri, frequenter celebrent; immo
enixe commendatur celebratio cotidiana, quae quidem, etiam si praesentia fidelium
haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae, in quo peragendo munus suum
praecipuum sacerdotes adimplent.
Can. 905 - § 1. Exceptis casibus in quibus ad normam iuris licitum est
pluries eadem die Eucharistiam celebrare aut concelebrare, non licet sacerdoti
plus semel in die celebrare.
§ 2. Si sacerdotum penuria habeatur, concedere potest loci Ordinarius ut sacerdotes,
iusta de causa, bis in die, immo, necessitate pastorali id postulante, etiam
ter in diebus dominicis et festis de praecepto, celebrent.
Can. 906 - Nisi iusta et rationabili de causa, sacerdos Sacrificium eucharisticum
ne celebret sine participatione alicuius saltem fidelis.
Can. 907 - In celebratione eucharistica diaconis et laicis non licet
orationes, speciatim precem eucharisticam, proferre vel actionibus fungi, quae
sacerdotis celebrantis sunt propriae.
Can. 908 - Sacerdotibus catholicis vetitum est una cum sacerdotibus vel
ministris Ecclesiarum communitatumve ecclesialium plenam communionem cum Ecclesia
catholica non habentium, Eucharistiam concelebrare.
Can. 909 - Sacerdos ne omittat ad eucharistici Sacrificii celebrationem
oratione debite se praeparare, eoque expleto Deo gratias agere.
Can. 910 - § 1. Minister ordinarius sacrae communionis est Episcopus,
presbyter et diaconus.
§ 2. Extraordinarius sacrae communionis minister est acolythus necnon alius
christifidelis ad normam Can. 230, § 3 deputatus.
Can. 911 - § 1. Officium et ius sanctissimam Eucharistiam per modum Viatici
ad infirmos deferendi habent parochus et vicarii paroeciales, cappellani, necnon
Superior communitatis in clericalibus institutis religiosis aut societatibus
vitae apostolicae quoad omnes in domo versantes.
§ 2. In casu necessitatis aut de licentia saltem praesumpta parochi, cappellani
vel Superioris, cui postea notitiam dari oportet, hoc facere debet quilibet
sacerdos vel alius sacrae communionis minister.
Can. 912 - Quilibet baptizatus, qui iure non prohibeatur, admitti potest
et debet ad sacram communionem.
Can. 913 - § 1. Ut sanctissima Eucharistia ministrari possit pueris,
requiritur ut ipsi sufficienti cognitione et accurata praeparatione gaudeant,
ita ut mysterium Christi pro suo captu percipiant et Corpus Domini cum fide
et devotione sumere valeant.
§ 2. Pueris tamen in periculo mortis versantibus sanctissima Eucharistia ministrari
potest, si Corpus Christi a communi cibo discernere et communionem reverenter
suscipere possint.
Can. 914 - Parentum imprimis atque eorum qui parentum locum tenent necnon
parochi officium est curandi ut pueri usum rationis assecuti debite praeparentur
et quam primum, praemissa sacramentali confessione, hoc divino cibo reficiantur;
parochi etiam est advigilare ne ad sacram Synaxim accedant pueri, qui rationis
usum non sint adepti aut quos non sufficienter dispositos iudicaverit.
Can. 915 - Ad sacram communionem ne admittantur excommunicati et interdicti
post irrogationem vel declarationem poenae aliique in manifesto gravi peccato
obstinate perseverantes.
Can. 916 - Qui conscius est peccati gravis, sine praemissa sacramentali
confessione Missam ne celebret neve Corpori Domini communicet, nisi adsit gravis
ratio et deficiat opportunitas confitendi; quo in casu meminerit se obligatione
teneri ad eliciendum actum perfectae contritionis, qui includit propositum quam
primum confitendi.
Can. 917 - Qui sanctissimam Eucharistiam iam recepit, potest eam iterum
eadem die suscipere solummodo intra eucharisticam celebrationem cui participat,
salvo praescripto Can. 921, § 2.
Can. 918 - Maxime commendatur ut fideles in ipsa eucharistica celebratione
sacram communionem recipiant; ipsis tamen iusta de causa petentibus extra Missam
ministretur, servatis liturgicis ritibus.
Can. 919 - § 1. Sanctissimam Eucharistiam recepturus per spatium saltem
unius horae ante sacram communionem abstineat a quocumque cibo et potu, excepta
tantummodo aqua atque medicina.
§ 2. Sacerdos, qui eadem die bis aut ter sanctissimam Eucharistiam celebrat,
aliquid sumere potest ante secundam aut tertiam celebrationem, etiamsi non intercesserit
spatium unius horae.
§ 3. Aetate provecti et infirmitate quadam laborantes necnon eorum curae addicti,
sanctissimam Eucharistiam accipere possunt, etiamsi intra horam antecedentem
aliquid sumpserint.
Can. 920 - § 1. Omnis fidelis, postquam ad sanctissimam Eucharistiam
initiatus sit, obligatione tenetur semel saltem in anno, sacram communionem
recipiendi.
§ 2. Hoc praeceptum impleri debet tempore paschali, nisi iusta de causa alio
tempore intra annum adimpleatur.
Can. 921 - § 1. Christifideles qui versantur in periculo mortis, quavis
ex causa procedenti, sacra communione per modum Viatici reficiantur.
§ 2. Etiamsi eadem die sacra communione refecti fuerint, valde tamen suadetur
ut qui in vitae discrimen adducti sint, denuo communicent.
§ 3. Perdurante mortis periculo, commendatur ut sacra communio pluries, distinctis
diebus, administretur.
Can. 922 - Sanctum Viaticum infirmis ne nimium differatur; qui animarum
curam gerunt sedulo advigilent, ut eodem infirmi plene sui compotes reficiantur.
Can. 923 - Christifideles Sacrificium eucharisticum participare et sacram
communionem suscipere possunt quolibet ritu catholico, firmo praescripto Can.
844.
Can. 924 - § 1. Sacrosanctum eucharisticum Sacrificium offerri debet
ex pane et vino, cui modica aqua miscenda est.
§ 2. Panis debet esse mere triticeus et recenter confectus, ita ut nullum sit
periculum corruptionis.
§ 3. Vinum debet esse naturale de genimine vitis et non corruptum.
Can. 925 - Sacra communio conferatur sub sola specie panis aut, ad normam
legum liturgicarum, sub utraque specie; in casu autem necessitatis, etiam sub
sola specie vini.
Can. 926 - In eucharistica celebratione secundum antiquam Ecclesiae latinae
traditionem sacerdos adhibeat panem azymum ubicumque litat.
Can. 927 - Nefas est, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam
sine altera, aut etiam utramque extra eucharisticam celebrationem, consecrare.
Can. 928 - Eucharistica celebratio peragatur lingua latina aut alia lingua,
dummodo textus liturgici legitime approbati fuerint.
Can. 929 - Sacerdotes et diaconi in Eucharistia celebranda et ministranda
sacra ornamenta rubricis praescripta deferant.
Can. 930 - § 1. Sacerdos infirmus aut aetate provectus, si stare nequeat,
Sacrificium eucharisticum celebrare potest sedens, servatis quidem legibus liturgicis,
non tamen coram populo, nisi de licentia loci Ordinarii.
§ 2. Sacerdos caecus aliave infirmitate laborans licite eucharisticum Sacrificium
celebrat, adhibendo textum quemlibet Missae ex probatis, adstante, si casus
ferat, alio sacerdote vel diacono, aut etiam laico rite instructo, qui eundem
adiuvet.
Can. 931 - Eucharistiae celebratio et distributio fieri potest qualibet
die et hora, iis exceptis, quae secundum liturgicas normas excluduntur.
Can. 932 - § 1. Celebratio eucharistica peragatur in loco sacro, nisi
in casu particulari necessitas aliud postulet; quo in casu, in loco honesto
celebratio fieri debet.
§ 2. Sacrificium eucharisticum peragendum est super altare dedicatum vel benedictum;
extra locum sacrum adhiberi potest mensa conveniens, retentis semper tobalea
et corporali.
Can. 933 - Iusta de causa et de licentia expressa Ordinarii loci licet
sacerdoti Eucharistiam celebrare in templo alicuius Ecclesiae aut communitatis
ecclesialis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentium, remoto
scandalo.
Can. 934 - § 1. Sanctissima Eucharistia:
1° asservari debet in ecclesia cathedrali aut eidem aequiparata, in qualibet
ecclesia paroeciali necnon in ecclesia vel oratorio domui instituti religiosi
aut societatis vitae apostolicae adnexo;
2° asservari potest in sacello Episcopi et, de licentia Ordinarii loci, in aliis
ecclesiis, oratoriis et sacellis.
§ 2. In locis sacris ubi sanctissima Eucharistia asservatur, adesse semper debet
qui eius curam habeat et, quantum fieri potest, sacerdos saltem bis in mense
Missam ibi celebret.
Can. 935 - Nemini licet sanctissimam Eucharistiam apud se retinere aut
secum in itinere deferre, nisi necessitate pastorali urgente et servatis Episcopi
dioecesani praescriptis.
Can. 936 - In domo instituti religiosi aliave pia domo, sanctissima Eucharistia
asservetur tantummodo in ecclesia aut in oratorio principali domui adnexo; potest
tamen iusta de causa Ordinarius permittere, ut etiam in alio oratorio eiusdem
domus asservetur.
Can. 937 - Nisi gravis obstet ratio, ecclesia in qua sanctissima Eucharistia
asservatur, per aliquot saltem horas cotidie fidelibus pateat, ut coram sanctissimo
Sacramento orationi vacare possint.
Can. 938 - § 1. Sanctissima Eucharistia habitualiter in uno tantum ecclesiae
vel oratorii tabernaculo asservetur.
§ 2. Tabernaculum, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, situm sit in aliqua
ecclesiae vel oratorii parte insigni, conspicua, decore ornata, ad orationem
apta.
§ 3. Tabernaculum, in quo habitualiter sanctissima Eucharistia asservatur, sit
inamovibile, materia solida non transparenti confectum, et ita clausum ut quam
maxime periculum profanationis vitetur.
§4. Gravi de causa, licet sanctissimam Eucharistiam, nocturno praesertim tempore,
alio in loco tutiore et decoro asservare.
§ 5 Qui ecclesiae vel oratorii curam habet, prospiciat ut clavis tabernaculi,
in quo sanctissima Eucharistia asservatur, diligentissime custodiatur.
Can. 939 - Hostiae consecratae quantitate fidelium necessitatibus sufficienti
in pyxide seu vasculo serventur, et frequenter, veteribus rite consumptis, renoventur.
Can. 940 - Coram tabernaculo, in quo sanctissima Eucharistia asservatur,
peculiaris perenniter luceat lampas, qua indicetur et honoretur Christi praesentia.
Can. 941 - § 1. In ecclesiis aut oratoriis quibus datum est asservare
sanctissimam Eucharistiam, fieri possunt expositiones sive cum pyxide sive cum
ostensorio, servatis normis in libris liturgicis praescriptis.
§ 2. Celebratione Missae durante, ne habeatur in eadem ecclesiae vel oratorii
aula sanctissimi Sacramenti expositio.
Can. 942 - Commendatur ut in iisdem ecclesiis et oratoriis quotannis
fiat sollemnis sanctissimi Sacramenti expositio per congruum tempus, etsi non
continuum, protracta, ut communitas localis eucharisticum mysterium impensius
meditetur et adoret; huiusmodi tamen expositio fiat tantum si congruus praevideatur
fidelium concursus et servatis normis statutis.
Can. 943 - Minister expositionis sanctissimi Sacramenti et benedictionis
eucharisticae est sacerdos vel diaconus; in peculiaribus adiuntis, solius expositionis
et repositionis, sine tamen benedictione, est acolythus, minister extraordinarius
sacrae communionis aliusve ab Ordinario loci deputatus, servatis Episcopi dioecesani
praescriptis.
Can. 944 - § 1. Ubi de iudicio Episcopi dioecesani fieri potest, in publicum
erga sanctissimam Eucharistiam venerationis testimonium, habeatur, praesertim
in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi, processio per vias publicas ducta.
§ 2. Episcopi dioecesani est de processionibus statuere ordinationes, quibus
earum participationi et dignitati prospiciatur.
Can. 945 - § 1. Secundum probatum Ecclesiae morem, sacerdoti cuilibet
Missam celebranti aut concelebranti licet stipem oblatam recipere, ut iuxta
certam intentionem Missam applicet.
§ 2. Enixe commendatur sacerdotibus ut, etiam nulla recepta stipe, Missam ad
intentionem christifidelium praecipue egentium celebrent.
Can. 946 - Christifideles stipem offerentes ut ad suam intentionem Missa
applicetur, ad bonum conferunt Ecclesiae atque eius curam in ministris operibusque
sustinendis ea oblatione participant.
Can. 947 - A stipe Missarum quaelibet etiam species negotiationis vel
mercaturae omnino arceatur.
Can. 948 - Distinctae applicandae sunt Missae ad eorum intentiones pro
quibus singulis stips, licet exigua, oblata et acceptata est.
Can. 949 - Qui obligatione gravatur Missam celebrandi et applicandi ad
intentionem eorum qui stipem obtulerunt, eadem obligatione tenetur, etiamsi
sine ipsius culpa stipes perceptae perierint.
Can. 950 - Si pecuniae summa offertur pro Missarum applicatione, non
indicato Missarum celebrandarum numero, hic supputetur attenta stipe statuta
in loco in quo oblator commoratur, nisi aliam fuisse eius intentionem legitime
praesumi debeat.
Can. 951 - § 1. Sacerdos plures eadem die Missas celebrans, singulas
applicare potest ad intentionem pro qua stips oblata est, ea tamen lege ut,
praeterquam in die Nativitatis Domini, stipem pro una tantum Missa faciat suam,
ceteras vero in fines ab Ordinario praescriptos concredat, admissa quidem aliqua
retributione ex titulo extrinseco.
§ 2. Sacerdos alteram Missam eadem die concelebrans, nullo titulo pro ea stipem
recipere potest.
Can. 952 - § 1. Concilii provincialis aut conventus Episcoporum provinciae
est pro universa provincia per decretum definire quaenam pro celebratione et
applicatione Missae sit offerenda stips, nec licet sacerdoti summam maiorem
expetere; ipsi tamen fas est stipem sponte oblatam definita maiorem pro Missae
applicatione accipere, et etiam minorem.
§ 2. Ubi desit tale decretum, servetur consuetudo in dioecesi vigens.
§ 3. Sodales quoque institutorum religiosorum quorumlibet stare debent eidem
decreto aut consuetudini loci, de quibus in §§ 1 et 2.
Can. 953 - Nemini licet tot stipes Missarum per se applicandarum accipere,
quibus intra annum satisfacere non potest.
Can. 954 - Si certis in ecclesiis aut oratoriis Missae petuntur celebrandae
numero plures quam ut ibidem celebrari possint, earundem celebratio alibi fieri
licet, nisi contrariam voluntatem oblatores expresse manifestaverint.
Can. 955 - § 1. Qui celebrationem Missarum applicandarum aliis committere
intendat, earum celebrationem quam primum sacerdotibus sibi acceptis committat,
dummodo ipsi constet eos esse omni exceptione maiores; integram stipem receptam
transmittere debet, nisi certo constet excessum supra summam in dioecesi debitam
datum esse intuitu personae; obligatione etiam tenetur Missarum celebrationem
curandi, donec tum susceptae obligationis tum receptae stipis testimonium acceperit.
§ 2. Tempus intra quod Missae celebrandae sunt, initium habet a die quo sacerdos
easdem celebraturus recepit, nisi aliud constet.
§ 3. Qui aliis Missas celebrandas committunt, sine mora in librum referant tum
Missas quas acceperunt, tum eas, quas aliis tradiderunt, notatis etiam earundem
stipibus.
§4. Quilibet sacerdos accurate notare debet Missas quas celebrandas acceperit,
quibusque satisfecerit.
Can. 956 - Omnes et singuli administratores causarum piarum aut quoquo
modo obligati ad Missarum celebrationem curandam, sive clerici sive laici, onera
Missarum quibus intra annum non fuerit satisfactum suis Ordinariis tradant,
secundum modum ab his definiendum.
Can. 957 - Officium et ius advigilandi ut Missarum onera adimpleantur,
in ecclesiis cleri saecularis pertinet ad loci Ordinarium, in ecclesiis institutorum
religiosorum aut societatum vitae apostolicae ad eorum Superiores.
Can. 958 - § 1. Parochus necnon rector ecclesiae aliusve pii loci, in
quibus stipes Missarum recipi solent, peculiarem habeant librum, in quo accurate
adnotent Missarum celebrandarum numerum, intentionem, stipem oblatam, necnon
celebrationem peractam.
§ 2. Ordinarius obligatione tenetur singulis annis huiusmodi libros per se aut
per alios recognoscendi.
Can. 959 - In sacramento paenitentiae fideles peccata legitimo ministro confitentes, de iisdem contriti atque propositum sese emendandi habentes, per absolutionem ab eodem ministro impertitam, veniam peccatorum quae post baptismum commiserint a Deo obtinent, simulque reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt.
Can. 960 - Individualis et integra confessio atque absolutio unicum
constituunt modum ordinarium, quo fidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo
et Ecclesia reconciliatur; solummodo impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi
confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest.
Can. 961 - § 1. Absolutio pluribus insimul paenitentibus sine praevia
individuali confessione, generali modo impertiri non potest, nisi:
1° immineat periculum mortis et tempus non suppetat sacerdoti vel sacerdotibus
ad audiendas singulorum paenitentium confessiones;
2° adsit gravis necessitas, videlicet quando, attento paenitentium numero, confessariorum
copia praesto non est ad rite audiendas singulorum confessiones intra congruum
tempus, ita ut paenitentes, sine propria culpa, gratia sacramentali aut sacra
communione diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum
confessarii praesto esse non possunt, ratione solius magni concursus paenitentium,
qualis haberi potest in magna aliqua festivitate aut peregrinatione.
§ 2. Iudicium ferre an dentur condiciones ad normam § 1, n. 2 requisitae, pertinet
ad Episcopum dioecesanum, qui, attentis criteriis cum ceteris membris Episcoporum
conferentiae concordatis, casus talis necessitatis determinare potest.
Can. 962 - § 1. Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul
pluribus data valide fruatur, requiritur non tantum ut sit apte dispositus,
sed ut insimul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia,
quae in praesens ita confiteri nequit.
§ 2. Christifideles, quantum fieri potest etiam occasione absolutionis generalis
recipiendae, de requisitis ad normam § 1 edoceantur et absolutioni generali,
in casu quoque periculi mortis, si tempus suppetat, praemittatur exhortatio
ut actum contritionis quisque elicere curet.
Can. 963 - Firma manente obligatione de qua in Can. 989, is cui generali
absolutione gravia peccata remittuntur, ad confessionem individualem quam primum,
occasione data, accedat, antequam aliam recipiat absolutionem generalem, nisi
iusta causa interveniat.
Can. 964 - § 1. Ad sacramentales confessiones excipiendas locus proprius
est ecclesia aut oratorium.
§ 2. Ad sedem confessionalem quod attinet, normae ab Episcoporum conferentia
statuantur, cauto tamen ut semper habeantur in loco patenti sedes confessionales
crate fixa inter paenitentem et confessarium instructae, quibus libere uti possint
fideles, qui id desiderent.
§ 3. Confessiones extra sedem confessionalem ne excipiantur, nisi iusta de causa.
Can. 965 - Minister sacramenti paenitentiae est solus sacerdos.
Can. 966 - § 1. Ad validam peccatorum absolutionem requiritur ut minister,
praeterquam potestate ordinis, facultate gaudeat eandem in fideles, quibus absolutionem
impertitur, exercendi.
§ 2. Hac facultate donari potest sacerdos, sive ipso iure sive concessione ab
auctoritate competenti facta ad normam Can. 969.
Can. 967 - § 1. Praeter Romamum Pontificem, facultate christifidelium
ubique terrarum confessiones excipiendi ipso iure gaudent Cardinales itemque
Episcopi, qui eadem et licite ubique utuntur, nisi Episcopus dioecesanus in
casu particulari renuerit.
§ 2. Qui facultate confessiones habitualiter excipiendi gaudent sive vi officii
sive vi concessionis Ordinarii loci incardinationis aut loci in quo domicilium
habent, eadem facultatem ubique exercere possunt, nisi loci Ordinarius in casu
particulari renuerit, firmis praescriptis Can. 974, §§ 2 et 3.
§ 3. Ipso iure eadem facultate ubique potiuntur erga sodales aliosque in domo
instituti aut societatis diu noctuque degentes, qui vi officii aut concessionis
Superioris competentis ad normam Cann. 968, § 2 et 969, § 2 facultate confessiones
excipiendi sunt instructi; qui quidem eadem et licite utuntur, nisi aliquis
Superior maior quoad proprios subditos in casu particulari renuerit.
Can. 968 - § 1. Vi officii pro sua quisque dicione facultate ad confessiones
excipiendas gaudent loci Ordinarius, canonicus paenitentiarius, itemque parochus
aliique qui loco parochi sunt.
§ 2. Vi officii facultate gaudent confessiones excipiendi suorum subditorum
aliorumque, in domo diu noctuque degentium, Superiores instituti religiosi aut
societatis vitae apostolicae, si sint clericales iuris pontificii, ad normam
constitutionum potestate regiminis exsecutiva fruentes, firmo tamen praescripto
Can. 630, § 4.
Can. 969 - § 1. Solus loci Ordinarius competens est qui facultatem ad
confessiones quorumlibet fidelium excipiendas conferat presbyteris quibuslibet;
presbyteri autem qui sodales sunt institutorum religiosorum, eadem ne utantur
sine licentia saltem praesumpta sui Superioris.
§ 2. Superior instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, de quo in
Can. 968, § 2, competens est qui facultatem ad excipiendas confessiones suorum
subditorum aliorumque in domo diu noctuque degentium presbyteris quibuslibet
conferat.
Can. 970 - Facultas ad confessiones excipiendas ne concedatur nisi presbyteris
qui idonei per examen reperti fuerint, aut de eorum idoneitate aliunde constet.
Can. 971 - Facultatem ad excipiendas habitualiter confessiones loci Ordinarius
presbytero, etsi domicilium vel quasi-domicilium in sua dicione habenti, ne
concedat, nisi prius, quantum fieri potest, audito eiusdem presbyteri Ordinario.
Can. 972 - Facultas ad confessiones excipiendas a competenti auctoritate,
de qua in Can. 969, concedi potest ad tempus sive indeterminatum sive determinatum.
Can. 973 - Facultas ad confessiones habitualiter excipiendas scripto
concedatur.
Can. 974 - § 1. Loci Ordinarius, itemque Superior competens, facultatem
ad confessiones excipiendas habitualiter concessam ne revocet nisi gravem ob
causam.
§ 2. Revocata facultate ad confessiones excipiendas a loci Ordinario qui eam
concessit, de quo in Can. 967, § 2, presbyter eandem facultatem ubique amittit;
revocata eadem facultate ab alio loci Ordinario, eandem amittit tantum in territorio
revocantis.
§ 3. Quilibet loci Ordinarius qui alicui presbytero revocaverit facultatem ad
confessiones excipiendas, certiorem reddat Ordinarium qui ratione incardinationis
est presbyteri proprius, aut, si agatur de sodali instituti religiosi, eiusdem
competentem Superiorem.
§4. Revocata facultate ad confessiones excipiendas a proprio Superiore maiore,
facultatem ad excipiendas confessiones ubique erga sodales instituti amittit
presbyter; revocata autem eadem facultate ab alio Superiore competenti, eandem
amittit erga solos in eiusdem dicione subditos.
Can. 975 - Praeterquam revocatione, facultas de qua in Can. 967, § 2
cessat amissione officii vel excardinatione aut amissione domicilii.
Can. 976 - Quilibet sacerdos, licet ad confessiones excipiendas facultate
careat, quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite
absolvit a quibusvis censuris et peccatis, etiamsi praesens sit sacerdos approbatus.
Can. 977 - Absolutio complicis in peccato contra sextum Decalogi praeceptum
invalida est, praeterquam in periculo mortis.
Can. 978 - § 1. Meminerit sacerdos in audiendis confessionibus se iudicis
pariter et medici personam sustinere ac divinae iustitiae simul et misericordiae
ministrum a Deo constitutum esse, ut honori divino et animarum saluti consulat.
§ 2. Confessarius, utpote minister Ecclesiae, in administrando sacramento, doctrinae
Magisterii et normis a competenti auctoritate latis fideliter adhaereat.
Can. 979 - Sacerdos in quaestionibus ponendis cum prudentia et discretione
procedat, attenta quidem condicione et aetate paenitentis, abstineatque a nomine
complicis inquirendo.
Can. 980 - Si confessario dubium non est de paenitentis dispositione
et hic absolutionem petat, absolutio ne denegetur nec differatur.
Can. 981 - Pro qualitate et numero peccatorum, habita tamen ratione paenitentis
condicionis, salutares et convenientes satisfactiones confessarius iniungat;
quas paenitens per se ipse implendi obligatione tenetur.
Can. 982 - Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem
ecclesiasticam denuntiasse de crimine sollicitationis ad peccatum contra sextum
Decalogi praeceptum, ne absolvatur nisi prius falsam denuntiationem formaliter
retractaverit et paratus sit ad damna, si quae habeantur, reparanda.
Can. 983 - § 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est
confessario verbis vel alio quovis et quavis modo de causa aliquatenus prodere
paenitentem.
§ 2. Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si detur, necnon
omnes alii ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenerit.
Can. 984 - § 1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione
acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo
excluso.
§ 2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia quam de peccatis in confessione
quovis tempore excepta habuerit, ad exteriorem gubernationem nullo modo uti
potest.
Can. 985 - Magister novitiorum eiusque socius, rector seminarii aliusve
instituti educationis sacramentales confessiones suorum alumnorum in eadem domo
commorantium ne audiant, nisi alumni in casibus particularibus sponte id petant.
Can. 986 - § 1. Omnis cui animarum cura vi muneris est demandata, obligatione
tenetur providendi ut audiantur confessiones fidelium sibi commissorum, qui
rationabiliter audiri petant, utque iisdem opportunitas praebeatur ad confessionem
individualem, diebus ac horis in eorum commodum statutis, accedendi.
§ 2. Urgente necessitate, quilibet confessarius obligatione tenetur confessiones
christifidelium excipiendi, et in periculo mortis quilibet sacerdos.
Can. 987 - Christifidelis, ut sacramenti paenitentiae remedium percipiat
salutiferum, ita dispositus sit oportet ut, peccata quae commiserit repudians
et propositum sese emendandi habens, ad Deum convertatur.
Can. 988 - § 1. Christifidelis obligatione tenetur in specie et numero
confitendi omnia peccata gravia post baptismum perpetrata et nondum per claves
Ecclesiae directe remissa neque in confessione individuali accusata, quorum
post diligentem sui discussionem conscientiam habeat.
§ 2. Commendatur christifidelibus ut etiam peccata venialia confiteantur.
Can. 989 - Omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit,
obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi.
Can. 990 - Nemo prohibetur quominus per interpretem confiteatur, vitatis
quidem abusibus et scandalis atque firmo praescripto Can. 983, § 2.
Can. 991 - Cuivis christifideli integrum est confessario legitime approbato
etiam alius ritus, cui maluerit, peccata confiteri.
Can. 992 - Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro
peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus
et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra
redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat
et applicat.
Can. 993 - Indulgentia est partialis aut plenaria, prout a poena temporali
pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto.
Can. 994 - Quivis fidelis potest indulgentias sive partiales sive plenarias,
aut sibi ipsi lucrari, aut defunctis applicare ad modum suffragii.
Can. 995 - § 1. Praeter supremam Ecclesiae auctoritatem ii tantum possunt
indulgentias elargiri, quibus haec potestas iure agnoscitur aut a Romano Pontifice
conceditur.
§ 2. Nulla auctoritas infra Romanum Pontificem potest potestatem concedendi
indulgentias aliis committere, nisi id ei a Sede Apostolica expresse fuerit
indultum.
Can. 996 - § 1. Ut quis capax sit lucrandi indulgentias debet esse baptizatus,
non excommunicatus, in statu gratiae saltem in fine operum praescriptorum.
§ 2. Ut vero subiectum capax eas lucretur, habere debet intentionem saltem generalem
eas acquirendi et opera iniuncta implere statuto tempore ac debito modo, secundum
concessionis tenorem.
Can. 997 - Ad indulgentiarum concessionem et usum quod attinet, servanda
sunt insuper cetera praescripta quae in peculiaribus Ecclesiae legibus continentur.
Can. 998 - Unctio infirmorum, qua Ecclesia fideles periculose aegrotantes Domino patienti et glorificato, ut eos allevet et salvet, commendat, confertur eos liniendo oleo atque verba proferendo in liturgicis libris praescripta.
Can. 999 - Praeter Episcopum, oleum in unctione infirmorum adhibendum
benedicere possunt:
1° qui iure Episcopo dioecesano aequiparantur;
2° in casu necessitatis, quilibet presbyter in ipsa tamen celebratione sacramenti.
Can. 1000 - § 1. Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in liturgicis
libris, accurate peragantur; in casu tamen necessitatis, sufficit unctio unica
in fronte vel etiam in alia corporis parte, integra formula prolata.
§ 2. Unctiones peragat minister propria manu, nisi gravis ratio usum instrumenti
suadeat.
Can. 1001 - Curent animarum pastores et infirmorum propinqui, ut tempore
opportuno infirmi hoc sacramento subleventur.
Can. 1002 - Celebratio communis unctionis infirmorum, pro pluribus infirmis
simul, qui apte sint praeparati et rite dispositi, iuxta Episcopi dioecesani
praescripta peragi potest.
Can. 1003 - § 1. Unctionem infirmorum valide administrat omnis et solus
sacerdos.
§ 2. Officium et ius unctionis infirmorum ministrandi habent omnes sacerdotes,
quibus demandata est cura animarum, erga fideles suo pastorali officio commissos;
ex rationabili causa, quilibet alius sacerdos hoc sacramentum ministrare potest
de consensu saltem praesumpto sacerdotis de quo supra.
§ 3. Cuilibet sacerdoti licet oleum benedictum secumferre ut, in casu necessitatis,
sacramentum unctionis infirmorum ministrare valeat.
Can. 1004 - § 1. Unctio infirmorum ministrari potest fideli qui, adepto
rationis usu, ob infirmitatem vel senium in periculo incipit versari.
§ 2. Hoc sacramentum iterari potest, si infirmus, postquam convaluerit, denuo
in gravem infirmitatem inciderit aut si, eadem infirmitate perdurante, discrimen
factum gravius sit.
Can. 1005 - In dubio utrum infirmus rationis usum attigerit, an periculose
aegrotet vel mortuus sit, hoc sacramentum ministretur.
Can. 1006 - Infirmis qui, cum suae mentis compotes essent, hoc sacramentum
implicite saltem petierint, conferatur.
Can. 1007 - Unctio infirmorum ne conferatur illis, qui in manifesto gravi
peccato obstinate perseverent.
Can. 1008 - Sacramento ordinis ex divina institutione inter christifideles
quidam, charactere indelebili quo signantur, constituuntur sacri ministri, qui
nempe consecrantur et deputantur ut, pro suo quisque gradu, in persona Christi
Capitis munera docendi, sanctificandi et regendi adimplentes, Dei populum pascant.
Can. 1009 - § 1. Ordines sunt episcopatus, presbyteratus et diaconatus.
§ 2. Conferuntur manuum impositione et precatione consecratoria, quam pro singulis
gradibus libri liturgici praescribunt.
Can. 1010 - Ordinatio intra Missarum sollemnia celebretur, die dominico
vel festo de praecepto, sed ob rationes pastorales aliis etiam diebus, ferialibus
non exceptis, fieri potest.
Can. 1011 - § 1. Ordinatio generaliter in cathedrali ecclesia celebretur;
ob rationes tamen pastorales in alia ecclesia aut oratorio celebrari potest.
§ 2. Ad ordinationem invitandi sunt clerici aliique christifideles, ut quam
maxima frequentia celebrationi intersint.
Can. 1012 - Sacrae ordinationis minister est Episcopus consecratus.
Can. 1013 - Nulli Episcopo licet quemquam consecrare in Episcopum, nisi
prius constet de pontificio mandato.
Can. 1014 - Nisi Sedis Apostolicae dispensatio intercesserit, Episcopus
consecrator principalis in consecratione episcopali duos saltem Episcopos consecrantes
sibi adiungat; valde convenit autem, ut una cum iisdem omnes Episcopi praesentes
electum consecrent.
Can. 1015 - § 1. Unusquisque ad presbyteratum et ad diaconatum a proprio
Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis.
§ 2. Episcopus proprius, iusta de causa non impeditus, per se ipse suos subditos
ordinet; sed subditum orientalis ritus, sine apostolico indulto, licite ordinare
non potest.
§ 3. Qui potest litteras dimissorias ad ordines recipiendos dare, potest quoque
eosdem ordines per se ipse conferre, si charactere episcopali polleat.
Can. 1016 - Episcopus proprius, quod attinet ad ordinationem diaconalem
eorum qui clero saeculari se adscribi intendant, est Episcopus dioecesis, in
qua promovendus habet domicilium, aut dioecesis cui promovendus sese devovere
statuit; quod attinet ad ordinationem presbyteralem clericorum saecularium,
est Episcopus dioecesis, cui promovendus per diaconatum est incardinatus.
Can. 1017 - Episcopus extra propriam dicionem nonnisi cum licentia Episcopi
dioecesani ordines conferre potest.
Can. 1018 - § 1. Litteras dimissorias pro saecularibus dare possunt:
1° Episcopus proprius, de quo in Can. 1016;
2° Administrator apostolicus atque, de consensu collegii consultorum, Administrator
dioecesanus; de consensu consilii, de quo in Can. 495, § 2, Pro-vicarius et
Pro-praefectus apostolicus.
§ 2. Administrator dioecesanus, Pro-vicarius et Pro-praefectus apostolicus litteras
dimissorias ne iis concedant, quibus ab Episcopo dioecesano aut a Vicario vel
Praefecto apostolico accessus ad ordines denegatus fuerit.
Can. 1019 - § 1. Superiori maiori instituti religiosi clericalis iuris
pontificii aut societatis clericalis vitae apostolicae iuris pontificii competit
ut suis subditis, iuxta constitutiones perpetuo vel definitive instituto aut
societati adscriptis, concedat litteras dimissorias ad diaconatum et ad presbyteratum.
§ 2. Ordinatio ceterorum omnium alumnorum cuiusvis instituti aut societatis
regitur iure clericorum saecularium, revocato quolibet indulto Superioribus
concesso.
Can. 1020 - Litterae dimissoriae ne concedantur, nisi habitis antea omnibus
testimoniis et documentis, quae iure exiguntur ad norma Cann. 1050 et 1051.
Can. 1021 - Litterae dimissoriae mitti possunt ad quemlibet Episcopum
communionem cum Sede Apostolica habentem, excepto tantum, citra apostolicum
indultum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi.
Can. 1022 - Episcopus ordinans, acceptis legitimis litteris dimissoriis,
ad ordinationem ne procedat, nisi de germana litterarum fide plane constet.
Can. 1023 - Litterae dimissoriae possunt ab ipso concedente aut ab eius
successore limitibus circumscribi aut revocari, sed semel concessae non extinguuntur
resoluto iure concedentis.
Can. 1024 - Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus.
Can. 1025 - § 1. Ad licite ordines presbyteratus vel diaconatus conferendos
requiritur ut candidatus, probatione ad normam iuris peracta, debitis qualitatibus,
iudicio proprii Episcopi aut Superioris maioris competentis, praeditus sit,
nulla detineatur irregularitate nulloque impedimento, atque praerequisita, ad
normam Cann. 1033-1039 adimpleverit; praeterea documenta habeantur, de quibus
in Can. 1050, atque scrutinium peractum sit, de quo in Can. 1051.
§ 2. Insuper requiritur ut, iudicio eiusdem legitimi Superioris, ad Ecclesiae
ministerium utilis habeatur.
§ 3. Episcopo ordinanti proprium subditum, qui servitio alius dioecesis destinetur,
constare debet ordinandum huic dioecesi addictum iri.
Can. 1026 - Ut quis ordinetur debita libertate gaudeat oportet; nefas
est quemquam, quovis modo, ob quamlibet causam ad ordines recipiendos cogere,
vel canonice idoneum ab iisdem recipiendis avertere.
Can. 1027 - Aspirantes ad diaconatum et presbyteratum accurata praeparatione
efformentur, ad normam iuris.
Can. 1028 - Curet Episcopus dioecesanus aut Superior competens ut candidati,
antequam ad ordinem aliquem promoveantur, rite edoceantur de iis, quae ad ordinem
eiusque obligationes pertinent.
Can. 1029 - Ad ordines ii soli promoveantur qui, prudenti iudicio Episcopi
proprii aut Superioris maioris competentis, omnibus perpensis, integram habent
fidem, recta moventur intentione, debita pollent scientia, bona gaudent existimatione,
integris moribus probatisque virtutibus atque aliis qualitatibus physicis et
psychicis ordini recipiendo congruentibus sunt praediti.
Can. 1030 - Nonnisi ex causa canonica, licet occulta, proprius Episcopus
vel Superior maior competens diaconis ad presbyteratum destinatis, sibi subditis,
ascensum ad presbyteratum interdicere potest, salvo recursu ad normam iuris.
Can. 1031 - § 1. Presbyteratus ne conferatur nisi iis qui aetatis annum
vigesimum quintum expleverint et sufficienti gaudeant maturitate, servato insuper
intervallo sex saltem mensium inter diaconatum et presbyteratum; qui ad presbyteratum
destinantur, ad diaconatus ordinem tantummodo post expletum aetatis annum vigesimum
tertium admittantur.
§ 2. Candidatus ad diaconatum permanentem qui non sit uxoratus ad eundem diaconatum
ne admittatur, nisi post expletum vigesimum quintum saltem aetatis annum; qui
matrimonio coniunctus est, nonnisi post expletum trigesimum quintum saltem aetatis
annum, atque de uxoris consensu.
§ 3. Integrum est Episcoporum conferentiis normam statuere, qua provectior ad
presbyteratum et ad diaconatum permanentem requiratur aetas.
§4. Dispensatio ultra annum super aetate requisita ad normam §§ 1 et 2, Apostolicae
Sedi reservatur.
Can. 1032 - § 1. Aspirantes ad presbyteratum promoveri possunt ad diaconatum
solummodo post expletum quintum curriculi studiorum philosophico-theologicorum
annum.
§ 2. Post expletum studiorum curriculum, diaconus per tempus congruum, ab Episcopo
vel a Superiore maiore competenti definiendum, in cura pastorali partem habeat,
diaconalem exercens ordinem, antequam ad presbyteratum promoveatur.
§ 3. Aspirans ad diaconatum permanentem, ad hunc ordinem ne promoveatur nisi
post expletum formationis tempus.
Can. 1033 - Licite ad ordines promovetur tantum qui recepit sacrae confirmationis
sacramentum.
Can. 1034 - § 1. Ad diaconatum vel presbyteratum aspirans ne ordinetur,
nisi prius per liturgicum admissionis ritum ab auctoritate, de qua in Cann.
1016 et 1019, adscriptionem inter candidatos obtinuerit post praeviam suam petitionem
propria manu exaratam et subscriptam, atque ab eadem auctoritate in scriptis
acceptatam.
§ 2. Ad eandem admissionem obtinendam non tenetur, qui per vota in clericale
institutum cooptatus est.
Can. 1035 - § 1. Antequam quis ad diaconatum sive permanentem sive transeuntem
promoveatur, requiritur ut ministeria lectoris et acolythi receperit et per
congruum tempus exercuerit.
§ 2. Inter acolythatus et diaconatus collationem intervallum intercedat sex
saltem mensium.
Can. 1036 - Candidatus, ut ad ordinem diaconatus aut presbyteratus promoveri
possit, Episcopo proprio aut Superiori maiori competenti declarationem tradat
propria manu exaratam et subscriptam, qua testificetur se sponte ac libere sacrum
ordinem suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum
esse, insimul petens ut ad ordinem recipiendum admittatur.
Can. 1037 - Promovendus ad diaconatum permanentem qui non sit uxoratus,
itemque promovendus ad presbyteratum, ad ordinem diaconatus ne admittantur,
nisi ritu praescripto publice coram Deo et Ecclesia obligationem caelibatus
assumpserint, aut vota perpetua in instituto religioso emiserint.
Can. 1038 - Diaconus, qui ad presbyteratum promoveri renuat, ab ordinis
recepti exercitio prohiberi non potest, nisi impedimentum detineatur canonico
aliave gravi causa, de iudicio Episcopi dioecesani aut Superioris maioris competentis
aestimanda.
Can. 1039 - Omnes qui ad aliquem ordinem promovendi sunt, exercitiis
spiritualibus vacent per quinque saltem dies, loco et modo ab Ordinario determinatis;
Episcopus, antequam ad ordinationem procedat, certior factus sit oportet candidatos
rite iisdem exercitiis vacasse.
Can. 1040 - A recipiendis ordinibus arcentur qui quovis impedimento
afficiuntur sive perpetuo, quod venit nomine irregularitatis, sive simplici;
nullum autem impedimentum contrahitur, quod in canonibus qui sequuntur non contineatur.
Can. 1041 - Ad recipiendos ordines sunt irregulares:
1° qui aliqua forma laborat amentiae aliusve psychicae infirmitatis, qua, consultis
peritis, inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;
2° qui delictum apostasiae, haeresis aut schismatis commiserit;
3° qui matrimonium etiam civile tantum attentaverit, vel ipsemet vinculo matrimoniali
aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio ineundo impeditus,
vel cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto adstricta;
4° qui voluntarium homicidium perpetraverit aut abortum procuraverit, effectu
secuto, omnesque positive cooperantes;
5° qui seipsum vel alium graviter et dolose mutilaverit vel sibi vitam adimere
tentaverit;
6° qui actum ordinis posuerit constitutis in ordine episcopatus vel presbyteratus
reservatum, vel eodem carens, vel ab eius exercitio poena aliqua canonica declarata
vel irrogata prohibitus.
Can. 1042 - Sunt a recipiendis ordinibus simpliciter impediti:
1° vir uxorem habens, nisi ad diaconatum permanentem legitime destinetur;
2° qui officium vel administrationem gerit clericis ad normam Cann. 285 et 286
vetitam cuius rationem reddere debet, donec, depositis officio et administratione
atque rationibus redditis, liber factus sit;
3° neophytus, nisi, iudicio Ordinarii, sufficienter probatus fuerit.
Can. 1043 - Christifideles obligatione tenentur impedimenta ad sacros
ordines, si qua norint, Ordinario vel parocho ante ordinationem revelandi.
Can. 1044 - § 1. Ad exercendos ordines receptos sunt irregulares:
1° qui irregularitate ad ordines recipiendos dum afficiebatur, illegitime ordines
recepit;
2° qui delictum commisit, de quo in Can. 1041, n. 2, si delictum est publicum;
3° qui delictum commisit, de quibus in Can. 1041, nn. 3, 4, 5, 6.
§ 2. Ab ordinibus exercendis impediuntur:
1° qui impedimento ad ordines recipiendos detentus, illegitime ordines recepit;
2° qui amentia aliave infirmitate psychica de qua in Can. 1041, n. 1, afficitur,
donec Ordinarius, consulto perito, eiusdem ordinis exercitium permiserit.
Can. 1045 - Ignorantia irregularitatum atque impedimentorum ab eisdem
non eximit.
Can. 1046 - Irregularitates et impedimenta multiplicantur ex diversis
eorundem causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agatur de irregularitate
ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu, effectu secuto.
Can. 1047 - § 1. Uni Apostolicae Sedi reservatur dispensatio ab omnibus
irregularitatibus, si factum quo innituntur ad forum iudiciale deductum fuerit.
§ 2. Eidem etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus et impedimentis
ad ordines recipiendos, quae sequuntur:
1° ab irregularitatibus ex delictis publicis, de quibus in Can. 1041, nn. 2
et 3;
2° ab irregularitate ex delicto sive publico sive occulto, de quo in Can. 1041,
n. 4;
3° ab impedimento, de quo in Can. 1042, n. 1.
§ 3. Apostolicae Sedi etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus ad exercitium
ordinis suscepti, de quibus in Can. 1041, n. 3, in casibus publicis tantum,
atque in eodem canone, n. 4, etiam in casibus occultis.
§4. Ab irregularitatibus et impedimentis Sanctae Sedi non reservatis dispensare
valet Ordinarius.
Can. 1048 - In casibus occultis urgentioribus, si adiri nequeat Ordinarius
aut cum de irregularitatibus agatur de quibus in Can. 1041, nn. 3 et 4, Paenitentiaria,
et si periculum immineat gravis damni aut infamiae, potest qui irregularitate
ab ordine exercendo impeditur eundem exercere, firmo tamen manente onere quam
primum recurrendi ad Ordinarium aut Paenitentiariam, reticito nomine et per
confessarium.
Can. 1049 - § 1. In precibus ad obtinendam irregularitatum et impedimentorum
dispensationem, omnes irregularitates et impedimenta indicanda sunt; attamen,
dispensatio generalis valet etiam pro reticitis bona fide, exceptis irregularitatibus
de quibus in Can. 1041, n. 4, aliisve ad forum iudiciale deductis, non autem
pro reticitis mala fide.
§ 2. Si agatur de irregularitate ex voluntario homicidio aut ex procurato abortu,
etiam numerus delictorum ad validitatem dispensationis exprimendus est.
§ 3. Dispensatio generalis ab irregularitatibus et impedimentis ad ordines recipiendos
valet pro omnibus ordinibus.
Can. 1050 - Ut quis ad sacros ordines promoveri possit, sequentia requiruntur
documenta:
1° testimonium de studiis rite peractis ad normam Can. 1032;
2° si agatur de ordinandis ad presbyteratum, testimonium recepti diaconatus;
3° si agatur de promovendis ad diaconatum testimonium recepti baptismi et confirmationis,
atque receptorum ministeriorum de quibus in Can. 1035 item testimonium factae
declarationis de qua in Can. 1036, necnon, si ordinandus qui promovendus est
ad diaconatum permanentem sit uxoratus, testimonia celebrati matrimonii et consensus
uxoris.
Can. 1051 - Ad scrutinium de qualitatibus in ordinando requisitis quod
attinet, serventur praescripta quae sequuntur:
1° habeatur testimonium rectoris seminarii vel domus formationis de qualitatibus
ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina
pietate, bonis moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque, rite
peracta inquisitione, de eius status valetudinis physicae et psychicae;
2° Episcopus dioecesanus aut Superior maior, ut scrutinium rite peragatur, potest
alia adhibere media quae sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur,
uti sunt litterae testimoniales, publicationes vel aliae informationes.
Can. 1052 - § 1. Ut Episcopus ordinationem iure proprio conferens ad
eam procedere possit, ipsi constare debet documenta, de quibus in Can. 1050,
praesto esse atque, scrutinio ad normam iuris peracto, idoneitatem candidati
positivis argumentis esse probatam.
§ 2. Ut Episcopus ad ordinationem procedat alieni subditi, sufficit ut litterae
dimissoriae referant eadem documenta praesto esse, scrutinium ad normam iuris
esse peractum atque de idoneitate candidati constare; quod si promovendus sit
sodalis instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, eaedem litterae
insuper testari debent ipsum in institutum vel societatem definitive cooptatum
fuisse et esse subditum Superioris qui dat litteras.
§ 3. Si, his omnibus non obstantibus, ob certas rationes Episcopus dubitat num
candidatus sit idoneus ad ordines recipiendos, eundem ne promoveat.
Can. 1053 - § 1. Expleta ordinatione, nomina singulorum ordinatorum
ac ministri ordinantis, locus et dies ordinationis notentur in peculiari libro
apud curiam loci ordinationis diligenter custodiendo, et omnia singularum ordinationum
documenta accurate serventur.
§ 2. Singulis ordinatis det Episcopus ordinans authenticum ordinationis receptae
testimonium; qui, si ab Episcopo extraneo cum litteris dimissoriis promoti fuerint,
illud proprio Ordinario exhibeant pro ordinationis adnotatione in speciali libro
in archivo servando.
Can. 1054 - Loci Ordinarius, si agatur de saecularibus, aut Superior
maior competens, si agatur de ipsius subditis, notitiam uniuscuiusque celebratae
ordinationis transmittat ad parochum loci baptismi, qui id adnotet in suo baptizatorum
libro, ad normam Can. 535, § 2.
Can. 1055 - § 1. Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius
vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad
prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti
dignitatem inter baptizatos evectum est.
§ 2. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere,
quin sit eo ipso sacramentum.
Can. 1056 - Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas,
quae in matrimonio christiano ratione sacramenti peculiarem obtinent firmitatem.
Can. 1057 - § 1. Matrimonium facit partium consensus inter personas iure
habiles legitime manifestatus, qui nulla humana potestate suppleri valet.
§ 2. Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere
irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium.
Can. 1058 - Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur.
Can. 1059 - Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars sit catholica,
regitur iure non solum divino, sed etiam canonico, salva competentia civilis
potestatis circa mere civiles eiusdem matrimonii effectus.
Can. 1060 - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est
pro valore matrimonii, donec contrarium probetur.
Can. 1061 - § 1. Matrimonium inter baptizatos validum dicitur ratum tantum,
si non est consummatum; ratum et consummatum, si coniuges inter se humano modo
posuerunt coniugalem actum per se aptum ad prolis generationem, ad quem natura
sua ordinatur matrimonium, et quo coniuges fiunt una caro.
§ 2. Celebrato matrimonio, si coniuges cohabitaverint, praesumitur consummatio,
donec contrarium probetur.
§ 3. Matrimonium invalidum dicitur putativum, si bona fide ab una saltem parte
celebratum fuerit, donec utraque pars de eiusdem nullitate certa evadat.
Can. 1062 - § 1. Matrimonii promissio sive unilateralis sive bilateralis,
quam sponsalia vocant, regitur iure particulari, quod ab Episcoporum conferentia,
habita ratione consuetudinum et legum civilium, si quae sint, statutum fuit.
§ 2. Ex matrimonii promissione non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem;
datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur.
Can. 1063 - Pastores animarum obligatione tenentur curandi ut propria
ecclesiastica communitas christifidelibus assistentiam praebeat, qua status
matrimonialis in spiritu christiano servetur et in perfectione progrediatur.
Haec assistentia imprimis praebenda est:
1° praedicatione, catechesi minoribus, iuvenibus et adultis aptata, immo usu
instrumentorum communicationis socialis, quibus christifideles de significatione
matrimonii christiani deque munere coniugum ac parentum christianorum instituantur;
2° praeparatione personali ad matrimonium ineundum, qua sponsi ad novi sui status
sanctitatem et officia disponantur;
3° fructuosa liturgica matrimonii celebratione, qua eluceat coniuges mysterium
unitatis et fecundi amoris inter Christum et Ecclesiam significare atque participare;
4° auxilio coniugatis praestito, ut ipsi foedus coniugale fideliter servantes
atque tuentes, ad sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam
perveniant.
Can. 1064 - Ordinarii loci est curare ut debite ordinetur eadem assistentia,
auditis etiam, si opportunum videatur, viris et mulieribus experientia et peritia
probatis.
Can. 1065 - § 1. Catholici qui sacramentum confirmationis nondum receperint,
illud, antequam ad matrimonium admittantur, recipiant, si id fieri possit sine
gravi incommodo.
§ 2. Ut fructuose sacramentum matrimonii recipiatur, enixe sponsis commendatur,
ut ad sacramenta paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae accedant.
Can. 1066 - Antequam matrimonium celebretur, constare debet nihil eius
validae ac licitae celebrationi obsistere.
Can. 1067 - Episcoporum conferentia statuat normas de examine sponsorum,
necnon de publicationibus matrimonialibus aliisve opportunis mediis ad investigationes
peragendas, quae ante matrimonium necessaria sunt, quibus diligenter observatis,
parochus procedere possit ad matrimonio assistendum.
Can. 1068 - In periculo mortis, si aliae probationes haberi nequeant,
sufficit, nisi contraria adsint indicia, affirmatio contrahentium, si casus
ferat etiam iurata, se baptizatos esse et nullo detineri impedimento.
Can. 1069 - Omnes fideles obligatione tenentur impedimenta, si quae norint,
parocho aut loci Ordinario, ante matrimonii celebrationem, revelandi.
Can. 1070 - Si alius quam parochus, cuius est assistere matrimonio, investigationes
peregerit, de harum exitu quam primum per authenticum documentum eundem parochum
certiorem reddat.
Can. 1071 - § 1. Excepto casu necessitatis, sine licentia Ordinarii loci
ne quis assistat:
1° matrimonio vagorum;
2° matrimonio quod ad normam legis civilis agnosci vel celebrari nequeat;
3° matrimonio eius qui obligationibus teneatur naturalibus erga aliam partem
filiosve ex praecedenti unione ortis;
4° matrimonio eius qui notorie catholicam fidem abiecerit;
5° matrimonio eius qui censura innodatus sit;
6° matrimonio filii familias minoris, insciis aut rationabiliter invitis parentibus;
7° matrimonio per procuratorem ineundo, de quo in Can. 1105.
§ 2. Ordinarius loci licentiam assistendi matrimonio eius qui notorie catholicam
fidem abiecerit ne concedat, nisi servatis normis de quibus in Can. 1125, congrua
congruis referendo.
Can. 1072 - Curent animarum pastores a matrimonii celebratione avertere
iuvenes ante aetatem, qua secundum regionis receptos mores matrimonium iniri
solet.
Can. 1073 - Impedimentum dirimens personam inhabilem reddit ad matrimonium
valide contrahendum.
Can. 1074 - Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro externo
potest; secus est occultum.
Can. 1075 - § 1. Supremae tantum Ecclesiae auctoritatis est authentice
declarare quandonam ius divinum matrimonium prohibeat vel dirimat.
§ 2. Uni quoque supremae auctoritati ius est alia impedimenta pro baptizatis
constituere.
Can. 1076 - Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus
contraria reprobatur.
Can. 1077 - § 1. Ordinarius loci propriis subditis ubique commorantibus
et omnibus in proprio territorio actu degentibus vetare potest matrimonium in
casu peculiari, sed ad tempus tantum, gravi de causa eaque perdurante.
§ 2. Vetito clausulam dirimentem una suprema Ecclesiae auctoritas addere potest.
Can. 1078 - § 1. Ordinarius loci proprios subditos ubique commorantes
et omnes in proprio territorio actu degentes ab omnibus impedimentis iuris ecclesiastici
dispensare potest, exceptis iis, quorum dispensatio Sedi Apostolicae reservatur.
§ 2. Impedimenta quorum dispensatio Sedi Apostolicae reservatur sunt:
1° impedimentum ortum ex sacris ordinibus aut ex voto publico perpetuo castitatis
in instituto religioso iuris pontificii;
2° impedimentum criminis de quo in Can. 1090.
§ 3. Numquam datur dispensatio ab impedimento consanguinitatis in linea recta
aut in secundo gradu lineae collateralis.
Can. 1079 - § 1. Urgente mortis periculo, loci Ordinarius potest tum
super forma in matrimonii celebratione servanda, tum super omnibus et singulis
impedimentis iuris ecclesiastici sive publicis sive occultis, dispensare proprios
subditos ubique commorantes et omnes in proprio territorio actu degentes, excepto
impedimento orto ex sacro ordine presbyteratus.
§ 2. In eisdem rerum adiunctis, de quibus in § 1, sed solum pro casibus in quibus
ne loci quidem Ordinarius adiri possit, eadem dispensandi potestate pollet tum
parochus, tum minister sacer rite delegatus, tum sacerdos vel diaconus qui matrimonio,
ad normam Can. 1116, § 2, assistit.
§ 3. In periculo mortis confessarius gaudet potestate dispensandi ab impedimentis
occultis pro foro interno sive intra sive extra actum sacramentalis confessionis.
§4. In casu de quo in § 2, loci Ordinarius censetur adiri non posse, si tantum
per telegraphum vel telephonum id fieri possit.
Can. 1080 - § 1. Quoties impedimentum detegatur cum iam omnia sunt parata
ad nuptias, nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo differri possit
usquedum a competenti auctoritate dispensatio obtineatur, potestate gaudent
dispensandi ab omnibus impedimentis, iis exceptis de quibus in Can. 1078, §
2, n. 1, loci Ordinarius et, dummodo casus sit occultus, omnes de quibus in
Can. 1079, §§ 2-3, servatis condicionibus ibidem praescriptis.
§ 2. Haec potestas valet etiam ad matrimonium convalidandum, si idem periculum
sit in mora nec tempus suppetat recurrendi ad Sedem Apostolicum vel ad loci
Ordinarium, quod attinet ad impedimenta a quibus dispensare valet.
Can. 1081 - Parochus aut sacerdos vel diaconus, de quibus in Can. 1079,
§ 2, de concessa dispensatione pro foro externo Ordinarium loci statim certiorem
faciat; eaque adnotetur in libro matrimoniorum.
Can. 1082 - Nisi aliud ferat Paenitentiariae rescriptum, dispensatio
in foro interno non sacramentali concessa super impedimento occulto, adnotetur
in libro, qui in secreto curiae archivo asservandus est, nec alia dispensatio
pro foro externo est necessaria, si postea occultum impedimentum publicum evaserit.
Can. 1083 - § 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum completum, mulier
ante decimum quartum item completum, matrimonium valide inire non possunt.
§ 2. Integrum est Episcoporum conferentiae aetatem superiorem ad licitam matrimonii
celebrationem statuere.
Can. 1084 - § 1. Impotentia coeundi antecedens et perpetua, sive ex parte
viri sive ex parte mulieris, sive absoluta sive relativa, matrimonium ex ipsa
eius natura dirimit.
§ 2. Si impedimentum impotentiae dubium sit, sive dubio iuris sive dubio facti,
matrimonium non est impediendum nec, stante dubio, nullum declarandum.
§ 3. Sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit, firmo praescripto Can.
1098.
Can. 1085 - § 1. Invalide matrimonium attentat qui vinculo tenetur prioris
matrimonii, quamquam non consummati.
§ 2. Quamvis prius matrimonium sit irritum aut solutum qualibet ex causa, non
ideo licet aliud contrahere, antequam de prioris nullitate aut solutione legitime
et certo constiterit.
Can. 1086 - § 1. Matrimonium inter duas personas, quarum altera sit baptizata
in Ecclesia catholica vel in eandem recepta nec actu formali ab ea defecerit,
et altera non baptizata, invalidum est.
§ 2. Ab hoc impedimento ne dispensetur, nisi impletis condicionibus de quibus
in Can. 1125 et 1126.
§ 3. Si pars tempore contracti matrimonii tamquam baptizata communiter habebatur
aut eius baptismus erat dubius, praesumenda est, ad normam Can. 1060, validitas
matrimonii, donec certo probetur alteram partem baptizatam esse, alteram vero
non baptizatam.
Can. 1087 - Invalide matrimonium attentant, qui in sacris ordinibus sunt
constituti.
Can. 1088 - Invalide matrimonium attentant, qui voto publico perpetuo
castitatis in instituto religioso adstricti sunt.
Can. 1089 - Inter virum et mulierem abductam vel saltem retentam intuitu
matrimonii cum ea contrahendi, nullum matrimonium consistere potest, nisi postea
mulier a raptore separata et in loco tuto ac libero constituta, matrimonium
sponte eligat.
Can. 1090 - § 1. Qui intuitu matrimonii cum certa persona ineundi, huius
coniugi vel proprio coniugi mortem intulerit, invalide hoc matrimonium attentat.
§ 2. Invalide quoque matrimonium inter se attentant qui mutua opera physica
vel morali mortem coniugi intulerunt.
Can. 1091 - § 1. In linea recta consanguinitatis matrimonium irritum
est inter omnes ascendentes et descendentes tum legitimos tum naturales.
§ 2. In linea collaterali irritum est usque ad quartum gradum inclusive.
§ 3. Impedimentum consanguinitatis non multiplicatur.
§4. Numquam matrimonium permittatur, si quod subest dubium num partes sint consanguineae
in aliquo gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis.
Can. 1092 - Affinitas in linea recta dirimit matrimonium in quolibet
gradu.
Can. 1093 - Impedimentum publicae honestatis oritur ex matrimonio invalido
post instauratam vitam communem aut ex notorio vel publico concubinatu; et nuptias
dirimit in primo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas mulieris,
ac vice versa.
Can. 1094 - Matrimonium inter se valide contrahere nequeunt qui cognatione
legali ex adoptione orta, in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis,
coniuncti sunt.
Can. 1095 - Sunt incapaces matrimonii contrahendi:
1° qui sufficienti rationis usu carent;
2° qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia
essentialia mutuo tradenda et acceptanda;
3° qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere
non valent.
Can. 1096 - § 1. Ut consensus matrimonialis haberi possit, necesse est
ut contrahentes saltem non ignorent matrimonium esse consortium permanens inter
virum et mulierem ordinatum ad prolem, cooperatione aliqua sexuali, procreandam.
§ 2. Haec ignorantia post pubertatem non praesumitur.
Can. 1097 - § 1. Error in persona invalidum reddit matrimonium.
§ 2. Error in qualitate personae, etsi det causam contractui, matrimonium irritum
non reddit, nisi haec qualitas directe et principaliter intendatur.
Can. 1098 - Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum
patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium
vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit.
Can. 1099 - Error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut
sacramentalem dignitatem, dummodo non determinet vel voluntatem, non vitiat
consensum matrimonialem.
Can. 1100 - Scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem
non necessario excludit.
Can. 1101 - § 1. Internus animi consensus praesumitur conformis verbis
vel signis in celebrando matrimonio adhibitis.
§ 2. At si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium
ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem,
invalide contrahit.
Can. 1102 - § 1. Matrimonium sub condicione de futuro valide contrahi
nequit.
§ 2. Matrimonium sub condicione de praeterito vel de praesenti initum est validum
vel non, prout id quod condicioni subest, exsistit vel non.
§ 3. Condicio autem, de qua in § 2, licite apponi nequit, nisi cum licentia
Ordinarii loci scripto data.
Can. 1103 - Invalidum est matrimonium initum ob vim vel metum gravem
ab extrinseco, etiam haud consulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere
cogatur matrimonium.
Can. 1104 - § 1. Ad matrimonium valide contrahendum necesse est ut contrahentes
sint praesentes una simul sive per se ipsi, sive per procuratorem.
§ 2. Sponsi consensum matrimonialem verbis exprimant; si vero loqui non possunt,
signis aequipollentibus.
Can. 1105 - § 1. Ad matrimonium per procuratorem valide ineundum requiritur:
1° ut adsit mandatum speciale ad contrahendum cum certa persona;
2° ut procurator ab ipso mandante designetur, et munere suo per se ipse fungatur.
§ 2. Mandatum, ut valeat, subscribendum est a mandante et praeterea a parocho
vel Ordinario loci in quo mandatum datur, aut a sacerdote ab alterutro delegato,
aut a duobus saltem testibus; aut confici debet per documentum ad normam iuris
civilis authenticum.
§ 3. Si mandans scribere nequeat, id in ipso mandato adnotetur et alius testis
addatur qui scripturam ipse quoque subsignet; secus mandatum irritum est.
§4. Si mandans, antequam procurator eius nomine contrahat, mandatum revocaverit
aut in amentiam inciderit, invalidum est matrimonium, licet sive procurator
sive altera pars contrahens haec ignoraverit.
Can. 1106 - Matrimonium per interpretem contrahi potest; cui tamen parochus
ne assistat, nisi de interpretis fide sibi constet.
Can. 1107 - Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti vel defectus
formae initum fuerit, consensus praestitus praesumitur perseverare, donec de
eius revocatione constiterit.
Can. 1108 - § 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur
coram loci Ordinario aut parocho aut sacerdote vel diacono ab alterutro delegato
qui assistant, necnon coram duobus testibus, secundum tamen regulas expressas
in canonibus qui sequuntur, et salvis exceptionibus de quibus in Cann. 144,
1112, § 1, 1116 et 1127, §§ 1-2.
§ 2. Assistens matrimonio intellegitur tantum qui praesens exquirit manifestationem
contrahentium consensus eamque nomine Ecclesiae recipit.
Can. 1109 - Loci Ordinarius et parochus, nisi per sententiam vel per
decretum fuerint excommunicati vel interdicti vel suspensi ab officio aut tales
declarati, vi officii, intra fines sui territorii, valide matrimoniis assistunt
non tantum subditorum, sed etiam non subditorum, dummodo eorum alteruter sit
ritus latini.
Can. 1110 - Ordinarius et parochus personalis vi officii matrimonio solummodo
eorum valide assistunt, quorum saltem alteruter subditus sit intra fines suae
dicionis.
Can. 1111 - § 1. Loci Ordinarius et parochus, quamdiu valide officio
funguntur, possunt facultatem intra fines sui territorii matrimoniis assistendi,
etiam generalem, sacerdotibus et diaconis delegare.
§ 2. Ut valida sit delegatio facultatis assistendi matrimoniis, determinatis
personis expresse dari debet; si agitur de delegatione speciali, ad determinatum
matrimonium danda est; si vero agitur de delegatione generali, scripto est concedenda.
Can. 1112 - § 1. Ubi desunt sacerdotes et diaconi, potest Episcopus dioecesanus,
praevio voto favorabili Episcoporum conferentiae et obtenta licentia Sanctae
Sedis, delegare laicos, qui matrimoniis assistant.
§ 2. Laicus seligatur idoneus, ad institutionem nupturientibus tradendam capax
et qui liturgiae matrimoniali rite peragendae aptus sit.
Can. 1113 - Antequam delegatio concedatur specialis, omnia provideantur,
quae ius statuit ad libertatem status comprobandam.
Can. 1114 - Assistens matrimonio illicite agit, nisi ipsi constiterit
de libero statu contrahentium ad normam iuris atque, si fieri potest, de licentia
parochi, quoties vi delegationis generalis assistit.
Can. 1115 - Matrimonia celebrentur in paroecia ubi alterutra pars contrahentium
habet domicilium vel quasi-domicilium vel menstruam commorationem, aut, si de
vagis agitur, in paroecia ubi actu commorantur; cum licentia proprii Ordinarii
aut parochi proprii, alibi celebrari possunt.
Can. 1116 - § 1. Si haberi vel adiri nequeat sine gravi incommodo assistens
ad normam iuris competens, qui intendunt verum matrimonium inire, illud valide
ac licite coram solis testibus contrahere possunt:
1° in mortis periculo;
2° extra mortis periculum, dummodo prudenter praevideatur earum rerum condicionem
esse per mensem duraturam.
§ 2. In utroque casu, si praesto sit alius sacerdos vel diaconus qui adesse
possit, vocari et, una cum testibus, matrimonii celebrationi adesse debet, salva
coniugii validitate coram solis testibus.
Can. 1117 - Statuta superius forma servanda est, si saltem alterutra
pars matrimonium contrahentium in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem
recepta sit neque actu formali ab ea defecerit, salvis praescriptis Can. 1127,
§ 2.
Can. 1118 - § 1. Matrimonium inter catholicos vel inter partem catholicam
et partem non catholicam baptizatam celebretur in ecclesia paroeciali; in alia
ecclesia aut oratorio celebrari poterit de licentia Ordinarii loci vel parochi.
§ 2. Matrimonium in alio convenienti loco celebrari Ordinarius loci permittere
potest.
§ 3. Matrimonium inter partem catholicam et partem non baptizatam in ecclesia
vel in alio convenienti loco celebrari poterit.
Can. 1119 - Extra casum necessitatis, in matrimonii celebratione serventur
ritus in libris liturgicis, ab Ecclesia probatis, praescripti aut legitimis
consuetudinibus recepti.
Can. 1120 - Episcoporum conferentia exarare potest ritum proprium matrimonii,
a Sancta Sede recognoscendum, congruentem locorum et populorum usibus ad spiritum
christianum aptatis, firma tamen lege ut assistens matrimonio praesens requirat
manifestationem consensus contrahentium eamque recipiat.
Can. 1121 - § 1. Celebrato matrimonio, parochus loci celebrationis vel
qui eius vices gerit, etsi neuter eidem astiterit, quam primum adnotet in matrimoniorum
regestis nomina coniugum, assistentis ac testium, locum et diem celebrationis
matrimonii, iuxta modum ab Episcoporum conferentia aut ab Episcopo dioecesano
praescriptum.
§ 2. Quoties matrimonium ad normam Can. 1116 contrahitur, sacerdos vel diaconus,
si celebrationi adfuerit, secus testes tenentur in solidum cum contrahentibus
parochum aut Ordinarium loci de inito coniugio quam primum certiorem reddere.
§ 3. Ad matrimonium quod attinet cum dispensatione a forma canonica contractum,
loci Ordinarius, qui dispensationem concessit, curet ut inscribatur dispensatio
et celebratio in libro matrimoniorum tum curiae tum paroeciae propriae partis
catholicae, cuius parochus inquisitiones de statu libero peregit; de celebrato
matrimonio eundem Ordinarium et parochum quam primum certiorem reddere tenetur
coniux catholicus, indicans etiam locum celebrationis necnon formam publicam
servatam.
Can. 1122 - § 1. Matrimonium contractum adnotetur etiam in regestis baptizatorum,
in quibus baptismus coniugum inscriptus est.
§ 2. Si coniux matrimonium contraxerit non in paroecia in qua baptizatus est,
parochus loci celebrationis notitiam initi coniugii ad parochum loci collati
baptismi quam primum transmittat.
Can. 1123 - Quoties matrimonium vel convalidatur pro foro externo, vel
nullum declaratur, vel legitime praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis
matrimonii certior fieri debet, ut adnotatio in regestis matrimoniorum et baptizatorum
rite fiat.
Can. 1124 - Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera
sit in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem post baptismum recepta, quaeque
nec ab ea actu formali defecerit, altera vero Ecclesiae vel communitati ecclesiali
plenam communionem cum Ecclesia catholica non habenti adscripta, sine expressa
auctoritatis competentis licentia prohibitum est.
Can. 1125 - Huiusmodi licentiam concedere potest Ordinarius loci, si
iusta et rationabilis causa habeatur; eam ne concedat, nisi impletis condicionibus
quae sequuntur:
1° pars catholica declaret se paratam esse pericula a fide deficiendi removere
atque sinceram promissionem praestet se omnia pro viribus facturam esse, ut
universa proles in Ecclesia catholica baptizetur et educetur;
2° de his promissionibus a parte catholica faciendis altera pars tempestive
certior fiat, adeo ut constet ipsam vere consciam esse promissionis et obligationis
partis catholicae;
3° ambae partes edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii,
a neutro contrahente excludendis.
Can. 1126 - Episcoporum conferentiae est tum modum statuere, quo hae
declarationes et promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, tum
rationem definire, qua de ipsis et in foro externo constet et pars non catholica
certior reddatur.
Can. 1127 - § 1. Ad formam quod attinet in matrimonio mixto adhibendam,
serventur praescripta Can. 1108; si tamen pars catholica matrimonium contrahit
cum parte non catholica ritus orientalis, forma canonica celebrationis servanda
est ad liceitatem tantum; ad validitatem autem requiritur interventus ministri
sacri, servatis aliis de iure servandis.
§ 2. Si graves difficultates formae canonicae servandae obstent, Ordinario loci
partis catholicae ius est ab eadem in singulis casibus dispensandi, consulto
tamen Ordinario loci in quo matrimonium celebratur, et salva ad validitatem
aliqua publica forma celebrationis; Episcoporum conferentiae est normas statuere,
quibus praedicta dispensatio concordi ratione concedatur.
§ 3. Vetatur, ne ante vel post canonicam celebrationem ad normam § 1, alia habeatur
eiusdem matrimonii celebratio religiosa ad matrimonialem consensum praestandum
vel renovandum; item ne fiat celebratio religiosa, in qua assistens catholicus
et minister non catholicus insimul, suum quisque ritum peragens, partium consensum
exquirant.
Can. 1128 - Locorum Ordinarii aliique animarum pastores curent, ne coniugi
catholico et filiis e matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum
obligationes adimplendas atque coniuges adiuvent ad vitae coniugalis et familiaris
fovendam unitatem.
Can. 1129 - Praescripta Can. 1127 et 1128 applicanda sunt quoque matrimoniis,
quibus obstat impedimentum disparitatis cultus, de quo in Can. 1086, § 1.
Can. 1130 - Ex gravi et urgenti causa loci Ordinarius permittere potest,
ut matrimonium secreto celebretur.
Can. 1131 - Permissio matrimonium secreto celebrandi secumfert:
1° ut secreto fiant investigationes quae ante matrimonium peragendae sunt;
2° ut secretum de matrimonio celebrato servetur ab Ordinario loci, assistente,
testibus, coniugibus.
Can. 1132 - Obligatio secretum servandi, de qua in Can. 1131, n. 2, ex
parte Ordinarii loci cessat si grave scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem
iniuria ex secreti observantia immineat, idque notum fiat partibus ante matrimonii
celebrationem.
Can. 1133 - Matrimonium secreto celebratum in peculiari tantummodo regesto,
servando in secreto curiae archivo, adnotetur.
Can. 1134 - Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura
sua perpetuum et exclusivum; in matrimonio praeterea christiano coniuges ad
sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur.
Can. 1135 - Utrique coniugi aequum officium et ius est ad ea quae pertinent
ad consortium vitae coniugalis.
Can. 1136 - Parentes officium gravissimum et ius primarium habent prolis
educationem tum physicam, socialem et culturalem, tum moralem et religiosam
pro viribus curandi.
Can. 1137 - Legitimi sunt filii concepti aut nati ex matrimonio valido
vel putativo.
Can. 1138 - § 1. Pater is est, quem iustae nuptiae demonstrant, nisi
evidentibus argumentis contrarium probetur.
§ 2. Legitimi praesumuntur filii, qui nati sunt saltem post dies 180 a die celebrati
matrimonii, vel infra dies 300 a die dissolutae vitae coniugalis.
Can. 1139 - Filii illegitimi legitimantur per subsequens matrimonium
parentum sive validum sive putativum, vel per rescriptum Sanctae Sedis.
Can. 1140 - Filii legitimati, ad effectus canonicos quod attinet, in
omnibus aequiparantur legitimis, nisi aliud expresse iure cautum fuerit.
Can. 1141 - Matrimonium ratum et consummatum nulla humana potestate
nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi potest.
Can. 1142 - Matrimonium non consummatum inter baptizatos vel inter partem
baptizatam et partem non baptizatam a Romano Pontifice dissolvi potest iusta
de causa, utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera pars sit invita.
Can. 1143 - § 1. Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur
ex privilegio paulino in favorem fidei partis quae baptismum recepit, ipso facto
quo novum matrimonium ab eadem parte contrahitur, dummodo pars non baptizata
discedat.
§ 2. Discedere censetur pars non baptizata, si nolit cum parte baptizata cohabitare
vel cohabitare sine contumelia Creatoris, nisi haec post baptismum receptum
iustam illi dederit discedendi causam.
Can. 1144 - § 1. Ut pars baptizata novum matrimonium valide contrahat,
pars non baptizata semper interpellari debet an:
1° velit et ipsa baptismum recipere;
2° saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare, sine contumelia Creatoris.
§ 2. Haec interpellatio post baptismum fieri debet; at loci Ordinarius, gravi
de causa, permittere potest ut interpellatio ante baptismum fiat, immo et ab
interpellatione dispensare, sive ante sive post baptismum, dummodo constet modo
procedendi saltem summario et extraiudiciali eam fieri non posse aut fore inutilem.
Can. 1145 - § 1. Interpellatio fiat regulariter de auctoritate loci Ordinarii
partis conversae; a quo Ordinario concedendae sunt alteri coniugi, si quidem
eas petierit, induciae ad respondendum, eodem tamen monito ut, si induciae inutiliter
praeterlabantur, eius silentium pro responsione negativa habeatur.
§ 2. Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est
licita, si forma superius praescripta servari nequeat.
§ 3. In utroque casu de interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo
legitime constare debet.
Can. 1146 - Pars baptizata ius habet novas nuptias contrahendi cum parte
catholica:
1° si altera pars negative interpellationi responderit, aut si interpellatio
legitime omissa fuerit;
2° si pars non baptizata, sive iam interpellata sive non, prius perseverans
in pacifica cohabitatione sine contumelia Creatoris, postea sine iusta causa
discesserit, firmis praescriptis Cann. 1144 et 1145.
Can. 1147 - Ordinarius loci tamen, gravi de causa, concedere potest ut
pars baptizata, utens privilegio paulino, contrahat matrimonium cum parte non
catholica sive baptizata sive non baptizata, servatis etiam praescriptis canonum
de matrimoniis mixtis.
Can. 1148 - § 1. Non baptizatus, qui plures uxores non baptizatas simul
habeat, recepto in Ecclesia catholica baptismo, si durum ei sit cum earum prima
permanere, unam ex illis, ceteris dimissis, retinere potest. Idem valet de muliere
non baptizata, quae plures maritos non baptizatos simul habeat.
§ 2. In casibus de quibus in § 1, matrimonium, recepto baptismo, forma legitima
contrahendum est, servatis etiam, si opus sit, praescriptis de matrimoniis mixtis
et aliis de iure servandis.
§ 3. Ordinarius loci, prae oculis habita condicione morali, sociali, oeconomica
locorum et personarum, curet ut primae uxoris ceterarumque dimissarum necessitatibus
satis provisum sit, iuxta normas iustitiae, christianae caritatis et naturalis
aequitatis.
Can. 1149 - Non baptizatus qui, recepto in Ecclesia catholica baptismo,
cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel persecutionis cohabitationem
restaurare nequeat, aliud matrimonium contrahere potest, etiamsi altera pars
baptismum interea receperit, firmo praescripto Can. 1141.
Can. 1150 - In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
Can. 1151 - Coniuges habent officium et ius servandi convictum coniugalem,
nisi legitima causa eos excuset.
Can. 1152 - § 1. Licet enixe commendetur ut coniux, caritate christiana
motus et boni familiae sollicitus, veniam non abnuat comparti adulterae atque
vitam coniugalem non disrumpat, si tamen eiusdem culpam expresse aut tacite
non condonaverit, ius ipsi est solvendi coniugalem convictum, nisi in adulterium
consenserit aut eidem causam dederit aut ipse quoque adulterium commiserit.
§ 2. Tacita condonatio habetur si coniux innocens, postquam de adulterio certior
factus est, sponte cum altero coniuge maritali affectu conversatus fuerit; praesumitur
vero, si per sex menses coniugalem convictum servaverit, neque recursum apud
auctoritatem ecclesiasticam vel civilem fecerit.
§ 3. Si coniux innocens sponte convictum coniugalem solverit, intra sex menses
causam separationis deferat ad competentem auctoritatem ecclesiasticam, quae,
omnibus inspectis adiunctis, perpendat si coniux innocens adduci possit ad culpam
condonandam et ad separationem in perpetuum non protrahendam.
Can. 1153 - § 1. Si alteruter coniugum grave seu animi seu corporis periculum
alteri aut proli facessat, vel aliter vitam communem nimis duram reddat, alteri
legitimam praebet causam discedendi, decreto Ordinarii loci et, si periculum
sit in mora, etiam propria auctoritate.
§ 2. In omnibus casibus, causa separationis cessante, coniugalis convictus restaurandus
est, nisi ab auctoritate ecclesiastica aliter statuatur.
Can. 1154 - Instituta separatione coniugum, opportune semper cavendum
est debitae filiorum sustentationi et educationi.
Can. 1155 - Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad vitam coniugalem
rursus admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.
Can. 1156 - § 1. Ad convalidandum matrimonium irritum ob impedimentum
dirimens, requiritur ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur, et consensum
renovet saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec renovatio iure ecclesiastico requiritur ad validitatem convalidationis,
etiamsi initio utraque pars consensum praestiterit nec postea revocaverit.
Can. 1157 - Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in
matrimonium, quod pars renovans scit aut opinatur ab initio nullum fuisse.
Can. 1158 - § 1. Si impedimentum sit publicum, consensus ab utraque parte
renovandus est forma canonica, salvo praescripto Can. 1127, § 2.
§ 2. Si impedimentum probari nequeat, satis est ut consensus renovetur privatim
et secreto, et quidem a parte impedimenti conscia, dummodo altera in consensu
praestito perseveret, aut ab utraque parte, si impedimentum sit utrique parti
notum.
Can. 1159 - § 1. Matrimonium irritum ob defectum consensus convalidatur,
si pars quae non consenserat, iam consentiat, dummodo consensus ab altera parte
praestitus perseveret.
§ 2. Si defectus consensus probari nequeat, satis est ut pars, quae non consenserat,
privatim et secreto consensum praestet.
§ 3. Si defectus consensus probari potest, necesse est ut consensus forma canonica
praestetur.
Can. 1160 - Matrimonium nullum ob defectum formae, ut validum fiat, contrahi
denuo debet forma canonica, salvo praescripto Can. 1127, § 2.
Can. 1161 - § 1. Matrimonii irriti sanatio in radice est eiusdem, sine
renovatione consensus, convalidatio, a competenti auctoritate concessa, secumferens
dispensationem ab impedimento, si adsit, atque a forma canonica, si servata
non fuerit, necnon retrotractionem effectuum canonicorum ad praeteritum.
§ 2. Convalidatio fit a momento concessionis gratiae; retrotractio vero intellegitur
facta ad momentum celebrationis matrimonii, nisi aliud expresse caveatur.
§ 3. Sanatio in radice ne concedatur, nisi probabile sit partes in vita coniugali
perseverare velle.
Can. 1162 - § 1. Si in utraque vel alterutra parte deficiat consensus,
matrimonium nequit sanari in radice, sive consensus ab initio defuerit, sive
ab initio praestitus, postea fuerit revocatus.
§ 2. Quod si consensus ab initio quidem defuerat, sed postea praestitus est,
sanatio concedi potest a momenti praestiti consensus.
Can. 1163 - § 1. Matrimonium irritum ob impedimentum vel ob defectum
legitimae formae sanari potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret.
§ 2. Matrimonium irritum ob impedimentum iuris naturalis aut divini positivi
sanari potest solummodo postquam impedimentum cessavit.
Can. 1164 - Sanatio valide concedi potest etiam alterutra vel utraque
parte inscia; ne autem concedatur nisi ob gravem causam.
Can. 1165 - § 1. Sanatio in radice concedi potest ab Apostolica Sede.
§ 2. Concedi potest ab Episcopo dioecesano in singulis casibus, etiam si plures
nullitatis rationes in eodem matrimonio concurrant, impletis condicionibus,
de quibus in Can. 1125, pro sanatione matrimonii mixti; concedi autem ab eodem
nequit, si adsit impedimentum cuius dispensatio Sedi Apostolicae reservatur
ad normam Can. 1078, § 2, aut agatur de impedimento iuris naturalis aut divini
positivi quod iam cessavit.
Can. 1166 - Sacramentalia sunt signa sacra, quibus, ad aliquam sacramentorum
imitationem, effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione
obtinentur.
Can. 1167 - § 1. Nova sacramentalia constituere aut recepta authentice
interpretari, ex eis aliqua abolere aut mutare, sola potest Sedes Apostolica.
§ 2. In sacramentalibus conficiendis seu administrandis accurate serventur ritus
et formulae ab Ecclesiae auctoritate probata.
Can. 1168 - Sacramentalium minister est clericus debita potestate instructus;
quaedam sacramentalia, ad normam librorum liturgicorum, de iudicio loci Ordinarii,
a laicis quoque, congruis qualitatibus praeditis, administrari possunt.
Can. 1169 - § 1. Consecrationes et dedicationes valide peragere possunt
qui charactere episcopali insigniti sunt, necnon presbyteri quibus iure vel
legitima concessione id permittitur.
§ 2. Benedictiones, exceptis iis quae Romano Pontifici aut Episcopis reservantur,
impertire potest quilibet presbyter.
§ 3. Diaconus illas tantum benedictiones impertire potest, quae ipsi expresse
iure permittuntur.
Can. 1170 - Benedictiones, imprimis impertiendae catholicis, dari possunt
catechumenis quoque, immo, nisi obstet Ecclesiae prohibitio, etiam non catholicis.
Can. 1171 - Res sacrae, quae dedicatione vel benedictione ad divinum
cultum destinatae sunt, reverenter tractentur nec ad usum profanum vel non proprium
adhibeantur, etiamsi in dominio sint privatorum.
Can. 1172 - § 1. Nemo exorcismos in obsessos proferre legitime potest,
nisi ab Ordinario loci peculiarem et expressam licentiam obtinuerit.
§ 2. Haec licentia ab Ordinario loci concedatur tantummodo presbytero pietate,
scientia, prudentia ac vitae integritate praedito.
Can. 1173 - Ecclesia, sacerdotale munus Christi adimplens, liturgiam
horarum celebrat, qua Deum ad populum suum loquentem audiens et memoriam mysterii
salutis agens, Ipsum sine intermissione, cantu et oratione, laudat atque interpellat
pro totius mundi salute.
Can. 1174 - § 1. Obligatione liturgiae horarum persolvendae adstringuntur
clerici, ad normam Can. 276, § 2, n. 3; sodales vero institutorum vitae consecratae
necnon societatum vitae apostolicae, ad normam suarum constitutionum.
§ 2. Ad participandam liturgiam horarum, utpote actionem Ecclesiae, etiam ceteri
christifideles, pro adiunctis, enixe invitantur.
Can. 1175 - In liturgia horarum persolvenda, quantum fieri potest, verum
tempus servetur uniuscuiusque horae.
Can. 1176 - § 1. Christifideles defuncti exequiis ecclesiasticis ad
normam iuris donandi sunt.
§ 2. Exequiae ecclesiasticae, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat
eorumque corpora honorat ac simul vivis spei solacium affert, celebrandae sunt
ad normam legum liturgicarum.
§ 3. Enixe commendat Ecclesia, ut pia consuetudo defunctorum corpora sepeliendi
servetur; non tamen prohibet cremationem, nisi ob rationes christianae doctrinae
contrarias electa fuerit.
Can. 1177 - § 1. Exequiae pro quolibet fideli defuncto generatim in
propriae paroeciae ecclesia celebrari debent.
§ 2. Fas est autem cuilibet fideli, vel iis quibus fidelis defuncti exequias
curare competit, aliam ecclesiam funeris eligere de consensu eius, qui eam regit,
et monito defuncti parocho proprio.
§ 3. Si extra propriam paroeciam mors acciderit, neque cadaver ad eam translatum
fuerit, neque aliqua ecclesia funeris legitime electa, exequiae celebrentur
in ecclesia paroeciae ubi mors accidit, nisi alia iure particulari designata
sit.
Can. 1178 - Exequiae Episcopi dioecesani in propria ecclesia cathedrali
celebrentur, nisi ipse aliam ecclesiam elegerit.
Can. 1179 - Exequiae religiosorum aut sodalium societatis vitae apostolicae
generatim celebrantur in propria ecclesia aut oratorio a Superiore, si institutum
aut societas sint clericalia, secus a cappellano.
Can. 1180 - § 1. Si paroecia proprium habeat coemeterium, in eo tumulandi
sunt fideles defuncti, nisi aliud coemeterium legitime electum fuerit ab ipso
defuncto vel ab iis quibus defuncti sepulturam curare competit.
§ 2. Omnibus autem licet, nisi iure prohibeantur, eligere coemeterium sepulturae.
Can. 1181 - Ad oblationes occasione funerum quod attinet, serventur praescripta
Can. 1264, cauto tamen ne ulla fiat in exequiis personarum acceptio neve pauperes
debitis exequiis priventur.
Can. 1182 - Expleta tumulatione, inscriptio in librum defunctorum fiat
ad normam iuris particularis.
Can. 1183 - § 1. Ad exequias quod attinet, christifidelibus catechumeni
accensendi sunt.
§ 2. Ordinarius loci permittere potest ut parvuli, quos parentes baptizare intendebant
quique autem ante baptismum mortui sunt, exequiis ecclesiasticis donentur.
§ 3. Baptizatis alicui Ecclesiae aut communitati ecclesiali non catholicae adscriptis,
exequiae ecclesiasticae concedi possunt de prudenti Ordinarii loci iudicio,
nisi constet de contraria eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi
nequeat.
Can. 1184 - § 1. Exequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem
aliqua dederint paenitentiae signa:
1° notorie apostatae, haeretici et schismatici;
2° qui proprii corporis cremationem elegerint ob rationes fidei christianae
adversas;
3° alii peccatores manifesti, quibus exequiae ecclesiasticae non sine publico
fidelium scandalo concedi possunt.
§ 2. Occurrente aliquo dubio, consulatur loci Ordinarius, cuius iudicio standum
est.
Can. 1185 - Excluso ab ecclesiasticis exequiis deneganda quoque est quaelibet
Missa exequialis.
Can. 1186 - Ad sanctificationem populi Dei fovendam, Ecclesia peculiari
et filiali christifidelium venerationi commendat Beatam Mariam semper Virginem,
Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum
promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur
et intercessione sustentantur.
Can. 1187 - Cultu publico eos tantum Dei servos venerari licet, qui auctoritate
Ecclesiae in album Sanctorum vel Beatorum relati sint.
Can. 1188 - Firma maneat praxis in ecclesiis sacras imagines fidelium
venerationi proponendi; attamen moderato numero et congruo ordine exponantur,
ne populi christiani admiratio excitetur, neve devotioni minus rectae ansa praebeatur.
Can. 1189 - Imagines pretiosae, idest vetustate, arte, aut cultu praestantes,
in ecclesiis vel oratoriis fidelium venerationi expositae, si quando reparatione
indigeant, numquam restaurentur sine data scripto licentia ab Ordinario; qui,
antequam eam concedat, peritos consulat.
Can. 1190 - § 1. Sacras reliquias vendere nefas est.
§ 2. Insignes reliquiae itemque aliae, quae magna populi veneratione honorantur,
nequeunt quoquo modo valide alienari neque perpetuo transferri sine Apostolicae
Sedis licentia.
§ 3. Praescriptum § 2 valet etiam pro imaginibus, quae in aliqua ecclesia magna
populi veneratione honorantur.
Can. 1191 - § 1. Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta
de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.
§ 2. Nisi iure prohibeantur, omnes congruenti rationis usu pollentes, sunt voti
capaces.
§ 3. Votum metu gravi et iniusto vel dolo emissum ipso iure nullum est.
Can. 1192 - § 1. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore
acceptetur; secus privatim.
§ 2. Sollemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum; secus simplex.
§ 3. Personale, quo actio voventis promittitur; reale, quo promittitur res aliqua;
mixtum, quod personalis et realis naturam participat.
Can. 1193 - Votum non obligat, ratione sui, nisi emittentem.
Can. 1194 - Cessat votum lapsu temporis ad finiendam obligationem appositi,
mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione a qua votum
pendet aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.
Can. 1195 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem
tamdiu suspendere, quamdiu voti adimpletio sibi praeiudicium afferat.
Can. 1196 - Praeter Romanum Pontificem, vota privata possunt iusta de
causa dispensare, dummodo dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum:
1° loci Ordinarius et parochus, quod attinet ad omnes ipsorum subditos atque
etiam peregrinos;
2° Superior instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, si sint clericalia
iuris pontificii, quod attinet ad sodales, novitios atque personas, quae diu
noctuque in domo instituti aut societatis degunt;
3° ii quibus ab Apostolica Sede vel ab Ordinario loci delegata fuerit dispensandi
potestas.
Can. 1197 - Opus voto privato promissum potest in maius vel in aequale
bonum ab ipso vovente commutari; in minus vero bonum, ab illo cui potestas est
dispensandi ad normam Can. 1196.
Can. 1198 - Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, donec
vovens in instituto religioso permanserit.
Can. 1199 - § 1. Iusiurandum, idest invocatio Nominis di